Jump to content

Alcoran/5

Unchecked
E Wikisource
Azoara V

editio: ex Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran quo velut authentico legum divinarum codice Agareni et Turcae, aliique Christo adversantes populi reguntur, Johannes Oporinus, Basileae, 1555
fons: librum vide
 Azoara IIII Azoara VI 

† Deus pius atque misericors, scilicet vivus, et altissimus, praeter quem non † est alius: qui prius testamentum, deinceps Evangelium rectas vias hominibus tradidit: postremum librum veracissimum [1]videlicet Alfurcam vestrae legis confirmatorem vobis desuper praebuit. Isteque continet verba quaedam firmissima, et infringibilia, quae sunt libri scilicet mater ac materia: quaedam vero contraria, quae nutantis perversique cordis homines ad controversiam caeteris inferendam, et ad expositionis suae notitiam exequuntur. Expositio vero sua soli Deo et sapientissimis, qui toti libro credentes, totum a Deo datum esse testantur, cuius nulli nisi sapientes memores existunt, patet. Increduli quidem, et huic libro contradicentes, cruciatus gravissimos, et omnimodas angustias patientur, altissimo Deo vindice: cuius sapientiae nulla sunt incompraehensibilia, qui vulvae conceptum prout vult, cuilibet similem operatur. Ille igitur post legem suam rectam a se nobis intimatam, cum sit omnium bonorum largitor, omnium gentium congregator, illa die post certum a Deo terminum propositum ventura, qua nec proles, neque pecunia, nec eloquium prodesse quibit, animos nostros infirmari, mutarive non patiatur.

¶ Per Pharaonis suaeque gentis et propriorum etiam mandatis Dei contradicentium exitium, divinamque vindictam, et per miraculum etiam factum in illis duobus exercitibus, quorum alter Deo serviens, alterum Deo contrarium quadruplum visu iuvante vicit: increduli divinam gravitatem atque vindictam pertimescere, et ad fidem converti, et tuo nunc parere praecepto deberent. Mulierum coitus, et filiorum amplexus, et auri argentique pondus innumerum, et equos, boves, ac pecora, simul et agriculturam, quae cuncta secularia sunt, quibus meliora Deus timentibus eum pollicetur, paradisum scilicet, ubi perseverantes sponsas decentissimas, deique dilectionem omnia videntis habebunt, plures velut summe decora gaudent assequi. Credentes quidem in Deum, peccaminumque suorum veniam postulantes, et ab ignis fervore liberationem, abstinentes, et veraces, orationibus insistentes, et eleemosynarii, deo teste, et angelis atque scientibus, qui unum solum deum incompraehensibilem et sapientem creatorem esse fatentur: coram quo nulla lex perhibetur, nisi tantum hominum sese totos suaque negotia deo voventium, paradisi gaudio perfruentur. Contradicentium autem, seu non credentium Dei praeceptis, deus ipse iudex facta sua conferens existit. Si quis tecum disceptare voluerit, dic te faciem tuam ad deum eiusque sequaces convertisse, quod agendo tam legem scientes quam illiterati bonam legem sequentur. Sin autem, tuum est mea praecepta gentibus solummodo patefacere. Increduli, et propheticidae, et iustorum quorumlibet interfectores, in hoc seculo contemptibiles, et in alio perpetue damnandi, poenam gravissimam tortoris atque vindicis expertes subibunt. Partium libri latoribus ad librum ascitis, ut inter eos iudicium discretionem praebeat, quidam eorum renuunt: Quorum haec est sententia, quod ignem gehennae non nisi numero dierum praeterminato sentient, et ad diem veritatis quilibet accedens, operum suorum mercedem accipiet, Deo iudice nocivo nemini. Tu quidem gentes edoce, quod deus imperii dator, rex regum et potestatuum? potentes deprimens, pauperes elevans, cum in ipsius potentis manu sint omnia, diei noctisque continuator, vitae dator, et mortificator, cui vult dona facit innumera. Nemo vir bonus incredulum amicum loco boni, nisi pro timore solo suscipiat. Hoc igitur summe cavendum, cum ex hoc multam offensionem contrahat deus. Deque secreta deus, et voce prolata, et quaeque coeli terraeque condita noscens: die, qua cuique sua respondebunt opera, omnis malus sui suorumque factorum inter capedinem atque distantiam esse plurimum vellet, deumque simul abesse: cum ipse tamen singulis benefaciat.

