Ad Alpēs/XXVII
Caput XXVI | Caput XXVIII |
Nōndum aderat cēnae tempus; quārē līberī paulisper ōtiōsī vagābantur, cum nescīrent quid potissimum[1] facerent. Tum Sextus: “Multōs diēs Onēsimus omnīnō nihil nōbīs nārrāvit. Eum adeāmus, sī forte nunc aliquid recordārī possit.”
“Fīat,”[2] inquit Cornēlia. “Semper enim ille dīcit digna, quae audiantur.”[3]
Quōs ubi appropinquantēs vīdit, Onēsimus: “Cūr vōs sīc languidōs videō, līberī? Lūdendō etiam nunc fatīgātī estis?”
“Ita vērō,” inquit Sextus; “nec scīmus quid potissimum faciāmus. Nōnne tū vīs aliquid nōbīs nārrāre, quō celerius tempus abeat?”
Tum ille: “Hae ratiōnēs, quās vidētis, prius cōnficiendae sunt. Posteā, sī interim mihi molestī nōn fueritis, experiar quid facere possim.”
Quō audītō, līberī discessērunt. Ac paulō post, cum iterum conclāve intrāssent, sē[4] exspectantem Onēsimum invēnērunt, quī: “Dē Milōne, āthlētā nōbilissimō,” inquit, “fābulās vōbīs nārrābō, sī audīre vultis.”
“Mīror,” inquit Sextus, “isne fuerit homō tantīs vīribus quantīs fuit Herculēs aut ille Samsōn, dē quō ōlim Anna nōbīs quaedam mīranda nārrāvit.”
“Milō quidem,” inquit Onēsimus, “satis validus profectō erat; quī etiam dīcitur ōlim Olympiae[5] per stadium ingressus esse, cum umerīs sustinēret bovem.”
“Papae!” inquit Sextus. “Vellem hoc ego vīdissem. Sed vix intellegere possum, quō modō homō onus tantum sustinēre potuerit, etsī vīribus maximīs erat.”
“Memoriae trāditum est,” inquit Onēsimus, “Milōnem prīmō vitulum cotīdiē tulisse, neque id intermīsisse facere, dōnec vitulus esset bōs factus. Sīc onus semper maius sustinēre potuit, quod[6] ipsīus vīrēs pariter[7] crēscēbant.”
“Callidus certē erat,” inquit Cornēlia, “quī sē tam scienter[8] exercēret.”
“Aliud quoque dē eō nārrāre possum,” inquit Onēsimus, “quod fortasse vōbīs etiam notābilius vidēbitur.”
“Quid est?” inquit Sextus. “Audīre cupimus.”
At ille: “Milō ōlim, cum iam senior per silvam sōlus iter faceret, arborem cōnspexit, quae cuneīs[9] fissa erat. Quā animadversā, cum vellet experīrī num vīrēs prīstinae adhūc integrae essent, digitīs in rīmam arboris īnsertīs,[10] rōbur dīdūcere cōnātus est.
“Ac mediam quidem partem dīvellit. Cum autem manūs laxāsset[11] (ratus sē iam perfēcisse,[12] quod cōnātus erat), arbor, quae duās in partēs dīducta erat, subitō in locum rediit, manūsque hominis artē compressit.
“Rēs[13] iam in summum discrīmen est adducta; nam senis īnfēlīcīs vīrēs dēfēcerant, nec ūllō modō arborem iterum dīdūcere aut manūs suās revellere potuit. Quārē, ā[14] ferīs ibi repertus foedē[15] dīlaniātus est, cum nōn diūtius sē dēfendere posset.”
“Ēheu!” inquit Cornēlia. “Omnēs, dē quibus audiō, exitūs miserōs invenīre videntur.”
At iam Pūblius, quī modo conclāve intrāverat: “Quid est, soror mea,” inquit, “quod nunc tibi molestum est?”
“Dē quōdam āthlētā clārō,” inquit Cornēlia, “fābulam audiēbāmus; quī miser, iam senex factus, in silvīs ā ferīs occīsus est.”
“Ego quoque dē āthlētā quōdam aliquid nārrāre possum,” inquit Pūblius, “nisi iam satis superque[16] dē eius generis hominibus audīvistis.”
“Perge porrō dīcere,” inquit Sextus. “Ego saltem audīre volō.”
Tum frāter: “Polydamās, āthlēta nōbilis, dīcitur ōlim tempestāte subitā in spēluncam cum comitibus aliquot refugere esse coāctus. Sed brevī aquae incursū[17] spēlunca ipsa labefactārī coepta est,[18] ac comitēs, ruīnam veritī, celeriter forās sē prōiēcērunt.
“Ipse autem Polydamās intus sōlus restābat, umerīs validīs sē mōlem quamvīs[19] magnam sustinēre posse ratus. Quae rēs eum multum fefellit; nam onere hūmānō corpore[20] potentiōre[21] ēlīsus est.”
“Haec quoque trīstia sunt,” inquit Cornēlia. “Sed istīus hominis mē minus miseret, quod in eō tanta erat stultitia.”
“Aliud est simile apud Tacitum,” inquit Pūblius; “etsī ibi dē mīlite, nōn dē āthlētā agitur.”
“Hoc quoque,” inquit Sextus, “libenter audiēmus.”
Tum frāter: “Ōlim, cum imperātor Tiberius cum quibusdam comitibus in spēluncā cibum caperet, subitō dēlāpsīs saxīs quīdam[22] ex servīs ēlīsī sunt.
