Azoara XIX | Azoara XXI |
Haec huius libri sapientis doctoris mirabilia, cunctis hominibus admiranda, quibus hominem de semetipsis afferentem illa, et monstrantem Deus maximum praemium bene gerentibus, incredulis poenas daturus, misit: increduli manifestas incantationes esse dixerunt. Sed ipsi quidem nec oratorem sibi, nec tutorem invenient, nisi nutu consilioque Dei, qui est dominus noster, coelum et terram sex diebus creans, et postea coelos ascendens, rerum omnium deliberator. Hunc itaque dominum nostrum, ad illum redituri (summus etenim terminus est veracissimus, si memores estis) advocate. Qui creator omnium, ad se post mortem revocabit omnes, ut bonis et credentibus rectum et aequum, incredulis ignem malumque grave largiatur. Idem etiam soli lumen, lunaeque claritatem, et mansiones, ad annorum caeterorumque spaciorum numerum veritatis tantum noscendae causa tribuit, et diei noctisque vicissitudinem res sapientibus discernit, omnibusque se timentibus miranda in coelo terraque composuit. Horum nostrorumque praeceptorum negligentes, igni ob suos actus insidebunt. Sperantes autem se redituros ad nos, hoc saeculum alii postponentes, sicque fidem adepti benefacientes, in paradiso perseverabunt. Hi quidem tales Deum invocant, et sese mutuo demum salutant, invocationisque fine Deo totius mundi domino grates solvunt.
¶ Si deus adeo festinus atque pronus in malum hominum existeret, quam in bonum, iam eorum accessisset terminus. Unde non habentes spem redeundi ad nos, in errore suo quasi caecos errare patimur: qui malo contingente, secundum ipsum sui status modum, scilicet iacendo, seu stando, sedendove Deum quantocius adiutorem invocant: quo demente malum, quasi nunquam invocassent Deum, redeunt. Ita sua facta sibi visa pulchra fecimus, plures generationes praeteritas, quia legatis nostris virtutem afferentibus minime crediderant, et malefecerant, ex merito suo prorsus delevimus. Quorum vos iam vicarios, usquequo facta vestra videamus, constituimus. Cum eis virtutes manifestas Dei lego, ad deum nullum sperantes reditum inquiunt: Alium Alchoran nobis aporta, vel istum varia. Quibus me id minime facturum respondeo, tum ob divinorum praeceptorum observationem, tum ob malorum die magna timorem. Notandum item, me longo tempore prius inter vos commorantem, nullatenus vos cum eo visitare, nisi divina voluntas compelleret. An vos error et inscitia vexant? Quis enim peior imponente Deo mendacium, aut suis contradicente praeceptis? Cum huiusmodi viris nullum bonum Deus dirigat. An vos increduli, et invocantes loco dei, putantes ipsum pro vobis precaturum,
quod utriusque, boni malique videlicet inefficax reperitur, Deum agnoscere, nec coelo nec terra scitum cogitatis? Ab his quidem suis dictis deus me liberavit, cum gens prius una, ita nunc varietur, nisi propter Dei verbum praescriptum de sua controversia liteque fieret iudicium: inquiunt, si divina sibi praecepta non adscripsisset. Deus est omnium occultorum cognitor: expectetis igitur, et ego.
