Aeneis/Liber III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber III
inter 29 et 19 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png Liber II Liber IV Fairytale right blue.png


Postquam res Asiae Priamique euertere gentem
immeritam uisum superis, ceciditque superbum
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,
diuersa exsilia et desertas quaerere terras
auguriis agimur diuum, classemque sub ipsa        5
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,
incerti quo fata ferant, ubi sistere detur,
contrahimusque uiros. uix prima inceperat aestas
et pater Anchises dare fatis uela iubebat,
litora cum patriae lacrimans portusque relinquo        10
et campos ubi Troia fuit. feror exsul in altum
cum sociis natoque penatibus et magnis dis.

Terra procul uastis colitur Mauortia campis
(Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo,
hospitium antiquum Troiae sociique penates        15
dum fortuna fuit. feror huc et litore curuo
moenia prima loco fatis ingressus iniquis
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
sacra Dionaeae matri diuisque ferebam
auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem        20
caelicolum regi mactabam in litore taurum.
forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo
uirgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
accessi uiridemque ab humo conuellere siluam
conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,        25
horrendum et dictu uideo mirabile monstrum.
nam quae prima solo ruptis radicibus arbos
uellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae
et terram tabo maculant. mihi frigidus horror
membra quatit gelidusque coit formidine sanguis.        30
rursus et alterius lentum conuellere uimen        31
insequor et causas penitus temptare latentis;        32
ater et alterius sequitur de cortice sanguis.        33
multa mouens animo Nymphas uenerabar agrestis        34
Gradiuumque patrem, Geticis qui praesidet aruis,        35
rite secundarent uisus omenque leuarent.
tertia sed postquam maiore hastilia nisu
adgredior genibusque aduersae obluctor harenae,
(eloquar an sileam?) gemitus lacrimabilis imo
auditur tumulo et uox reddita fertur ad auris:        40
'quid miserum, Aenea, laceras? iam parce sepulto,
parce pias scelerare manus. non me tibi Troia
externum tulit aut cruor hic de stipite manat.
heu fuge crudelis terras, fuge litus auarum:
nam Polydorus ego. hic confixum ferrea texit        45
telorum seges et iaculis increuit acutis.'
tum uero ancipiti mentem formidine pressus
obstipui steteruntque comae et uox faucibus haesit.

Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
infelix Priamus furtim mandarat alendum        50
Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae cingique urbem obsidione uideret.
ille, ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit,
res Agamemnonias uictriciaque arma secutus
fas omne abrumpit: Polydorum obtruncat, et auro        55
ui potitur. quid non mortalia pectora cogis,
auri sacra fames! postquam pauor ossa reliquit,
delectos populi ad proceres primumque parentem
monstra deum refero, et quae sit sententia posco.
omnibus idem animus, scelerata excedere terra,        60
linqui pollutum hospitium et dare classibus Austros.
ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae
caeruleis maestae uittis atraque cupresso,
et circum Iliades crinem de more solutae;        65
inferimus tepido spumantia cymbia lacte
sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro
condimus et magna supremum uoce ciemus.

Inde ubi prima fides pelago, placataque uenti
dant maria et lenis crepitans uocat Auster in altum,        70
deducunt socii nauis et litora complent;
prouehimur portu terraeque urbesque recedunt.
sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
quam pius arquitenens oras et litora circum        75
errantem Mycono e celsa Gyaroque reuinxit,
immotamque coli dedit et contemnere uentos.
huc feror, haec fessos tuto placidissima portu
accipit; egressi ueneramur Apollinis urbem.
rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos,        80
uittis et sacra redimitus tempora lauro
occurrit; ueterem Anchisen agnouit amicum.
iungimus hospitio dextras et tecta subimus.

