Azoara V | Azoara VII |
Plenam dei gratiam dilectionemque nostri nullus assequetur, nisi prius de sibi dilectis distribuerit. Ante testamentum positum atque firmatum, omni cibo, nisi quem Israel sibi posuit illicitum, vesci filiis Israel licuit. Allato testamento, an verax sit hic sermo videamus: Et quisquis deo mendacium ulterius imposuerit, malis adscribatur. Tu vero caeteris intima, deum veraciter iniunxisse, quod Abrahae sectam imitentur: qui nec incredulus, nec idololatra, primam orationis domum Mecham, scilicet locum benedictum, ubi ex ipsius Abrahae aedificio virtutes sunt manifestae, primo fundavit. Quo quilibet ingressus, omnis timoris expers, quietus existit: Huncque locum ab omnibus honorari, et a quolibet sua facultate permittente peti, deo summe placet: Incredulos autem, minime curat. Homines legum factores, cur dei praeceptis, qui testis est omnium suorum operum, non pareant: vel quare quicquam in ipsum credentes de lege sua iniuste pervertant, cum ipse singula sua facta dinoscat, percontare. Viri boni, si illos legum factores imitari velitis, vos prius bonos, malos efficient.
¶ Cum virtutum Dei lectionem vestrum prophetam habeatis, ad deorum sectam cur convertimini? Omnis Deum invocans, rectam viam exequitur. Viri boni, Deum, quantum ille meretur, pertimescite, lege bona perseverantes, omnesque Deo tutori nostro cohaerentes, eiusque misericordiam petentes, dilectionis foedus factum nunquam rumpite. Si qua vestris quibusdam hostilitas inciderit, omni semota discordia, se secundum Dei velle consimiles et unanimes quasi fratres efficiant, Deum imitando, qui solus vos insidentes praecipitio, ignisque concavo, ne casum et pestem pateremini, diligenter extulit. Suarum virtutum atque miraculorum notitiam vobis Deus taliter pandit, ut sitis sibi gens fructuosa, et antecedens, res scitas atque licitas praecipiens, et illicita prohibens: non eorum imitatrix, qui post virtutes agnitas, schismate facto multa nociva perpessi, maxima gravissimaque pericula subibunt, die qua facierum quaedam albescent, quaedam vero nigrescent. Nigrescent quidem, quae fide relicta, factae sunt incredulae, summum malum ob hoc gustaturae. Horum autem albescent facies, qui lege bona perseverantes, divinam adepti sunt misericordiam. Istis divinis virtutibus tibi veraciter patefactis, scito Deum, cuius sunt universa, et ad quem cuncta redeunt, suae gentis malum nequaquam velle. Vos quidem gentem meliorem esse constat, quae dei praeceptis prius per virtutes agnitas parens, et illicita prohibens, Deum invocat et adorat. Et si legum factores vobis consentientes vestram legem sequerentur, sibi commodiores et meliores existerent. Eorum tamen quidam credunt, quidam vero minime. I [111] Illi quidem vobis nequaquam, nisi verbo solo, nocere poterunt. In litibus namque terga vertent, nec adiutorem invenient, cum pusillanimitate pressi, et ubique rei constituti ac affligendi, nisi propter foedus mutuum Dei nutu factum, iramque Dei promeriti, et ad inopiam ac paupertatem redacti
sunt. Omnia quidem haec illis incumbunt, et eo quod increduli et iniusti propheticidae omnibus vim inferentes pro posse suo simul et velle, nil pro iustitia perfecere. Viri legum, de nocte surgentes, lectionique vacantes, qui credentes in Deum, ipsum tota nocte deprecantur, diemque iudicii timentes, licita peragunt, et ad omne bonum festini, et illicita prohibentes, caeteris merito praeferuntur. Deus omnium iudex, seque diligentes agnoscens, neminem quicquam bonae operationis suae perdere sinit. Incredulis autem nec proles, neque substantia sua prodesse poterit, quin flamma interminabili torqueantur. Horum quidem sumptus in hoc saeculo vento nocivo, flatu suo cultus hominum noxiorum confundenti, assimilantur, ipsique sibi malum inferunt, nequaquam Deus. Viri boni, nemo vestri verbis eorum credat, quoniam abhorritionem odiumque vestri, lingua sua propalant, maius autem intrinsecus abscondunt. Vos itaque tum dogmate nostro, tum proprio sensu praemuniti, eos vobis diligentibus inimicari, perpendere potestis. Ipsi tamen vobis toti libro credentibus immixti, vestram legem penitus amplecti confitentur: semoti autem obstrepunt, et ex ira nimia saepius ungues rodunt. Dic illis, ut cum hac ira moriantur, Deum tamen omnium secreta cordium noscere sciant. Quanquam illis vestri meriti gaudium adveniens dolorem, vester cruciatus gaudium pariat, eorum velle nil nocumenti vobis inferet, si deum timentes induraveritis. Ipse namque nostros actus omnes circumvallabit.