“Convīvae cēterī, summā celeritāte ē spēluncā fūgērunt; Seiānus autem, genū[23] et manibus super Tiberium suspēnsus,[24] saxīs incidentibus sē opposuit,[25] atque tālī habitū repertus est ā mīlitibus, quī celeriter subsidiō vēnērunt.”
“Ambōne[26] erant ēlīsī,” inquit Cornēlia, “cum ā mīlitibus repertī essent?”
“Nūllō modō,” inquit Pūblius; “quīn etiam incolumēs ambō ē spēluncā ēductī sunt. Sed posteā Seiānus contrā Tiberium coniūrātiōnem fēcit, cum spērāret sē ipsum ā mīlitibus imperātōrem salūtātum īrī. Propter haec ā senātū capitis[27] damnātus est.”
“Dēnuō exitum miserum!” inquit Cornēlia. “Vellem Seiānī facinus sōlum[28] ēgregium audīssēmus.”
“Cum dē spēluncīs modo mentiōnem fēcerīmus,” inquit Pūblius, “fābulamne umquam audīvistis dē pāstōre, quī ānulum aureum sub terrā repperit?”
“Crēdō mē numquam audīvisse,” inquit Cornēlia. “Nārrā, sīs, dummodo ēventus minus trīstis sit.”
Tum frāter: “Trādunt quendam Gȳgem, rēgiōrum pecorum pāstōrem, in spēluncam imbribus factam dēscendisse, ibique invēnisse aēneum equum, cuius in lateribus forēs essent. Quibus patefactīs, corpus hominis mortuī intus inventum est ānulusque in digitō.
“Quō celeriter dētractō, Gȳgēs, ē spēluncā ēgressus, in pāstōrum concilium[29] sē recēpit; ubi rēs nova, subitō oblāta,[30] eum admīrātiōne[31] maximā dēfīxit. Nam, cum pālam ānulī ad palmam[32] suam converterat, ā nūllō poterat cernī, ipse autem omnēs vidēbat; cum vērō eam in locum inverterat,[33] rūrsus poterant omnēs eum cernere.
“Quārē, opportūnitāte ānulī ūsus, rēgīnam convenit, cum eā coniūrātiōnem contrā rēgem fēcit, occīditque omnēs, quōs cōnsiliīs suīs officere putābat; neque in hīs facinoribus quisquam eum vidēre potuit. Quō modō ānulī beneficiō[34] rēx ipse brevī factus est.”
“Heia!” inquit Sextus. “Quam vellem ego quoque ānulum similem invenīre possem!”
“Quid tum facerēs,” inquit Cornēlia, “sī habērēs?”
At ille: “Modo in dēversōriō servōs audīvī,” inquit, “cum inter sē loquerentur[35] dē latrōnibus, quī dīcuntur omnibus in partibus Etrūriae vagārī. Ānulum tālem sī habērem, nihil inde[36] timendum esset; nam sīcubi[37] illī scelestī subitō in nōs impetum facerent, mediōs in eōs cum gladiō inruerem, ubi, nūllō cernente, strāgem[38] ēderem maximam.”
“Prūdentiam[39] tuam laudō,” inquit Pūblius rīdēns. “Sed iam Stasimum appropinquantem videō, et cēnae tempus crēdō adesse. Eāmus.” Quō audītō, līberī libenter secūtī sunt.
- ↑ potissimum: adv.; cf. VII, 50.
- ↑ Fiat, freely, very well.
- ↑ digna, quae, etc., worth hearing.
- ↑ sē: pl.; obj. of part.
- ↑ Olympiae: loc. The Olympic games continued until 394 A.D.
- ↑ quod, conj.
- ↑ pariter, adv., equally, at an equal rate.
- ↑ scienter, adv., skilfully.
- ↑ cuneus, -ī, m., wedge.
- ↑ īnserō, -serere, -seruī, -sertus, tr., insert.
- ↑ laxō, -āre, -āvī, -ātus, tr., relax.
- ↑ perfēcisse: sc. id.
- ↑ Rēs, situation.
- ↑ ā, by (the beasts being thought of as agents).
- ↑ foedē, adv., horribly.
- ↑ superque, and more (than enough).
- ↑ incursus, -ūs, m., inrush.
- ↑ coepta est: pass. because of pass. infin.
- ↑ quamvīs, adv., however; mod. of magnam.
- ↑ hūmānō corpore: abl. with comp.
- ↑ potēns, -entis, adj., powerful. The weight was too great for human strength.
- ↑ quīdam, some.
- ↑ genū, -ūs, n., knee.
- ↑ suspēnsus, -a, -um, part., arched over.
- ↑ oppōnō, -pōnere, -posuī, -positus, tr., oppose, set against.
- ↑ Ambōne: i.e., Ambō + -ne.
- ↑ capitis: cf. X, 60.
- ↑ sōlum: adv.
- ↑ concilium, -ī, n., meeting, gathering.
- ↑ oblāta, freely, developing.
- ↑ admīrātiō, -ōnis, f., wonder.
- ↑ palma, -ae, f., palm (of hand).
- ↑ invertō, -vertere, -vertī, -versus, tr., turn back.
- ↑ beneficium, -ī, n., help.
- ↑ cum … loquerentur: i.e., loquentēs.
- ↑ inde, from that source (i.e., the brigands).
- ↑ sīcubi, if … anywhere.
- ↑ strāgēs, -is, f., slaughter.
- ↑ prūdentia, -ae, f., caution.
Caput XXVI | Caput XXVIII |