Ab Urbe Condita - Periochae/liber XCIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XCIII Liber XCV Fairytale right blue.png

L. Licinius Lucullus cos. aduersus Mithridaten equestribus proeliis feliciter pugnauit et aliquot expeditiones prosperas fecit poscentesque pugnam milites a seditione inhibuit.

Deiotarus, Gallograeciae tetrarches, praefectos Mithridatis bellum in Phrygia mouentes cecidit.

Praeterea res a Cn. Pompeio in Hispania contra Sertorium prospere gestas continet.