Azoara XI | Azoara XIII |
Viri boni, in omni pacto vobiscum firmato constantes, meque timentes estote, nec animalium foetus, quos illicitos dixero, cum omnes alii liciti sint, nisi peregrinantibus, comedere velitis. Peregrinanti quidem cavendum, ne venatus interficiat, Deo prohibente, nisi prius mense prohibitionis peracto: Tunc enim venatus summere fas censetur. Omnis Dei domum invocans, nequaquam oblationes in alto ponat: et ut misericordiam a Deo consequatur, in ipsum credat: nec ob homines pravos a via recta se divertat, Deique dilectioni, suisque bonis, nequaquam malis atque peccatis studeat, Deum timens: quoniam ipse gravis atque difficilis super rerum fines invenitur. Sunt autem vobis haec illicita, sanguis et morticinium, animal quodlibet nequaquam Dei nomine peremptum, et suffocatum, ac igne combustum, vel ruina morti deditum, et a lupo tactum, nisi quis illud interfecerit. Nullus item nisi per Deum iuret. Sin autem, iniuriam effecit. Malis quidem exhinc certum erit, eos vobis nunquam dominaturos, cum hodie tibi tua lex, mihi propter te placita, donumque Dei necessarium atque sufficiens compleantur. Me itaque, non illos timete. Si cuiquam rerum istarum aliquam, quasi sibi necessarias quis quaesierit, nec culpae nec peccati reus erit: quia Deus pius inundabit veniam. Quaerentibus a te, quae res sint licitae? dices, sapidae et odoriferae. Venatum tendens, si sui canes ab eo docti, sicut et a Deo, ipsi bestias coeperint, super eas Dei nomen invocans, eas comedat, Deum timens, cui subest omnis rerum numerus. Amodo rursum hic a Deo vobis datur licentia, ut de dapibus hominum legum comedatis, illique de vestris. Eorumque foeminas bonas et timentes, ac in Deum credentes, et nequaquam amasios habentes, cum illis munera danda tribueritis, ducite. Omnis legi non credens, omnia sua perdit opera, in die iudicii connumerandus amissoribus. Viri boni, cum oratum surrexeritis, facies vestras ac manus ac brachia usque ad cubitum, et pedes usque ad tibias abluere, et capillos revolvendo caput abstergere, et post coitum mulierum balneari vos oportet. Infirmi quidem, vel in itinere ab egestu, vel mulierum coitu venientes, et aquam minime reperientes, facies suas atque manus terrae mundae pulvere tergant. Deus namque vestram diligit mundiciam, officiique divini perfectionem, cum gratiarum sibi redditione, et deitatis invocatione. Cunque vos confessi fueritis coram Deo, vos foedus inter vos firmatum audire et credere, Deum timete, cum ipse arcana cordium cognoscat. Omnem talem esse decet, ut nequaquam propter homines rectum dicere sinat, sed coram Deo, omnibus timendo, quoniam omnium opera noscit, rectum quo nihil est melius peragat, Deo credentes, et omnes benefacientes spe confirmaturo, et veniam ac mercedem innumeram eis daturo.
¶ Increduli, nostrisque praeceptis resistentes, ipsi gehennae deputantur. Viri boni, manus hominum fere vobis impositas, ego divertens a vobis retraxi. Vos itaque me Deum, omnium bonorum tutorem, timentes adorate. Inter Deum filiosque Israel pacto foederis firmato, xii. expugnatores atque praecones iustitiae ministros ex eis Deus elegit, quibus et ipse dixit: Ego vobiscum semper praesens adero, si in me credideritis, prophetis meis fidem adhibentes, et eis auxiliantes, et orationes ac eleemosynas in meo nomine feceritis: vobisque dans peccaminum veniam, paradisum et aeternam mansionem tribuam. Omnem haec linquentem, devius error abducet. Illis autem nequaquam foedere firmato constantibus, amorem nostrum retrahentes, corda sua perversa duraque fecimus, suae legis partem retinentia et distorquentia: unde semper res iniustas facere eos innitendo videmus. Tu vero Deum, omnes benegerentes diligentem, pro ipsis, ut veniam faciat, deprecare. Cum viris item Christianae professionis, nostrae dilectionis foedere firmato, illi quorundam eis praeceptorum obliti sunt. Illis autem, et istis, hostilitatem et infestationem ac abhorritionem usque ad diem iudicii Deus immisit, eorum secundum opera sua venturus iudex. Viri legum, vobis nuncius vester missus, vos multa prius a nobis negata docturus, multa vero adhuc taciturnitati commendaturus, lucem secum librumque coelitus missum, qui timentibus Deum viam salvam et rectam ostendit, et a tenebris eiicit, affert. Sciendum quidem eos incredulos esse, qui Iesum Mariae filium Deum esse dicunt. Quis enim eis quicquam faceret, inde si Deus omnipotens, omnia prout vult faciens, cuius imperio cuncta subiacent, Christum atque Mariam, omnesque mundanos mori faceret. Vos Iudaei atque Christiani, si Dei filii, suique dilecti estis, prout vos dicitis, cur vobis culpas atque peccata gerentibus poenas et malum ingerit? Certe vos nihil aliud quam homines estis, a Deo veniae mercedisque maximae datore, ad quem omnium erit reditus, creati.
