Azoara XIIII | Azoara XVI |
Tu nullatenus cum auditu carentibus sermonem ineas. Deus mortuos resuscitabit, et ad se redire faciet. Petentibus ut eis virtutes miraculaque Dei facias, dic, Deum omnipotentem illa facere, licet plures eorum haec ignorent. Omne genus animalium terrestre, seu volatile (hic enim liber nil praetermittit) sic ut vos ad Deum redibit. Nostris praeceptis contradicentes, surdi mutique, obscura gestant velamina: Deo, quibus vult, rectam viam monstrante: quos vult, aberrare faciente. Si vos hora resurrectionis ira Dei percusserit, quem tutorem advocabitis, nisi qui malum vobis subtrahere, vel illius detrimentum aut oblivionem facere potest? Plures etiam gentium ante tempus tuum summis afflictionibus atque malis, ut ad viam rectam converterentur, astruximus: sed eorum pluribus factis lapideis, diabolus sua mala dulcia formosaque suis apparere visibus effecit. Illis itaque sic oblitis praecepta nostra, omnium rerum portam et abundantiam, usquequo nostra munera summum sibi contulerunt gaudium, aperuimus. Tumque secundo a nobis ipsis subito capti et desperati, stupidique facti sunt, et eorum primos atque postremos prostravimus, gratias Deo cunctarum gentium domino, Deo vobis auditum atque visum auferente, cordaque vestra sigillante, et alius nequaquam deus ipse reintegrare potest. Me taliter res intelligi faciente, quare non creditis? Ita quidem Dei subito patenterve contingens, non nisi gentem malam subruit. Legatis autem meis nil aliud iniungo, nisi quod vobis opus bonum et gaudiorum effectum persuadeant, et illicita nefandaque prohibeant. Quibus omnis credens, et se diligens, ac benefaciens, nil timeat, cum nil mali passurus sit. Nostris autem praeceptis resistentes, malum iraque Dei pro factis suis trucidabunt.
¶ Nec arcana Dei, nec ipsius arcam me possidere, cum non sequar nisi quod mihi missum est a Deo: nec me angelum existere, cum nec aequales sint caecus atque videns, quod vos sic esse cognoscitis, unquam confirmabo. Huiusmodi sermone Deum timentibus, ut ipsum prorsus imitentur, ipsumque timeant, cum nullus alius eis auxiliari queat, persuadens, Deum mane vespereque deprecantes, Dei quaerendo faciem, ab eo minime repelle. Sin autem, malis associaberis, cum nec suorum operum numerus tibi, nec tuorum eis imputetur. Caeteri vero plures aliis, invidia sola repressi, bonum divinitus datum patefacere noluerunt: licet Deus sibi grates afferentes dinoscat. Sed tu cunctis ad fidem venientibus, praeceptaque nostra sequentibus dic: Salus Dei super vos, cuius anima misericors est, et piissima. Quisquis vestri post malum ignoranter gestum a malo declinaverit, et benefecerit, veniam et misericordiam a Deo consequetur. Ut incredulorum viae patescant, res penitus discutiendae sunt. Ego quidem castigor, ne invocem vel adorem, quod vos loco Dei adoratis. Nec velle vestrum amplectar: quoniam viam rectam, secundum Dei mandatum errans, licet et vos contradicatis, proficiscor. Nec est apud me, ad quod vestri festinent animi: quia solius Dei, qui est veracissimus, et discussor optimus, cuncta sunt iudicia, Si id quod affectatis, nostrae subes set manui, inter me et vos res ad effectum tenderent. Deus autem malos discernit, apud quem sunt secretorum claves: Cum ipse solus universa terra marique contenta, omniumque foliorum labentium numerum, ac terrae germina, siccum item omne et molle, velut apud illum in libro firmata dinumerat.