Templa dei saxo uenerabar structa uetusto:
'da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis        85
et genus et mansuram urbem; serua altera Troiae
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
quem sequimur? quoue ire iubes? ubi ponere sedes?
da, pater, augurium atque animis inlabere nostris.'
uix ea fatus eram: tremere omnia uisa repente,        90
liminaque laurusque dei, totusque moueri
mons circum et mugire adytis cortina reclusis.
summissi petimus terram et uox fertur ad auris:
'Dardanidae duri, quae uos a stirpe parentum
prima tulit tellus, eadem uos ubere laeto        95
accipiet reduces. antiquam exquirite matrem.
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris
et nati natorum et qui nascentur ab illis.'
haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt,        100
quo Phoebus uocet errantis iubeatque reuerti.
tum genitor ueterum uoluens monimenta uirorum
'audite, o proceres,' ait 'et spes discite uestras.
Creta Iouis magni medio iacet insula ponto,
mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae.        105
centum urbes habitant magnas, uberrima regna,
maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est aduectus in oras,
optauitque locum regno. nondum Ilium et arces
Pergameae steterant; habitabant uallibus imis.        110
hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
Idaeumque nemus, hinc fida silentia sacris,
et iuncti currum dominae subiere leones.
ergo agite et diuum ducunt qua iussa sequamur:
placemus uentos et Cnosia regna petamus.        115
nec longo distant cursu: modo Iuppiter adsit,
tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.'
sic fatus meritos aris mactauit honores,
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo,
nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.        120

Fama uolat pulsum regnis cessisse paternis
Idomenea ducem, desertaque litora Cretae,
hoste uacare domum sedesque astare relictas.
linquimus Ortygiae portus pelagoque uolamus
bacchatamque iugis Naxon uiridemque Donusam,        125
Olearon niueamque Paron sparsasque per aequor
Cycladas, et crebris legimus freta concita terris.
nauticus exoritur uario certamine clamor:
hortantur socii Cretam proauosque petamus.
prosequitur surgens a puppi uentus euntis,        130
et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.
ergo auidus muros optatae molior urbis
Pergameamque uoco, et laetam cognomine gentem
hortor amare focos arcemque attollere tectis.

Iamque fere sicco subductae litore puppes,        135
conubiis aruisque nouis operata iuuentus,
iura domosque dabam, subito cum tabida membris
corrupto caeli tractu miserandaque uenit
arboribusque satisque lues et letifer annus.
linquebant dulcis animas aut aegra trahebant        140
corpora; tum sterilis exurere Sirius agros,
arebant herbae et uictum seges aegra negabat.
rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso
hortatur pater ire mari ueniamque precari,
quam fessis finem rebus ferat, unde laborum        145
temptare auxilium iubeat, quo uertere cursus.

Nox erat et terris animalia somnus habebat:
effigies sacrae diuum Phrygiique penates,
quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis
extuleram, uisi ante oculos astare iacentis        150
in somnis multo manifesti lumine, qua se
plena per insertas fundebat luna fenestras;
tum sic adfari et curas his demere dictis:
'quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit.        155
nos te Dardania incensa tuaque arma secuti,
nos tumidum sub te permensi classibus aequor,
idem uenturos tollemus in astra nepotes
imperiumque urbi dabimus. tu moenia magnis
magna para longumque fugae ne linque laborem.        160
mutandae sedes. non haec tibi litora suasit
Delius aut Cretae iussit considere Apollo.
est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
Oenotri coluere uiri; nunc fama minores        165
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
hae nobis propriae sedes, hinc Dardanus ortus
Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
surge age et haec laetus longaeuo dicta parenti
haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat        170
Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arua.'
talibus attonitus uisis et uoce deorum
(nec sopor illud erat, sed coram agnoscere uultus
uelatasque comas praesentiaque ora uidebar;
tum gelidus toto manabat corpore sudor)        175
corripio e stratis corpus tendoque supinas
ad caelum cum uoce manus et munera libo
intemerata focis. perfecto laetus honore
Anchisen facio certum remque ordine pando.
agnouit prolem ambiguam geminosque parentis,        180
seque nouo ueterum deceptum errore locorum.
tum memorat: 'nate, Iliacis exercite fatis,
sola mihi talis casus Cassandra canebat.
nunc repeto haec generi portendere debita nostro
et saepe Hesperiam, saepe Itala regna uocare.        185
sed quis ad Hesperiae uenturos litora Teucros
crederet? aut quem tum uates Cassandra moueret?
cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.'
sic ait, et cuncti dicto paremus ouantes.
hanc quoque deserimus sedem paucisque relictis        190
uela damus uastumque caua trabe currimus aequor.