¶ Hominibus post mali passionem bono rehilaratis, artem atque dolum in nostris praeceptis facere nitentibus, dic, Deum callidiorem et provectiorem esse, qui suis legatis omnes vestras machinas atque dolos agnoscit. Ille vobis transitum terrarum et animum praestans, usquequo omnes in una navi coadunavit, ventum prosperum gaudii datorem primo contulit, deinceps vento perverso superveniente, et undas circumquaque coagitante, illi timentes hoc obsidionem esse, Deum legis bonum adiutorem invocando dixerunt: Si nos ab hoc malo liberaveris, ulterius tibi subiecti gratias reddemus. Sed illi en liberati, terraque positi, malum fallaciter et iniuste perpetrant, sibimet solis hoc agendo noxii: quibus a me facto suo reditu, omnes suos actus revelabo. Nonne perpendunt paucitatem atque brevitatem huius mundanae substantiae? Haec namque vita campo comparatur, qui per aquam coelitus missam se suo foetui commiscentem, ut victum humanum atque feralem educat, floribus et fructu decoratur: hominibus me tunc f poenitentem esse fatentibus, deinceps nostra voluntate die noctuve ducente, ad stipulam reducitur, priori formae valde dissimilem. Me res ita discernentem, sapientem exaudiet Deus, ad viam salutis vocans, et electis viam rectam notificans. Benefacientibus tribuet bonum, et supra quorum faciebus nunquam inerit pallor seu molestia, eruntque paradisi dominatores perseveranter: Peccatores autem aequum sibi simileque praemium suscepturi, dedecore pracmundi a , nullum tutorem seu salvatorem habituri, velamen quasi noctem nigram, faciebus suis apponent. Et hi sine termino ignis ministri manebunt, die congregationis omnium, coram me dicturo incredulis, vobis vestrisque participibus, etiam vos nullatenus adorasse me perhibentibus postulabitis, dei testimonium inter nos et vos sufficiens adsit, nos ob incredulitatem vestram negligentes extitisse: tuncque se ad Deum suum veritatis dominum convertentes, prius deserent verbum suum, cum omnis anima praemissorum mercedem accipiet.
¶ Datorem tamen victus in coelo et terra, oculorum et aurium iudicem, vitae mortisque largitorem, omniumque rerum provisorem, Deum esse testantur. Cur igitur non timent eum? Hic est Deus suus, dominus verax: Et veritatem deserens, nil praeter errorem atque iacturam sequitur. Cur converti negligitis? Dei quidem verax est verbum, quod incredulos nunquam convertendos affirmat. Estne quis vestrorum participum homines creans, et ad se reducens? Deus quidem erat, et ad se reditum praestat. An est eorum quis, qui rectam viam instruat? Deus quidem eas edocet: quem imitari melius est, quam ignorantem, usquequo doceatur. Cur hic, sic esse non discernitis? Sed horum plurima pars ambiguitatibus et opinionibus, quae veritati collatae nihil sunt, abducitur, Deo sua facta dinoscente: cuius nutu praeceptoque solius, hic Alcoran omnis falsitatis expers, quoniam est Dei domini mundi, constituitur. Dicentibus eum tuum esse figmentum, dic, ut saltem unam azoaram harum alicui consimilem, quolibet adiutore nisi solo Deo suffulti, efficiant: ut sic an veridici sint, appareat.
¶ Plures quidem contradicunt, eo quod noticiam eius se minime posse compraehendere fatentur. Quid si sua qualis est explanatio, sibi mitteretur? Antecessorum vestrorum similiter contradicentium, qui finis, prospicite. Eorum tamen quidam illi credunt, quidam minime, Deo singulos discernente.
Contradicentibus dicito, ut sibi sua sint negotia, tibique tua, ipsique a tuis factis, et tu a suis liber. Te quibusdam eorum auscultantibus, esne petens, ut illi surdi, cum sint indiscreti, tuam vocem intelligant? Eorum quidam ad te respiciunt. Tune caecos viam rectam docebis? Deus ipse nemini facit iniuriam: sed homo ipsemet sibi officit. Die resurrectionis opinabuntur singuli, se non plus quam per unius horae spacium iacuisse: et ad invicem se cognoscent: ibique summam iacturam sentient, qui erronei congregationi coram Deo contradicebant. Eorum quae dicemus, te partem docebimus, aut mori faciemus, et ad nos facto reditu cuiusque gentis, suus nuncius sibi missus veracissimus iudex, nemini faciens iniuriam, aderit, Deo omnium operum assidente teste. Quaerentibus illius horae noticiam, ad tuae veritatis probationem responde: animae meae bonum seu malum nequaquam iudico, nisi quod Deus discernens tribuit. Cuique gentium terminus suus adscriptus est, quem praecedere vel subsequi nemini licet: nec cuiquam prospicere datur, utrum die noctuve suum malum accidat. Sed vos increduli, cur ita properatis?
