Jump to content

Alcoran/19

Unchecked
E Wikisource
Azoara XIX

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XVIII Azoara XX 

Haec epistola est Dei legatique sui illis incredulis missa: cum quibus terminum posuistis. Libere per quatuor menses quovis terrarum pergite, scientes vos Deo cunctorum incredulorum confusori, minime nocere posse. Die quidem peregrinationis in mense gentibus Deum suumque legatum praedicate, dicentes, quod Deus se suumque legatum ab incredulis liberavit. Converti quidem, vobis esset melius: Sin autem, Deo minime nocere potestis, qui vobis malum gravissimum ingerit, illis exceptis, qui pacem firmatam tenuerint, nec in viros nostrae legis surrexerint. Illi namque in termino statuto conversi, cum Deus timentes diligat, colligendi sunt. Converti nolentes, ubicunque repertos, mensibus Haram peractis sumite, et interficite, omnibus viis insidiantes illis. Si vestram legem sequi, et orare, ac decimas dare vobiscum voluerint, dimittendi sunt: quia Deus pius et misericors veniam illis tribuet. Eorum quemlibet ad te venientem humiliter, diligenter collige, ut sic cum sit velut animalia bruta, verbum Dei audient, quo forsan eorum corda penetrabunt. Qualiter firmi constantesque contra Deum legatosque suos, nisi qui vobis templum Haram fiduciae pignus posuerint, aut aliud quid reperiuntur: Quamdiu tamen apud vos sua perseveraverit iustitia, ius apud eos mutare nolitis, Deo timentes diligente. Et si eos vobis superapparere contigerit, aliud ore, aliud corde tenentes, cum eorum pars sit plurima incredula, Dei praecepta pro minimo vendiderunt, et sic aberrando malum operati sunt.

¶ His cum nullius sint substantiae, sed gratia vos hostilitatis maximae nemo bonus credat, nisi prius conversis et oratoribus et beneficis factis. Tunc enim in lege nostri fratres existunt, quod sapiens quivis discrete perpendit. Post iuraiuranda se vertentes, et in lege vestra malum aliquod dicentes, cum eorum sacramentum ante conversionem nihil sit, expugnate. Cum illis qui nuncium e loco suo eiicere voluerunt, nobis tamen prius eiectis, cur bellum non initis? An eos timetis? Deus quidem omnibus credentibus plus timendus. Eos expugnare non differatis, cum Deus malum atque dedecus eis per manus vestras sit illaturus, vobisque veniam atque victoriam, vestrorumque cordium molestiam eis accumulabit. Nec ante fortitudinis et audaciae vestrorum cordium noticia cessabit: nec ipsi rursum parti Dei omnia sua facta sibi revelaturi, suive legati, caeterorumve bonorum nil eorum cuiquam celate gerentium assentiant. Increduli, quorum animae testes sunt erroris et pravitatis suae sectae, quorum scilicet actus hic nihil sunt, saeculoque futuro mansio focus, templum Haram adire minime digni sunt: nec etiam aliquis, nisi qui in Deum credidit, nullum alium timens, dieique futurae fidem adhibuerit, et eleemosynas ac orationes fecerit. Hic namque recte proficiscens, itinere bono dignus est. Nullus extimet peregrinantes ad templum Haram, et ibi potantes aquam, aequales existere bonis expugnatoribus, alium Deum expectantibus, et in Deum credentibus, qui malos homines in viam bonam non dirigit.

¶ Expugnatores etenim tolerantes ardua, pecuniamque suam pro Dei nomine consumentes, plenum gaudium habituri coram Deo gradum maiorem obtinebunt, et praemio maximo perennique donabuntur. Nullus vestri filiis suis, sive fratribus, nisi suae legis fuerint, confidat: Sin autem, malis annumerabitur. Si patres vestros, et filios, aut fratres, et mulieres, gentemque vestram atque substantiam acquisitam, et mercaturam, cuius sumptum pertimescitis, et aedificia pulchra, plusquam Deum, suumque legatum et expeditionum effectus propter Deum diligitis, indurate, usquequo Deus illos malos abhorrens, suum mandatum afferat. In multis autem locis, et maxime in die Heunaim, qua vestra multitudo vobis placens minime vobis profuit, quin fugam terra spaciosa se vobis abbreviante iniretis, Deus vobis suffragium praestitit: tuncque vobis stationariam mansionem figens, cum exercitibus non visis a vobis, malum incredulis intulit. Hic enim exegit suum meritum, deinceps Deus cui vult condonans, vobis inde veniam praebuit. Viri boni, qui legem vestram non sequuntur, scilicet illoti, post hunc annum ad templum Haram non accedant. Et si paupertatem et inopiam ob hoc timueritis, Deus ditissimus et sapientissimus vobis de sua pecunia largietur. Non credentes in deum, dieique futurae, et non facientes Haram, qui suo legato Deus Haram constituit, et non recte litigantes velut caeterarum legum homines, usquequo vestri tributarii subiectique fiant, expugnate.