¶Vobis, viri boni, nuncium vestrum alium prophetam a longe sequentem dimisimus, ne vos iuste conqueramini, vos carere doctore, qui gerenda praecipiat, illicitaque prohibeat. Moyses suae genti persuadens, ut Deum ipsum invocando adorarent, quia eis prophetam, et reges, ac divites, multaque nulli caeterarum gentium commissa contulit, inquit: Terram sanctam, scilicet Hierusalem, vobis a Deo praedestinatam, intrate retrovertentes. Sin autem, damnum et detrimentum incurretis. Dixerunt illi: Cum homines ingentes, graves, atque fortes illic immorentur, nos nunquam nisi remotis illis ingrediemur. Tunc duo viri Deum timentes inquiunt: Vosmetipsos, si boni estis, Deo commendantes, per portam super eos ingressum facite, sicque victoriam adipiscemini: Illi tamen obstinaces, quasi Moysen improbando, inquiunt: Nisi prius illis expulsis, nos nequaquam aditum tentabimus. Sed tu Moyses, atque Deus, eos expugnate, nobis hic adstantibus. Quibus Moyses respondens, se nullius animae nisi suae fratrisque moderatorem et imperatorem esse, Deum, ut inter eum illosque malos discuteret, precatus est. Dixitque Deus: Noli solicitari, vel quicquam de huiusmodi malis hominibus cogitare. Ego namque illos malos et noxios, XL. annos inducam, et per terras vagari faciam.
¶ Illis historiam filiorum Adae, ut sciant qualiter alter alterum interfecerit, retexe. Illis holocaustum igne superposito facientibus, alterius holocaustum, alterius minime a Deo collectum est. Unde alteri dicenti fratri suo, Ego te interficiam: alter respondit, Deo nullius holocaustum acceptabile, nisi timentis ipsum. Idemque dixit: Licet manum tuam ad mihi mortem inferendam superextenderis, ego nequaquam ut te necem, manum extendam. Deum namque saeculi totius imperatorem timeo.
¶ Ut tu enim peccati sarcinam feras, sic igni deputandus (talem namque mercedem maleficus assequitur) minime perhorresco. Illi itaque diu deliberanti, anima sua caedem fratris persuadente, fratrem occidit, deinceps perditis associatus. Corvus autem a Deo missus in terram, quid de fratre suo gerendum esset, insinuavit. Ille igitur nec inertia nec pigricia retentus, fratrem suum, ut corvus corvum, terra cooperiens, semetipsum deinceps reum et repraehensibilem notavit. Hac itaque de causa filiis Israel scripsimus, ut quisquis hominem vita privaverit, nisi ipse primus alius interfector, terraeque vastator extiterit, quasi totius gentis peremptor existat: uniusque vivificator, quasi totius gentis resuscitator habeatur. Multis ad vos iam prophetis cum virtutibus missis, postea tamen eorum multi in terra manentes iniustitiam secuti sunt. Omnes Deo suisque prophetis resistentes, et ubique locorum, ut iniurias hominibus terraeque vastationem ingerant, discurrentes, caedem et suspectionem, aut pedum vel manuum per oppositum abscissionem promerentur, atque de terra proiectionem. Istique tales in hoc saeculo contemptum, et in alio gravis simum malum patientur, nisi prius illi mala dereliquerint, quam vos eos aliquibus malis puniatis. Sciatis etenim, Deum sua benignitate ductum, veniam daturum. Viri boni, Deum timentes, factis per quae vos ipsi propinqui sitis, studeatis, ipsiusque nomine usquequo vos meliores et elatiores efficiamini, praedatores et expugnatores estote. Incredulorum autem die iudicii nulla fiet redemptio, licet tantum quantum bis terra caperet, pro se darent. Ipsi namque maximis affligendi poenis, ab igne gliscentes exire, nunquam inde evasuri, summe torquebuntur. Furum manus abscindantur, eo quod Dei gravis atque sapientis offensionem et iram promerentur.