¶ Die qua mane domum tuam egressus, ad loca litibus aptanda, vires Deo audiente atque sciente plurimum animasti, duabus vestris cohortibus omnimodo fatigatis vos omnium bonorum auxiliatores, qui vobis etiam pauca manu multorum victoriam in Badar praebuimus, vim atque suffragium contulimus, vestrisque bonis hominibus quodammodo desperatis, atque dicentibus vestram manum adversus hostes minime sufficere posse, licet ipse Deus angelorum armatorum tria millia mitteret, dixisti: Si Deum timentes induraveritis, dominus vobis auxiliabitur, huc cito missurus quinque millia angelorum, belligerantium similium. Hoc quidem miraculum non ob aliam causam Deus vobis edisserit, nisi ut vos saepe bono gaudioque firmet, et partem incredulorum debilitet, suis faciebus plagas inferens, aut ad nihilum deducens. Eius enim solius sapientis et incompraehensibilis est omnis virtus, atque victoria. Tua quidem manus nihil horum possidet: quippe cuius sunt universa coelestia atque terrestria ipse pius, veniaeque dator, aut ad se trahens illos veniam faciet, aut illis malis malum inferet. Omni timenti Deum summe cavendum, ne de foenore vivat.
¶ Ignem incredulis praeparatum timentes, Deo obsequium praestando, et ipsum legatumque suum sequendo, veniam atque paradisum timentibus Deum fabricatam, cuius capacitas coelo terraeque coaequatur, promerebitis. In tempore famis et ubertatis, sua pro Deo distribuentes, iramque corde funditus prementes, et condonantes iniurias, et pro peccatis poenitentes, nec ipsa scienter celantes, castos etiam, omnes tandem Deum invocantes, et benefacientes, Deus illis veniam faciens, in paradiso quemque secundum merita sua ditans locabit. Illicita vero, animabusque suis nociva gerentes, igne fervebunt indeficienti, Mores et consuetudines antecessorum vestrorum pertranseundo perspicite, ut quis qualisve finis contradicentium esset, percipiatis. Haec quidem timentibus Deum, eiusque sequacibus manifesta sunt castigamina. Tu quidem omnem dolorem et tristitiam, ac desperationem expelle: quia tu tuique super caeteros sublimati estis, si in lege bona perseveraveritis. Si vobis adversitates incubuerint, similiter et caeteris incubuerint. Isti quidem sunt dies casus, atque fortunae. Deus malos abhorrens, in se credentes agnoscat, de cunctis testes accipiendo.
¶ Bonos homines deus mundat et purgat: incredulos autem, ut ferri purgamentum eiiciens, ad nihilum reducit. Opinati estis vobis aditum paradisi patere, nisi prius adeo fortibus et magnanimis in bello perspectis? Ante litis ingressum, vos morti paratos firmabitis: Nunc eam videndo, quid agetis? Machumeto non nisi legato Dei, quem et caeteri praecesserunt prophetae, natura caedeve perempto, vestram legem defendentes, suum terminare negotium studeatis. Sic enim vobis deo grates referentibus, suffragium atque munimen tribuet divina manus. Nullus igitur mortem subire poterit, nisi deo volente, tempore scilicet statuto. Deus omnium vota dinoscens, omniumque dives, mundana quaerentibus temporale, petentibusque coelestia summum bonum tribuit. Constat item, multorum prophetarum viros summates, pluresque bonos interfectos esse: nec inde detrimentum seu timor oppressit Deo pugnantes, qui fortes et induratos diligit, atque sustentat, et hanc suam orationem benigne suscipit: hic saeculoque futuro illis misericors atque propicius, veniae dator, cum cunctis benegerentibus benefaciat. O deus, culpas nostras ablue, peccata dimitte, pedes firma, et vim atque virtutem nobis contra malos et incredulos tribue. Incredulos nullatenus quis sequatur, ne devium et erroneum, illum vertendo, faciant, sicque damnandis adscribant. Deus autem omnium optimus iudex, semper est sequendus.
