Jump to content

Alcoran/26

Unchecked
E Wikisource
Azoara XXVI

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara XXV Azoara XXVII 

Nolite nimium festinare. Ecce iam advenit praeceptum Dei, qui super omne dictum vestrum sublimatus est, quique pro suo velle super quemlibet angelos animatos, ut dicant ei, non esse nisi Deum unum, demittit. Eum itaque timete, coeli terraeque conditorem, qui ob nostra de eo dicta 1 ' se sublimavit. De spermate hominem producit: quem postea causidicum et eloquentem, atque discretum fieri contingit. Idem quoque munificus bestias tales fecit, ut vos inde calorem, et commodum, ac victum, et ornatum, atque decus, ad eundum spaciatum, vestrasque sarcinas ad quaslibet terras portatum, quod vobis esset tum difficile tum impossibile, quales sunt equi, et muli, et asini, sortiamini. Idem etiam vobis ignorata faciens, viam rectam, licet eorum quidam pro eo nil faciant, plures edocet. Ipso tamen volente, omnes uniusmodi eiusdemque sectae fierent. Per eum imbres desuper in terram ad vites et arbores educendas descendunt.

¶ Unde vos victum sumitis. Habetis etiam per ipsum messes, et olivas, ac palmas, et arborum genus omne. Idem diem et noctem creans, et solem, et lunam, ac stellas, omnesque suo praecepto sua negotia perpetrant, resque multiformes atque dissimiles in terra perficiens: mare vestro victui et vestitui, tum carnes recentes, cum caetera commoda extrahendo, naviumque cursui, ut per ipsum bona tum acquiratis, tum multiplicetis, Deo favente, cui grates sunt reddendae, commodum et idoneum statuit. Et in terra montes et aquas, ac vias ad itinera negotiaque gerenda, et stellas ac signa ad rectarum viarum noticiam in coelo disposuit. Quae cuncta virtutes et evidentia miracula bonis atque discretis apparent, quantum inter est Deo potenti creare hominem, et homini talis operis impotenti. Sed quis Dei mirabilia dinumerare potest? Ipse quidem est veniae misericordiaeque largitor, aeque sciens cordis arcana, voceque prolata. Illi quos Dei loco adoratis, facti sunt, nil facere potentes.

¶ Vita quidem carent, et insensibiles sunt. Hora quidem suae resurrectionis singuli scient, unum solum esse Deum. Quisquis autem alii saeculo non crediderit, cor malum atque praesumptuosum gerit. Plures interrogati, quae Dei praecepta sint illis tradita, dicunt, illa mirabilia priorum, qui saeculo futuro peccatorum cumulo prementur, tum propter pondus suorum peccatorum, tum propter sarcinas incredulorum, quos sibi stulte credere fecerant. Praedecessorum vero suas artes facientium, aedificiorum fundamenta Deus diruens, super eos tecta subvertit. Et sic unde minus extimabant, malum eis incubuit. Quos die futuro interrogabimus, ubi sint, quos mihi participes statuerunt? Sapientium quidem testimonio malum et dedecus illius diei inferentur incredulis. Incredulis perseverantibus usque dum angeli suas animas eliciunt, tuncque se illis commendando dicentibus se plus nescire, Deus eorum facta dinoscens inquiet: Intrate portas gehennae, postea nunquam egressuri. Resistentes itaque, malam viam gradiuntur. Timentes Deum, quaesiti quid divinitus illis sit datum, inquient, Bonum. Sciant omnes hic saeculoque futuro bonum promerentes, illi saeculi bonum melius et praeciosius esse.