Postquam altum tenuere rates nec iam amplius ullae
apparent terrae, caelum undique et undique pontus,
tum mihi caeruleus supra caput astitit imber
noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.        195
continuo uenti uoluunt mare magnaque surgunt
aequora, dispersi iactamur gurgite uasto;
inuoluere diem nimbi et nox umida caelum
abstulit, ingeminant abruptis nubibus ignes,
excutimur cursu et caecis erramus in undis.        200
ipse diem noctemque negat discernere caelo
nec meminisse uiae media Palinurus in unda.
tris adeo incertos caeca caligine soles
erramus pelago, totidem sine sidere noctes.
quarto terra die primum se attollere tandem        205
uisa, aperire procul montis ac uoluere fumum.
uela cadunt, remis insurgimus; haud mora, nautae
adnixi torquent spumas et caerula uerrunt.
seruatum ex undis Strophadum me litora primum
excipiunt. Strophades Graio stant nomine dictae        210
insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno
Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam
clausa domus mensasque metu liquere priores.
tristius haud illis monstrum, nec saeuior ulla
pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.        215
uirginei uolucrum uultus, foedissima uentris
proluuies uncaeque manus et pallida semper
ora fame.
huc ubi delati portus intrauimus, ecce
laeta boum passim campis armenta uidemus        220
caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
inruimus ferro et diuos ipsumque uocamus
in partem praedamque Iouem; tum litore curuo
exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis.
at subitae horrifico lapsu de montibus adsunt        225
Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas,
diripiuntque dapes contactuque omnia foedant
immundo; tum uox taetrum dira inter odorem.
rursum in secessu longo sub rupe cauata
[arboribus clausam circum atque horrentibus umbris]        230
instruimus mensas arisque reponimus ignem;
rursum ex diuerso caeli caecisque latebris
turba sonans praedam pedibus circumuolat uncis,
polluit ore dapes. sociis tunc arma capessant
edico, et dira bellum cum gente gerendum.        235
haud secus ac iussi faciunt tectosque per herbam
disponunt ensis et scuta latentia condunt.
ergo ubi delapsae sonitum per curua dedere
litora, dat signum specula Misenus ab alta
aere cauo. inuadunt socii et noua proelia temptant,        240
obscenas pelagi ferro foedare uolucris.
sed neque uim plumis ullam nec uulnera tergo
accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
semesam praedam et uestigia foeda relinquunt.
una in praecelsa consedit rupe Celaeno,        245
infelix uates, rumpitque hanc pectore uocem;
'bellum etiam pro caede boum stratisque iuuencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis
et patrio Harpyias insontis pellere regno?
accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,        250
quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
praedixit, uobis Furiarum ego maxima pando.
Italiam cursu petitis uentisque uocatis:
ibitis Italiam portusque intrare licebit.
sed non ante datam cingetis moenibus urbem        255
quam uos dira fames nostraeque iniuria caedis
ambesas subigat malis absumere mensas.'
dixit, et in siluam pennis ablata refugit.
at sociis subita gelidus formidine sanguis
deriguit: cecidere animi, nec iam amplius armis,        260
sed uotis precibusque iubent exposcere pacem,
siue deae seu sint dirae obscenaeque uolucres.
et pater Anchises passis de litore palmis
numina magna uocat meritosque indicit honores:
'di, prohibete minas; di, talem auertite casum        265
et placidi seruate pios.' tum litore funem
deripere excussosque iubet laxare rudentis.
tendunt uela Noti: fugimus spumantibus undis
qua cursum uentusque gubernatorque uocabat.
iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos        270
Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,
et terram altricem saeui exsecramur Vlixi.
mox et Leucatae nimbosa cacumina montis
et formidatus nautis aperitur Apollo.        275
hunc petimus fessi et paruae succedimus urbi;
ancora de prora iacitur, stant litore puppes.

Ergo insperata tandem tellure potiti
lustramurque Ioui uotisque incendimus aras,
Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.        280
exercent patrias oleo labente palaestras
nudati socii: iuuat euasisse tot urbes
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis.
interea magnum sol circumuoluitur annum
et glacialis hiems Aquilonibus asperat undas.        285
aere cauo clipeum, magni gestamen Abantis,
postibus aduersis figo et rem carmine signo:
aeneas haec de danais victoribvs arma;
linquere tum portus iubeo et considere transtris.
certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt:        290
protinus aerias Phaeacum abscondimus arces
litoraque Epiri legimus portuque subimus
Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem.