¶ Cordibus incredulorum ob incredulitatem et obstinantiam in via prava turbationem immittam, ignisque perpetui fervori tradam. Priusquam vestris cordibus dissensio titubatioque fatigans inhaesissent, vobis digredientibus a caeteris, ut vester successus claresceret, me prius tamen vobis dilecta patefaciente, Deus vobiscum pro suo velle foedus firmavit, vobis omnia peccata vestra, sola gratia misericordiaque condonans. Vobis tamen postea lite relicta, per rupes atque convexa fugientibus, nec prophetam vos retrovocantem?, ut qui fortiter agendo saeculi futuri gaudium assequeremini, exaudientibus, curam atque dolorem Deus immisit. De praedae quidem amissione, vestrique detrimento, deo daturo veniam, consolemini, nihil timentes, cum post dolorem habitum vobis quietum somnum? deus induxit. Quo vobis refocillatis, vestri quidam animarum suarum commodo studuerunt: quidam de Deo rem iniustam atque nefandam cogitaverunt, intrinsecus retentam maliciam nequaquam propalantes: cum in solius Dei manu cuncta, in nostra vero nulla sint posita. Unde illis dicentibus, se nequaquam interfici, si manus sua disponeret, manifesta eos, licet in propriis domibus atque lectis quiescerent, hostium manu superveniente perimendos. Deusque cognitor omnium vestrorum, arcana cordium cognoscit. Sciendum quidem, diabolum omnibus die belli retrocedentibus, regressum propter actus antecedentes machinatum esse. Horum tamen omnium veniam deus, omnibus benefacientibus propicius, permittit. Viri boni, nullatenus incredulis consentiatis, qui suis amicis praedatum pugnatumve proficiscentibus dissuadent, dicendo: Vestris domibus immorando, naturae caedisque mortem evitare possetis. Horum tamen corda dolor et desperatio penitus occupant: Deusque singulos vestros actus discernens, hos vivificat, illos vero velle suo mortificat: omnibus in itinere suo mortuis veniam, quae cunctis vestris possessionibus praevalet, largiens, et ad iudicium mitissimum revocans. Si tu gravis rigidique cordis existeres, nequaquam discederent. Sed tua tibi tuisque mollicies obfuit. Unde nunc illis condonans, illis a Deo veniam perpetra: eosque deinceps consulens, de omnibus tuis negotiis delibera, et in omnium rerum exordio te Deo tutori commenda. Quo vobis auxiliante, quis vos vincere quibit? eo vero nocente, quis subveniet? Cui singuli sapientes se commendant.
¶ Dedecus et illicitum prophetae censentur, ut cum praedatum venerit, quid praedae negetur. Haec namque faciens, die qua quisque a Deo nemini nocente sua merita suscipiet, secundum graduum coram Deo distinctionem, cum negato coram veniet. Deus quidem e vobis prophetam docentem prius erroneos vias rectas, et legem, et castigantem animas, atque mundificantem excitans, bonis hominibus multum beneficium contulit: vobis semel mala, secundoque duplicata passis, et mirantibus hoc unde contingeret, vosmetipsos? causam illius esse patefeci: quia Deus est omnipotens, qui die coniunctionis exercituum mala vobis accidere permisit, ut fortes et bonos ab hominibus pravi cordis et inconstantis discerneret, qui scilicet pugnare, hostesve reiicere in Dei nomine rogati dixerunt: Si pugnare sciremus, vos sequeremur. Sed illi potius incredulis quam bonis consentientes, aliud quam corde retentum, voce proferunt, morantes domo, sibique dilectis dicentes: Si modo verbo parerent, nullatenus interficerentur. Si veraces sunt, se morti subtrahant. In viis Dei morientes, nequaquam mortui dicendi sunt. Illi namque de bono Dei dilectioneque gaudentes, apud deum vivunt, expectantes post se relictos, nilque timentes.