¶ Illis, quos angeli mortis hora bonos inveniunt dicent: Salvete, et pro factis vestris paradisum, domum optimam, ubi sunt fontes et fluxus aquarum idonei, introite, omne velle vestrum habituri. Tale quid enim bonorum meritum exigit. Non expectant increduli nisi adventum angelorum, vel alius a Deo dati. Similiter et sui praedecessores fecerunt, quibus Deus nequaquam, sed ipsi sibi mala fecere. Unde propter ridiculum, caeteraque peccata merito perierunt. Dicent autem increduli: Si Deus vellet, nec nos nec nostri parentes aliud quam ipsum adorassemus, nec quicquam nisi praeceptum suum faceremus. Sui vero praedecessores similiter fecerunt. Sed nuncio nil aliud pertinet, nisi tantum praeceptum applicare. Cuique gentium missis nunciis, ut Deum adorare et idolis minime credere praedicando persuaderent, quandam illius partem ad viam rectam, quandam ad malam Deus deduxit. Terras perscrutentur, ut videant, quis erat finis contradicentium. Non preceris ut Deus malos viam rectam edoceat. Nil enim proficiet, nisi cui Deus voluerit. Iureiurando suo firmantibus, mortuos nunquam resurrecturos, respondet Deus: Imo et terminus ille veracissimus est, quanquam plurimis nesciis. Ego vobis contrarietates explano: Post vero cognoscent increduli, se mentitos fuisse. Quando quid fieri voluimus, dicimus Fiat, et factum est.

¶ Post malum laboremque perpessum factis expugnatoribus Dei nomine indurantibus, et se ipsi commendantibus, hic bonum saeculoque futuro maius si sciverint, tribuam. Ante te non alios misimus nuncios quam homines, qui discretos perscrutarentur, an librorum mirabilium atque psalterii noticia affectaretur. Tibi quoque librum istum tradidi, ut eius praecepta dicas et explanes hominibus, ut intelligant, et cogitent, quid prioribus contradicentibus contingit. Culpabiles et peccatores nequaquam opinati sunt, quod vel tellus eos absorberet, aut inopinabile malum illis incumberet: vel in negotiis suis, seu timore, nil facere potentes caperentur: Deus tamen piissimus et omnipotens, voluntatem suam in actum deduxit. Nonne percipiunt, qualiter omnes Dei creaturae dextrorsum et sinistrorsum, omnemque partem versus umbram proiiciendo, sese Deo humiliant, ipsumque precantur. Omnes rursum coelestes angeli, bestiaeque terrestres, Deum super eos exaltatum omni superbia deposita timent, omneque praeceptum illis ab eo perpetrant.

¶ Nullatenus vobis Deos diversos statuite: quoniam non est nisi solus unus, et illum adorate. Eius enim sunt universa coelestia atque terrestria, et omnis bona lex atque recta. Cur alium quam eum invocatis? Quid nisi ab ipso commodi vel victus habetis? Malo vos percutiente illum adoretis, atque precemini: quod ipso tollente, vestri quidam minime credentes, praecepta divina sibi data illi participes ponunt. Et nostrorum bonorum sibi datorum portionem rei a se ignoratae tribuunt, Deoque filios, quod ipse non vult, omnia pro velle suo dicentes adscribunt. Nunc pro velle suo agant quidlibet, atque dicant: Deus autem omnia verba sua perscrutaturus, eos se cognoscere faciet. Cum eorum cuipiam filia nascitur, suam inde denigrat faciem, suspiriaque trahit, et ab hominum conventu recedit, usquequo deliberet, utrum eam natam teneat, an vivam sepeliat. Heu quam pravum est iudicium, et quam iniqua similitudo eorum, qui minime credunt adventui futurae diei. Dei quidem sublimis et sapientis similitudo celsitudinis est.

¶ Si Deus ad hominum malefacta semper respiceret, nequaquam in terra quidpiam animal dimitteret. Sed ipse mitis atque propitius ad horam scitam spacium differt, quam, cum venerit, nemo praeire vel sequi poterit. De Deo plurima non dicenda, illi bilingues atque mendaces proferentes, ostentant se bonum habituros, cum nil praeter ignem ob stultiloquium suum sint accepturi. Per memetipsum iuro, me genti praecedenti vos, mandatum fecisse. Sed diabolus eam distorquens, sua sibi visu pulchra fecit: Cui nunc se commendantes, malum gravissimum passuri sunt. Hunc librum non alia de causa tibi commisi, nisi ut hominibus suas contrarietates exponas, et viam rectam, atque misericordiam credentibus patefacias. Deus de coelo dimittit imbres, ut terram mortuam vivificent: et de ventribus bestiarum lac purum ex egestione et sanguine decolatum ad bibendum dulce, victuique commodum educit: et in arboribus ac palmis et vitibus creat, quod inebriat, et optime pascit. Hincque vos assumite vobis. Quae cuncta non minima sunt miracula sapientibus et audientibus. Apibus item iussimus, ut in montibus et arboribus sibi suas mansiones aedificarent, et deinceps de pomis omnibus gustarent, nec quoquam pergere ad suum quaerendum commodum Dei nomine differrent, ut sic ex uteris suis syropus multicolor saluber hominibus oriretur. Quod et ita contingit summe sapientibus admirandum. Ipse itidem Deus vos creavit, et perire faciet. Et vestri quidam ad peiorem vitam devergentur, usquequo a scientibus facti sunt inscii.