¶ Iudaeos, dicentes Ozair esse filium Dei: Christianos vero, Iesum, quorum verba praedecessorum nugis assimilantur, confundat deus: qui etiam suos sacerdotes atque pontifices, Iesumque Mariae filium sibi dominos loco Dei sumentes, venerantur: cum ipsis praeceptum sit, non nisi Deum unum adorare: Ipsi quidem Dei lucem ore suo nituntur extinguere: sed ipsis nolentibus, lucis suae complementum efficiet. Suum itaque nuncium cum via recta legeque bona misit, ut ipsam manifester, et super omnes leges extollat, licet caeteri nolint atque resistant.

¶ Sacerdotes atque pontifices substantias hominum gratis comedentes, non rectam viam proficiscendo, vos viri boni improbate. Omnis thesaurizans aurum et argentum, nec expendens in Dei nomine, malum gravissimum sortietur, ipsiusque die futuro, venientis ad gehennam, frons et latera, dorsum et nares inde comburentur, effectumque thesauri malum ipse reperiet. Cum in libro Dei, die qua coelum et terram condidit, sit totus mensium numerus XII, eorum quatuor hac lege data super Haram, in quibus nihil animabus vestris nocivum agatis, omnes incredulos, velut ipsi vos omnes, expugnate, scientes deum timentibus auxiliari. Nulla fides est incredulorum, sed error maximus, cum omnium rerum Haram numero apud Deum determinato, ipsi Hale quod deus Haram, et e contra: et quod hoc anno Haram, alio Hale, et econverso constituunt: quos suis factis sibi visu pulchris, per viam rectam Deus minime dirigit. Vos viri boni, cum vobis iniungitur iter Dei, cur recusatis, hoc saeculum plus quam aliud diligentes, cum suae res ad rerum alius comparationem nihil sint? Ire nolentibus, Deus summam poenam inferet, alios eorum locis altiscens, cui nemo nocere potest, cum ipse sit omnipotens.

¶ Licet vestrum desit auxilium, Deus minime suum subtrahit subsidium: Qui tunc adiutor adfuit, quando in cavernam ob persecutores solus uno comitatus intravit, socioque suo dixit: Nil timeas. Deus enim nobiscum est, qui cordibus eorum quietem induxit, et cum exercitibus occultis vos adiuvans, suum verbum super eorum verba sublimavit, cum ipse sit altissimus et sapiens. Leves igitur atque graves in litibus cum substantia vestra, vitaque pro amore dei, quasi sopitis, vobis nihil est melius, indurate. Sunt quidam suarum animarum perditores, Deo teste mendaces, qui si locus sterilis et commodus, viaque brevis et levis esset, te sequerentur. Sed cum sit difficilis atque longinqua, per deum iurant se minime posse vobiscum exire. Quid de suo dixisti exitu, tibi veniam meruit, quod veritatem mendaciumve loquentium apparere voluisti, viris bonis nequaquam haerentibus, sed firmissime credentibus in Deum, dieique futurae, et similiter hominibus contrariis illis, se ad litem ituros cum substantia vitaque sua pollicentibus, cum illi suum persolvant pollicitum, hi saltim necessaria praeviderent, se praemuniendo, si vox sua cordi consonaret. Sed Deus timentes discernens, et horum iter abhorrens, cum nil nisi maliciam cordium et pusillanimitatem profecti vobis augerent, commorantibus in domo eos manere voluit. Ulis vestrum malum atque seditionem affectantibus, nostraque mandata usquequo manifesta veritas illis non diligentibus apparuerit, variantibus, quidam vobiscum viventes, quos Deus agnoscit, obediunt. Eorum quidam sanius intelligentes exorant, ut eis quaelibet non voluptuosa nec illicita praecipias, eo quod huiusmodi viros sibi gehenna vendicat.