¶ Siquidem cum advenerit, credetis. Nunc vero cur antecedere nitimini? Vos increduli malique, vestra malefacta non nisi pro modo lucri vestri gustate: et deinceps ansim verax, quaerite, quod esse, sic per ipsum iurando testabuntur. Ego siquidem verax sum: sed vos id minime dixistis. Quilibet male gerentium tunc semetipsum ob malefacta redarguens, cum iudicium inter omnes veracissimum, omnis expers iniuriae fiet, omnem substantiam mundanam si possideret, eam pro sui redemptione redderet. Cur igitur vestri reditus ad Deum universorum regem, vitae mortisque datorem, cuius terminus, licet plures nesciant, est veracissimus, non recordamini? Vobis quidem iam a Deo castigamen, et salus nostrorum cordium occultis, viaque recta et misericordia bonis hominibus dei misericordia nutuque gaudium vobis afferens advenit, quod omni vestra substantia melius est atque preciosius. Cum deus vobis victum sufficienter exhibuit, cur de ipso hoc Haram et illud Hale constituitis? Utrum hoc praecepto suo, an impositione vestra facitis, de Deo mentientes? Quid de semetipsis in alio saeculo cogitant? Ipse quidem hominibus prorsus utilis, licet ipsi grates minime persolvant.
¶ Amodo licet verbum in omnem partem vergitis, omnium cogitationum vestrarum et electionum atque factorum testes erimus, nec alicui coelestium seu terrestrium addi subtrahive potest, nisi quod libro lucidissimo inscribitur. Deo quidem se commendantes, videlicet credentes atque timentes, secundum Dei verbum immutabile, tum in hac vita bonum, tum in futura plenum gaudium timoris expertes sortientur. Neminem aggravet nos dicere, solius dei scientis et audientis omnia, cuius imperio subiacent universa, qui nectem quieti, diem motui deputat, quae sunt satis audientibus admiranda, immensitatem verumque precium esse. Non imitemur invocantes loco Dei participes, cum ignorata dicentes, nil praeter opinionem sequantur: dicendo, Deum sumpsisse filium, quo nequaquam indigens est, cum sit omnium abundantissimus, universa coeli et terrae possidens. An habent inde rationes hoc demonstraturas? An deo nescitum imponunt? Omnis deo mendacium illud imponens, hic bono carebit, et ad ipsum suo reditu facto malum gravissimum ob incredulitatem ab ipso recipiet.
¶ Audiant isti Noem, suae genti dicentem: Si sit vobis molestum atque grave, me vobiscum praesentem existere, ut praecepta Dei vobis intimem, rebus vestris atque participibus, ne vos tenebrositas, et error includat, coadunatis, mihi memetipsum Deo commendanti patefacite, retinaculum vestrum atque sectam. Sin autem, a solo Deo, qui me credentibus associavit, nequaquam a vobis praecium postulo. Ipsis quidem contradicentibus, eum suosque factores in aequore vase salvavimus: et contradicentibus summersis, alios eorum in terra vicarios constituimus. Ecce quis eorum finis contigit, quibus maxima merces promittebatur. Post hunc caeteros cum virtutibus prophetas hominibus misimus: sed eorum credere renuentium, hostilitatemque malentium, corda sigillavimus. Moysen item et Aaron, cum nostris praeceptis ad Pharaonem suamque gentem misimus. Sed illi ob maliciam et superbiam suam resistentes, veritatem visam divinitus, artem magicam esse perhibebant: quam Deus odit, et abhorret. Moysi quaerenti cur hoc facerent, dixerunt: Ideone venisti, ut nobis, qui tibi non credimus, a secta patrum nostrorum deiectis, in terra nostra super nos sublimeris. Tumque Pharao quatuor sapientes magos ad se iussit adduci.