Hic incredibilis rerum fama occupat auris,
Priamiden Helenum Graias regnare per urbis        295
coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,
et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
obstipui, miroque incensum pectus amore
compellare uirum et casus cognoscere tantos.
progredior portu classis et litora linquens,        300
sollemnis cum forte dapes et tristia dona
ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam
libabat cineri Andromache manisque uocabat
Hectoreum ad tumulum, uiridi quem caespite inanem
et geminas, causam lacrimis, sacrauerat aras.        305
ut me conspexit uenientem et Troia circum
arma amens uidit, magnis exterrita monstris
deriguit uisu in medio, calor ossa reliquit,
labitur, et longo uix tandem tempore fatur:
'uerane te facies, uerus mihi nuntius adfers,        310
nate dea? uiuisne? aut, si lux alma recessit,
Hector ubi est?' dixit, lacrimasque effudit et omnem
impleuit clamore locum. uix pauca furenti
subicio et raris turbatus uocibus hisco:
'uiuo equidem uitamque extrema per omnia duco;        315
ne dubita, nam uera uides.
heu! quis te casus deiectam coniuge tanto
excipit, aut quae digna satis fortuna reuisit,
Hectoris Andromache? Pyrrhin conubia seruas?'
deiecit uultum et demissa uoce locuta est:        320
'o felix una ante alias Priameia uirgo,
hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos
nec uictoris heri tetigit captiua cubile!
nos patria incensa diuersa per aequora uectae        325
stirpis Achilleae fastus iuuenemque superbum
seruitio enixae tulimus; qui deinde secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos
me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
ast illum ereptae magno flammatus amore        330
coniugis et scelerum furiis agitatus Orestes
excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos
Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,        335
Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
sed tibi qui cursum uenti, quae fata dedere?
aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris?
quid puer Ascanius? superatne et uescitur aura?
quem tibi iam Troia—        340
ecqua tamen puero est amissae cura parentis?
ecquid in antiquam uirtutem animosque uirilis
et pater Aeneas et auunculus excitat Hector?'
talia fundebat lacrimans longosque ciebat
incassum fletus, cum sese a moenibus heros        345
Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
agnoscitque suos laetusque ad limina ducit,
et multum lacrimas uerba inter singula fundit.
procedo et paruam Troiam simulataque magnis
Pergama et arentem Xanthi cognomine riuum        350
agnosco, Scaeaeque amplector limina portae;
nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur.
illos porticibus rex accipiebat in amplis:
aulai medio libabant pocula Bacchi
impositis auro dapibus, paterasque tenebant.        355

Iamque dies alterque dies processit, et aurae
uela uocant tumidoque inflatur carbasus Austro:
his uatem adgredior dictis ac talia quaeso:
'Troiugena, interpres diuum, qui numina Phoebi,
qui tripodas Clarii et laurus, qui sidera sentis        360
et uolucrum linguas et praepetis omina pennae,
fare age (namque omnis cursum mihi prospera dixit
religio, et cuncti suaserunt numine diui
Italiam petere et terras temptare repostas;
sola nouum dictuque nefas Harpyia Celaeno        365
prodigium canit et tristis denuntiat iras
obscenamque famem), quae prima pericula uito?
quidue sequens tantos possim superare labores?'
hic Helenus caesis primum de more iuuencis
exorat pacem diuum uittasque resoluit        370
sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,
ipse manu multo suspensum numine ducit,
atque haec deinde canit diuino ex ore sacerdos:

'Nate dea (nam te maioribus ire per altum
auspiciis manifesta fides; sic fata deum rex        375
sortitur uoluitque uices, is uertitur ordo),
pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
aequora et Ausonio possis considere portu,
expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae
scire Helenum farique uetat Saturnia Iuno.        380
principio Italiam, quam tu iam rere propinquam
uicinosque, ignare, paras inuadere portus,
longa procul longis uia diuidit inuia terris.
ante et Trinacria lentandus remus in unda
et salis Ausonii lustrandum nauibus aequor        385
infernique lacus Aeaeaeque insula Circae,
quam tuta possis urbem componere terra.
signa tibi dicam, tu condita mente teneto:
cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam
litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus        390
triginta capitum fetus enixa iacebit,
alba solo recubans, albi circum ubera nati,
is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
nec tu mensarum morsus horresce futuros:
fata uiam inuenient aderitque uocatus Apollo.        395
has autem terras Italique hanc litoris oram,
proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu,
effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.
hic et Narycii posuerunt moenia Locri,
et Sallentinos obsedit milite campos        400
Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei
parua Philoctetae subnixa Petelia muro.
quin ubi transmissae steterint trans aequora classes
et positis aris iam uota in litore solues,
purpureo uelare comas adopertus amictu,        405
ne qua inter sanctos ignis in honore deorum
hostilis facies occurrat et omina turbet.
hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto;
hac casti maneant in religione nepotes.
ast ubi digressum Siculae te admouerit orae        410
uentus, et angusti rarescent claustra Pelori,
laeua tibi tellus et longo laeua petantur
aequora circuitu; dextrum fuge litus et undas.
haec loca ui quondam et uasta conuulsa ruina
(tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas)        415
dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
una foret: uenit medio ui pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, aruaque et urbes
litore diductas angusto interluit aestu.
dextrum Scylla latus, laeuum implacata Charybdis        420
obsidet, atque imo barathri ter gurgite uastos
sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras
erigit alternos, et sidera uerberat unda.
at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris
ora exsertantem et nauis in saxa trahentem.        425
prima hominis facies et pulchro pectore uirgo
pube tenus, postrema immani corpore pistrix
delphinum caudas utero commissa luporum.
praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni
cessantem, longos et circumflectere cursus,        430
quam semel informem uasto uidisse sub antro
Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.
praeterea, si qua est Heleno prudentia uati,
si qua fides, animum si ueris implet Apollo,
unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum        435
praedicam et repetens iterumque iterumque monebo,
Iunonis magnae primum prece numen adora,
Iunoni cane uota libens dominamque potentem
supplicibus supera donis: sic denique uictor
Trinacria finis Italos mittere relicta.        440
huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem
diuinosque lacus et Auerna sonantia siluis,
insanam uatem aspicies, quae rupe sub ima
fata canit foliisque notas et nomina mandat.
quaecumque in foliis descripsit carmina uirgo        445
digerit in numerum atque antro seclusa relinquit:
illa manent immota locis neque ab ordine cedunt.
uerum eadem, uerso tenuis cum cardine uentus
impulit et teneras turbauit ianua frondes,
numquam deinde cauo uolitantia prendere saxo        450
nec reuocare situs aut iungere carmina curat:
inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.
hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,
quamuis increpitent socii et ui cursus in altum
uela uocet, possisque sinus implere secundos,        455
quin adeas uatem precibusque oracula poscas
ipsa canat uocemque uolens atque ora resoluat.
illa tibi Italiae populos uenturaque bella
et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
expediet, cursusque dabit uenerata secundos.        460
haec sunt quae nostra liceat te uoce moneri.
uade age et ingentem factis fer ad aethera Troiam.'

Quae postquam uates sic ore effatus amico est,
dona dehinc auro grauia ac secto elephanto
imperat ad nauis ferri, stipatque carinis        465
ingens argentum Dodonaeosque lebetas,
loricam consertam hamis auroque trilicem,
et conum insignis galeae cristasque comantis,
arma Neoptolemi. sunt et sua dona parenti.
addit equos, additque duces,        470
remigium supplet, socios simul instruit armis.

Interea classem uelis aptare iubebat
Anchises, fieret uento mora ne qua ferenti.
quem Phoebi interpres multo compellat honore:
'coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,        475
cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
ecce tibi Ausoniae tellus: hanc arripe uelis.
et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est:
Ausoniae pars illa procul quam pandit Apollo.
uade,' ait 'o felix nati pietate. quid ultra        480
prouehor et fando surgentis demoror Austros?'
nec minus Andromache digressu maesta supremo
fert picturatas auri subtemine uestis
et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore)
textilibusque onerat donis, ac talia fatur:        485
'accipe et haec, manuum tibi quae monimenta mearum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
coniugis Hectoreae. cape dona extrema tuorum,
o mihi sola mei super Astyanactis imago.
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;        490
et nunc aequali tecum pubesceret aeuo.'
hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
'uiuite felices, quibus est fortuna peracta
iam sua: nos alia ex aliis in fata uocamur.
uobis parta quies: nullum maris aequor arandum,        495
arua neque Ausoniae semper cedentia retro
quaerenda. effigiem Xanthi Troiamque uidetis
quam uestrae fecere manus, melioribus, opto,
auspiciis, et quae fuerit minus obuia Grais.
si quando Thybrim uicinaque Thybridis arua        500
intraro gentique meae data moenia cernam,
cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro Hesperiam (quibus idem Dardanus auctor
atque idem casus), unam faciemus utramque
Troiam animis: maneat nostros ea cura nepotes.'        505