¶ Post malum perpetratum poenitenti, beneque facienti, Deus pius et misericors, sibi dilectis veniam, inimicis malum pro velle suo praebens, cum ipse sit omnipotens, eiusque sint universa, veniam tribuet. Pro festinantibus secundum vires suas ad incredulitatem, qui scilicet ore fidem confitentes, corde renuunt, nec curam multam nec dolorem, tu nuncie sustineas. Iudaeorum falsa loquentium, aliisque consimilia fari persuadentium, qui verba distorquentes dicunt: Si vobis haec vel illa dederit, sumite: sin autem, vos ab illo cavete, cum ex Dei parte nemini quicquam proficere queat, cui Deus nocere voluerit: Horum inquam verba nequaquam esse munda Deus censet, eis in hoc mundo dedecus, et in alio grave malum allaturus. Istos quidem sic falsa proferentes, et illicita ac iniusta praemia comedentes, si ad te venerint, aut a te repelle, quod nec tibi nocebit: vel cum veritate, quam Deus diligit, iudica. Cum ipsi testamentum habeant iudicium Dei docens, viamque rectam et lucem ac sapientiam praestans, suis cordibus et mentibus ad gerendorum noticiam a Deo monstratum, cum quo prophetae, timentesque Deum, et sacerdotes atque pontifices iudicant, cur a te iudicium postulant? Ego quidem timendus vobis sum, non homines: nec mea mandata pro modico precio vendere velitis. Omnis secundum Dei positum non iudicans, malis et incredulis adnumerabitur. Est autem illico a Deo positum, ut anima pro anima, oculus pro oculo, naris pro nare, et dens pro dente tribuatur, et pro vulnere consimile fiat. Hoc tamen condonans, Dei misericordiam, peccatique decrementum accipiet. Christum item Mariae filium, cui commisimus Evangelium, quod est lumen et confirmatio testamenti, et castigamen ac recta via timentibus Deum, ad vestrae legis complementum misimus. Omnis igitur evangelii servus, ipsius praecepta iudicando sequatur, sin autem, malus erit. Tibi quoque librum veritatis, suorum praeceptorum confirmatorem, cum quo tuum est iudicare, desuper misimus. Tu igitur secundum ipsum inter eos discussurus, eorum velle nequaquam, sed solum veritatem amplectere, cum sui cuique posita sint a nobis lex et iudicia. Sciendum quidem, Deum, si sibi placuisset, omnes gentem unam effecisse: sed scire quaerit, quid de suis mandatis quisque perficiat. Sit igitur intentio vestra, semper benefacere, cum ad Deum vestras lites controversiasque discussurum omnes redibitis.
¶ Tu inter eos iudicium daturus, secundum Dei dispositionem, cave ne suum velle sequendo, te a dato tibi coelitus in suam partem distrahant. Sciendum quidem, Deum illis malum etiam pro minimis peccatis daturum, si tuis iudiciis non obedierint. Et eorum multi sunt increduli, quaeruntque iudicia brutorum et insipientium: cum Deo non sit iudex melior. Vos viri credentes, super vos nequaquam constitui praefectos seu iudices Iudaeos ac Christianos permittatis. Omnis enim haec agens, eis consimilis efficitur: cum Deus homines pravos ad viam rectam minime dirigat. Viri tamen infirmi cordis, dicentes se malum sibi futurum timere, quibus suo corde repraehendenda timentibus, Deus, aliquisve pro eo, vi sua superveniet, illis obediunt, sicque bonorum testimonio sua perdunt opera, perdendis associandi. Viri credentes, si quis vestri suam legem liquerit, viros se dilectiores Deus ipse diligendos eliget, qui pii dulcisque cordis in bonos atque fideles, gravis autem atque crudelis in incredulos habetur. Expugnatores Dei nomine lites aggressi, nihil timeant. Haec sua munera Deus cui vult tribuit, cum ille sit dives et largus, ac sapiens et immensus. Solus Deus, suusque legatus, virique boni, videlicet eleemosynarum ac orationum factores, seque Deo penitus subiicientes, vobis auxilientur. Pars enim illis commendata, victoriam adipiscitur. De nostra lege ludum atque ridiculum facientes, qui scilicet priusquam vos legi subiecti fuerant, ei similiter incredulos, qui vos orantes illudunt, cum sint insipientes, nullatenus vobis participes, nec vestrorum tractatores negotiorum statuatis, Deum timentes, si boni estis.