¶Illis quidem iam praesentibus, Moysique praecepto mutationem pro velle suo gerentibus, inquit Moyses, Cur incantationibus studetis, quas deus ipse confundet, Operibus etiam huiusmodi sua verba confirmans, licet malis nolentibus, detrimentum immittit. Paucis vero, illiusque gentis minimis Moysi credentibus, Pharaonem ut nimiae potentiae, et operis immoderati, suamque gentem nimium timentibus, ipse Moyses solatium praebens inquit: Si in Deum creditis, eius vos tutelae commendate. Ipsi igitur se Deo commendantes, deum deprecantur, ut eos minime malis gentibus ridiculum atque prodigium constituat: sed pro sua pietate misericordiaque ab illis liberet. Moysi deinceps fratrique suo praecepimus, ut in Mezara sui gentibus domos versus orientem constituerent, et in eandem partem orationes funderent, dicerentque bonos summum bonum possessuros. Moysi deinceps Deum oranti, ut Pharaonem omatu divitiisque mundanae vitae donaret, suisque divitiis repagulum cordique sigillum obiiceret, ut sic obstinaciter erroneus ante mali gravis adventum nullatenus crederet, inquit Deus, se suis orationibus rectis respondisse, et ne viam errantium insequeretur iniunxisse. Quando cum filiis Israel mare transivimus, et Pharaoni, exercituique suo ob invidiam et inimicitiam eos insequentibus, fere submersionem induximus, Pharao iam non in alium quam in deum filiorum Israel se credere confessus est.
¶ Tandem ne nunc hucusque malefactor et incredulus, hodie tuum corpus liberari, ut sit posteris miraculum, quaeris? De nostris miraculis atque virtutibus pauci cogitant. Nos deinde filiis Israel in Asia locum optimum praestantes, eis bona saporiferaque contulimus, nullam eis nisi praemunitis et castigatis contrarietatem inferentes, et eorundem in saeculo futuro post scientiam datam contrarietates discutiemus. Si de mandatis tibi missis quicquam dubitas, antecessorum tuorum lectiones perlegendo, veritatem tibi missam agnosces, ne sis ambiguus, nunc negans, nunc affirmans. Omnis enim nostris praeceptis contradicens, perdendis annumerabitur: nec quis super se dei verba firmans, ante gravissimorum malorum adventum credet, licet omnia mundi miracula videat. Adhuc nulli villarum, nisi tantum genti bonae, sua fides interitum surripuit: Ei vero huius mundi dedecus ob fidem suam auferentes, usque ad terminum non a nobis in antea positum promovimus. Si Deus ipse vellet, omnes terraeni simul crederent. An tu gentes ad fidem et credulitatem cogere studes? nisi Deo volente, nemo credere poterit, qui malos et indiscretos in sua sordicie dimittit.
¶ Constat evidenter, nil coelestium seu terrestrium, nec miracula seu virtutes incredulis quicquam proficere posse, qui suorum antecessorum dies eventusque consimiles, nil aliud expectant. Expectent igitur, et ego deinceps, ut nos decet, nostros nuncios cum credentibus illis salvabimus. Ab eis, quibus huius legis inest ambiguitas, ego dissentiens, non adoro, quos ipsi: sed unum Deum solum, qui nobis omnibus mortem inducturus, me convertens ad legem rectam credentem fecit, prohibens me, participes, et aliquid loco Dei nec officere nec iuvare potens, adorare: cuius bonum munus nullus auferre poterit, quin pro suo velle cuilibet accidet. Malum nemo nisi ipso praemonstrante praenoscere poterit. Iam divina veritas nobis data, rectam viam proficiscentibus ostendit, cuius observatio salutem observantibus generat, error quidem detrimentum. Vobis itaque cavete, quoniam ego non semper vester custos existam. Tu quoque super te caelitus missum sequere, et sustine, usque quo Deus iudex optimus diiudicet.