¶ Deum diligentes me sequentur, sicque divinam dilectionem, peccaminumque veniam a Deo pio veniae datore consequentur. In deum itaque credentes, prophetae credite, nisi deitatis amore carere studeatis. Adam, ac Noe, et Abraham, illiusque posteritatem, et Ioachim, alios scilicet aliorum filios Deus elegit, et super omnem gentem extulit. Mulier Ioachim se gravidam sentiens inquit: Tibi ventris mei conceptum Deus omnium creator vovens, ipsum tibi soli supplicem, servientem devote postulo: colligere digneris. Cum natam autem peperisset, eique nomen Maria posuisset, deum testem sexus sui partus advocans inquit: Natam meam, suamque prolem, tuo penitus obsequio devotas, a tentationibus et insidiis diaboli protege. Hoc matris votum Deus benigne suscipiens, natae suae crementum optimum, corque firmissimum praebuit. Hanc Zacharias in domum suam atque tutelam suscipiens, quotiens ut orationes funderet, ad altare processit, fructus optimos intempestivos super eam invenit. Quae ab ipso quaesita, unde sumeret? inquit, a Deo, qui cui vult, dona facit innumera. Zachariae deinceps Deum ut filium sibi gratum et honorificum tribueret, deprecanti, cum orationes ad altare coram Deo funderet, angeli responderunt: Deus vestrae petitioni satisfaciens, optimoque nuncio laetificans, filium permittit Ioannem, confirmantem verbum Dei. Eritque vir bonus, virgo perseverans, magnusque propheta. Zacharias inquit: Cum sim senex, mulierque mea sterilis, quomodo prolem Creator faciam? Inquiunt angeli: Deo nihil est impossibile.

¶ Zachariae poenitenti, sibique difficile quid imponi postulanti, triduanam taciturnitatem nisi signis tantum cum hominibus, et divinam? invocationem, precisque studium sero maneque Deus iniunxit. Angeli rursus Mariam alloquentes inquiunt: O Maria, omnibus viris et mulieribus splendidior et mundior atque lotior, soli Deo perseveranter studens, ipsum cum humilibus, genuaque Deo flectentibus adora. Tibi, qui nequaquam intereras sortes proiicientibus, et curam agentibus quis Mariae custos efficeretur, haec arcana secretissima committo. Angelis dicentibus, O Maria tibi summi nuncii gaudium cum verbo Dei, cuius nomen est Christus Iesus filius Mariae, | qui est facies omnium gentium in hoc saeculoque futuro, senes, et infantulos cunabulas servantes conveniens, prudens, sapiens, vir optimus ab universitatis creatore mittitur. Respondet illa: O Deus, cum virum non tetigi, filium quomodo concipiam? Inquiunt angeli: Deo nihil occurrit impossibile, omnia prout vult operanti: cuius mandatum omne suum placere perficit: Ipseque filium tuum cum divina virtute venientem, librum legiferum, omnisque magisterii peritiam, et testamentum ac evangelium, mandatumque filiis Israel edocebit. Ille namque formis volatilium luteis a se compositis insufflans volatile faciet: caecos et mutos curabit: morpheaticos atque leprosos emundabit: mortuos creatore cooperante vivificabit: quidque commestui?, quidve dispositioni deputatum sit, propalabit. Quae cuncta in Deum a credentibus miracula censentur. Vetus testamentum confirmabit: quaedam tamen prius prohibita licitis annumerabit, seque cum divina virtute, potentiaque venisse patefaciens inquiet, Timentes Deum me sequamini: Deus enim mei vestrique dominus est: Quem adorantes, recto procedetis tramite.

¶ Sciens Iesus eos in sua incredulitate obstinaces manere, inquit: Quis in Dei nomine me sequetur? Viri quidem albis induti vestibus respondentes, dixerunt: Nos in Dei nomine te sequentes, in Deum credimus, te teste, dixeruntque, O creator nos huic libro fidem adhibentes, legatumque tuum imitantes, fidelibus atque credulis adscribe. Fraudulenti vero, eum decipere nitentes, ab ipso velut a callidiore potius delusi sunt. Quem creator taliter affatus est: Ego tuam ad me reducens animam, et exaltans, et ab incredulis te liberans, eos qui te secuti sunt, eisque tuo verbo non crediderunt, usque ad diem publicae resurrectionis supponam, et tunc ad me tuo reditu facto, controversiam tuam atque litem discutiam, et incredulos omni vindice tutoreque carentes summis cruciatibus hic seculoque futuro profligam. Fidelibus quidem et benefacientibus, merita sua cum gaudio perpetuo conferam, malos atque flagitiosos perhorrescens. De virtutibus atque iusticiis Iesu, quodammodo gerentis Adae similitudinem, ista tibi revelare decrevimus. Adae quidem de terra plasmando Deus inquit, Fiat: et factus est. Tu quidem dubitans et incredulus, ut qui nunc hoc asserit, nunc renuit, cum habueris firmum, sic nullatenus esse velis. Et si quis ratiocinationem huius rei et controversiam post hanc scientiam tibi desuper traditam inire voluerit, dic, filiis vestris, et viris, mulieribusque similiter advocatis, eorum utique singulis mendacio consentientibus anathema iramque Dei iniungamus.