Prouehimur pelago uicina Ceraunia iuxta,
unde iter Italiam cursusque breuissimus undis.
sol ruit interea et montes umbrantur opaci;
sternimur optatae gremio telluris ad undam
sortiti remos passimque in litore sicco        510
corpora curamus, fessos sopor inrigat artus.
necdum orbem medium Nox Horis acta subibat:
haud segnis strato surgit Palinurus et omnis
explorat uentos atque auribus aera captat;
sidera cuncta notat tacito labentia caelo,        515
Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones,
armatumque auro circumspicit Oriona.
postquam cuncta uidet caelo constare sereno,
dat clarum e puppi signum; nos castra mouemus
temptamusque uiam et uelorum pandimus alas.        520

Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis
cum procul obscuros collis humilemque uidemus
Italiam. Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant.
tum pater Anchises magnum cratera corona        525
induit impleuitque mero, diuosque uocauit
stans celsa in puppi:
'di maris et terrae tempestatumque potentes,
ferte uiam uento facilem et spirate secundi.'
crebrescunt optatae aurae portusque patescit        530
iam propior, templumque apparet in arce Mineruae;
uela legunt socii et proras ad litora torquent.
portus ab euroo fluctu curuatus in arcum,
obiectae salsa spumant aspergine cautes,
ipse latet: gemino demittunt bracchia muro        535
turriti scopuli refugitque ab litore templum.
quattuor hic, primum omen, equos in gramine uidi
tondentis campum late, candore niuali.
et pater Anchises 'bellum, o terra hospita, portas:
bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.        540
sed tamen idem olim curru succedere sueti
quadripedes et frena iugo concordia ferre:
spes et pacis' ait. tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ouantis,
et capita ante aras Phrygio uelamur amictu,        545
praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Iunoni Argiuae iussos adolemus honores.

Haud mora, continuo perfectis ordine uotis
cornua uelatarum obuertimus antemnarum,
Graiugenumque domos suspectaque linquimus arua.        550
hinc sinus Herculei (si uera est fama) Tarenti
cernitur, attollit se diua Lacinia contra,
Caulonisque arces et nauifragum Scylaceum.
tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa        555
audimus longe fractasque ad litora uoces,
exsultantque uada atque aestu miscentur harenae.
et pater Anchises 'nimirum hic illa Charybdis:
hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
eripite, o socii, pariterque insurgite remis.'        560
haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem
contorsit laeuas proram Palinurus ad undas;
laeuam cuncta cohors remis uentisque petiuit.
tollimur in caelum curuato gurgite, et idem
subducta ad Manis imos desedimus unda.        565
ter scopuli clamorem inter caua saxa dedere,
ter spumam elisam et rorantia uidimus astra.
interea fessos uentus cum sole reliquit,
ignarique uiae Cyclopum adlabimur oris.

