Azoara XX | Azoara XXII |
Huius voluminis quam optime a sapientissimo et eloquentissimo compositi, discernentis et castigantis verba, me inde castigatore manifesto, promptoque, vobis persuadent, ut non nisi Deum unum invocetis, et ab ipso veniam et misericordiam postuletis. Ille etenim exoratus, usque ad terminum praedestinatum vobis hic saeculi prosperitatem, deinceps cuique scilicet suum meritum tribuet. Sin autem, super vos ad Deum omnipotentem redituros, qui vestrae vocis cordisque variam dissonantiam vobis inhaerentem perspicit, diei magnae malum proiiciemus. Deus quidem coelum et terram sex diebus perficiens, cuius super aquas sedes prius extiterat, et a quo solum omnis creatura victum accipit, qui rerum omnium loca praesentia futuraque dinoscit, vos in terra constituit, ut quis vestri melius operaretur, agnoscat. Si post mortem eos resurrecturos dixeris, hic nihil nisi fantasiam et incantationem manifestam esse perhibebunt: dicuntque, me nequaquam potentem illis malum immittere, cum illis eventum usque ad determinatam horam differo. Sed sciat omnis, hoc veraciter futurum esse, licet increduli hoc derideant, et ulterius nunquam auferendum: Si post bonum a nobis eis datum, eius subtractionem seu malum ingesserimus, hoc eos ad incredulitatem et cor malum diverget. Si post malum habitum, bonum eis per nos acciderit, gaudentes ostentant, a se peccata sua recedere, exceptis patientibus atque beneficis, qui veniam plenumque gaudium sunt habituri. Sed fortassis tuo cordi taediosum atque difficile videbitur, cuncta praecepta nostra patefacere. Unde quaerent caeteri, an tibi datus sit thesaurus coelitus, an angelorum adventus? Tuum autem non est, nisi tantum iniuncta tibi illis nunciare, Deo omnium cognitore. Dicentes hoc a te fuisse compositum, tales decem azoaras quolibet advocato, nisi solo Deo, afferant, ut sic suum dictum probent esse possibile: Sin autem, hinc divinae sapientiae positum esse confirment. An creditis in Deum, praeter quem non est alius? Omni quidem vitam istam, huiusque saeculi decorem diligenti, facta sua non minuendo, praemium hic persolvemus: sed in saeculo futuro nullum bonum pro factis suis recepturus, nil praeter ignis fervorem habebit. Omnes autem Dei recto procedentes tramite, per testes confirmato, qualis est lex Moysis, iam praemissa docens, et condonans credentibus illi, bonui^Q possidebit. Incredulus autem, et devius, ignem. De veritate praeceptorum eorum tibi missorum, quanquam plures non credant, tu nullatenus haesites. Imponentes Deo mendacium, sicut pessimi, a pietate dilectioneque divina repelluntur. Quis enim illis est deterior? Incredulis semper, atque fidem viamque Dei sponte linquentibus, in saeculo futuro malum, nullo subveniente vindice, duplicabitur, quia nec audire nec videre poterunt.
¶ Qui suas animas hic operando, et verbis errando perdunt, veraciter saeculo futuro perdentur: Credentes autem, et benefacientes, et ad Deum se convertentes, paradiso perseverabunt. Horum quidem membrorum est assimilatio, quasi caeci et surdi, ac videntis et audientis. An haec aequalia et similia memoratis? Noe quidem iam suae genti castigatorem, clarumque doctorem cum praeceptis nostris misimus: quo persuadente, ut unum solum Deum invocarent, quoniam eis magnae diei malum futurum timebat, eorum plurima pars incredula dixit: Te quidem non aliud quam hominem, sicut nos, nec plus quam nos sublimatum, nec alios quam nostri deteriores, nulliusque consilii te sequi videntes, te mendacem opinamur. Inquit ille: Ego forsan viam Dei rectam per suam misericordiam mihi datam proficiscor, quod vos caeci minime perspicitis. An vero nolentes ad eam cogemur? A vobis quidem inde nullam, sed a Deo solo mercedem expecto. Unde nequaquam credentes, quomodo Deo counientur? Sed vos brutos et inscitos a me repello. Quis enim a Dei vindicta me tueretur, si bonos homines reiicerem? An nulla memoria solidati estis?
