Jump to content

Alcoran/14

Unchecked
E Wikisource
Azoara XIIII

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XIII Azoara XV 

Deo coeli terraeque creatori, qui lucem tenebrasque posuit, grates reddens, ipsum invoca: qui tui cunctorumque plasmator, vobis terminum et placitum ab eo praescitum imposuit: quod vos ambigentes, nunc sic esse, nunc non esse dicitis. Sed ipse coelo terraque manens, omnia nostra benefacta, tam arcana quam manifesta, dinoscit. Increduli vero, alium Christi Deo consimilem et aequalem ponunt. Tu quidem nequaquam ad eos cum Dei miraculis manifestis venies: quoniam ea velut odiosa atque contraria reiiciunt, et veritati ad eos venienti contradixerunt. Nunc autem ad eos scientia rei, quam irridebant, veniet. Nonne videre queunt, quot gentes nostra tempora praecedentes, quibus prae caeteris divitiarum et vitae quantitatem dedimus, et aquas de coelo venire, rivosque subtus currere fecimus: ob suas postea culpas confudimus, et novas generationes hominum formavimus? Illi tamen hunc librum manifestum, magicum esse confirmarent, si eum in quarta positum manu tetigissent, dicentes, illi credendum esse, si vel super angelos, vel cum illis venientem, poneretur. Quod nos minime curamus. Si enim angelum mitteremus, ei formam humanam atque vestem tribueremus.

¶ Iis qui nuncios te praecedentes deriserunt, secundum irrisionis modum atque mensuram poena praeparatur. Terras perscrutando perquirite, quis finis contradicentium fuerit. Tu vero quem coeli terraeque dominatorem esse firmas? Inquit, Deum: qui piissimus die veracissimo, quo contradicentes omnes, licet: nesciant, suas ammittent animas, omnes coadunabit: cuius omnia scientis et audientis, sunt universa, mobilia scilicet, motuve carentia. Nocte dieque neminem nisi Deum coeli terraeque factorem, qui cunctos nisi semetipsum cibat, vobis in negotiis vestris adiutorem vocate. Praeceptum est quidem, ut primus in Deum credat, ne connumeretur incredulis: qui nisi fecero, me malum gravissimum die magna passurum pertimesco. Illa die, inde recedenti Deus pius veniam, quod est immensum, largietur: cuius ictum et illationem poenae nemo revelabit, beneficiumque nemo nisi ipso doctore praenoscet. Ipse enim est omnipotens, imperatorque sapiens, vim atque virtutem super gentem suam obtinens. Qui cuius testimonio nil maius est, inter me et vos testis assidet: qui mihi hunc Alchoran, ad vestri correctionem atque castigationem, misit. Sed vos alios cum ipso Deo esse testamini. Ego vero non alium nisi ipsum unum, praeter quem non est alius, cum ab hoc quod vos dicitis, ego penitus sim liberatus.

¶ Non minus quam prolis suae detrimentum, atque perditio animarum incredulorum innotescit his, quibus librum dedimus. Quid enim peius est, quam Deo mendacium imponere, suisque virtutibus contradicere? His profecto nunquam suum beneficium Deus afferret, eisque die congregationis o/nniunT dicet: Ubi sunt vestri participes, quos vobis auxiliaturos credebatis? Tunc tandem se errasse cognoscentes, inquient: O Deus, nos fuimus increduli. Considera qualiter errando, mihique mendacium imponendo, suis animabus nocuerunt, eisque parentium oculis repagulum, auribusque plumbum immisimus. Qui licet omnes virtutes, omniaque Dei miracula viderent, nunquam nisi tecum disceptatione facta credent: cum dicant haec nequaquam fieri, nisi per primas incantationes. Eos tamen, minime credentes ei, de ipso malum auditum turbat atque molestat. Nec ipsi alii quam suis animabus officiunt. Isti quidem in igne ponentur, suo corde prius retenta propalabunt, tandem dicendo: Si liceret nobis regredi, Dei praeceptis pareremus, nosmetipsos efficiendo bonos. Sed si daretur reditus, ut prius, mendaces effecti, nullam nisi suam viam rectam esse, et se minime resurgere dicerent.

¶ Si quaereres ab illis, quando stabunt ante Deum, hocne verum sit an non? ita esse, per Deum affirmarent. Sed Deus eis dicet: Gustate malum, ob errorem vestrum et incredulitatem. Qui congregationi ante Deum usque ad horam subitam contradicunt, perdendis associati, se nimium ob incredulitatem errasse confitentur: quando sua peccata nimium eos aggravant atque premunt. Mundus autem iste nil nisi ludus est atque ridiculum, quem tamen insipientes plus assequuntur. Alius vero melior est, curia timentibus Deum. Scio te molestari atque pigere, quod ipsi tibi contradicunt. Sed ipsi cum sint increduli, Dei prius praeceptis resistunt. Aliis quidem legatis priusquam tibi contradicendo resistebant, sicque obstinaciter eis flagitium atque malum intulerunt, usquequo divinum illis subvenit auxilium. Dei tamen verbum nequaquam suo verbo immutare queunt, prophetarum fine cognito. Si tibi molestum sit atque grave, quod tibi minime credunt: si tibi sit possibile, totam terram perscrutare, aut coelos per scalas ascende, ut cum virtutibus atque miraculis advenias. Nonne si Deo placet, omnes sub eadem lege viaque recta colligeret? Tu igitur brutis assimilari desiste.