Jump to content

Alcoran/16

Unchecked
E Wikisource
Azoara XVI

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XV Azoara XVII 

Licet eos cum angelis, ac etiam cum mortuis loqui, et omnibus mundi rebus atque voluntatibus abundare fecerimus, nunquam tamen nisi deo volente fidem assequerentur: eorumque pars plurima brutis animalibus assimilatur. Cum cuique prophetarum homines atque diaboli, quorum sermones auscultant, semper increduli, dicentes eos veros esse, cum de nihilo sint, adversentur, Deo permittente, hos et illos, locutionesque suas dimitte, Deus quidem iudex omnium optimus, hunc librum boni malique discretivum, et veracissimum, illis testibus, quibus ille missis vobis largitus est: nec tu sicut plures sis, nunc hoc negans, nunc affirmans. Hic namque Dei omnia scientis et audientis verba, vera et recta, quae nemo mutare poterit, completa sunt. Sed si plures, nil nisi dubium et ambiguum sequentes, imitari volueris, te prorsus deviare facient a via recta dei, quae perspicaciter credentes et incredulos discernit. Cum omnes in deum credentes, suisque praeceptis obedientes, licite de rebus omnibus, super quas nomen dei invocatum est, de aliis vero nequaquam nisi necessitate cogente, velut superius dictum est, comedere queant, eos minime comedendo sequantur: quos velle proprium, non aliqua discretio trahit in errorem: quos et Deus annotat.

¶ Cum opere penitus, clam atque palam, mala semper evita. Omnis namque peccans, aequam sui meriti mercedem accipiet. Nullatenus quicquam, supra quod Dei nomen non invocatum fuerit, comedatis, quia peccatum est: diabolique suis persuadent hominibus, ut vobiscum inde disceptent. Quibus si vos assenseritis, eritis increduli. Nos autem mortuos ad vitam reducimus, lucem dando, qua inter homines morari queant. Incredulis quidem, et in tenebris sine termino manentibus, modum suae sectae sibi formosum apparere fecimus. Singulis villis maiores a nobis constituti, se callidos et astutos facientes, se decipere caeteros arbitrantur. Sed licet ipsi nil inde cogitent, animas suas solummodo fallunt. Isti dei virtute superveniente, obstinaciter dicunt, se minime credere, nisi prius sibi dato divinitus, quod nuncio tributum est. Deus autem scit, quibus praecepta sua committit, et quem sibi nuncium elegit. Ista dicentes, contemptum atque poenam ob dolum suum a Deo suscipient. Eorum cor capax et immensum ad legis intelligentiam Deus efficit, quos viam salutis docere quiverit: quos vero errare permittit, illis malum inferens, cor angustum et anxium, vi tamen et ira sursum tendens, generat. Haec est via dei recta, quae singula reminiscentibus discernit. Quibus Deus dans donum salutis, auxilium atque gaudium secundum opera sua praebebit. Cum omnes coram Deo congregati, diabolos de derisione atque deceptione hominum increpaverimus, confessique fuerint homines, se his et illis credidisse, et ad horam iniunctam congregatos esse, Deus eis dicet, qui est incompraehensibilis et sapiens, quod in igne perpetuo manebunt, nisi quos ipse voluerit.

¶ Plebs hominum atque diabolorum, nonne vobis meus missus est nuncius, qui vos meas virtutes atque mandata, et huius diei resurrectionem et adventum ante me doceret? Dicens, Ita: Sed se stulto mundo credidisse, animarum suarum testimonio confirmabunt. Deus cuique suorum factorum, expers oblivionis, nullis malum inferre desiderat: cum ipse sit piissimus, et omnium abundans. Cui, si voluerit vos delere, et deinceps quos voluerit renovare, velut de filiis vestrorum praedecessorum fecit, tum possibile, tum leve est. Quod quidem vobis accidet, sed vos minime creditis. Vos itaque pro more vestro et velle facite, sicut et ego pro meo. Vos autem deinceps videbitis, quem hoc factum finem habebit, et ad quid quisque vestri deveniet. Sciendum quidem, Deum nequaquam auxiliaturum malis, qui verbotenus Deo partem suarum frugum atque pecuniae ponunt, dicentes: hic est pars Dei, hic nostrorum participum: sed iudicio nequam atque pravo, portio participum minime deo, Dei vero participibus praebetur. Eisdem quoque sui participes prolem suam interficere, sicque contra legem suam litem inire, quasi decens atque formosum persuadendo fecerunt. Quod minime facerent, Deo volente resistere: sed eos in suis operibus immorari permittit. Secundum quosdam omnes bestiae agricolae cuilibet, nisi quem voluerimus, ad comedendum sunt illicitae. Secundum alios, latera tantum: et secundum alios nulla, super quam nomen Dei invocatum fuerit. His omnibus haec non nisi falsa Deo superponentibus, pro suae locutionis modo Deus ipse retribuet. Dixerunt item, omnes foetus in ventre bestiarum comestui licitos, si masculi fuerint: illicitos vero, si foeminei. Et si mortui, omnes comestionis sint participes. Hi quidem omnes pro modo dicendi mercedem accipient.