¶ Nec apud me thesaurum Dei depositum, nec me angelum esse, nec Deum non daturum illis bonum, quos vos irridetis, quoniam suorum scit arcana cordium, nunquam perhibebo: quoniam malis annumerarer. Illi quidem indignantes responderunt: Hoc nimia disceptatio terminetur: tuque pollicita virtuosa mirandaque, si verax es, perfice. Dixit Noe: Nullus praeter Deum si sibi placuerit, cum his virtutibus veniet. Qui si vos viam malam aberrare fecerit, cum ipse sit Deus vester, ad quem omnium fiet reditus, nec meum consilium, nec ammonitio prodesse poterit, cum iam etiam impotentes stupidique sitis vos. Deinceps praecipientes Noe, ne contristaretur nimium pro factis humanis, eo quod plures fidem iam adepti minime crederent, ut arcam iussu praeceptoque nostro non praemuniens incredulos et malos, ut summergerentur, fabricaret, iniunximus. Ipse itaque parens, maiori suae gentis portioni ridiculum inde facienti dixit: Vos illudentes me, ego quidem irridebo, videbimusque malefactorem, et cui dedecus perpetuum incumbet. Ipse quidem ammonitione nostra, omnium rerum duo parilia, cum mandati nostri signum, aqua videlicet emergens decannos apparuit, in arca reposuit, omnibus pereuntibus praeter admodum paucos, cum eo credentes in Deum.
¶ Noe cum Dei nomine, per quem motum atque stationem habebat, arca eum per montes quasi per undas vehens, in ipsam conscendens, filium suum in alia parte stantem advocans ait: Fili, nobiscum equita, nec sis ulterius incredulus. Qui respondens ait: Ad montem, qui ab hac aqua me proteget, ego proficiscar. Cui Noe: Nisi cui Deus misericordiam fecerit, nihil omnium rerum hodie salvari poterit. Eos ita colloquentes, interveniens unda disgregavit. Nobis tunc imperantibus terrae, ut aquam emitteret, coeloque ut pluviam demitteret, facta est Dei mandato aquarum congregatio, montes ipsos transcendens. Me imperante incredulis, ut se removerent, inquit Noe: O Deus, omnium sapientum doctor, cuius omne mandatum est veracissimum, praecipe de mea gente meum filium esse. Cui Deus sic respondit: Tuus filius minime de tua gente dicentibus, quia nequam est atque perversus, nec tu quicquam a te nescitum ulterius a me postules. Te brutum enim et inscium esse nolo. Dixit itaque Noe: Tibi Deus me commendo, vovens me nil perscrutaturum, quod scire non debeam: Et nunc supplici voto precans, ut veniam et misericordiam, ne sim perditus, facias. Noe rursum finito diluvio diximus, cum salute tuorumque salvatione descende, sitque super te gentemque tuam multiplicatio magna. Erit autem hic tua gens, terras divitiasque possidens et iudicans, usquequo malum item magnum illis immittemus. Haec sunt Dei secreta, quea ante tempus hoc a te genteque tua sciri non poterant. Tu quidem patienter indura, quia finis est timentium Deum. Genti quoque Haath frater suus Huth ita persuadet: O gens Deum invoca, quem, non alium, deum habetis, quae nunc es solum falsitatis prolatrix.
¶ Ob istud a solo Deo mercedem, non a vobis, cum sitis indiscreti et inscii, postulo, Deum supplici voto precamini, ut vobis peccata vestra dimittat, et imbrium abundantiam inducat, vestrisque viribus inde accumulet, ne post fidem adeptam sitis unquam increduli. Responderunt: O Huth, nos quidem pro verbis tuis quibus non credimus, minime refutabimus quod adoramus, cum tu nequaquam cum miraculis et virtutibus accedis. Opinamur enim aliquem eorum, quem adoramus, tibi plurimum nocuisse. Quibus ipse Deum testor, me liberum ab illis quos adoratis existere, et omnium expertem, nisi tantum solius dei, qui est dominus meus et vester, cui omnis mundana creatura subiugatur: Ipsiusque est omnis virtus visque recta. Unde vos mihi commendato ipsi deo, pro vestra facultate potentiaque nullatenus me praemunientes nocete. Si converti nolueritis, post dei praecepta nobis applicata dictaque, alios vestri vicarios in terra constituet Reus omnium custos: nec vos ei nocere poteritis. Huth quidem, ipsique credentes, a magno malo nostra pietate subveniente proteximus. Homines vero Haath suo | legato resistentes, et contradicentes, mandata gravium hominum atque mendacium secuti, ob incredulitatem suam repulsam hic, saeculoque futuro sortiti sunt. Genti quoque Themuth suus propheta Schale sic locutus est: O gens Deum, praeter quem creatore cares, qui te de terrae limo plasmavit, vitaeque spacium in terra tribuit, adora, veniamque postula, pollicens te nil mali facturam ulterius. Ipse namque praesens est, respondere paratus.