¶ Creatorem non nisi solum unum, incompraehensibilem, et sapientem, veracissimus perhibet sermo, praeter quem non est alius. Cuius si quis verbum quidpiam mutans incredulus extiterit, Deum agnoscentem violentos et flagitiosos iudicem habebit. Vos viri leges scientes, huius sermonis sectatores, ut unus idemque sermo sit omnium nostri, constanter estote: ut nos non nisi deum unum participe carentem adoremus, nec vestri quis alius quasi verbum dei constituat. Illis autem hoc facere renuentibus dic, quod nos in deum credimus. Testes estote viri legum: Cur vestrae ratiocinationis et sectae firmamentum ex Abraham illicitis? cum testamentum, nec non et evangelium post ipsum traditum fuerit, affirmantes quod nescitis. Ipse quidem nec Iudaeus, nec Christianus, sed vir dei fidelis, et non incredulus vixit, eiusque sequaces viri praeelecti. Hic quidem propheta, eiusque sequax, omnesque credentes in deum, ut viri boni Dei sunt: secundum velle vero quorundam gentium legi subiacentium, erronei caecique viventes. Sed licet ipsi nesciant, animas suas solum error abducit. Viri legis, cur cur Dei praeceptis agnitis non creditis? Cur scientes veritatem tacetis?

¶ Pars gentium legis inquit, praeceptis traditis bonis viris per diei portionem credite: completoque die, usquequo convertantur, negate. Et nemini nisi legem vestram sequenti credentes dicite, Omnes vias cuilibet a deo traditas, cum ille sit benignus atque sapiens, optimas existere: qui sibi dilectis propicius atque misericors, munera pro velle suo maxima facit. Sunt quidam legi subditi, qui auri talentum sibi commendatum optime reddunt, quidam vero solidum commissum abnegant, de postulante se minime curare dicentes, et de Deo scienter mentientes. Sermonem firmum et constantem, deumque timentem, deus ipse diligit. Fideiussionem et iusiurandum pro modico gerentes, nil boni saeculo futuro sumpturos, nec deus alloquetur, nec aspiciet die iudicii, nec illis qui poenam gravissimam subeant, quicquam prodesse poterit. Quidam item homines verba libris, quae licet opinio ferat, de ipso minime sunt, admiscentes, Deo scienter mendacium imponunt. Non est cuiquam idoneum et opportunum, cui deus librum et sapientiam permiserit, atque prophetiam docentem homines, persuadere, ut Dei loco adoretur. Sed potissime persuadete, ut praesules et sacerdotes cum noticia sibi tum a libro, tum a legatis comparata divinis obsequiis perseverent, non angelos, non prophetas deos existimando, cum prius vias rectas edocti sint. Deus quidem a prophetis, quibus libros et sapientiam tradidit, prius pacto foederis sumpto legatum firmantem, quod nostris inest manibus, cui vult nos adhibere fidem, et auxiliari, misit, et illis hoc pollicentibus inquit: Huius polliciti firmati testes, quibus et ego testis accedam, statuite.

¶ Omnis huiusmodi testimonium imitans, malis et flagitiosis annumerabitur. Cur alius, quam Dei legem, quem omnia coelestia atque terrestria, ad quem et ipsa redibunt, et pro velle posseque venerantur, tanto desideratis studio? Dicite vos credentes in Deum, praeceptisque tibi, et Abrahae et Ismaeli, et Isaac atque Iacob duodecimque tribubus, similiter et Moysi et Cristo prophetisque caeteris, quos discernere nimis est, desuper a deo fide nostra missa, fidem et testimonium adhibemus. Quis aliud per fidem quam legem assequi studet? Omnis quidem incredulus saeculo futuro damnandis annumerabitur. Viam veritatis agnitam linquentes, cum prius miracula videntes veritatis prophetae teste se extitissent, quonam modo sua doctrina deus instruetur? Malis etenim ira dei ac cunctorum angelorum et hominum promerentibus, omnis humana divinaque pietas, rectaeque viae doctrina subtrahuntur: eisque sic semper manentibus, malum expers alleviationis et decrementi, respectusque divini superincumbet: nisi qui postea poenitentes et bene agentes fuerint. Illis enim veniam gaudiumque tribuet. Eorum reconversionem?, qui prius credentes increduli facti suam augmentant nequitiam, deus minime colligit: nec eorum cuiusvis sic in errore mortui redemptionem quicquid auri terrae capacitas sustineret, acciperet. Poenam igitur gravissimam absque vindice suffragioque patietur.

  1. Testamentum quidem seu lex et prophetae cum Evangelio per omnia congruunt: alphurcam autem iste non item.