¶ Si profectis expugnatum successus commodus occurrit, mali domo relicti molestia gravantur. Ipsis vero dictis, vel nil lucratis, sed sibi bene providisse, quod non ibant, ostentant, maximeque gaudent illis inani manu redeuntibus: huiusmodi viris manifesta, neminem quid habiturum, nisi quod sibi praescripsit dominus Deus noster: cuius tutelae nos, sicut omnes credentes atque boni, commendamur. Sciendum quidem, vestram nobiscum moram esse causam vestri boni, vestram vero nobiscum esse, ut malum recipiatis, vel ipso deo dante, vel per manus vestras: Unde si vos stetis et nos, omnis sumptus noster sive spontaneus sive coactus, a Deo minime, quia mali estis, colligetur. Quippe nec in Deum, nec legato suo crediderunt, nec orationes corde puro, nec sumptus nisi contra velle suum effecerunt.

¶ Horum neque proles neque substantia tibi placeat, cum Deus nolit eas alius quam mali causas et effectus in hoc mundo existere: et eos item vita privabit, ipsis incredulis. Qui licet iurando per deum se vestros perhibent, non sunt nisi gens a nobis et a vero disgregata, sed munimina seu cavernae vel concava, quo fugerent, illis paterent, cito recedentes et retrambuli fierent. Eorum quibusdam a te petentibus aliquid de decimis et beneficiis, si datur, est eis placidum: Sin autem, conquerentes et irati recedunt. Sed si Dei legatique sui munus bonum esse faterentur, dicerent: O deus, tu legatusque tuus nobis pro velle nostro munera facietis, qui te precamur et adoramus.

¶ Eleemosynae quidem et beneficia non sunt nisi pauperum, et miserorum petentium, et in Dei nomine redimendorum, ac peregrinantium inopum, secundum dei praeceptum, omnium sapientissimi. De propheta male loquentes, et dicentes se non dixisse, gravi malo punientur. Et licet vos coniurando, ut vestrum amorem habere queant, se velle simulent, tamen Dei nunciique sui dilectionem atque fidem habere melius esset. Omnis deo molestiam et odium inferens, ignem gehennae passurus, dedecus magnum subibit. Cavendum incredulis, ne sibi superveniant azoarae, quae sibi cordis sui secreta notificant. Irrident tamen, quod Deus ab illis servata pandet: qui percunctati, se deliberando dubitare fatentur. An de deo suoque propheta ridiculum agunt? Quid vobis incredulis factis, post credulitatem prodest excusatio? Licet enim quibusdam vestrorum Deus veniam largiatur, caeteris tamen, videlicet incredulis, malum inferet.

¶ Resistentes atque perturbatores, et insurgentes viri, seu mulieres, hi vel illi prohibenda praecipientes, et e converso, suarumque manuum constructores, Deum obliti, a deo minime commemorantur ob maliciam suam. His et huiusmodi similibus ac incredulis, ignem gehennae perpetuam mansionem deus tribuet: quos ipse perpetuo confundet. Praedecessores vestros vobis maiores, et fortiores, atque ditiores, pluriumque filiorum patres, sua negotia pro velle suo sicut et vos perficientes, et dicendo dubitantes imitari nolitis. Hic etenim sua perdiderunt opera, saeculo futuro perdendis associandi.

¶ A praedecessoribus suis, Noe scilicet, et Baath, et Themuth, et Abraham, suisque factoribus, et a gente Madian et Almutesichech, Dei mandatum cum virtutibus atque miraculis allatum est illis qui sibi nocuerunt, Deo neminem laedente. Bonorum quidem illorum, virorum seu mulierum, alii credentes aliis res scitas iniungunt, non agenda quidem interdicunt, orationes ac eleemosynas faciunt, deum atque prophetam exaudiunt, et sic a Deo sapientissimo veniam promerentur, paradisum aquis amoenam, et in Gedena perpetuam mansionem, amoremque Dei maximum, quo nihil est maius, suscepturi. O propheta, incredulos et insurgentes aggredere, illis manifestans, quod ad gehennam viamque malam proficiscentur, qui post verbum incredulorum a se dictum, fidemque suam derelictam, se non dixisse iurando, Deum testem vocant. Velle tamen suum nequaquam ad actum perduxerunt, nec aliud quam quod deus suusque legatus eos a sua voluntate repulerunt, adepti sunt. Si redierint, commendabile est: Sin autem, grave malum in hoc, saeculoque futuro, absque repertu tutoris atque vindicis sui in terra patientur. Eorum quidam hac utuntur oratione: O deus, si nobis tuam voluntatem dederis, inde deinceps beneficiaque, boni efficiemur. Deo quidem illis postulata praebente, errori consentiendo, nil dare voluerunt. Unde deus eis finem contrarietatem cordium, et anxietatem, ut sic saltim ad eum converterentur, immisit, eo quod sua Deo pollicita non solvendo, mendaces reperti sunt. Nonne sciunt, Deum omnium occultorum cognitorem, aeque suorum arcana cordium et voce prolata percipere? Derisores bonorum in eleemosynis, quas facere nituntur, et nil nisi per laborem suum habentium Deus irridebit, gravibusque malis affliget.