¶ Deo huic maiorem victus copiam, illi vero minorem tribuente, exigitne vis, ditiorem a suo participe, quam ipse de rebus singulis accipere? Cur Dei bona negatis? Deus de vobismetipsis vobis mulieres, et inde prolem, ac inde consanguineos, vicissimque res bonas tribuit. Cur igitur mala creditis, vobisque bona data negatis, Deique loco nullum vobis victum coelestem seu terrestrem dantes, dareve potentes adoratis? Ipsi nulla proponatis exempla, omnia scienti, vobisque nescientibus parabolam istam proponenti. Suntne sibi similes an aequales, quorum alter summa miseria calamitateque premitur, alter nostrorum bonorum abundans, ea clam palamque | distribuit, minime Deo gratus, quod eorum pars plurima manet inscia? Aut sunt sibi similes alicuius clientes, quorum alter mutus et nequam, et in suum dominum, praeceptique nunquam efficax: et alter, qui quolibet missus, nunquam redit incommodus et inanis, nil praeter aequum et rectum postulans? Nolite alia proficisci quam recta via Dei, cuius sunt coeli terraeque secreta: qui vos ab alvis matrum vestrarum vobis nesciis eduxit, et aures ac oculos cordaque simul vobis ad suarum gratiarum redditionem atque noticiam praebuit. Horae quidem adventus non est, nisi qualis ictus oculi ad coelum penetrans, aut velocior etiam. Nonne videtis aves coelo propinquas, non aliunde quam Deo sustineri? quod credentibus admirandum est. Vobis autem domos usque ad mortem inhabitandas, et de bestiarum pellibus vestes, tum in negotiis gerendis, tum in domibus ferendas, earumque lanam et pilos atque crines vobis omnia proficuum tradidit.

¶ Ita quoque Deus vestrae materiae iocundam umbram, vobisque loca montuosa frequentationi, vestesque tum causa caloris tum causa frigoris, tum gratia timoris expellendi praebens, vos adeo bonis omnibus replevit, ut sanitatem atque salutem habeatis. Illis autem credere nolentibus, tuum est tantum praecepta nunciare. Eorum etenim pars plurima manet incredula, bona cognita respuens. Die, qua de singulis gentibus testimonium quaeremus, non incredulorum testimonium postulabimus, nec eos auscultabimus, nec eorum malum visum minuemus, nec ad eos visum reflectemus, qui visis a se positis participibus inquient: O Deus, isti sunt, quos tui loco adoravimus. Illis vero respondentibus, eos inde mentiri, illa tandem die Deum adorabunt, respuentes prius adorata. Et tunc incredulis a via Dei se divertentibus, malum aliud super illud ob suam maliciam accumulabimus. Singularumque gentium testibus de semetipsis advocatis, tecum gentis huius testis adveniam. Tibi librum istum tradidi, ut cuncta praecepta mea patefacias, viamque rectam, et misericordiam, bonumque nuncium credentibus intimes, Deo praecipiente, ut iustum bonumque facias, tuisque consanguineis beneficus existas, qui culpas et invidiam prohibet, te castigans, ut memor efficiaris.