Portus ab accessu uentorum immotus et ingens        570
ipse: sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem
turbine fumantem piceo et candente fauilla,
attollitque globos flammarum et sidera lambit;
interdum scopulos auulsaque uiscera montis        575
erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
fama est Enceladi semustum fulmine corpus
urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam
impositam ruptis flammam exspirare caminis,        580
et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo.
noctem illam tecti siluis immania monstra
perferimus, nec quae sonitum det causa uidemus.
nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra        585
siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Postera iamque dies primo surgebat Eoo
umentemque Aurora polo dimouerat umbram,
cum subito e siluis macie confecta suprema        590
ignoti noua forma uiri miserandaque cultu
procedit supplexque manus ad litora tendit.
respicimus. dira inluuies immissaque barba,
consertum tegimen spinis: at cetera Graius,
et quondam patriis ad Troiam missus in armis.        595
isque ubi Dardanios habitus et Troia uidit
arma procul, paulum aspectu conterritus haesit
continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps
cum fletu precibusque tulit: 'per sidera testor,
per superos atque hoc caeli spirabile lumen,        600
tollite me, Teucri. quascumque abducite terras:
hoc sat erit. scio me Danais e classibus unum
et bello Iliacos fateor petiisse penatis.
pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,
spargite me in fluctus uastoque immergite ponto;        605
si pereo, hominum manibus periisse iuuabit.'
dixerat et genua amplexus genibusque uolutans
haerebat. qui sit fari, quo sanguine cretus,
hortamur, quae deinde agitet fortuna fateri.
ipse pater dextram Anchises haud multa moratus        610
dat iuueni atque animum praesenti pignore firmat.
ille haec deposita tandem formidine fatur:
'sum patria ex Ithaca, comes infelicis Vlixi,
nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto
paupere (mansissetque utinam fortuna!) profectus.        615
hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,
immemores socii uasto Cyclopis in antro
deseruere. domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens. ipse arduus, altaque pulsat
sidera (di talem terris auertite pestem!)        620
nec uisu facilis nec dictu adfabilis ulli;
uisceribus miserorum et sanguine uescitur atro.
uidi egomet duo de numero cum corpora nostro
prensa manu magna medio resupinus in antro
frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent        625
limina; uidi atro cum membra fluentia tabo
manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus—
haud impune quidem, nec talia passus Vlixes
oblitusue sui est Ithacus discrimine tanto.
nam simul expletus dapibus uinoque sepultus        630
ceruicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
immensus saniem eructans et frusta cruento
per somnum commixta mero, nos magna precati
numina sortitique uices una undique circum
fundimur, et telo lumen terebramus acuto        635
ingens quod torua solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,
et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
sed fugite, o miseri, fugite atque ab litore funem
rumpite.        640
nam qualis quantusque cauo Polyphemus in antro
lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
centum alii curua haec habitant ad litora uulgo
infandi Cyclopes et altis montibus errant.
tertia iam lunae se cornua lumine complent        645
cum uitam in siluis inter deserta ferarum
lustra domosque traho uastosque ab rupe Cyclopas
prospicio sonitumque pedum uocemque tremesco.
uictum infelicem, bacas lapidosaque corna,
dant rami, et uulsis pascunt radicibus herbae.        650
omnia conlustrans hanc primum ad litora classem
conspexi uenientem. huic me, quaecumque fuisset,
addixi: satis est gentem effugisse nefandam.
uos animam hanc potius quocumque absumite leto.'

Vix ea fatus erat summo cum monte uidemus        655
ipsum inter pecudes uasta se mole mouentem
pastorem Polyphemum et litora nota petentem,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.
trunca manum pinus regit et uestigia firmat;
lanigerae comitantur oues; ea sola uoluptas        660
solamenque mali.
postquam altos tetigit fluctus et ad aequora uenit,
luminis effossi fluidum lauit inde cruorem
dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor
iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.        665
nos procul inde fugam trepidi celerare recepto
supplice sic merito tacitique incidere funem,
uertimus et proni certantibus aequora remis.
sensit, et ad sonitum uocis uestigia torsit.
uerum ubi nulla datur dextra adfectare potestas        670
nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
intremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae curuisque immugiit Aetna cauernis.
at genus e siluis Cyclopum et montibus altis        675
excitum ruit ad portus et litora complent.
cernimus astantis nequiquam lumine toruo
Aetnaeos fratres caelo capita alta ferentis,
concilium horrendum: quales cum uertice celso
aeriae quercus aut coniferae cyparissi        680
constiterunt, silua alta Iouis lucusue Dianae.
praecipitis metus acer agit quocumque rudentis
excutere et uentis intendere uela secundis.
contra iussa monent Heleni, Scyllamque Charybdinque
inter, utrimque uiam leti discrimine paruo,        685
ni teneam cursus: certum est dare lintea retro.
ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
missus adest: uiuo praeteruehor ostia saxo
Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
talia monstrabat relegens errata retrorsus        690
litora Achaemenides, comes infelicis Vlixi.

Sicanio praetenta sinu iacet insula contra
Plemyrium undosum; nomen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
occultas egisse uias subter mare, qui nunc        695
ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
iussi numina magna loci ueneramur, et inde
exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni
radimus, et fatis numquam concessa moueri        700
apparet Camerina procul campique Geloi,
immanisque Gela fluuii cognomine dicta.
arduus inde Acragas ostentat maxima longe
moenia, magnanimum quondam generator equorum;
teque datis linquo uentis, palmosa Selinus,        705
et uada dura lego saxis Lilybeia caecis.
hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora
accipit. hic pelagi tot tempestatibus actus
heu, genitorem, omnis curae casusque leuamen,
amitto Anchisen. hic me, pater optime, fessum        710
deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!
nec uates Helenus, cum multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
hic labor extremus, longarum haec meta uiarum,
hinc me digressum uestris deus appulit oris.        715

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
fata renarrabat diuum cursusque docebat.
conticuit tandem factoque hic fine quieuit.

Fairytale left blue.png Liber II Liber IV Fairytale right blue.png