¶ Resistentibus Deo, atque suo legato, et sic ingratis deo, sive tu condones, licet etiam septuagies, sive non, Deus nequaquam veniam faciet. Successores vicariique prophetae, quiete gaudentes, pugnatum ire nolunt cum substantia vitaque sua propter Deum, persuadentes ne quis tempore fervente pugnatum eat. Sed notandum sapienti cuilibet, ignem gehennae callidiorem existere. Nunc aliquantisper rident: sed multae quaerimoniae cum lachrymis ob actus antecedentes sequentur. Quanquam Deus ad aliquam istarum gentium accesserit, sicque tecum ire pugnatum illa desiderat, dic ei, quoniam primo domo manere maluisti, nunc quoque cum adversis atque contrariis perendina, nunquam mecum profectura, nec hostes expugnatura. Nec ego super vestri quenquam orationes fundam, nec ad ipsius morti foveam accedam, tum ob hoc quod Deo legatoque suo contradixerunt, tum quoniam increduli mortui sunt. Huiusmodi virorum neque substantia, neque proles tibi placita sit, quos sibi Deus tantum malorum materiam esse quaerit, animasque suas ipsis incredulis extrahet. Cum azoaram persuadentem ut in Deum credant, et cum suo legato pugnatum proficiscantur, iniicis, eorum primates inquiunt, Bonum est, ut nos perendinantibus remanere dimittas. Eorum itaque cum illis contrariis commorari cupientium corda, licet illis nesciis, sigillata sunt. Prophetae vero, suisque factoribus pugnatum profectis, cum sua vita substantiaque deus sua semper negotia sublimaturus, paradisi mansionem perpetuam, quod prae caeteris est lucrum maximum, tribuet.

¶ Deo quidem suoque legato rebelles, domique morantes, nisi debiles vel infirmi, vel non habentes necessaria, tales enim absque reatu sunt, si solum bona voluntate Dei suique legati praecepta corroborent, praedicta non agendo, grave malum patientur. Arabum namque plures, caeterique similiter ad te venientes, nequaquam victum caeteraque necessaria a te quaesita, ut te comitarentur, recipientes, minime damnandi sunt, cum ob sumptuum inopiam lachrymando reversi sunt.

¶ Uli tandem rei sunt, qui nulla debilitate, seu morbo, vel inopia pressi, cum adversis commorantur: quorum corda, licet ipsis nesciis, Deus sigillat. Illis coram te redeunte se excusantibus, dic: Vobis nequaquam ob aliquam excusationem credam ulterius, quia iam Dei facta vestra visuri, suique legati praeceptum audistis, ad deum adhuc redituri, qui omnes actus vestros occultos propalabit. Quidam eorum tui praesentis discessum per deum coniurando postulant: et tu, cum nihil nisi malum, sint gehennam ob sua merita recepturi, discede. Eorum quibusdam veniam petentibus, et obsecrantibus, minime da veniam: Quia licet tu dones, Deus minime dabit. Arabes peiores increduli sunt, et expugnatores pessimi, dei praecepta sapientissimi suo legato superne posita prorsus ignorantes. Eorum quidam suos sumptus pro tributo connumerantes, vobis malum inferre nituntur: sed illud in eos redundabit. Eorum vero quidam deum invocantes, iudiciique diem expectantes, Deo legatoque suo appropinquationem sua beneficia fore credentes, minime falluntur. His etenim deus veniam, suique dilectionem tribuent.

¶ In litibus praeeuntibus et primis, cordique benevolo sibi suffragantibus, Deus integram peccaminum veniam daturus, paradisum rivis amoenam, quod maximum est lucrum, tribuet. Arabum autem et Meduentium quibusdam, qui iam te nescio, tibi litem atque seditonem machinantur, bis nocebo, et ad ignem divertam. Sunt alii sua confitentes peccamina, sicque bona malis commiscentes, quibus forsan deus veniae largitor ignoscet. Eleemosynas de sua substantia suscipe, et eos emenda, bonumque suum multiplica, Deum pro ipsis invocando, ut ipse cuncta sciens et audiens eorum cordibus quietem inducat. Deus enim suae gentis poenitentiam benigne colligit, et eleemosynas ac beneficia suscipit, qui est misericors, veniaeque dator. Malam igitur derelinquentes benefacite, ad cognitorem et revelatorem secretorum redituri: qui, suusque legatus, virique boni vestra videbunt opera. Sunt item alii spem in Deo ponentes, quibus aut ipse malum faciet, aut ignoscet. Templo ob malum et incredulitatem, bonorumque divisionem ab illis constructo, quos coram invocantibus deum, suoque legato prius se non nisi bonum facere velle iurantes, Dei testimonium mendaces comprobat, nunquam assurgas. Melius enim est orationes fundere in templo timore Dei fundato, ubi se lavare volentes commorantur, Deo mundiciam volente. Quod enim melius est templum, dei gratia fundatum: an illud, quod super praecipitium convexum et concavum aedificatum, sua ruina secum suos in ignem gehennae devergit, quo Deus solum malos demittit?

