Azoara XII | Azoara XIIII |
Gravioris hostilitatis et infestationis Iudaei semper erga nos, amicitiae vero maioris Christiani reperiuntur. Christianorum etenim sacerdotes et praesules non indignantes, praesumptuosive, cum verbum super prophetam positum audiunt, veritatemque cognoscunt, lachrymantur, et dicunt: O Deus, nos cum illis bonis hominibus credentes, te nos illis associaturum summe speramus. Cur enim in Deum, et ei quod nobis de veritate datum est, non crederemus? Hoc autem verbo, sicut et omnes benefacientes, paradisum aquarum fluxu dulcissimam promerentur. Increduli vero, meisque praeceptis contradicentes, igni deputantur. Viri boni, res a Deo vobis illicitas statutas, vel e converso, cum Deus a se prohibita gerentes abhorreat, nequaquam efficientes, bona sapida vobis a Deo concessa, ipsum timentes, quem adoretis, et invocetis, comedite.
¶ Iusiurandum ex corde factum, non aliud vos coram Deo reos efficit. Illius quidem veniam adipisci studens, decem pauperes pascat, sicut suam gentem pascere mediocriter consuetus est, aut eos induat, vel hominem redimat. Horum omnium impotens, tres dies ieiunet. Hoc itaque propter iusiurandum iusiurandum facturi, ea diligenter observantes, maxime nitetis: Deo vos sic sua secreta docenti, grates reddite. Viri boni, vinum, et aleas, et scacos, cum non sint res licitae, sed diaboli machina, per quae inter homines inimicitiam et abhonitionem iniicere, et eos ab orationibus et invocatione Dei retrahere maxime nititur, praetermittite. Dimittetis igitur, an non? Sed Dei mandatum sequentes, legatoque suo parentes, vobis cavete. Sin autem, non plus nuncio quam mandatum perficere pertinet. Quando timuerint, et crediderint, et benefecerint: itemque timuerint, et crediderint, et benefecerint: sicque tertio, de cibis eorum nullam curam custodiamve suscipias. Deus enim benegerentes diligit. Viri boni, Deus vos in parvo venatu manibus vestris seu lanceis sumendo tentare voluit, ut sic timentes se dignoscat. Prohibitum faciens, grave malum tolerabit. In mensibus igitur prohibitionis et peregrinationis, nemo bonus venatum interficiat: quem quilibet sponte perimens, pro illius modo coram testibus in cibis pauperum apud Mechan, vel deinceps ieiunio persolvat. Hoc itaque praeceptum amodo servate, transacta pro nihilo ducentes. Deus enim incompraehensibilis et sapiens, ulterius inde vindictam sumet. Omnis venatus maris, euntibus Mecham, ac discedentibus, ad comedendum licitus est: Terrae vero venatus, minime. Ad Deum itaque redituri, ipsum timete. Mechae domum, vel mensas, ac oblationes, Deus aram hominibus constituit: ut sciant, omnia coelestia seu terrestria compraehendi sapientia Dei, omnia scientis. Qui licet pius et misericors sit, gravis in fine censetur.