¶Viri legum, cum nos in Deum credimus, suisque praeceptis super nos et praedecessores nostros missis paremus, vosque peiores existitis, cur de nobis vindictam sumitis? imo peiores aestimando vos veraciter estis, et a recta via magis devii. Quibus Deus amorem suum retrahens, vestri quosdam simias, et porcos, ac idololatras constituit. Vos item accedentes fidem vestram confitemini, qui semper et adventu atque discessu corda gestatis incredula, Deo cordium vestrorum secreta dinoscente. Horum multi malorum studiosi, mala gerunt, et illicita praemia comedunt. Cum igitur a suis primatibus et tacenda dicant, et non agenda gerant, haec praetermittere non iubentur: Manus Dei manicis ferreis coniunctas, Iudaeis dicentibus, suas manus merito sic vinciri, seque pessumdari, verbum illud exigit, cum divinae manus capacissimae, et penitus expansae, prout vult, et quantum vult, largiantur. Sed eorum semper error augmentabitur, ut minus praeceptis super te coelitus missis fidem adhibeant. Unde vobis hostilitas et abhorritio, ante diem iudicii nequaquam terminanda intercidet. Sed hoc quidem tibi minime curandum, quia flamma eorum inertiam Deus extinxit. Terras tamen adhuc vastatum, quod Deus abhorret, proficiscuntur. Nos quidem hominibus legum, si crederent atque timerent, veniam peccaminum facturi, paradisum sufficientem tribueremus: Et si testamenti, simul et evangelii, ac coelitus super eos missi praecepta sequerentur, tot cibis totque bonis abundarent, quod etiam suis substernerentur pedibus. Eorum tamen pauci fidem obtinent, plurimi quidem sunt increduli. Tu donum tibi coelitus missum, nuncie, caeteris docendo tribue. Sin autem, te Deus ab illis hominibus liberabit, qui malos ad viam rectam nequaquam dirigit. Sciendum quidem, viros legum nullius legi fideive perfectionem assequi, nisi testamenti et evangelii ac huius libri a Deo positi praeceptis pareant. Hic autem multis eorum incredulitatem atque maliciam et obstinantiam augebit: quod tibi nullam curam iniiciat.
¶ Credentes atque Iudaei, et angelos loco Dei adorantes, qui scilicet legem pro lege variant, Christiani etiam, omnes hi inquam, si in Deum crediderint, et iudicii diem expectantes benefecerint, nihil timeant. Cum filiis Israel dilectionis foedere firmato, nostrorum legatorum eis deinceps missorum, quia displicita difficiliaque illis nunciaverint, quibusdam contradixerunt, quosdam autem interfecerunt, hoc nequaquam certamen atque seditionem extimantes, surdi caecique facti sunt, Deo singulos suos actus annotante. Omnes quidem dicentes Christum Iesum Mariae filium Deum existere, mendaces et increduli reperti sunt. Cum Christus ipse dixisset, Filii Israel in Deum dominum meum atque vestrum credite: Cui quisquis socium atque participem posuerit, ingressum paradisi illicitum sibi reperturus, et in ignem ibit, in perpetuum expers adiutoris atque vindicis. Sunt iterum increduli, firmantes deos tres esse: quia non est nisi Deus unus. Unde si huiusmodi verbum non mutaverint, malo gravissimo percutientur. Cur igitur se non convertant ad Deum, veniamque precentur, mirandum. Ille namque veniam atque misericordiam illis tribuet. Christus quidem Mariae filius, non est nisi Dei nuncius, quem et plures nuncii praecesserunt: materque sua vera, et illi, uterque comestibilibus vescebantur. Qualiter res, ex plano perspice: et quare non credant, postea perpende. Quia loco Dei, quod nec bonum nec malum nobis dare potest, adoratis: cum Deus omnia sciat, et audiat. Viri legum, nil nisi veritatem in lege vestra sublimate, non imitantes homines, qui prius erronei multos errare fecerunt. Filios autem Israel, ob incredulitatem suam atque maliciam, ab amore suo Deus per linguam David, Christique filii Mariae, prorsus eiecit.
¶ Plures se nequaquam a rebus illicitis et flagitiosis abstinentes, plurima mala perpetrabant. Eorum item plures incredulorum negotia, ad quae manus extendisse nefas est, cum ob hoc Deus eos confundens semper in igne comburet, illis amici facti tractabant: quod nequaquam fieret, si in Deum crederent, suoque prophetae, libroque super eum coelitus misso fidem adhiberent. Sed eorum pars plurima semper in sua manet malicia.