¶ Solius Dei est, omnia facta vestra diurna dinoscere, et vos nocte mortificare: et deinceps vos expergefaciens die, et secum vobis omnia facta vestra dicturus, vos ad eum redituros ad placitum scitum ducens, velut omnibus gentibus imperans: vos custodit usque ad mortis horam, in cuius momento festinantissime vobis mortem inducit, ille committit, deinceps omnibus ad se versis, Deus ipse dominus noster cuncta cito dinumerans, iudicium dabit. Nubibus maris et terrae vexati, invocantes atque timentes, et se humiliantes, quaerenti, Quis liberaret eos? dixerunt: Si nobis praesidium atque suffragium in his malis feceris, nos ulterius reddemus gratias. Ille vero respondens ait: Ab iis et ab omnibus malis vos Deus liberabit. Vos tamen vestra manentes malitia, non credetis. Est tamen Deo possibile, vos ira sua pessimisque poenis undique circumdare, et vos schismatibus, et alternis contrarietatibus induere, vestrique quosdam aliorum expugnatores et infestatores efficere. Rebus taliter ad vestri noticiam explanatis, licet ibi nil sit nisi verum, vestrae genti maliciosi contradixerunt. Quibus tu dicas, nequaquam vestri custodes existere. Hora namque scita omnium dictorum atque factorum probatio censetur. His quidem dubitantibus de praeceptis nostris, te usque verbum aliud proferant, subtrahe. Cumque diabolus tibi rerum oblivionem ingesserit, memoria restaurata, cum malis hominibus ulterius ne moreris. Timentibus quidem Deum, nequaquam malorum numerus adscribitur: sed ut eos castigando, ad Dei noticiam atque timorem reducant. Suam legem pro ludo ridiculoque tenentibus, et de huius mundi vita tantum sollicitis, manifesta, quod ob actus suos nullius boni spem neque suffragium a Deo venturum expectare debent, sed iram Dei et flammam ignis, velut omnes increduli.
¶ Viis rectis nobis a Deo patefactis, cur in fine nostro vertentes, impotem boni malive venerantes adorabimus? Sicut ille brutus et inscius, qui a diabolo seductus et irrisus, socios advocat, dicens: Venite, haec est via recta. Sed illi solius Dei viam rectam esse firmant, sibique mandatum esse, ut non nisi dominum totius mundi invocarent. Orationes itaque coram Deo fundite, ipsumque timete. Quia ipse coelum terramque cum veritate fecit. Ad quem omnes redibitis: Quo dicente, Fiet, facta erunt: omneque verbum eius verax, secundum quod ipse iudicium illa die daturus, cum buccinis canere faciet, ut omnes res absconditas atque manifestas agnoscat, ipse sapiens elocutor. Abrahae patrem suum Azar increpando quaerenti, cur imagines sibi deos efficeret, unde ipse gensque sua tota in errorem manifestum incideret, dixi: Te quicquid inest coelo terraeque, docebo, ut tuum confirmum atque fidele sit. Nocte deinceps superveniente, videns Abraham stellam, inquit: Haec est Deus. Sed cum eam in occasum tendentem agnovit, inquit: Rem transitoriam, et in occasum tendentem minime diligo. Lunam item orientem aspiciens, inquit: Haec est Deus. Sed eadem ad occasum tendente, dixit: Nisi Deus me rectam viam docuerit, erroneis adscribar. Sole deinde oriente, eum esse Deum, quoniam maior erat, firmat. Sed eodem in occasum vergente, dixit: Vos homines, a vestra credulitate fideque, cum falsa sit, amodo recedo. Ad Deum enim coeli terraeque conditorem faciem meam verti, ulterius nequaquam incredulis adscribendus.
¶ Hominibus suis inde secum disceptantibus, inquit: Contra Deum viarum rectarum doctorem, huiusmodi causam atque certamen agite, non contra me derelinquentem viam vestram. Nihil enim ulterius efficiam, nisi praeceptum Dei: cuius scientia complectitur omnia. Unde vos minime memores estis: quum vos non pertimescatis, in Deum non credere, et ab ipso non statuta sequi, viam vestram quare timendo sequerer? Scitisne, quis nostrum nil timere promeretur? Illis vero non respondentibus, inquit: Credentes in Deum, suae que fidei nullum malum annectentes, viam rectam proficiscuntur, timoris expertes. Huiusmodi rationem Abrahae contra gentem suam tribuimus, et quem voluimus, super caeterorum gradus exaltavimus: cum ego Deus sim, Deus sapiens et incompraehensibilis. Isaac rursum, et Iacob, et Noem praedecessori suo, suisque posterioribus David, et Salomoni, et Ioseph, et Moysi, et Aaron, et Zachariae atque Ioanni, et Iesu ac Heliae, omnibus scilicet his bonis, et Samueli et Ezechiae, atque Loth, vias rectas patefecimus, et eos super omnes gentes exaltavimus. Et similiter quosdam parentum suorum, et fratrum, suorumque successorum rectum iter duximus. Ita Dei lege sibi dilectis patefacta, si fierent increduli, omnium suorum operum iacturam incurrerent. Si illi quibus librum et iudicium atque prophetam dedimus, non crediderint, ipsum credere volentibus committemus.
¶ Credentibus itaque Deus, quos nequaquam caeteri sequuntur, vias rectas manifestavit: nec ante precium aliud pro huiusmodi re postulat, nisi gentem suam ammonere atque docere. Dicentes Deum non posuisse quicquam super aliquem, interroga, quis Moysi librum clarissimum homines edocentem plura, quorum quaedam chartis inscripta propalatis, plura quidem absconditis, tradidit? Sed ille quidem nec vobis, nec parentibus vestris omnia enodavit. O Deus, eos in ambiguitate disceptationeque sua dimitte. Mater villarum, circaque positis villis atque credentibus adventum alius diei persuade, ut hunc librum multiplicantem probantemque veritatem, observationes orationum, caeterorumque beneficiorum praeceptorem credant, atque sequantur. Quis est deterior, magisque reus, quam Deo mendacium imponens: vel se missum fuisse nuncium falso perhibens: vel sibi possibile leveque fuisse, se talem librum facere, qualem Deus edidit? Quid si in mortis articulo, angelosque manus eorum tenentes, et taliter alloquentes eos videretis? Vos hodie malum atque contemptum ob mendacia Deo a vobis imposita, suorumque mandatorum contradictionem accepturi, vestras animas emittite. Et sicut vitam ingressi, semoti accedite, omnia vestra retro relicturi. Ubi sunt vobis polliciti, se prece suaque potentia vobis suffragari, participesque fieri? Nusquam video. Hodie vestrum errorem discutiet Deus, qui grana fructuum dividit, et ex mortuis vivos et econtra facit: et diem ac noctem discernens, noctem quieti deputat, et solem ac lunam certo numero promovens, stellasque varias disponens, ut per eas nocte, terra marique rerum aliqua sumatur notitia. Aquam ad ortum omnium rerum atque nutri tionem, quales sunt res virides, grana simplicia, atque multimoda, palmae ac vites, et olivae, malaque punica, similia atque dissimilia, quae omnia tum ortu suo, tum cremento credentibus in Deum magnum praestant miraculum, e coelo mittit, qui vos omnes natos atque foetus ex una produxit anima. Hic quidem Deus solus est, et unus incompraehensibilis, et sapiens, nec aliud quisquam corde suo gerat.
¶ Quorundam quidem est positio, diabolos socios atque participes Dei esse, ipsumque Deum filios et filias habere. Ipse vero omnium conditor, omniumque cognitor, praeter quem non est alius, nil novit talium, qui omnibus visibus incompraehensibilis, omnium oculos atque mentes penitus penetrat. Nunc autem vobis praecepta manifestissima largitus est: quorum ignorantia, seu noticia, cuilibet insita, suae semper incumbit animae: Nec enim tu semper illis, nec ego tibi semper custos insidebo. Tu vero res ita discernens, illos Dei mandata, praeter quem non est alius, edoce: cum Deus vult eos recto tramite proficisci. Ab incredulis quidem, nil mali seu contumeliarum illis inferens, licet illi per iram et inscientiam de Deo male loquantur (cuique namque gentium sua sibi placita formosaque videri fecimus) recede. Ad deum autem cum redierint, opera sua deo pandente cognoscent, et per Deum ipsum iurabunt, se nuncio credidisse, si quem habuissent. Apud deum solum sunt ea, quae quaeritis. Quibus forsan cum advenerint, non credetis. Deus autem incredulorum corda, quia prima vice non crediderunt, probabit: et nos eos pravis cogitationibus suis immorari permittemus.