¶ Ad prophetam nil nisi mandatum patefacere pertinet, Deo sciente singula, manifesta scilicet, et cordis arcana. Mala et insipida, licet ipsa plura sint, saporiferis minime coaequantur. Homines sapientes, ut in anteriora procedatis, Deum timete. De praeceptis huius libri quare quis quaestionem querimoniamve movet? Post Alchoran enim positionem, quicquam inde mutare nefas est. Et mutatio si fieret, vobis iram atque molestiam generaret. Haec et his similia, priusquam vos, caeteri quaesiverunt, sed eis postea minime crediderunt, nec Bahiratin, nec Cehibatin, nec Cehiletin, nec Ham Deus mandavit. Increduli quidem, et minime Deum adorantes, deoque mendacium imponentes, cum ipsi postulantur praeceptis a Deo positis suoque legato fidem adhibere, inquiunt, se nolle quicquam imitari, nisi quod parentes sui imitati sunt. Quibus talis fit obiectio: Utrumne patres, nisi viam rectam tenentes, imitamini? Viri boni, cum cuiusque sua sit anima, nec sibi rectam viam proficiscenti alius error noceat, vos ad Deum, omnia facta vestra vobis dicturum, convertamini. Inter vos item testimonia facite, cum quis ad mortem hora divisionis appropinquaverit: sintque duo vestri, aut alius professionis, testes. In itinere vero mortem praeoccupatos, usque post orationem terminatam, tenere debeatis. Suique testes per Deum iurabunt. Sed nec quicquam falsitatis apponere, nec minus dicere, nec pro pecunia testimonium vendere, cum quilibet modorum istorum peccatum pariat. Si eos tamen illic peccare contigerit, alii super eos testimonium dantes, iureiurando probent suum testimonium verius quam priorum existere. Deum timentes, ipsum exaudiant, cum ipse malos viam rectam nequaquam doceat. Dic Deum omnes nuncios congregaturum, eosque quaeret quid scilicet proficuum quisque fecerit: quod tamen nequaquam eorum est scire, sed ipsius Dei, qui cuncta novit cordium arcana. Deus Iesum Mariae filium affatus, cui tribuit animam mundam atque benedictam, qua iuvenes et infantulos affatus est, et formis volatilium luteis a se factis insufflans volatum praebuit. Caecum natum, atque leprosum curavit: Mortuos resuscitavit: quem item librum, et sapientiam, nec non Evangelium et testamentum docuit, inquit: Te sic ad filios Israel cum virtutibus meo velle veniente, eorum increduli magum esse perhibent. Tu vero de bonis tibi matrique tuae divinitus datis, mihi gratias redde. Deo item a viris vestibus albis indutis quaerente, an in se nunciumque suum crederent? responderunt, Ita, credimus, et tu testis es. Inde eisdem a Iesu Mariae filio quaerentibus, an Deus super omnes mensam coelestem ponere potens esset? Iesus ipse respondit: Si creditis in Deum, ipsum timete. Illis autem dicentibus, Volumus inde comedere ad nostrorum cordium confirmationem, utrum te verum dixisse sciamus, cum nostro testimonio confirmemus. Deus inde sic exorat: O Deus, nobis mensam coelestem quae sit nobis pascha, omnibusque praesentibus, primis scilicet, atque caeteris, atque miraculum tribue. Quem Deus exaudiens inquit: Illis eam praebebo. Sed quisquis eorum deinceps incredulus factus fuerit, eum prae cunctis mundi gentibus, poenis atque miseriis affligam. Ipsi iterum Deo dicenti: O Iesu Mariae fili, tu persuades hominibus, ut Dei loco te matremque tuam duos deos habeant, et venerentur? respondit Iesus, Nolit Deus, ut ego quid praeter verum dicam. Et si ego protuli, tu nosti. Quia tu omnium secreta cordium noscens, mei cordis arcanum penetras: ego vero nequaquam tui. Tu scis itaque, me nil hominibus nisi mandata tua dixisse, scilicet quod te Deum meum atque suum invocent, et adorent: quorum quamdiu tibi placuit, testis affui. Nunc autem tu, qui es testis omnium, post quam ab illis ad te me sublimasti, eorum cognitor existas. Quibus si malum feceris, gens tua sunt: Si condonaveris, tu es incompraehensibilis et sapiens. Dicit Deus: Nunc instat dies, quo sua vindicis veritas proficiet. Eis etenim veniam quoniam me secuti sunt, quod sibi prae caeteris lucrum est maximum, et paradisum aquarum fluxu dulcissimam, ubi perseverent, tribuam. Ego namque Deus omnipotens, coelo et terrae, et universis quae sua capacitas continet, impero.