¶ In Dei nomine vota tua perfice, nec non adauge. Iusiurandum firmatum, cum Deus omne tuum opus aspiciens, inde fideiussor existit, nullatenus mentiaris: nec imiteris eum, qui verba prius firmata contradicendo falsum inducit iusiurandum, volens in hoc saeculo nobis probare mendacia. Hic enim foeneratoribus annumerabitur. Et si pes tuus primo firmus labitur, mali gravissimi passionem sustinebis. Inter vos falsa sacramenta nullatenus facite, nec divinam firmaturam pro modico vendite. Quod enim apud Deum reservatur nobis, multo melius censetur. Res enim mundana cito transit, divina nunquam. Secundum optimum modum suorum operum quemque Deus remunerabit, vitam tribuens aeternam, sive vir fuerit, sive mulier. Si vellet Deus, vos unam gentem efficeret. Sed hunc aberrare, illum vero credere facit. Quando legeritis Alchoran, vosmetipsos divina sanctificatione a diabolo protegite cui impossibile facere quicquam nisi tantum incredulis, et Deo participes ponentibus.

¶ Cum sit hoc alicuius verbi pro verbo mutuatio, Deo positionem suam sciente, dicunt increduli. Tu quidem non es nisi mendax, cum adeo verba tua varies. Sed huius rei plures eorum sunt inscii. Ipse namque Deus, spiritusque suus benedictus, hunc librum veracissimum composuerunt, ut rectam viam credentibus, plenique gaudii rumorem bonis confirmet. Scimus quidem eos iam dicturos, linguae Latinae virum doces, et Alchoran est Arabicus. Eos nunquam Deus viam rectam docebit, qui Dei praeceptis contradicendo, soli mendacis simi sunt: sed malum gravissimum eis inferet. Post fidem habitam incredulus vi coactioneque factus, fidem legemque corde suo retinens non damnabitur. Sed hoc sponte faciens, quia huius mundi vitam alii praetulerit, nunquam a Deo in viam rectam dirigendus, gravissimis cruciatibus affligetur. Talium enim corda Deus sigillat, et aures oculosque simul. Unde hic negligentes et inscii vivunt, deinceps perdendi. Expugnatoribus post laborum atque malorum sustentamen effectis, veniam et misericordiam Deus impertietur.

¶ Die qua quisque pro se disceptabit, cuique secundum opera sua, absque virium et iniuriarium illatione, mercedem Deus tribuet: qui hanc vobis parabolam praebet. Villae cuidam praesens nihil timenti, futurorumque securae, sui victus copia multis locis redundabat. Sed ipsam nullas Deo pro suis beneficiis grates referentem, fames atque timor, Deo iubente, presserunt: et suos incolas, nuncio sibi misso contradicentes, pestis mortifera pessundedit. Vos itaque Dei bona saporifera, et hale comedentes, Deum adorate, ipsique grates persolvite: multumque cavete, ne quid propter vestrarum voluptatum perfectionem, hale ponatis a Deo constitutum haram, vel e contra, ipsi mendacium imponentes. Tales etenim nec multum nec parum antecedunt, malum gravissimum habituri. Deus quidem nil fecit f haram victui vestro, nisi morticinium, et sanguinem, carnemque porcinam, et animal non Dei nomine decollatum. Inde tamen necessitate cogente sumenti, Deus veniam dabit: Et similiter id facienti nescienter, et postea poenitenti, ac bene facienti. Eadem quoque Iudaeis haram constituimus, nec eis nos, sed ipsimet sibi fecerunt iniuriam. Abraham vir in Deum credens atque bonus, pro bonis sibi collatis Deo grates persolvit, quas Deus benigne suscipiens, et eum in semitam rectam dirigens, ei bonum in hoc saeculo tribuit, et in alio bonis associabit. Postea te misimus, ut ipsius Abrahae legem sequaris, nusquam disgrediens, ne sis incredulus. Sabathi quidem custodiam non iniunximus, nisi quibus inerat contrarietas atque disceptatio, quas Deus futurus iudex discutiet. Cum sapientia praescripta, bonoque castigamine Deum invoca. Disceptando honesta verba, bonaque tantum profer. Deus quidem discutit sapienter, qui rectam viam, quive tortam proficiscitur. Omni tibi quid ingerenti, modo simili responde. Patienter tamen sustinere, melius est. Igitur et non nisi cum Deo patienter indura. Contradicentes minime timeas, nec pro dictis suis aliquatenus contristeris. Quia Deus cum se timentibus et benegerentibus semper existit.