¶ Eorum cordibus, qui templum intentione tali fundaverunt, non aberit malum atque contrarietas, nisi suis animis prorsum immutatis. Bonis dei nomine belligerantibus, Deus paradisum tribuit, precium pro suis animabus atque substantiis, sive perempti, seu peremptores existant. De dei quidem pollicito nemini dubitandum, quod testamento, et Evangelio, et Alfurcan confirmatur. Sit itaque vobis pro vestris operibus summum solatium, quod deo vestras animas, substantiamque totam vendidistis, cum aliunde tantum lucrum nequaquam accidat. A malo divertentes, et orantes assidue, gratesque reddentes, et se humiliantes, genuaque flectentes, et praecipientes gerenda, prohibendaque contraria, tandem omnes observatores divinorum praeceptorum plenum gaudium atque perpetuum sortientur. Nemo propheta, nec vir bonus pro illis deprecetur incredulis, quos malos ignique deputandos esse dinoscit, licet sibi sint illi consanguinei, sive propinqui. Abraham vir bonus, assiduus orator, nequaquam iracundus, licet patri suo prius propter spem habitam consentiens veniam faceret, tamen deinceps percipiens ipsum deitatis hostem existere, manum suam penitus retraxit. Deus homines post adeptionem fidei non errare permittit, priusquam eos quid timere debeant, ipse doceat. Omnia sciens, coelum et terram regens, vivificans atque mortificans, qui non alius est tutor vindexque noster, idemque pius, veniaeque largitor, suusque legatus, expugnatoribus, et suis in hora necessitatis auxiliatoribus, iam suis debilitatis cordibus, ignoscunt. Idem quoque piissimus tribus viris usquequo sub ipsis terrae capacitas angusta, animaeque suae breves sibi videbantur, et se non alias ire posse, quam ad Deum solum perpendebant, fugientibus veniam, ut redirent, largitus est, Ipsum igitur omnes boni timete, et veridicis perseveranter obedite.

¶ Nec Arabes, nec Medenenses evitare poterant, quin cum legato pergerent, et pro suis animabus orarent. Nec enim sitim, seu laborem, aliquodve malum pro Dei gratia, vel exuviam ab hostibus sibi vendicant, nec sumptum brevem seu magnum faciunt, nec aquas abducunt, nec transitum ad incredulorum molestiam atque malum transcendunt, nisi quos Deus, bonorum operum praemium omnibus plene largiturus, bonis operibus adscribit. Omnes tamen adesse nec opportunum, nec neces se fuerat: sed singularum gentium aliquos abesse, qui iuris ministri legi providerent, et credentibus quid gerendum esset, intimarent. Incredulos in vestri directo constitutos, vos viri boni scientes Deum se timentibus auxiliaturum, sic expugnate fortiter, ut vestram sentiant audaciam. Sunt quidam, qui azoara posita quaerunt, Cuius fidem nostrum augmentat? Hic autem corroborat, credentibus quidem plenum habituris gaudium fidem confirmat, et augmentat: Incredulorum quidem variique cordis malo malum accumulat, unde sua peribunt incredulitate. Nonne patet, eos singulis annis deteriorari: cum semel aut bis credentes, et item increduli, nec se convertunt, nec sui memores existunt? Hi quidem azoara sumpta, se invicem cuicunque respicientes quaerunt, an eos quis videat: deinceps corda sua Dei distrahunt obsequio, qui sunt indiscreti. Nuncius de vobismetipsis immutabilis et constans vobis datus est, quem cum sit boni piique cordis, incredulitas vestra turbat, atque molestat, ut bonorum fides atque dilectio laetificat. Sed si nullatenus credere, fideque perseverare voluerint, tu Deo, praeter quem non est alius, immensi coeli domino, te commenda.