¶ O Schale, nos tibi plurimum hucusque confisos, ob hoc quod fratres nostri invocaverunt, deiicere studes, cum de hoc quod tu nobis praedicas, nos dubitantes ei minime credimus. Respondit ipse: O gens, unde tibi scire contigit, utrum rem a Deo mihi sua pietate datam non imiter? Quis me non agentem Dei praeceptum, contra ipsum tuebitur? Vos quidem nil nisi damnum mihi generatis. Hanc Dei camelam pro suo modo in terra dei comedere sinite, nullum ei malum inferentes: Sin autem, in proximo vos malum percutiet. Illis autem eam percutientibus, dixi: Omne placere vestrum in domibus vestris per triduum efficite. Hic enim terminus vobis indubitanter positus est. Eo quidem finito, Schale, secumque credentes, ab illius diei malo mea pietate salvans, hominibus mihi contradicentibus a gratia mea repulsis, videlicet Themuth, suisque, malum terraemotus intulimus. Unde facti sunt quasi nunquam essent. Abraham meis nunciis sibi missis, gaudium atque salutem afferentibus, vitulum saginatum attulit. Sed illis manus suas non apporrigentibus, hic stupidus et timidus factus est. Illi vero dicentes, se non nisi ad Loth suamque gentem missos, sicque solatium et securitatem illi tribuentes, mulieri suae adstanti ridentique dixerunt: Isaac filium paries, unde Iacob orietur.
¶ Hoc a Deo miraculum quomodo fiet, cum ego sim annosa, maritusque meus senex? Responderunt illi: Hoc quidem minime mirandum, Deo volente, vobis grato atque benefico, cuius misericordia munifica super huius domus gentem descendit. Illi sic gaudii nuncii facti, cum Abram iam facto securo, mitti, non iracundo, bonorum verborum credulo, de gente Loth disceptantes Abraham ammonent, ne causam illorum ulterius tractet: Quia Dei mandato malum eis nunc inferetur, nunquam eis auferendum. Eis itaque deinceps ad Loth venientibus, dolor et angustia cor eius oppresserunt. Illis etenim hospitatis, venit gens sua, scelere nefando prius imbuta, perscrutatum illos. Quam Loth taliter affatus est: Has meas filias vobis aptiores et mundiores assumite, Deum timentes, nec meos hospites dedecoretis, licet nullus vestri discretus, seu legis observator existat. Illi vero respondentes, dixerunt: Constat quidem apud te, nos minime filiabus potituros, et quid facere velimus. Quibus ipse respondit: O si super vos potentiam obtinerem, vel esset adiutor, quem invocarem. Tunc eruperunt nuncii, dicendo: O Loth, nos solius Dei sumus nuncii, ad quos ipsos applicari minime fas est. Tu vero in termino noctis proposito, aurora videlicet propinqua, cum tota tua gente, praeter tuam mulierem, idem quod caeteri passuram, surgens discede. In proximo namque, post horam scilicet praenominatam, summa deorsum, et infima sursum vertemus, et super eos silices acutas et luteas pluere faciemus. Sicque factum est.
