Azoara VI | Azoara VIII |
Istis, sicut et cunctis obedientibus Deo, prophetaeque suo, beneque facientibus, bonam de Deo spem habentibus, deus iudex, nulli quicquam auferens, maximam mercedem tribuet, post laborum sustentamentum. Illos quos sermo ventilat adversus vos, congregati, timete, vos praemuniendo, Deoque commendando, fidem suam augendo, dicentes: Deus suum velle faciet cum prosperitate, commodoque. Illaesi reversi, Dei summe diligendi, et honorificentissimi, dilectionem adepti sunt. Illos quibus diabolus timorem immittit, nemo vir bonus timeat, sed me tantum. Increduli rursum, et ad malum veloces ac proni, penitus negligendi, velut sibi, non Deo nocivi, malumque gravis simum saeculo futuro passuri ubi nequaquam Dei participes erunt. Hic autem omnis vitae status secundus et prosper illis a Deo permittitur, non ut suis animabus fructificent, sed ut peccata sua multiplicent. Ad vestrae legis item confirmationem, et bonorum in ea perseverantiam, ferruginem prius atque fecem abiicere Deus voluit: qui vos ad incognitum et absens sublimare volens, legatum pro velle suo vobis doctorem misit. In deum itaque credite, suoque legato parete, mecedemque maximam et gaudium accipietis. Dissimulatores et avari, non efficaciter intelligunt, bona sua sibi saepius malum gravissimum generare, Deo totius haereditatis coeli terraeque domino facta sua sciente, illis mercedem aequalem suis meritis allaturo.
¶ Eorum sermone scripto, qui deum pauperem, seque divites asserentes, propheticidae facti sunt iniuste, eos sic alloquemur: Damnati, reique poenam, ignisque fervorem, vobis propter actus vestros antecedentes paratum gustate, me nemini malum vel iniuriam agente. Dicentibus deum sibi mandasse, ne cuiquam legatorum, nisi prius igne divino adveniente, et holocaustum consumente viso crederent, dic: Ante te legatos cum multis virtutibus, et hac ab illis quaesita venisse, et ab illis nequaquam veridicis interfectos esse. Non mirandum itaque, si vobis non paruerint, cum praedecessoribus vestris venientibus cum virtutibus, et psalterio, libroque splendidissimo contradixerunt. Omnis homo mortem gustabit, nec alias quam saeculo futuro mercedem habebit. Illeque solus felix, quem Deus ab igne liberans, paradiso locabit. Illa namque firma: haec vero vita, omniaque mundana, fortuita sunt. Vestrorum corporum detrimentum, damnumque pecuniarum incurretis, et a viris legum contumelias atque convicia saepius audietis. Sed si patientes, et fortes, Deumque timentes perseveraveritis, aeterni gaudii praemium possidebitis. Inter Deum virosque legum pacto foedereque firmato, scilicet quod ipsi doctrinam a Deo susceptam nec gentibus negarent, nec invite dissimulando darent, omne pollicitum post terga proiicientes, ad nihilum redigentur. Suorum factorum ostentatores, et ex operibus alienis, reve non facta laudis affectatores, malum diutinum atque grave subibunt. Coeli terraeque machina, et noctis atque diei vicissitudo, quarum opifex solus omnium est rex, et omnipotens, manifestae sunt sapientibus virtutes.
¶ Omni modo Deum invocantes, et coeli terraeque compositionem mirando, sciendoque Deum hoc pro nihilo non fecisse, dicentes: Tu domine misericors, nobis tuum praeconem exaudientibus, ut legem rectam sequeremur, nostra condona peccamina, nosque defunctos bonis adiunge, a te nobis per prophetas atque legatum pollicitum complens, nec die iudicii nos contemnens, ab ignis fervore, quo malos sine remedio graviter affliges, libera: quia tu termino proposito, veraciter omnium causarum iudex existes: Isti inquam sic dicentes, huiusmodi responsum audiunt: Neminem, seu vir sit, seu mulier, hic vel ille, quicquam suorum operum amittere sinam. In litibus praedictis, mortem seu damnum amore mei passos, et a domibus suis eiectos, suorum data peccaminum venia, secundum gratiae meae, suique meriti modum, cum mea retributio sit maxima, paradiso locabo. Summopere cavendum, ne vobis in terra, cum illa sit angustissima, participes, vel vestrorum negotiorum executores efficiantur: cum ipsi ad sedem malam atque gehennam proficiscuntur. Velut e contrario, Deum timentes ad paradisum, ubi est quies et aquarum fluxus: qua melius etiam apud Deum ad opus bonorum existit. Homines legum, deum adorantes, et in ipsum credentes, suisque mandatis super te et super caeteros, Dei virtutes nequaquam pro modico ducentes, positis, fidem adhibentes, misericordiam atque praemium a Deo, omnium operum promptissimo computista, suscipient. Viri boni, Deum timentes, ut praecedatis, omnibus resistendo vitiis, bonum assidue peragite.