¶ Suorum interfectores filiorum, licet nescii, perdendis associandi, et bona sibi divinitus data non secundum Dei praeceptum illicita statuentes, et Deo mendacium imponentes, errantes atque devii facti sunt. De fructibus, quos omnes deus, faciens vineas iacentes et sursum elevatas, et palmas, messesque dissimiles, et olivas varias, vobis tribuit: cum tempestivi fuerint, comedite. Cumque collegeritis, inde reddenda persolvite, sed non superflue. Deus enim odit superflua. Cum bestiarum quaedam ad sarcinas levandas, quaedam tantum ad decolandum sint commodae, vos de bonis vobis a Deo datis comedentes, errorem diaboli, qui vobis maximus hostis semper adversatur, non sequamini. Parilium VIII. camelorum, et boum, caprarum, et ovium, de singulis scilicet duorum, utrum masculos an foeminas veraciter illicitis annumeratis? Vos haec testificantes, quando divinum inde praeceptum habuistis? Quid peius deteriusve, quam Deo malos minime viam rectam docenti, mendacium imponere, et hominibus insciis errorem immittere? In omnibus quidem, nisi divinitus mandatis, nil comedere volenti illicitum et contra legem reperio, nisi sanguinem, et camem porcinam, et morticinium. Ex his tamen necessitate cogente comedenti, Deus in sibi dilectos pius, veniam dabit. Iudaeis autem, ob suam maliciam omnia fecimus illicita, ungulam continuam habentia, et vaccarum ac ovium pinguedines, nisi costis aut carni vel ossi commistas, quod licet ipsi contradixerint, Deus sapientissimus atque pius, eis suam non subtrahet maliciam. Dicent tamen increduli, se parentesve suos nequaquam incredulos, vel eis aliquid illicitum fuisse, si Deo solum placeret: quod et praedecessores sui fecerunt, usque dum malum gravissimum eis incubuit. Si quid constans atque scitum habetis, coram veniat, nec ulterius pro more vestro rem incertam sequamini. Deus quidem, quo volente omnes viam rectam sequerentur, omnem vestram controversiam discutiet.

¶ Vestri participes, testantes Deum res praedictas illicitas fecisse, quibus vel incredulis legique resistentibus tu nullatenus assentias, assint, ut quas sibi Deus res illicitas proposuit, addiscant. Nullum igitur illius participem faciant: parentibus suis auxilientur: prolem suam nullatenus ob paupertatem (his etenim ac illis metum dabimus) interficiant: nec aliud unum, quod Deus illicitum posuerit, deinde nil culpabile clam palamve perpetrent: Orphanorum pecunias ante dies veneri statutos nec rapiant, nec dispergant: Examen atque pondus recte trutinent. Haec praecepta Deus, hancque viam rectam, si reminiscimini, tradidit. Eam itaque non plures viarum varietates, ne discrepemini, sequentes, Deum timete. His peractis, Moysi librum, praedicti confirmationem et complementum, omniumque rerum discretionem, et viam, atque misericordiam omnibus credentibus se redituros ad Deum, praebuimus.

¶ Librum utilimum e coelo missum sequentes, ut misericordiam adipiscamini, timete: nec dicentes, Deum illis duabus gentibus praemissis tantummodo legem scripsisse: nec vos melius legem observare, si vobis daretur, quam illi, praesumatis. Vobis iam Dei virtute legeque tributis, illis resistere, seu alias divertere, cum hoc nihil sit deterius, nolitis. Sed scio, nil nisi angelorum, seu Dei adventum, et miraculorum effectum expectatis. Sed vobis nil fides proficiet, quando venerint, quia prius non credidistis. Si vos expectatis, et ego. Vos tamen minime credo de multitudine suam legem derelinquentium existere: quibus Deus suos actus enucleavit.

¶ Omnibus suum beneficium decuplabitur: omni quidem peccatori sui mali merces aequalis, Deo nemini nocente, reddetur. Ego quidem, cui Deus viam rectam atque directam, illam scilicet Abrahae non increduli patefecit, et immisit, primo credens omnibus praeceptis suis: (in quem enim crederem, nisi in dominum omnium rerum?) testor, omnes nostras orationes et holocausta, vitam etiam meam ac mortem, prorsus Dei, totius mundi dominatoris, socioque carentis, esse, qui nobis omnibus ad se redituris, omnia facta nostra propalabit, et controversias discutiet. Illa autem nos in terra vicissim et successorie creans, hos illis praetulit, ut vos in singulis commissis vobis experiatur, et probet. Ipse namque potens est, rerumque finis, misericordiae totius veniaeque largitor.