¶ Gentem Madian suus propheta Schaibe sic allocutus est: O gens, Deum invoca, qui, non alius, est vester Dominus: ipsiusque praecepto, licet avari sitis, unde timeo vobis diei futurae malum, pondus atque mensuram implete, et res cuiusquam nequaquam vilipendite, nec terras vastatum pergite. Quia Dei residuum, si creditis in ipsum, vobis est melius atque commodius: nec ego vester custos semper existam. Responderunt illi: O Schaibe, Praecipisne nos dimittere, quod patres nostri invocaverunt? Esne mitis, et providus, atque discretus? Respondit ipse: An scire potestis, utrum ex parte Dei sim? Quo mihi victum bonum praebente, vestrum a me discessum minime, sed mandati divini vobis per me patefacti perfectionis studium affecto. Quia pro posse meo Dei viam, cui me commendo, et ad quem redibo, vobis patefaciam, et ad eum dirigam, nec vobis difficultatem sive molestiam mea verba pariant: sed Deum precamini, poenitentiam agendo, pium veniaeque datorem. Sin autem, vos incurretis passiones gentis. Noe, seu gentis Huth, seu Schale, seu Loth, quae nequaquam multum remota est. Illi quidem haec audientes, dixerunt: O Schaibe, cum tu sis debilis et ignobilis, te parvum appreciantes, a gente nostra prorsus eiicimus, nec de tuis praeceptis quicquam retinemus. Respondit ipse: Ad meam generositatem plus quam Deum ipsum attenditis, omniaque complectentem post terga proiicitis.
¶ Vos itaque pro modo vestro facite, velut et ego meo, expectantes, et ego, quis vestri probabitur mendax, malo dedecoreque superincumbente. Ipsum itaque Schaibe, suosque factores, termino statuto liberantes, malos et incredulos ad nihilum redigendo, quasi nunquam essent, suas domos funditus divulsimus. Moysi quoque cum praecepto nostro virtuteque magna ad Pharaonem gentemque suam misso, Pharao resistens, suamque gentem distorquens, ipsa volente, ipse dux illius in aliud saeculum, et ignem, locumque malum effectus est. Illis autem in hoc saeculo repulsam et letum, et in alio malum multimodum patientibus, nos minime nocuimus: sed ipsi suis animabus detrimentum operati sunt. In mortis quidem articulo, et malorum eventu parum eis profuit, sed immoderate nocuit, quod Dei loco adorabant. Omnium quoque villarum divina captio gravis est, et inevitabilis.
¶ Haec quidem satis sunt admiranda, timentibus malum illius diei: qua post terminum praescriptum adveniente, omnium coram Deo fiet congregatio, nec quispiam, nisi divino nutu quid loquetur, ubi felicitas et infortunium omne patefiet. Infortunati namque, nisi quos ipse Deus voluerit, omnia sciens prout vult, ignem gementes ingredientur, quo dum coelum terraque duraverint, perseverabunt: Et per spacium consimile felices omnes, quos Deus voluerit, paradisum obtinebunt. De his qui nihil nisi quod sui patres adoraverunt, invocant, nil dubites, quin sibi partem suam absque diminutione reddamus. Nisi Dei verbum praescriptum firmum esset, et immutabile, eos qui libro Moysi contrarietates inferunt, caeterosque similiter dubitantes, Deus ipse iam iudicasset, omnia sciens, omnibus sua reddens opera. Tu igitur te, credentesque tecum, sicet nos praecepimus, corrige: nec se unquam inde divertat quispiam, cum Deus omnia videat.
¶ Nolite vos male gerentibus associare: Sin autem, vos comburet ignis, omnis adiutoris expertes. Coram deo in diei capitibus, parteque noctis, ad peccamina delenda, bonaque commemoranda, orationes fundite, expectantes mercedem, quam nemini Deus auferet. Si generationum praeteritarum, eorum paucorum qui liberati fuerant, quis residuus esset, ne malum in terra fieret, praeciperet. Sed malos, nil nisi sectam patrum suorum sequi volentes, Deus ipse confundit, villas suas pessundare nolens, ne bonis hominibus iniuriam inferat: quo volente, tota gens una fieret. Sed inerit semper contrarietas, nisi quibus Deus veniam et misericordiam fecerit: Cuius verbum indubitanter complebitur, videlicet quod infernus de diabolis omnibus et hominibus replebitur. Inibimusque sermonem cum omnibus de nunciorum nostrorum praeceptis, ut corda vestra firmentur, et in hac re veritatem, et castigamen, atque memoriam credentibus videat. Incredulis autem dicito, vestra negotia pro modo vestro facite, expectantes, et ego mea similiter peragam.
¶ Dei sunt arcana coeli et terrae, ad quem omnia mandata redeunt. In eum credite, vos commendantes illi, quoniam ipse factorum vestrorum non est negligens: