Jump to content

Anglica Historia/XV

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber XIV

 XIV XVI 

 

POLYDORI VERGILII ANGLICAE HISTORIAE LIBER XV

 

EMORTUO Ricardo, varia Gallicanorum populorum qui Anglorum ditionis erant studia esse coeperunt. Causa seditionis erat quia nobilium pars Ioannem Ricardi fratrem, pars Arthurum ex Gaufredo fratre, qui aetate Ioanni anteierat, Ricardi nepotem, quem ille testamento haeredem fecerat, principem sibi optandum iudicabat. Ioannes autem primo Chinonem profectus aerarium multa pecunia refertum expilat, dein a Rothomagensibus acceptus itidem illic facit, summa in omnes liberalitate usus. Qui, ita militum populariumque animis sibi largitione conciliatis, Normaniae principatum occupat. Cives vero Andegavenses cum Cenomanis ac Turonibus pro veteri erga suum legitimum principem observantia in Arthuri ducis Britanniae potestatem ultro veniunt. Interea Aleonora mater Ioannis, cuius authoritas apud Anglos summa erat, persuasore Huberto Cantuariensi cum nonnullis aliis optimatibus minus recta sapientibus, a tota Anglia iusiurandum Ioanni dandum curavit. Quod cuncti minus gravate fecerunt propter Arthur aetatem, perinde quasi illi haereditas venire deberet qui legitimo haeredi annis praestaret. Aleonoram vero sola invidia movebat, quippe quae perspiciebat futurum ut si Arthurus regno potiretur Constantia eius mater cuncta suo arbitratu ageret, usque dum filius pro suo iure regnaret. Adeo difficile est ut mulierum ingenia, natura plurimum diversa, possint voluntate coniungi. Haec ubi Constantia pueri mater cognovit, muliebri pavore perculsa, cum iam videret suos casus esse sibi alienis opibus sustentandos, protinus filium Arthurum Philippi regis Franciae fidei commisit, ut hoc pacto eum eatenus ab inimicorum iniuria prohiberet, quoad ille ipse ad vim propulsandam et avitum regnum recuperandum idoneus esset. Suscepit Francus magnificis verbis tutelam pueri, promittens se futurum illi loco patris excolendo atque optima suggerendo. Itaque Arthurum bonis artibus erudiendum nonnullis ex suis heroibus, sapientia et probitate longe principibus, primo committit, ac deinde Britanniam et caetera eius principatus loca Gallico praesidio firmat. Terruit ea res Aleonoram, quae, ut ne Aquitania interim amitteretur, transmisit celeriter mare ac ad Ioannem in Normaniam venit. Hic ambo veriti ut popularium animi timore affecti ab se averterentur, sumptis repente armis, cives aut obtruncant aut captos in custodiam tradunt, sed speciatim crudeliter in eos animadvertunt qui Arthurum iuvissent. Quo feliciter confecto negotio, tantos metus aliis intulerunt ut sponte ad officium redituri ac in eo deinceps permansuri viderentur. Francus, qui aliud pro commodo suo meditabatur ac levi occasione bellum Anglo facere, rem tunc dissimulavit. Ioannes, relicta matre in Aquitania, quae eam tueretur, et in Gallis compositis per hunc modum rebus, in Angliam traiecit ut rex mature crearetur. Quare, convocato quamprimum principum consilio, quod Londini frequens habitum est. Hubertus Cantuariensis antistes, ut qui caeteris aetate et honore antecedebat, ita dicitur pro concione effatus:

  1. “Non ambigo, honestissimi pontifices atque fortissimi principes, vos hodierno die eo animo huc venisse ut vobis regem optetis, qui, si opus sit, de tota re deliberet, qui ea quae suis civibus conducere putaverit prius exequatur, si res postulet, quam de iis consilium cepisse videatur, qui is demum sit qui totum animum, curam et cogitationem suam in eo tantummodo quod non ex re sua, sed ex republica esse noverit, ponat, putetque se ad patriae ac totius regni sui usum, non sibi soli natum. Et licet certo sciam vos non ignorare ista omnia abunde in Ioanne duce Normanniae, viro forti et homine provido, esse, quamobrem debeatis eum imperio dignum iudicare, tamen, veritus ne vos moveat vulgi aura, neve studium vestrum eo forte in alium vertere libeat quod regnum iure haereditario alteri potius quam ipsi deberi videatur, me audiatis oro et hortor, qui duplicem personam sustinens non solum exemplo et hortatione, sed etiam fide et consilio debeo meae patriae esse utilis, idque libenter hactenus facere studui. Igitur cum in praesens de tanti negotii conclusione agatur, ut non sit quod rursus tempus cogitetur, Ioannem vobis ex animo commendo, eique id munus vobis deferendum iudico, qui in omnibus rebus quas statuet, quas decernet, quas aget, opinionibus vestris dubio procul optimis suis actibus sic respondebit, sic satisfaciet, sic serviet, ut universus populus sit factum vestrum non modo comprobaturus, sed summis laudibus ad coelum laturus. Ista vobis polliceor et, quantum in me est, omnes etiam casus futuros, omne periculum simul praesto.” Haec ubi ille dixerat, complures tacuere, multi certatim Ioannem regem consalutarunt, quem ipse Hubertus more maiorum eodem ipso die sacravit, ac cuncti principes in eius verba iurarunt. Fuit is annus salutis humanae MCCI. At quidam ex primoribus qui recte sapiebant, quique Ioannem intus et in cute norant, ut dicitur, valde demirati sunt Hubertum antistitem voluisse cum primis aut fraudandi Arthurum, optimum adolescentem, regno avito, aut contra ius fasque Ioannem regem creandi autorem esse, cum scire debuisset autorem mali saepe ipso malo peiorem haberi, quando per eum non stat quin cum omnibus longe peius agatur. Quare etiam tunc multi ita futurum iudicarunt ut res ipsa brevi tempore tam autoribus quam populo male caderet. Ioannes rex factus promittit se primum summae habiturum curae cuncta quae ad religionem pertinerent, deinde leges emendaturum, ac postremo ius unicuique sancte redditurum, id quod magis fecit ut institutum imitaretur superiorum regum, qui initio principatus grandia polliceri consueverant, quam quod in animo haberet fidem promissorum servare.
  2. Dum ista geruntur in Anglia, Philippus rex Francus, coacto confestim ingenti exercitu, in Normanicum agrum erumpit, Eburovicum urbem, Arcas, nonnullaque alia loca capit, atque inde progressus Cenomanos recipit, paulo ante metu abalienatos. Altera parte, impigra Britannorum manus Gorneium, Butaventum et Gensolinum oppida occupat, ac victoriam secuta Andegavensium urbem recuperat, quam proximo anno de principe Arthuro Ioannes ceperat. Quibus rebus cognitis, Ioannes valde permotus Francum incusabat quod violasset inducias, quas ille in quinque annos cum fratre Ricardo pactus fuerat, eique nihil longius videbatur esse quam cum Philippo manus conserere. Quare in Normaniam celeriter profectus, cum congrediendum esset, ut impar viribus, animo repente defecit, atque ita rem in praesentia querelis non armis peragere constituens cum consultando tempus terit, ultro citroque missis legatis, conventum est inter eum et Francum ut, tempore et loco constituto, in colloquium de pace veniretur. Itaque post diem tertium ex eo die, habito colloquio, inducias quinquaginta dierum pepigerunt. Comes Flandriae Balduinus, Anglicanarum partium caput, quem superiori libro ostendi se ad Ricardum adiunxisse, ut est certior factus de induciis inter reges pactis, doluit per hunc modum spatium parandi se ad maiorem pugnam hosti esse datum. Quare ad Ioannem propere Rothomagum venit. Hic, renovato foedere, de bello gerendo in Francum posteaquam induciae exivissent simul deliberant. Atque, ita inito consilio, comes in Flandriam digreditur. Ioannes, nova Balduini societate confirmatus, studio bellum comparat ut, si Francus in spem vincendi ingressus noluit aequis conditionibus facere pacem, tum ipse armis acceptam iniuriam vindicare queat. Cognito ex profugis Angli consilio, Francus itidem se ad pugnam parat. Iam finis propter erat induciarum, cum reges inter Veronem et insulam Andelina de pace agitaturi convenerunt. Hic Francus ut victor dare conditiones pacis, non accipere contendit, contra Anglus accipere ut victus negat, ac ita, re infecta, a colloquio discessum est. Neutra tamen pars ad arma concurrit donec non multo post ad colloquium iterum ventum sit. Nam Philippus ideo abstinuit manum ab armis quia id temporis admonitus a pontifice Innocentio Tertio ut Gelbergam uxorem, Dalmatarum seu Dacorum (quando de ea re autores ambigunt) regis filiam ab se paulo ante dimissam reciperet, dicto audiens non fuit, ex quo ei sacra interdicta fuerunt, qui, ea poena affectus, uxorem demum recipere coactus est. Ioannes vero, ut semper imparatus, dum hostis domesticis calamitatibus turbabatur, sponte quievit, quia homo laboris fugiens minimeque strenuus omnia malebat quam dimicare armis. Quod factum ita Arturum ducem, opera Gulielmi Rupei, viri probati, ad Ioannem per eos dies profectum movit, ut fidem regis suspectam habens, qui hostem formidabat, statim post ad Philippum reversus sit.
  3. Exactis autem paucis mensibus, reges ad Normaniae limitem iuxta Butaventum oppidum rursum conveniunt, de pace agunt. Ibi, perinde ut factum est in altero colloquio, parum utrinque honestae conditiones offeruntur, Franco se superbum gerente, partamque praedam tenaciter se possessurum iactante, et Anglo amissa in primis repetente. Ad ultimum cum Ioannes, non minus consilii quam animi inops, desperaret posse se per ullas pacis conditiones loca amissa recuperare, statuit nova affinitate dedecus tegendum. Itaque ad hasce pactiones ventum est, ut filia Alphonsi Octavi regis Castellae nomine Blanca, Angli ex sorore Aleonora neptis, locaretur Lodovico regis Philippi filio, cui dotis nomine Ioannes ea omnia oppida praeter Andegavensium urbem (eam enim ex foedere recepit), quae Francus ante illum diem de ipso coepisset, condonaret. His igitur conditionibus icto foedere, atque locis omnibus Franco assignatis, in quibus fuit nobilis Eburovicum urbes, et cum primus oppida in Biturigum finibus munitissima, Castrum Rodulphi, Crasseianum, et Issodunum, ac ad Normaniae limitem Vellocassinum, quod Gisortiani agri pars est, cuius repetundi ius simul omne Anglo ademptum est. Ioannes, qui sic sperabat pacem in perpetuum esse partam, puellam Blancam primo quoque tempore ad virum deducendam curavit, ac, eo confecto negotio, in Angliam miro triumphans gaudio rediit. Verum optimates Angli, audientes eum ignominiosam pacem fecisse cum Franco, neutiquam laeti venientem exceperunt, sed ut ignavum ac omnibus consiliis praecipitem contemnere, infestisque animis insectari maledictis coeperunt, quippe qui eam rem non tam sibi probro ducebant quam iam tum animo prospiciebant regnum magnum ob id damnum esse facturum. Sed Balduinus Flandriae comes, belli socius, hominem cum primis deinceps nullo habuit numero, quare, coniuncta cum Franco quamprimum amicitia, ad bellum Asiaticum animum adiecit, quod et non ignaviter gessit, uti infra edocebimus. At ipse Ioannes, parto iam otio, illudque in maxima securitate trahens, deliciis continuis, ut fit, ac voluptatibus deditus, omnique praetermisso officio diligentis et moderati imperii, solum ut malis avaritiae venenis imbutus conciliandae pecuniae studium habebat, qui, tributo acerbissime imposito, in omnium generatim fortunas imminebat, videbaturque brevi invasurus. In qua re cum a Gaufredo fratre antistite Eboracensi reprehenderetur, tantum abfuit ut aequo animo audiverit ut eum quoque spoliarit absque ablegarit, nec ullo obsequio placari, leniri, mitigari deinde potuerit ut ante duodecim menses in gratiam reciperet. Illud Ioannes eo consilio fecit non quo fratrem peius omnibus oderit, sed ut alios itidem laesos a conquerendo deterreret. Qui, ita spoliis onustus, exin in Normaniam profectus est, ubi, facto divortio cum Avisia filia Roberti comitis Glocestriae, quam in matrimonio habebat, quod eam tertio consanguinitatis gradu attingeret, Isabellam filiam unicam comitis Engolismi opera atque ope regis Franciae in matrimonium duxit, quam pater antea Hugoni Marchiae comiti desponderat. Per eos dies, congredientibus iterum prope Vernonem regibus, Arthurus beneficiarius Anglici regis ob Britanniam ac alia loca quae intra eius principatu ultra citraque Ligerim possideret in verba Ioannis iuravit, qui tamen non satis confidens patruo ad Gallos rediit. Ioannes paucis post diebus in Angliam reversus Isabellam uxorem more maiorum corona redimiendam curavit. Venit sub idem tempus Londinum salutatum Ioannem regem Gulielmus rex Scotorum iusiurandumque dedisse fertur. Hunc Ioannes rogavit ut se armis iuvaret adversus Gallos, cui ille, multa excusans, postremo respondit sibi non licere tale quid polliceri nisi de populi sui sententia. Ita domum ire festinavit. Eodem tempore quinque lunas prima vigilia noctis visas ferunt, ita dispositas: unam in occidente, alteram in oriente, tertiam in septentrione, quartam in meridie, et quintam in medio coelo. Quo prodigio facile cuncti suspicati sunt ea detrimenta regno portendi, quae mox a Franco per pigritiam Ioannis accepta sunt. Quam opinionem illud quoque confirmavit, quod hyems frigidissima praeter naturam locorum consecuta est, et imbres continui, adventante vere, cum assiduis coeli fulgoribus effecerunt ut extra consuetudinem flumina solito magis inundarint. Per idem tempus veris rex in Normaniam transmisit, pauloque post Lutetiam profectus magno honore a Franco accipitur, ubi, renovato foedere, paucis post diebus Chinonem concessit. Dum reges in otio sunt, Innocentius pontifex Romanus ad bellum Asiaticum intentus nonnullos Christianos principes movit ut iunctis armis in Saracenos profecti sint, inter quos ex occidentis partibus fuere Balduinus Flandriae, Henricus Divi Pauli et Ludovicus Sabaudiae comites. Anglus vero et Francus, qui, revirescentibus clam mutuis odiis, domi se tenebant, pecunia a suis populis exacta, milites ad sacrum bellum proficiscentes plurimum iuverunt.
  4. Interea Hugo Marchiae comes, iratus Ioanni regi quod Isabellam uxorem sibi praeripuisset, et ob id cupidus negotii quippiam ei exhibendi, se cum Arthuro copulat, Pictonesque ab Anglo alienatos armat. Arthurus, nova sociorum accessione auctus, in Turones primo, deinde in Andegavenses arma movet in deditionemque venire compellit, ac eorum locum se comitem, Philippo rege ita iubente, dicit. Aleonora, quae his regionibus praeerat, subitae rei eventu perterrita in Mirabellum, Andegavensis agri oppidum munitissimum, se recepit, simulque ad Ioannem filium literas dat, quibus rogat ut sibi opem subito ferat. At Arthurus, victoriam secutus, paulo post oppido potitur aviamque capit, quam tamen tantum abest ut offendat ut etiam vereatur et colat. Ioannes inter haec, acceptis Aleonorae matris literis, vehementer rei novitate perturbatus atque tremefactus, Francum nunc ingratum, nunc perfidum vocitans incusat quod, fracto foedere, Arthuri causae iam aperte faveat. Qui ita plenus irae ut ne amplius matris expectatione esse auxilio differat, celeriter dies noctes continuato itinere prius ad hostes pervenit quam quid sit sentire possint, quippe qui potiti oppido nihil formidantes passim vagabantur. Itaque omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventus hostium neque consilii habendi, neque arma capiendi spatio dato, perturbantur, nescii copias ne adversus ducere an fuga saltem petere praestet. Quorum timor quia fremitu ac concursu facile significabatur, Angli magno in eos impetu erumpunt, commissoque levi praelio in fugam turpissimam nullo negotio coniiciunt, quos circumeuntes passim aut interficiunt aut capiunt. Dein insecuti in oppidum se proripientes tanta celeritate utuntur ut prius oppidum occupent quam se hostes intro recipere possint. Caedes magna facta, Arthurus cum reliquo exercitu capitur, qui non multo post Rothomagi in custodiam traditus parum superstites fuit, ac Pictones, Turones, et Andegavenses per hunc modum recepti sunt. Discrepant autores de morte Arthuri. Alii tradunt eum tentasse fugam in transcendendis muris arcis, ac in Sequanam delapsum periisse, alii angore animi absumptum, reliqui, prout magis constans fama est, a Ioanne morte affectum. Post mortem Arthuri Guido vicecomitis Toarsensis filius, qui Constantiam eius matrem in matrimonio habebat, in uxoris opes succedens Britanniam adeptus est.
  5. At ubi Philippo nuntiatum est de morte Arthuri, indignatus hinc causam arripit ad occupandos omnes Anglorum transmarinos principatus. Etenim Constantia Arthuri mater dux Britanniae Ioannis nomen ad Philippum defert, eumque parricidii accusat. Francus diem Anglo dicit, ad quem cum non comparuisset, causa eum cecidisse ac proprietatem omnium locorum quae ille ut beneficiarius tenebat ad se redisse decernit. Quare confestim cum universis copiis in Normanicum agrum contendens graviter loca omnia quacunque iter facit devastat, redactis in potestatem Conchis, Ruello et insula Andelina. Interea Ioannes, videns hostis malitiam nihil frigere, idque longe secus esse atque sperabat, Dei ac hominum fidem implorat, et inprimis cum Innocentio pontifice de iniuriis a Franco hostiliter sibi factis queritur. Pontifex, querelas Angli non aspernatus, Franco per literas et oratores iubet ut a bello tam nefario manus abstineat, quo, sedatis domesticis factionibus, Christiani principes communiter bello Asiatico tandem aliquando serviant. Verum Philippus, cognita Ioannis infirmitate, nequaquam dicto parens ad oppidum Radepontem tutissimum copias suas duxit, et quia capere primo impetu non potuit, locum armis sepsit, quem post decimum diem quam obsederat cepit. Deinde victor Castrumgaliardum, quod, ut dictum est, Ricardus aedificarat ad Sequanam aggredi constituit. Itaque, paratis omnibus quae ad arcem oppugnandam opus esse videbatur, ne frustra locum munitissimum armis tentando suis animum minuat, quia intus bene magnum praesidium erat, primo vallum circunducit, deinde turres ligneas disponit unde in obsessos tela facilius emitti possint, ac postremo die noctuque oppugnationem continuat. Obsessi contra, freti natura loci atque viribus, et prudentia Hugonis Guarnaii, qui arcis praefectus erat, Francos repellebant, et quo magis hostes appropinquare videbant, hoc magis repentino clamore telorumque multitudine ictus duplicabant sic ut multos mortales vulneribus afficerent. Atqui Francus, nulla difficultate aut incommodo victus, quod laborantibus Normanis neminem venire succursum sentiebat, nihil oppugnationem remittebat, qua tandem obsessi defatigati fameque pressi, desperantes de subsidio, deditionem necessario fecerunt. Interea Ioannes Rothomagi agebat, animi pendens inopsque consilii, miro affectus dolore, qui tamen, cognito suorum caede rerumque suarum detrimento, amenti similis tristitiam temporum hilaritate condiens Sardonicum risum, uti in proverbio est, ridebat perinde quasi vicisset. Quare principum quidam eius culpae palam assignabant quod pateretur regnum suum a Franco tanta ignomina, tantisque incommodis impune affici. Quibus ille, qui prae se alios haud magni usus esse putabat, inquit, “Ecquid, quaeso, modo facit Francus aliud nisi furtum? Quod equidem curabo, elaborabo, efficiam, ut paucis post diebus cum usura reddat.” Ita cum a suis male audiret, animo debilitatus in Angliam se recepit. At Philippus ubi cognovit Anglum abiisse, ut ne graviter utendo victoria ita animos hominum irritaret, quo desperata salute solum pro vita pugnando acrius resisterent, primum parum ab armis quiescendum, deinde reliquos populos qui sub Anglico erant imperio partim muneribus, partim opimis pollicitationibus ad defectionem solicitandos statuit. Proinde dato negotio suis praefectis, qui animos populorum conciliarent, atque relicto exercitu qui in Normania hyemaret, in Franciam rediit, primo quoque tempore maioribus copiis eo venturus reliqua loca expugnatum, si in fide Angli diutius permanerent.
  6. Ioannes ubi in Angliam pervenit non arma, non exercitum parat ut hosti resistat suisque opem ferat, sed, omnia postponenda prae studio avaritiae putans, artibus tantummodo faciendae pecuniae exquisite studet, quippe qui modo hunc, modo illum optimatem incusando, quasi non sui pigritia sed illorum culpa urbes caeteraque loca transmarina amisisset, universos mulctat. Quod absque odio domestico maius ei detrimentum attulit. Nam Francus cum cognovisset eum, omisso bello, domi in exigendis pecuniis suorum odium in se concitare, coacto quam magno statim exercitu, Falesiam invasit, qua primo accessu capta, Danfrontum oppugnat, quod oppidani non multo labore victi reddunt. Inde victor in agros exit, incitatoque cursu prius sine ullo timore rura incolentes opprimit quam confugere in oppida possint. Qua celeritate ita animos omnium terruit ut omnem Normaniae oram usque ad promontorium divi Michaelis, passim accolis in deditionem venientibus, occupaverit. Stabat adhuc in fide Rothomagum, caput totius Normaniae, ad quod oppugnandum Philippus magnis itineribus accessit, ut cives quos ex fama rei paulo ante gestae terrore perculsos esse ducebat, repentino adventu oppressos prius ad deditionem cogeret quam ut arma parare aut auxilium ab Anglo petere possent. Qui, castris secundum moenia positis, copias mediocribus inter se intervallis collocat atque, omnibus viarum aditis occupatis, horribilem speciem inspicientibus praebet. Et antequam urbem armis adoriatur, quotidie per aliquot dies suos copiarum duces prima luce ad se convenire iubet, ut seu quid agendum seu quid administrandum super oppugnatione foret maturius deliberare possit. Qui demum, capto consilio, urbem oppugnare incipit, idque certamen per multos dies continuat, et quia parum armis aut viribus proficiebat, cives donis devincere, item hortationibus ac promissis ad defectionem solicitare coepit, identidem per nuntios admonens ut considerarent inertiam sui principis, qui non aliud eis auxilium mitteret nisi quod aliis civitatibus administrasset, nec spernerent honestas conditiones quas paulo post non essent habituri. Permoverunt haec ita Rothomagenses ut de se pariter ac de rebus suis pertimescentes, oblatis obsidibus, inducias petiverunt in aliquot dies quo possent opem a suo rege implorare, qui si intra illud tempus obsessis non opitularetur, tum demum se fidei Philippi commiterent. Itaque, impetratis induciis, missi a civibus nuntii rogatum auxilium in Angliam Ioanni exponunt quo in statu res Rothomagensis sit, et quemadmodum nisi mature subsidio currat, in hostium potestatem brevi sit ventura. Rex, ab armis belloque multo remotissimus et rei sui negligens, parum spei legatis de submittendo obsessis subsidio dedit, qui deinde vacui ad suos cives reversi renuntiarunt nihil sperandum ab homine otium maxime trahente causaeque suae alte indormiente, perinde quasi res ipsius minime ageretur. Hoc vehementer Rothomagensium animos consternavit, quod qui alias gloriari solebant se in fide erga suum principem semper permansisse, idque Ricardi testimonio, ut in fine vitae illius docuimus, comprobatum erat, qui in ea fideli civitate cor suum sepultum voluerit, nunc demum nisi se cum bonis omnibus perditum ire frustra ac temere vellent, in hostium potestatem venire cogerentur, a suo principe per ignaviam destituti. Quocirca, ut sua fides testatior esset, deditionem tandiu distulerunt dum expectantes fortunae vicissitudinem, consumptis intus cibariis, fame ad extremum pene suffocati sunt, qua victi se Franco dederunt. Cuius rei antecedente fama, Arquenses et Verolienses, ac etiam qui in Anglorum potestatem paulo ante redacti rursus fuerant, Pictones, Turones, et Andegavenses exterriti in Philippi fidem momento venerunt. Qui per hunc modum Normania atque caeteris in Aquitania locis potitus in Franciam victor rediit. Atque ita Neustria, hoc est Normania, quam cccxvj ante annis Rollo dux occupaverat, a Francis recepta est. Fuit ille annus humanae salutis MCCV, et cum Ioannes regnare coepit quartus.
  7. Ioannes eodem anno, cum magis eius principes quam ipsum turpis amissio Normaniae et aliorum locorum solicitos haberet, simulans se bellum parare qua ingentem pecuniae vim a populo exegit. Quod artificium coelum ipsum detestatum est, sex continuas horas igne rubescente micans quasi furore et ira accensum. Sub idem tempus Aleonora mater Ioannis, mulier longe prudentissima, magis moerore animi quam morbo consumpta moritur. Quo etiam morbi genere illo ipso anno Hubertus Cantuariensis mortem obiit, quem nullius unquam rei in vita tam poenituit puduitque quam quod apud optimates Ioannem regem creandum curasset, quem postea tanto regno indignu, cum summo sui animi dolore clarius cognovit, sed sero resipiscit, qui non potest factum corrigere. Sedit Hubertus annos undecim et menses insuper octo ac dies sex. Vacavit Cantuariensis archiepiscopatus deinde amplius biennium. Anno qui secutus est, passim vociferantibus cunctis ob cladem ignominiosam acceptam, principes maiorem in modum regem cohortati sunt ut honori consuleret, ut incommodis hominum mederetur, ut saluti provideret, ut reipublicae utilitati serviret, quae tam turpiter ab hostibus lacerata, vulnerata, mutilata esset. Quibus monitis Ioannes motus classem parat, delectus militum habet, bellum simulat, prout eventus rei exin indicavit. Nobilium vero multitudo pro amore quem in republicam habebat, avida ulciscendi iniurias, studio principis in parandis armis ac caeteris bello necessariis curam suam aequabat, cum rex usus est tanta celeritate in itinere faciundo ut de industria multos nondum paratos reliquerit post se venturos. Igitur, instructa ad Portimuthum classe ac militibus ad naves iam praemissis, ipse navem demum conscendit ac vela ventis dari iussit, qui ubi aliquantulum in altum processit, mutato repente consilio revertit, excusans proditionem quorundam nobilium qui ipsum sequi suasi noluissent, in quos, quamvis iniuste, graviter paulo post animadverterit. Per idem tempus monachi Cantuarienses, inscio rege, Reginaldum illius coenobii monachum in Huberti archiepiscopi demortui locum surrogarunt, qui clam regno egressus Romam petiit, acturus cum Innocentio Romano pontifice ut monachorum legitimam electionem confirmaret. Quae res multorum cum malorum tum simultatum inter ipsum Romanum pontificem et regem Ioannem seminarium fuit. Nam cum pontifex noluisset prius electionem probare quan testimonio fide digno sibi constaret eam esse legitimam, eiusmodi parva mora fecit ut monachi malum malo accumulaverunt. Cum enim accepissent Reginaldum ipsius, velut illi arbitrabantur, culpa nondum esse pontificis decreto antistitem Cantuariensem factum, ut novo obsequio regem iratum sibi placarent, continuo rogarunt ut de eius consilii sententia sibi liceret archiepiscopum optare. Annuit rex libens petitioni, simulque monachos est hortatus ut Joannem Norovicensem episcopum domesticum suum ac suis familiaris senatus caput, renuntiarent archiepiscopum, it quod monachi ut principi gratificarentur, tanquam immemores prioris electionis, quam pro nihilo iam non obscure habebant, ultro fecerunt, atque Romam procuratores miserunt qui hanc secundum electionem a pontifice probandam curarent.
  8. Iam sextus agebatur annus ex eo anno quo Ioannes regnare coeperat, qui fuit humane salutis MCCVII, cum Hugo sanctissimus Lincolniensis episcopus e vita migravit. Is homo Gallus, Gratianopoli natus, vir acri ingenio, divinarum rerum ac humanarum disciplina mirabiliter excellens, usque a puero se in optimo degendae vitae instituto exercuit, in quo adeo profecit ut primus canonicus, prout vulgus vocat, regularis sit factus, hortante patre, qui se in eum ordinem post obitum uxoris ex qua hunc puerum susceperat, ante adscripserat. Deinde maioris abstinentiae duriorisque vitae cupidus, Cartusianus monachus efficitur. In quo ordine non modo ad unguem omnia quae aliis aspera videbatur servavit et pertulit, sed supra fidem vigilias longiores obibat, frequentius abstinebat, vitam denique duriorem agebat. Quo factum est ut eius sanctitatis nomen apud omnes longe celeberrimum ita Henricum Secundum regem Angliae moverit, ut eum ex Gratianopolitano coenobio in Angliam accersitum miserit Reginaldum Bathoniensem episcopum. Qui postquam in Angliam venit, coenobio Vithamio monachorum Carthusianorum Wellensis dioecesios praeficitur, atque non multo post Lincolniensis episcopus, sicuti in vita Henrici Secundi diximus, creatur. Tum sanctissimo sacerdotio Hugo praeditus maiorem integritatem, maiorem constantiam in rebus agendis prae se tulit, quippe qui nihil in se habens quod non virtute constaret, atque a mortalibus summa laude efferetur. Non blandiebatur principi, non favore, non gratia cuiusquam recto flectebatur, non denique minis aut armis a recta sententia deducebatur, adeo ut cum magistratus quempiam sacris initiatum graviter mulctabant (mulctabant autem quotidie), quod in regiis vivariis saltibus feras venando occidisset, nequaquam vereretur eos a coetu Christianorum sua autoritate eiicere. Quod cum ei culpae assignaretur quod contra ageret qua ius patrium foret, tum ut acerrimus iustitiae quique conservator non se rescindere violareve legem, sed servare tantummodo respondens, nihil ab incoepto desistebat. Quinetiam tributa cum a Ricardo tum a Ioanne indicta detestabatur, constanterque ac palam pernegabat se imperatam pecuniam pro impio bello simultatum causa inter principes Christianos gerendo soluturum. Quare ita usu saepe veniebat ut pecuniarum exactores, regibus iubentibus, in Hugonis bona invaderent, et ille eos religionis contemptores publice denunciaret, execrareturque sacris vetusto more interdicendo. Quod equidem pro supplicio non modo haberi coeptum est, enimvero cum illis quibus ab Hugone sacra interdicta essent, cuncta deinceps multo pessime caderent, atque illud vulgo observaretur, tanto timore caeteri affecti sunt ut nullus deinde, etiam iubente rege, auderet aut Hugonem vel eius res tangere. Quid quod ubi ipse audiebat regem ob idipsum sibi vehementius succensere, quia scilicet tributa solvere negasset, vel eius quaestores impiorum numero habendos denuntiando deterruisset, tanta tum modestia tum animi constantia pariterque gravitate principem ipsum tractabat, simul bene monendo, simul coarguendo, quandoque blanda asperis, quandoque iocosa seriis verbis miscendo, ut facile iratum eius animum leniret, ab iracundiaque ad risum et hilaritatem flecteret? Qui eiusmodi venerandae virtutis periculum non cum uno duntaxat rege, sed cum Henrico et eius filiis Ricardo et Ioanne, in quorum tempora inciderat, bonus antistes fecit. Tanta etenim est integritatis reverentia ut facile nos illorum admonitionem, obiurgationem, reprehensionem patiamur, quos certo scimus non esse improbos. Miraculis et in vita et post mortem Hugo clarus extitit, qui ob id non immerito inter divos relatus est, celebrisque eius sanctitatis memoria ubique gentium colitur, et praesertim Lincolniae, ubi in principe aede eius corpus reverenter servatur.
  9. Anno eodem (ut revertamur unde digressi sumus) Philippus rex Francus, qui iampridem in animo habebat omnia adimere Anglis loca transmarina quae adhuc in fide permanebant, cum magno exercitu contendit, positisque castris non longe a Lochiis, ipsum oppidum paucis ante annis a Ricardo dirutum ac restitutum obsidet, quo tandem capto Chinonem oppugnatum pergit. Erat intus Rogerius Lascius, vir inter viros, cum bene magno praesidio, qui praesentiens hostis adventum ad resistendum se quam celerrime potuit paraverat. Franci postquam ad locum pervenerunt, neque interdiu neque noctu oppugnatione desistebant. Oppidani autem de muro se defendendo multos interim telis, lapidibus, caeterisque missilibus interficiebant, qui post aliquot dies continuo certamine defatigati coeperunt sensim animum remittere, quod hostis tantis viribus instabat ita ut diutius resisti non posset, si interea nullum subsidium a rege Ioanne mitteretur. Itaque nonnulli timidiores paulatim coeperunt noctu per muros lapsi ad hostes latenter perfugere, qui vitae servandae causa de statu oppidi abunde docebant. Igitur Franci, ubi intellexerunt intus desperata pene salute trepidari, tanto impetu pugnam in omnibus locis redintegrarunt ut statim oppido potiti sint. Ingens Anglorum numerus captus, et in iis Rogerius Lascius. Exin Philippus, captis aliquot castellis et illis protinus dirutis, ac caeteris opportunis locis praesidio firmatis, in Britanniam transgressus Ligerim proficiscitur, ubi arcem munitissimam expugnant quae ad Grapelitum promontorium posita Anglis praesidio esse solebat, illuc se recipientibus. Causa vexandi Britannos fuit quod per eos dies Guido dux Britanniae, vir Constantiae, qui Arthuro privigno in principatum successerat, et ob id de iuvenis nece ulciscenda nihil cogitabat, se cum Ioanne copulaverat una cum Savaro Malleonensi et Almerico Lusiniano heroibus animi magnitudine pariter atque opibus praeditis. Ioannes interim nova partim societati, partim tot incommodis contumeliisque tandem excitatus, exercitum classemque parat atque ita Rupellam non multo post cursu petit, ibique evestigio in terram eductis copiis milites quam citissime fieri possit paratos esse iubet, dein Andegavum versus properat, et ubi iam loco appropinquat suis cohortibus equitibusque imperat ut momento, circundatis muris, pro se quisque urbem invadat, et ipse cum peditatu catafractisque militibus interim portas ferro et igne aggreditur, quibus ad punctum temporis perfractis nobilem urbem primum militi praedae dat, deinde, aut captis aut interfectis civibus, moenia solo aequat, qui postremo in agrum egressus quicquid obvium est pari clade afficit. Hac re cognita, finitimi populi ad Ioannem ultro deficiunt, auxiliariam multitudinem se subministraturos pollicentes. Tali ille successu animo sublatus in Pictones iter intendit, emissis quaquaversum equitum turmis ad agrum devastandum. Interea Francus, de his omnibus certior factus, cum instructo exercitu fit Anglo obiam, qui in itinere Britannum ducem, Savarum et Almericum praedam facientes de improviso aggressus capit omnemque comitatum armis exuit. Quae res Anglo et animum et vires plurimum minuit. Post haec incoeptum iter facere pergit, proximeque hostem considit, ac postero die, ut pugnae avidus, bene mane suos in aciem ducit. Atque ita, magnis utrinque animis ad praelium committendum paratis copiis, signum iam expectabatur edendae pugnae, cum interventu quorundam tam antistitum quam militum qui apud reges plurimum poterant induciae in duos annos utrinque datae sunt, permutatis invicem captivis. Ac ita ab armis cessatum est, Franco in Franciam et Anglo in Angliam se recipiente. Secundum haec poenituit Ioannem vehementer complanasse Andegavum urbem praeclaram, prae qua nulla alia ei perinde cordi erat, quod inde ipse esset oriundus, quare miro studio illud instauravit multoque pulcherrimum fecit. Per idem tempus Otho Romanus imperator in Angliam venit, quem Ioannes honorifice accepit, cum quo statim consilia inivit gerendi in Philippum belli, et qui ab eo magna est spe auxiliorum in eo bello faciendo oneratus, mox demum discedenti ingentem dedit pecuniae summam.
  10. Interea Romae lis sub iudice erat de Cantuariensi pontificatu inter Reginaldum et Ioannem Nordovicensum episcopum a monachis prius electos, de quorum electionibus posteaquam Romanus pontifex recte cognoverat, utramque irritam fecit, atque sua authoritate egit ut monachi qui ea de causa frequentes Romam convenerant postremo optaverint Stephanum Langtonum divi Chrysogoni cardinalem, hominem etiam Anglum, virum probum atque doctissimum, quem ipse postea archiepiscopum fecit. Quibus rebus ita peractis, pontifex omnia per literas Ioannem edocuit, rogavitque ut Stephanum Cantuariensem rite creatum ob eius egregias virtutes commendatum haberet. Tulit rex periniquo animo repulsam Ioannis Nordovicensis episcopi, quem Cantuariensem creandum curarat, ac usque eo iratus est ut primo, publicatis omnibus bonis, in exilium egerit, monachos qui Cantuariae erant et qui Romam ivissent patriae hostes decreverit. Deinde pontifici per literas aculeorum ac expostulationum quam plenas responderit se nunquam passurum ut Cantuariensi dioecesi Stephanus praeesset. Haec ubi Romae nuntiata sunt, Innocentius, ut par erat, demiratus quod Ioannes optimi viri electionem, hominis praesertim Angli, non probasset, coepit ut bonus pater crebris literis ac nuntiis regem monere, hortari, atque rogare ut abstinet manum a rebus sacris, eiectos monachos restitueret, antistitem Cantuariensem factum suam provinciam obtinere permitteret. Quibus monitis tantum abfuit ut Ioannes moveretur, ut etiam multo saevius quam antea non sacerdotalis ordinis viros solum, sed reliquos cives qui Stephanum iuvissent tractaret. Ita Stephanus regi nullo suo in eum merito in odio erat, et ab aliis qui ipsius causa plectebantur non poterat non male audire, secundum evangelicum verbum, nemo propheta acceptus est in patria. Quae ubi Innocentium delata sunt, ille minime eandem ferendam putans contumaciam hominis tantam, quae non cuiquam uni, sed universo ordii perniciem allatura ingentem videbatur, decrevit morbo late pervadenti remedium adhibere, et quamvis nullum aliud magis opportunum impietatis denuntiatione videretur, id tamen dedecoris (non enim libenter illud faciebat) quam tardissime tanto principi imprimendum statuit, quo ei spatium daretur sui ipsius peccati agnoscendi corrigendique.
  11. Aderat iam annus salutis humanae MCCVIII cum Ioannes rex filium ex Isabella suscepit, quem Henricum nominavit. Innocentius pontifex, audiens interim Ioannem obstinatissime in contumacia permanere, vehementer eius vicem doluit, quod homo Christiana pietate a pueris rite institutus ita religionem negligeret, fasque ac nefas iuxta duceret. Quare coactus est, ut ne malum latius manaret, in eum aliquid gravius constituere. Itaque per literas mandavit Gulielmo Londinensi, Eustachio Elyensi, et Mangerio Vigorniensi episcopis ut ad regem adirent eumque suis verbis commonefacerent quo tandem aliquando vellet Romano pontifici obedire, religioni favere, regno suo prospicere, et si in errore maneret, tum in eum animadverteretur. Episcopi, acceptis literis pontificis, rem mandatam diligenter gesserunt, quorum admonitionibus et quidem sanis non modo non obtemperavit Ioannes, verum etiam eis ita bene admonentibus valde succensuit. Illi igitur desperantes se posse laesam principis mentem sanare, ut dicto pararent, tam populo quam ipsi Ioanni (prius tamen, ut non nemo tradit, per decretum pontificis) Christianorum coetu excluso ad x Calendas Aprilis, in quam diem eo anno incidit pascha, sacris interdixerunt, atque simul non multo post in Galliam aufugerunt. Rex ea terrifica severitate nihil porro movetur, sed tum demum sacerdotalem ordinem modis omnibus evertendum funditus constituens, cum ubique a sacris iam cessatum esset, bene multos continuo sacerdotes ac pontifices extra regnum exigit, possessiones eorum occupat, et, ut patriae procella, aedes simul sacras pariter spoliat. Quae sane religionis labes statum sacerdotalem maxime deformavit. Sicut enim miserabile erat videre in templis nulla amplius sacra fieri, ita multo miserabilius non modo videre sed tantum audire sacerdotes probro passim haberi. Ioannes post haec, magis hominum fidem quam Dei ieram timens, iterum a populo iusiurandum sibi dandum curavit, ac confestim exercitum facere coepit ut Alexandrum Secundum regem Scotum, qui paulo ante Gulielmo patri demortuo successerat, ad quem multos ex principibus Anglis continenter confugere audiebat, armis invaderet, in eumque, qui foederis iura violasset, graviter vindicaret. Inter haec Stephano Cantuariensi antistite, qui miserabiliter dolebat sua causa ita patriam vexari, suppliciter rogante, pontifex concessit ut nonnullis sacerdotibus certis diebus rem divinam facere liceret. At Ioannes, cui amici et optimates studebant persuadere ut prius Dei ac hominum gratiam et benevolentiam sibi conciliaret quam bellum moveret, non multo post, nihil considerans quid deceret aut praestaret, parato iam exercitu, in Northumbriam festinanter contendit, atque inde progressus in hostium fines incursans pugnandi potestatem fecit. Scotus, se Anglorum copiis imparem sentiens, et ob id in rem non esse ducens ut in praesentia manus conferret, de amicorum sententia, abiectis armis, ad Ioannem venit, grandique auri pondere ab eo etsi aegre concedente, prout ipse simulabat, pacem redemit. Exin Ioannes, suis multo infestior, ut pari incommodo nonnullos populos afficeret, quod se ut impium denunciatum in Scotiam sequi negassent, novum genus vastationis excogitavit. Cum enim iam instaret finis mensis Iulii, quando in Anglia frumenta maturescere incipiunt, omnia septa quibus cervi aut damae cum primis continentur sepimentis nudari atque fossas circunductas oppleri iussisse fertur, quo ipsae ferae late currentes frugum dulcedine allectae arva depascerentur. Propter quod flagitium agricolae passim vociferantes omnibus precibus regem execrati sunt, cum aliter ulcisci non licuisset. Nam feras ipsas occidere capitale prope erat. Eodem anno custos magni regii signi, nomine Hugo archidiaconus Wellensis, vir prudens, renuntiatur episcopus Lincolniensis, qui cupiens a Stephano Cantuariensi more maiorum sacrari, cum diceret velle se Rothomagum proficisci ut ab antistite illius urbis sacraretur, facile a Ioanne eundi potestas facta est. Is ubi in Normanniam pervenit, omissa via quae Rothomagum ducebat, Romam recta petit atque ibi a suo archiepiscopo Cantuariensi rite fit episcopus. Quod ut Ioannes intellexit, inflammatus ira bona Hugonis confestim publicavit cum vectigalibus eius episcopatus, quae in singulos annos a suis procuratoribus capi iussit. Ac eiusmodi longe molestissimis rebus male generatim in omnes mortales animatus per illos quoque dies acriter mulctavit Iudaeos, affectis variis tormentis aliquot quod pecuniam dare recusassent.
  12. Dum his se Ioannes curis ac suos spoliationibus divexerat, fit certior Hybernos prope ab se esse alienatos. Quare ut illi parem acciperent calamitatem atque Angli continenter patiebantur, nactus tempestatem idoneam exercitum in insulam traiecit. Qui ubi Dublinum pervenit, antequam belli gerendi consilia caperet, omnes qui campestria aut maritima loca incolebant timore affecti ultro ad eum venere iusiurandumque dederunt. Quibus ita ad officium reversis Ioannem Nordovicensem episcopum praefecit. Reliquos, qui summa montium et loca sylvestria habitabant, licet parere noluerint, tamen non est persecutus, cum iam instaret hyems, quae ibi matura est. Quo celeriter confecto negotio, in Angliam rediit. Et quia illud susceperat ut lucrum faceret et Hybernorum inopia consilium fregerat, Anglorum opibus explendum cogitavit. Itaque, affirmans se impensam magnam in illud bellum Hybernicum fecisse, ingentem pecuniam a populo exegit. Agebatur iam annus undecimus ab eo quo Ioannes regnare coeperat, cum ipse circa aestatis exitum ad obeundam profectus Walliam aliquot dicto minus audientes subegit, reliquos vero, obsidibus acceptis, in fide manere coegit. Postea domum reversus illo ipso anno mutavit formam civitatis Londinensis. Mutationis autem causam fuisse ferunt quod in caritate annonae non licuerit regiae domus procuratoribus per Rogerium Winchester et Edmundum Hardell ballivos emere in urbe frumentum quod illi duo gubernatores ad commodum populi antea comparavissent. Qua re Ioannes commotus ballivos primum magistratu privavit, deinde ambos in custodiam coniecit. Sed statim post cum prece tum pretio placatus concessit ut liceret civibus loco duorum ballivorum in suis comitiis quotannis singulos annos creare sibi unum praetorem ac binos vicecomites, quos vocant shyrvos. Primus fuit praetor Henricus Aluini filius, vicecomites vero Petrus Duke et Thomas Neel. Praetor Romano more maior dicitur. Romani enim urbanum praetorum maiorem appellabant.
  13. Romanus pontifex interim, quem maxime omnium cura nostrae rei Christianae iuvandae mordebat, valde anxius quod Saraceni non modo in Asia Christianos continenter armis premerent, sed duce Hilmimolino totam Hispaniam maximis calamitatibus afficerent, publico edicto omnes qui ferre arma possent hortatus est ad opem nostris ferendam. Sed nihil ei antiquius erat quam Anglum male sanum ad sanitatem revocare. Quare primo quoque tempore Pandulphum, virum tam iuris et iustitiae consultum quam integritate clarum, et Durantum, unum ex collegio Templorum, legavit ad Ioannem regem, qui eum hortarentur ut perversitatem relinqueret, errores deponeret, ad se rediret, cogitaretque neque sua, neque regni, neque denique Christianae reipublicae interesse ut ipse diutius in tanta impietate versaretur, quae ei omnium uni in primis malo esset perpetuo. Illi cum eiusmodi mandatis propere in Angiam profecti cum rege ex Wallia redeunte non procul ab oppido Northantono obviam facti in itinere congrediuntur, a quo benigne accepti Northantonum ducuntur. Ubi loci postquam diu de concordia agitatum est, cum Ioannes, admissis caeteris omnibus conditionibus, nollet sarcire detrimenta sacerdotibus aut aliis illata, legati, videntes nihil esse quod morentur, infecto negotio in Gallias revertuntur atque pontificem de rebus gestis certiorem faciunt. Ioannes, nihil legatorum monitis melior factus, non multo post aliquot principes crudeliter mulctavit, quod hominis vitia ac tyrannidem abhorrentes inviti sub eo militabant, ac propterea in Walliam euntem paulo ante minime secuti fuerant. Per eos dies Reginaldus comes Bononiae impius publice iudicatus quod sacram pecuniam expilasset, et a Philippo rege principatu deturbatus, ad Ioannem confugit, magnoque apud eum in honore habitus, dicente proverbio pares cum paribus facilime congregantur. Innocentius interea, cognita ex legatorum literis regis Ioannis pertinacia, vehementer demiratus hominis impietatem, coepit in sacro senatu cum patribus agitare quonam pacto adduci posset ut eam mutaret mentem. Post longam consultationem cuncti censuerunt Ioannem regia dignitate privandum qui ita religionem contemptui haberet, qui moniti pontificia, imo Christi, quae ipsius populique conducerent saluti, nihil respiceret, qui se demum ab omni Christianorum coetu in dies singulos magis disiungeret. Itaque pontifex, urgentibus ante omnes Anglicis episcopis qui patriae mala dolebant, primum cunctos populos qui sub Ioannis imperio essent iureiurando absolvit quo tenebatur, deinde ipsum Ioannem regni administratione abdicat, ac postremo regem Franciae caeterosque Christianos principes de huiusmodi abrogatione certiores facit, admonetque ut Ioannem ita repudiatum tanquam Dei publicum hostem persequantur. Veruntamen ut cunctis notum fieret nihil sibi iucundius esse qum ut Ioannem ita delicti poeniteret, quo plenus fidei rogaret Deum veniam, misit Pandulphum, qui Romam paulo ante cum bene magno Anglorum exulum numero redierat, cum Stephano Cantuariensi antistite aliisque episcopis Anglis in Gallias ad Philippum regem, deditque ei in mandatis ut cum illo communicaret omnia in Anglum statuta, hortareturque ut Ioannem hominem impium armis insectaretur, et si id facto opus esse iudicaret, ad ipsum Ioannem inde pergeret redderetque illi literas quas de meliore nota scripserat, curaretque eum de prava deducere sententia. Interea ubi fama per Angliam pervasit cunctos populos omni obligatione fidelitatis principi debitae esse solutos ac regi imperium abrogatum, paulatim multi cum milites, cives, praefecti, et locorum custodes, relictis arcibus, tum episcopi cum multitudine sacerdotum a Ioanne decedentes eiusque sermonem et aditum defugientes, clam in Gallias se proripiunt. In qua fuga nonnulli periere dolore animi confecti. In iis fuit Gaufredus Eboracensis antistes, cui Ioannis improbitas tantum inusserat doloris ut ad extremum succubuerit. Walli itidem, qui nullo unquam tempore quiescere potuerant, finibus egressi agros omnes finitimos depopulantur, nonnullis castellis solo aequatis. Quae ubi Ioanni nuntiata sunt, ira accensus obsides quos supra diximus ab Wallis paulo ante accepisse supplicio afficit, atque furenti similis, nullaque suorum calamitate satiatus, bacchatur in omnes. Alios enim magistratibus, alios praefecturis excludit, privat, spoliat. A monachis aliisque sacerdotibus immunitates et iura concessa revocat, ac rursus illis redimenda proponit, adeo universos sumptu penitus exhaurire gestiebat. Ipso illo anno omnia aedificia quae super pontem Londinensem constructa erant ex utraque parte ipsius pontis incendio absumpta sunt, quod prodigii loco habitum est.
  14. Is fuit annus salutis humanae MCCXII, cum Philippus, rogatus a Pandulpho, qui iam in Gallias pervenerat, ut in Anglum arma moveret, impigre ac libens exercitum cum classe paravit, ut quam primum cum aliis principibus ad invadendum, animo et armis paratis, in insulam transmitteret, ac prout pontifex iusserat Ioannem regno tolleret, in eiusque locum quempiam alium cui veniret haereditas substitueret. Et quoniam id in primis Francus cupiebat, pro certo habens utile sibi quoque fore si Ioannes pelleretur, studiosius multo in illud negotium incumbebat, quippe qui, deducta iam classe ad Sequanae ostium, ad iter se mature parabat, cum Pandulphus, non ignarus periculosum esse tantas copias traducere, et praesertim Francorum, quos numero militum et armis praestantes vel imperio insulae potituros aut saltem praedas ingentes non sine insulanorum caede facturos suspicabatur, statuit praeire atque rursus tentare si mentem Ioannis dimovere posset, ratus si perficeret, optime, sin minus, nihl sibi vitio dari posse. Quod equidem consilium etsi paucis placebat, qui bellum cum Anglo quam pacem malebant, Pandulphus tamen in insulam locutum cum Ioanne confestim transivit. Quo tempore ipse Ioannes, cognito per exploratores adversariorum consilio, multitudinem hominum undecunque contrahebat atque in litore contra Galliam disponebat ut appropinquantes hostes aqua terraque prohiberet. Paraverat etiam classem ut, si casus posceret, navale praelium faceret. At ubi legatum adesse cognovit, obviam factus eum ad Doverum humaniter accipit. Tum ambo seorsum progressi, postquam officii ac honoris causa paulisper collocuti sunt, Pandulphus sic verba fecisse dicitur: “Non puto te, Ioannes, ignorare Innocentium pontificem maximum, ut ne suae desiderarentur partes et tuos populos iureiurando, quo tibi ab initio obligati fuerant, solvisse, et tibi, ut meritus es, Angliae imperium abrogasse, atque demum Christianis principibus iussisse ut te regno deiicerent alterumque surrogarent, quo contemptae religionis meritas lueres poenas. Quapropter rex Francorum Philippus, in primis pontificis imperata facturus, paratum exercitum habet, instructaque classe ad Sequanae ostium ventum observat secundum, quo flante Angliam cursu petat, qui fretus tuorum, ut ait, auxilio, qui te regem neque appellant nec esse volunt, sperat haud multo negotio te regno spoliatum iri, et se illo facile potiturum. Igitur, cum Deus tuo tibi merito iratus sit, et tu tam ab omnibus hominibus male audias, quam qui contra te veniunt bene audiant, consulerem ut iamiam, dum locus gratiae est, potius obedires iustis Romani pontificis praeceptis, cuius dicto caeteri Christiani principes ultro audientes sunt, quam te ac tua frustra luctando perditum ires.”
  15. His dictis, Ioannes, iam rebus suis penitus diffidens, ubi vidit parendi necessitatem imponi, animo valde perturbatus ac aliquandiu contabundus torve circumspiciens mente agitat quale consilium capiat. Qui ad extremum, imminentis periculi atque ruinae mole oppressus, invitus gravatissimeque iureiurando sponsionem facit se pontificis arbitrio staturum. Itaque non multo post, perinde ac Innocentius mandarat, primum diadema capiti ademptum Pandulpho legato tradit, nunquam id ipse aut haeredes accepturi nisi a pontifice Romano. Deinde promittit se benigne recepturum in gratiam Stephanum Cantuariensem cum caeteris episcopis atque aliis exulibus, et illis de iniuriis cumulatissime satisfacturum parsurumque, sic ut nulli illorum fraudi sit quod defecissent. Tum Pandulphus, videns Ioannem iam malae actae vitae ac facti sui poenitere, tanquam Romani pontificis vicarius diadema illi restituit. Ex quo fama est Ioannem, cupientem perpetuare memoriam muneris accepti, ea lege fecisse se Innocentii beneficiarum ut reges deinceps a pontifice duntaxat Romano iura regni consequerentur. Caeterum has reconciliationis leges qui secuti sunt reges minime servarunt, neque annales Anglici de eiusmodi deditione loquuntur. Quare illa omnia onera Ioanni tantummodo qui deliquisset imposita, non item successoribus sustinenda fuisse satis constat. Quibus rebus peractis, Pandulphus reliqua haud prius perficienda putavit quam Ioannes praestitisset quod promiserat. Itaque interdictum haud tempestive tollendum ratus, quamprimum Rothomagum reversus est regique Philippo ac aliis quae gessisset ordine exposuit. Apud quosdam varie scriptum reperio de his quae inter Ioannem et Pandulphum super reconciliatione eiusmodi gesta sunt, quae ut scriptorum arbitrio conficta nequaquam commemoranda duximus. At Philippus, qui ad transportandas copias omnia iam paraverat spemque magnam victoriae adipiscendae animo conceperat, ubi de pacificatione Innocentii et Ioannis audivit, ira vehementer accensus, nihil placide respondit Pandulpho roganti ut ne ulterius arma in Ioannem ferat, qui terrore ac metu vindictae divinae victus ad se iam redisset, sed de Anglo criminose simul ac contumeliose locutus palam praedicat se non quieturum, ut ne frustra tantum temporis atque pecuniarum in comparando bello consumpsisse dicatur. Quare cum suis ducibus quamprimum colloquium habet, quibus exponit quemadmodum in certam spem victoriae adductus ex opportunitate tam temporis quam aliarum rerum, optet ut se sequantur, cum praesertim habeat secum episcopos Anglos sedibus expulsos, ac in illis restituendis non dubitanter plurimum populi Anglici favoris sibi accessurum speret. Probarunt omnes regis sententiam praeter Ferdinandum Flandriae comitem. Is Balduino successerat, et quia Francus partem Flandriae citeriorem de eo vi ceperat, clam cum Anglo et Bononiensi comite sentiebat. Non mutavit tandem consilium rex, sed statim iussit classem se subsequi, et ipse cum expedita manu suorum Bononiam et inde Gravelingam concessit ut in Angliam classe proficisceretur.
  16. Dum hic morabatur Philippus, quia Ferdinandus comes, quem iam suspectum habebat, non comparuit ad dictum diem, statuit Flandricum tumultum Anglico antevertendum, veritus si aliter faceret, ne dum foris bellum gereret, domi seditionibus laboraretur, itaque, bello iam incoepto omisso, contra Ferdinandum venit et primo iubet classem ad Dammum portum duci. Dammus est alveus humano opere usque Brugas deductus, per quem oceanus influit instar fluminis navigabilis. Deinde ex eo loco, praemissis levis armaturae equitibus, in agrum egressus Casletum et Hypras capit, et, iis praesidio firmatis, Brugas petit. Et quia urbs cum primis firma primo accessu capi non potuit, relicta bene magna manu quae eam oppugnaret, ipse cum reliqua parte copiarum Gandavum obsessum contendit. Est hoc oppidum multo munitissimum procul a Brugis millia passuum quinque et viginti, quod Scaldis fluvius alluit, et quondam Gorduni tenuerunt. Ferdinandus interea, viribus tanto hosti longe impar, ad Anglum regem rogatum mittit ut tempestiva subministret auxilia. Ioannes, ubi cognovit Francum omnem vim belli in comitem vertisse, laetus quod metu pariter atque periculo iam careret, continuo naves omnes bello instructas cum ingenti militum manu quam, ut supra demonstratum est, metuens adventum adversariorum iam antea contraxerat, ducibus Reginaldo Bononiensi, Gulielmo cognomento Longaspata, et altero Gulielmo fratre ex concubina Sarisberiensi comitibus, ire subisidio amico iubet. Duces, claram nacti tempestatem, ubi in altum progressi sunt conspiciunt frequentes circa Dammum naves. Porro cum is portus non esset omnis regiae classis capax, magna pars navium stabat in anchoris circa litus et, arbitrantes hostium esse, evestigio iubent nautas, depositis velis, cursum sistere. Quo facto, scaphas aliquot speculatorias ad cognoscendum mittunt, ecquae naves illae sint, ecquo praesidio custodiantur. Ita usu venit ut eodem momento praesidium cum bona parte nautarum exiverit in agros praedandi causa. Itaque accedunt speculatores dissimulatis personis, vestitu piscatorio induti, et videntes naves sine custodia esse, incitato cursu redeunt, narrantque ducibus victoriam in manu esse si modo celeritate utantur. Duces eo nuntio laetati iubent suos sese ad certamen expedire atque, sublatis velis, recto cursu naves hostium petunt. Primo accessu maiores quae in anchoris stabant, nautis ut vitam sibi servent orantibus, ad punctum temporis capiunt. Reliquas quae, decrescente oceano, in arena remanserunt prius armamentis ac aliis bonis spoliatas comburunt, nautis qui in illis erant fuga salutem sibi quaerentibus. Eoque prospere confecto negotio, alia minora navigia quae in portu stabant itidem invadunt. Hic aliquid certaminis fuit. Nam propter loci angustiam nihil multitudo poterat iuvare pugnam, et magna pars praesidii, cognito ex clamore et fuga nautarum adventu hostium, ad naves regressa acriter resistebat. Sed cum Anglus in terram egressus ex utraque parte portus telis ac saxis urgeret, et naves simul iunctae pedestrem quasi pugnam facerent, non potuerunt Franci diu impetum sustentare, qui post ingentem caedem utrinque factam omnes ad unum capiuntur. Duces Anglici, tali victoria praeter spem parta, incredibili laetitia affecti naves captas meliores celeriter abducunt, reliquis in portu fractis incensisve, ac exercitum in terram egressum in aciem ducunt ut cum Philippo forte suis succursum veniente in itinere congrediantur. Quae res victoriam ante adeptam illis confirmavit. Nam Philippus, certior factus de periculo classi ac suis ex adventu hostium repentino imminenti, sperans se adfuturum suis in tempore, dimissa obsidione, dum ad naves quanta maxima potest celeritate properat, cognoscit hostes classe iam potitos cum instructis copiis suum adventum in itinere opperiri, ac Ferdinandum de victoria certum factum a tergo subsequi. Igitur, ne temere manifesto periculo se opponat, positis castris eo die non longe a Brugus manet, postridie vero in Franciam eo quo venerat itinere contendit, nullo eum insequente, quia hostis satis adepta victoria contentus persequendum non existimavit. Ioannes, accepto de re bene gesta nuntia, mirum in modum se erexit confirmavitque, confidens animo omnia sibi in posterum longo felicius casura.
  17. Erat ea tempestate eremita quidam nomine Petrus, homo Eboracensis, qui aut divino afflatu instigatus, quemadmodum vulgi opinio ferebat, aut magicis artibus eruditus, consueverat praedicere futura. Et quia aliquoties ita, ut fit, praedicta accedebant, magna ei idcirco veluti vati neutiquam vano habebatur fides. Is dum Ioannes adversus afflictabatur rebus, circa Calendas Ianuarias praedixit fore ut ille ad diem qui ascensioni Christi sacer est de regno eiiceretur, ac sive ut dictis plus fide tribueretur, sive nimis arte confisus, dixit non recusaturum se ultro mortem capere si vaticinatio careret eventu. Igitur in custodiam traditus, cum advenisset dies dictus sine ullo maiore accepto a Ioanne detrimento, ipsius iussu crudeliter cum filio laqueo suspenditur. Quod facinus plenum immanitatis nimium omnes abhorruerunt, quia ipse Petrus constanti fama vir sanctissimus apud vulgus habebatur, et filius eius innocens supplicio una affectus est.
  18. Rex ut primum cognovit, sicut diximus, de adepta victoria in Flandria, sublatus animo ac nihil pensi habens quod regnum adhuc interdictum esset, confestim exercitum parat ut in Aquitaniam adversus Francos, qui finitima passim loca iam vexabant, properet. Verum, negantibus suis ducibus se in Gallias secuturus nisi prius devotionis pontificiae vinculo solutis omnibus de iniuriis satisfecisset, ut, placato divino numine, felicius arma in hostes moveret, mutata necessario sententia Vintoniam divertit, ac statim legatos cum literis mittit ad Cantuariensem, Londinensem, at Elyensem antistites in Galliam, qui illos rogent ut cum caeteris exulibus in Angliam redeant, atque literas eis dent quibus tutum iter et se simultatum omnium oblitum pollicebatur cunctis redditurum, quod per iniuriam illis detraxisset. Antistites, acceptis literis, in Angliam cum aliis exulibus propere traiiciunt, quibus Vintoniae appropinquantibus rex obviam factus, ubi propius accessit, prospiciens in Cantuariensem ad pedes ei subito iacet, ac supplex veniam petens eum pariter atque alios episcopos rogat ut infelicem patriae statum miserantes velint deinceps rebus publicis bene consulere. His dictis, obortis ex laetitia utrinque lachrymis, simul urbem ingrediuntur, populo miro exultante gaudio ac plaudente quod videret reipublicae caput cum suis tandem membris consentire, qui fuit annus Ioanni a gubernatione sui regni xiij et ab humana salute MCXIII. Hic Ioannes petens suppliciter ab archiepiscopo, qui in Anglia vicarius erat Romani pontificis, absolutionem, iureiurando promittit se primo ordinem sacerdotalem ab iniuria prohibiturum, deinde leges a priscis regibus latas, et praesertim quae divi Edouardi esse dicuntur, pene obsoletas, ad pristinum usum revocaturum, quod populus in primis flagitabat, et postremo omnibus satisfacturum quibus hactenus damnum dedisset. Quo facto, de impietate absolvitur, qui non multo post, missis oratoribus Romam qui cum pontifice de tollendo interdicto agerent, coepit dare operam ut satis fieret, leges corrigerentur novae, veteres restituerentur, ac religionis decus rite servaretur, et earum rerum curandarum Cantuariensi in primis negotium datum. Stephanus inde Cantuariam digressus, restitutis in coenobium Cantuariense monachis, tum demum suam provinciam Cantuariensem obtinuit, qui fuit ordine antistitum secundus et quadragesimus. Postea rebus regni operam daturus Londinum revertitur. Atqui fucosa Ioannis bonitas nequivit se diutius continere quin, ut vana erat, evaderet in nequitiam. Nam cum Cantuariensis cum caeteris nobilibus qui avidi erant pristinae libertatis, sedulo aliquem statum commodum regni collocandum curaret, et iam bene multa melius instituta essent, ille interim male in suos animatus timere coepit ne per ea sibi deinde minus liceret facere quod luberet. Ex quo valde poenitens promissorum suorum ac concordiae reconciliationis, palam clamabat sibi impositum esse, atque idcirco nolle conventis stare. Eius tamen furorem Cantuariensis ad tempus cohibuit, affirmando de eo iuxta atque regno actum fore si datam fidem falleret. Dum his disceptationibus tempus teritur, pervenit in Angliam Nicolaus cardinalis Tusculanus episcopus, legatus a pontifice missus, ut si Ioannes praestaret quae recepisset se sanctissime servaturum, interdictum tolleret. Quem ille accepit perbenigne libenterque audivit. Is, curato sacerdotalis ordinis negotio, non eo tamen studio atque integritate qua episcopi et principes cupierant, antistitum ac aliorum sacerdotum conventum fecit causa res sacras rectissime constituendi, et postquam rex Ioannes bonam partem facultatum, quae integrae erant, reddiderat, atque dimidium pretii per aestimationem earum quae absumptae fuerant dederat sacerdotibus ac prophanis hominibus quos perperam spoliasset, ad iij Calendas Iulii anno salutis humanae MCCXIIII interdictum sua authoritate sustulit post annos sex ac menses tres diesque duodecim quam Anglia eo terrifico iustitiae telo percussa fuerat. Per eos dies Eboracensi dioecesi post obitum Gaufredi vacanti Gualterus Graius Vigorniensis episcopus praeficitur, qui in ordine Eboracensium antistitum trigesimus tertius ponitur.
  19. Ioannes, ordinatis hoc modo domi rebus, deinde bellis externis sibi serviendum statuit. Itaque, misso stipendio suis ducibus qui Ferdinando comiti Flandriae adversus Francum auxilio erant, ac confestim coacto magno exercitu, cum multarum navium classe Rupellam petit, ubi in terram egressus Andegavum instructo agmine pergit, illudque, uti antea instituerat, studio instaurat. Dum autem hic moratur, Pictones Francorum dominatum iam perhorrescentes ad eum deficiunt, quorum ille auxilio auctus ad rem Britannicam occupandam animum intendit, eo praesertim consilio ut Francorum vires partim debilitet, partim a Flandrico bello avertat quod propediem imminebat, in quo ductu et auspiciis Othonis imperatoris de rerum summa agendum ducebat. Quare, ineunte iam vere, in agrum finitimum cum omni equitatu exit. Usque ad Nanetum moenia ea vastitas pervenit, ingentem cladem terroremque faciunt equites. At non multo post Britannica iuventus, ductore Petro Roberti Druidum comitis filio, qui Adelam Guidonis ducis filiam habebat uxorem, ad prohibendam depopulationibus patriam in campum descendit, ad manusque cum hoste venit. Pugnatur a principio acriter, sed statim post Britanni, armis et metu victi, in fugam se dantes certamen deserunt. Plus hominum capitur quam caeditur, inter quos fuit Petrus cum bene magno nobilium numero, quos Anglus continuo in vincula abreptos Andegavum mittit. Exin arcem munitissimam ad ripam Ligeris sitam, quam Monachirupem vocant, oppugnare aggreditur, et quia primo adventu cognovit magnum intus praesidium Francorum esse et non facile capi posse, vallum circunducere, tormenta locis opportunis aptare, ac moenia verberare festinat. Dum ita oppugnatio non respirat, nunciatur ei Ludovicum Philippi filium cum valido iuventutis robore suis subsidio venire. Qua re cognita, Ioannes, qui videbat sibi cum immenso hoste rem fore, et Pictonibus parum fidebat, ut ne periculum adiret, soluta obsidione, Andegavum se recepit. Ludovicus post Angli discessum, affectis supplicio defectionis authoribus, Pictones in potestatem redegit. Interea pater eius Philippus pari eventu sed singulari certamine ad pontem Bovinum in Flandriae coniecit in fugam Othonem imperatorem, qui eo cum innumerabili exercitu venerat ut rem Anglicam pariter et Flandricam iuvaret, cui supra scripsimus Ioannem pecuniam in sumptus eius belli apparatus dedisse, atque Ferdinandum Flandriae, Reginaldum Bononiensem, et Gulielmum Sarisberiensem comites cum multis aliis heroibus qui sub Ioanne stipendium merebant victos cepit, deleto universo illorum exercitu. Quod ubi ad regem Ioannem perlatum est, tantum ei molestiae aspersit ut primo totum diem nihil cibi capiens a vita per inediam discedere cuperet. Deinde prae iracundia, tristitia animi in furorem versa, nullius verborum contumeliis parceret, palamque vociferaretur non posse quicquam sibi bene cadere postquam cum Deo et Romano pontifice in gratiam redisset, id quod cum saepius repeteret exiit in vulgus non illepidum, incerto autore, dictum, ideo nihil sequundi Ioanni succedit, quia neque Deo neque hominibus reconciliatus est. Sane is nuper rerum omnium necessitate coactus pontifici parere simulavit, et de iniuriis prae multitudine mortalium quos laeserat paucis omnino satisfecit. Ex huiusmodi igitur rerum eventis discant Christianae religionis homines illud psalmi carmen apud omnes proverbiale longe verissimum esse, initium sapientiae timor domini, hoc est, sapientiae est timere Deum, quando qui contra agunt, eos dubio procul cita manet poena. Porro, ne longe exempla quaeramus, creditum est Othonem imperatorem, Ferdinandum Flandriae, Reginaldum Bononiae, et Gulielmum Sarisberiensem comites apud Bovinum pontem eo infeliciter dimicasse quod ab Innocentio pontifice iam pridem ut Dei ac legum nihil metuentes impii iudicati, et ex Christianorum coetum eiecti fuissent. Sed ipse Ioannes in primis documento est qui ob iram Dei, cuius religionem non magni omnino faciebat, et durissimam vitam vixit et miserrimam mortem obiit. Secundum haec Ioannes, amissis amicis quorum plerosque hostis ceperat, caeteri aut ab eo defecerunt aut simulato animo in officio permanebant, et iam, seditionibus sensim domi renascentibus, se in afflicta perditaque fortuna esse conspiciebat, qui idcirco tantum ut tutius res domesticas curare posset, externas componendas existimans, missis ultro citroque legatis, inducias quinque annorum cum Franco pepigit, atque statim post in Angliam reversus est.
  20. Cum ita ab externis bellis otium esset, dehinc totum regnum discors coepit intestino palam odio flagrare propter leges divi Edouardi nondum, prout Ioannes promiserat, restitutas, abrogatis aliis legibus, quae regi maxime commodo, non item populo erant. Quapropter optimates aliquot, arbitrantes non esse diutius tantum mali ferendum, ad Buriense coenobium divi Edmundo dicatum conveniunt, simulantes se veniae causa eo ivisse. Hic de tyrannide regis communiter queruntur, frementesque secum conferunt se militiae pro regno saepe dimicasse, et domi continenter a suis regibus opprimi, qui freti legum iniquitate omnia suo arbitratu facere auderent, apud quos, si qui iniuriam expostularent, illos respondere non iniuriam esse sed ius, et propterea fortium virorum et magnorum hominum esse providere quo haec mala per bonas leges, quibus eorum maiores quietius vixissent, tollerentur. Istis atque talibus dictis universi ilico concitati constituunt ad Ioannem adire et ab eo petere ut promissas tandem aliquando leges daret. Et quoniam certo quasi sciebant principem id iniquo animo laturum, quo ergo postularent magis minaciter quam suppliciter, arma pro se quisque parare decrevit, ut si in eiusmodi postulatione legum forte manibus non temperaretur, posset illis uti. Ac ita coniurati, loco et tempore constituto quo regem convenirent, datoque negotio aetate gravioribus qui nomine omnium loquerentur, abeunt. Ioannes interim Vigorniae erat, ubi clam certior factus de principum conspiratione secumque cogitans rem haud parvi momenti supra caput esse, acto die natali Christi, qui incidit in annum salutis MCCXV, continuo Londinum proficiscitur, quo pari atque ille etiam principes celeritate adfuere, relictis suis ad suburbanos vicos ut, si opus foret, armati praesto adessent. Tum optimates regem adeunt, postulant, rogant leges ac vetera instituta quibus olim reges populum Anglum bene rexissent, et quae ipse iureiurando se in pristinum usum revocaturum promisisset, caeteris recentioribus legibus quas merito unusquisque iniurias appellare posset abrogatis, atque reliqua omnia flagitant quae ille prius recepisset se sanctissime observaturum. Ioannes ad rogatum aliter atque animo sentiebat placide respondet, quippe qui putabat cum tutius cum facilius esse levibus remediis concitatos animos flecti quam frangi. Itaque promittit paucis post diebus se postulatis operam daturam, ac ut maiorem fidem verbis habeant, curat ut Cantuariensis et Elyensis antistites cum Gulielmo Marescallo comite Glocestriae, cui Aleonoram filiam locarat, pro se promissa faciant, id quod illi fide optima promittunt. Quare mitigatis animis principes domum abeunt.
  21. At rex, cui nihil alienius erat quam ex postulatis quicquam concedere quod expedire ita facere existimabat, prospiciens rem brevi tempore ad vim spectaturam, iam tum sibi timebat, exercitum parabat, loca tuta muniebat, quibus se, cum opus foret, contineret. Principes etiam, qui studium regis in comparando bello non ignorabant, copias in unum mature cogunt, quibus ex communi omnium consensu filium Gualteri principis nomine Robertum, virum consilio bonum et viribus valentem, praeficiunt, quo iniuriam propulsare possint. Secundum haec ad Cantuariensem veniunt, traditaque schedula in qua petitiones continebatur, rogant ut sententiam regis de illis rebus exquirat. Ille, cupiens seditiones extinguere, regem convenit, hortatur, etiam atque etiam supplicat ut suis principibus satisfaciat, ac simul postulata ostendit. Rex ubi quae petebantur (petebatur autem nova regni status magis populo commoda collocatio) inspexit, furore accensus dirum iusiurandum voce magna iurat se nunquam ea concessurum. Quod cum ad optimates perlatum est, ad arma extemplo concurrunt, instructoque agmine Northantonum properantes obsident. Sed paulo post, quia nihil proficiebant quod oppidani exante muniti erant et ipsi adhuc carebant machinis bellicis, soluta obsidione ad Bedfordiensem arcem oppugnandum pergunt, quam Gulielmus Bellicampus praefectus loci, qui secreto cum eis sentiebat, confestim tradit. Ubi dum moram faciunt in muniendo loco atque praesidio firmando, accipiunt literas a civibus Londinensibus multo a rege alienissimis celeri nuntio missas, quibus significabant se recepturos noctu intra moenia, si praesidium idoneum ad tutandam urbem mitterent. Hoc nuntio accepto, mira affecti laetitia, quod longe princeps civitas regni ultro suas partes sequeretur, quatuor cohortes Londinum mittunt quas cives nocturno tempore introducunt, atque postridie quam receperint manifesto deficiunt. Ioannes, qui ad castrum Vindesorium interea erat exercitumque collectum in hostes quamprimum educere decreverat, cognita Londinensium defectione, consilium mutat et illinc discedere non ausus pene metu corruit, quia verebatur ne studium Londinensium caeterae civitates sequerentur. Quapropter, ut praesens malum tempestive reprimeret, statuit adversarios circumveniendos fraude, ac statim legatos misit qui dicerent principibus se omnia ex eorum sententia facturum si ad Vindesorium castrum convenirent. Principes cum instructis copiis (non enim confidebant Ioanni) a castro longe milla passuum tria consident, quo et statim rex accedit, ac modo hunc, modo illum placide, amice, honorifice appellando, postulato ultro concedit, et ut faciat quo confidant, permittit aliquot eligi viros graves qui quod concessisset rite servandum curent. Hoc insidio beneficio Ioannes mirum in modum omnium sibi animos devinxit, effecitque ut crederent ipsum omnia liberalitatis, non metus causa concessisse. Atque ita optimates laeti tanquam desiderii compotes Londinum discedunt.
  22. Rex autem, qui ira et odio agitatus nihil bona fide promiserat, postero die noctu et clanculum cum paucis Suthantonum proficiscitur, atque in Vectem insulam transmittit. Hic, re ad regium senatu delata, agitatur ecquid remedii adhiberi possit quo principum mentes sanentur, et cum alii alias dixissent sententias, bonae consiliariorum parti permagnum visum est ac peropportunum, si a Romano pontifice auxilium peteretur. Itaque Gualterus Vigorniensis et Ioannes Nordovicensis episcopi cum Ricardo, qui ex Marisco erat, primo quoque tempore ad Innocentium pontificem oratores mittuntur, qui eum de seditione principum doceant, exponantque regem suorum viribus coactum reddidisse populo leges et immunitatem regno exitialem, et quia ea omnia sine autoritate ipsius pontificis, qui in primis in regnum Angliae ius haberet, acta essent, ideo velit ea ipsa irrita facere mandareque principibus ut suo regi pareant. Quibus rebus constitutis, regi in Angliam inde regresso non dies noxve ulla quieta fuit, quippe qui neque loco neque mortali se cuiquam satis credebat, sed atque hic atque illic saepe, contra quam regium decus posceret, interdiu manebat ac noctu requiescebat, ut hoc pacto eatenus a bello pariter atque periculo vacuus esset quoad intelligeret quale auxilium a pontifice expectandum foret. Principes se Londini continebant, ac quotidie cum civitatis senatu, quem Rogerius Alanus eo anno urbis praetor frequenter convocabat, de rebus agendis consultabant, et quia ubi gentium Ioannes esset nesciebant, fraudem suspiciebant. Legati interim Romam perveniunt, pontificique mandata exponunt. Doluit Innocentius tantum dissensionis inter regem et principes esse, et quia antistites legati regii in patrum senatu, causa proposita contentionis, iureiurando affirmarunt ius cum sapientissimorum hominum iudicio facere cum rege, omnemque culpam in principibus residere, pontifex sua autoritate decrevit irritum et inane esse quicquid immunitatis Ioannes paulo ante metu armorum populo dedisset. Item per literas optimates admonuit, ut, quamprimum depositis armis, suis regis dicto audientes essent. Oratores, accepto praescripto ac literis eiusmodi pontificis, in Angliam confestim redeunt. Rex, cognito oratorum reditu, paulo ante ad castrum Vindesorium profectus est, quo et legati accesserunt, a quibus intellexit pontificem Romanum omina ex sententia decrevisse. Qua re aliquantulum confirmatus dat uperam ut decreta pontificis principibus declarentur, mandaretur ut illis tandem stent. Atque optimates, cognita fraude quam suspicabantur, indignati promissa legum diu expectata in ludibrium verti, non modo decreto tanquam parum aequo non obediunt, sed pontificis iudicium ut iniquum incusantes, qui Ioannis et antistitum qui ei in consilio erant circumventus dolis ita decrevisset, non cognita prius alterius partis causa, arma raptim capiunt, vociferantes se tantam iniuriam ferro, caede et sanguine vindicaturos adversus iniquum tyrannum qui ita suos principes, suos cives ludificatus esset. Igitur exercitum quem pene deposuerant extemplo in unum cogunt atque arci Rocestrensi praesidio satis valido firmatae Gulielmum Albanactum, virum militaris artis peritum, praeficiunt. Ioannes ubi cognovit principes, contempto pontificis praescripto, magis sibi quam antea infestos iratosque factos esse, iterum legatos Romam mittit qui pontificem de contumaci principum suorum responso certiorem faciant, et deinde Rocestriam profectus arcem, ubi bona pars nobilium erat, circumsidet, atque interim ad Ferdinandum comitem Flandriae, qui se magno pretio a Franco non multo ante redemerat, rogatum mittit auxilium, id quod ei Ferdinandus, memor beneficii accepti, duce Fulcasio Brentaeo, statim misit. Ioannes igitur novi militis adventu auctus, in cuius virtute spem maximam ponebat, ita obsessos die noctuque oppugnando pressit ut post sexagesimum diem quam arcem obsidione cinxerat ad deditionem compulerit. Quo prospere confecto negotio, bipartito dividit exercitu, vi altera pars Londinum oppugnet, cui praeficit Savarum Malleonensem Pictonem af Fulcasium, virum crudelitate insignem. Alterum secum ducat in agrum Eboracensem adversus principes quos audiebat illic novum facere exercitum. Per idem temporis pontifex Innocentius permotus quod principes suo praescripto non paruissent, omnes qui contra Ioannem arma tulerint religionis hostes iudicavit, praecepitque Petro Vintoniensi episcopo et abbati Redingiensi ut illos per totum regnum numero impiorum habendos declararent. Quibus tamen id facere non licuit per Cantuariensem episcopum, qui principibus favebat, cui ob illud ipsum postea sacrarum aedium ingressu sacrificiis interdictum est, qui Romam citatus nihil fuit propius factum quam ut archiepiscopatu privaretur, sed ad ultimum quorundam cardinalium rogatu veniam impetravit. Caeterum Innocentius nonnihil sibi invidiae apud omnes paruit ex eo studio quo Ioannem regem, quem cognorat minus probum, complecteretur. Interea Ioannes in Eboracensem agrum profectus quicquid quod speciatim nobilium esset, domos, villas, praedia, igne et ferro devastat, simul quoscunque qui in provincia genere aut opibus excellerent, omnes generatim aut spoliat aut supplicio afficit causa ulciscendi, uti praedicabat, iniurias. Itidem facit in agro Londinensi alter exercitus, qui ad extremum videns nullam esse spem expugnandae urbis per obsidionem, longe late progressus Bedfordiam cum arce capit, quae Fulcasio a rege dono datur, ac deinde praedando usque ad Elym insulam pervenit. Quo tempore cum tanta esset vis frigoris, ut per aquas quibus insula circundatur congelatus iter tutum transeuntibus praeberetur, facto impetu insulam evadit, qua circunquaque una cum templo spoliata, magnam praedam abigit.
  23. Optimates tot malis unto tempore affecti, hinc rege bona dilacerante, liberos et uxores aut iugulante aut in vincula dante, illinc pontifice Romano acriter adversante, quorsum se verterent quidve consilii quamobrem inveniretur remedium caperent omnino ignorabant. Etenim, amissa magna parte suorum in arce Rocestrensi, nequaquam armis certare cum Ioanne audebant, et eidem confidere, qui paulo ante datam fidem fefellisset, minime tutum ducebant. His igitur difficultatibus pressi ab hoste auxilium petendum constituunt. Itaque, inito consilio, Ludovicum Philippi regis Franciae filium, cum quo, ut supra dictum est, Blanca Alphonsi regis Castellae filia, Ioannis ex Aleonora sorore neptis nupta erat, sibi regem optant, missisque nuntiis cum obsidibus in Gallias iuvenem rogant ut suis quamprimum opem ferat. Philippus, nactus hanc opportunitatem regni Angliae potiundi, quemadmodum arbitrabatur, nuntiis respondet filium quam citissime poterit adfuturum suis optimatibus cum ingenti armatorum manu, ac simul studio classem parat. Ioannes, cognito principum consilio, celerrimis nuntiis pontifici omnia significat, rogatque ut sua authoritate Ludovicum remoretur, moneat, prohibeat ut ne in Angliam traiiciat, neve eius adversariis, communibus inimicis, quos ipse extra Christianorum communionem eiecisset, faveat. Pontifex, cupiens Ioanni subvenire, misit legatum nomine Vallonem ad Philippum regem, qui eum modis omnibus a bello Anglico dehortando averteret. Audivit Francus quae legatus exposuerat, sed nullis rationibus adduci potuit ut auxilium principibus Anglis negaret, asserans Ioannem non esse legitimum regem Angliae, quod regnum a principio Arthuro nepoti eripuisset, ac postea tam oblitus sui quam immemor patriae, inimicusque suae dignitatis, cessisset ipsius regni iure Romano pontifici, et is illud sibi legitime partum affirmarit, et quia id sine principum consensu fecisset iam suo delicto omni regio honore privatum esse. Igitur legatus, cum videret nihil esse quod amplius laboraret, ut ne frustra apud Francum tempus tereret, in Angliam properavit, quo Ioannis adversarios iampridem impiorum numero per pontificis decretum habitos per totum regnum religionis hostes denuntiaret. Ludovicus autem, ut legatum antecederet, celeriter exercitu in naves ducto, citius opinione omnium sese ad Sanduicum Cantii portum appulit, expositisque in terram copiis triduum in litore consedit, ad eum interim confluentibus principibus ac sigillatim suaque sponte iusiurandum conceptis verbis dantibus. Ioannes sub adventum Ludovici Doverum profectus constituerat hostibus in itinere occurrere atque manum cum illis conserere. Verum, ut suapte natura timidus, suspicans ne milites Flandri, quorum maiorem numerum in exercitu habebat, ad Francum, quem haud peius quam Anglum oderant, deficerent, mutato repente consilio arcem Doverensem munivit, relictoque loci praesidio Huberto Burgensi, viro longe fortissimo, Cantuariam revertit ac inde pavens atque fugienti similis Vintoniam concessit. Ludovicus, cognita Ioannis fuga, tutus ire pergit per Cantium. Quo statem cum omnibus arcibus praeter Doverensem subacto, Londinum pervenit. Hic principes congregati Ludovicum regem suum declarant, ac pro se quisque in eius verba ultro iurat, rogans ut leges ac vetera instituta servet. Tum Ludovicus coram sic verba fecisse fertur: “Recipio vestram, principes, do vobis meam fidem me institua patriae servaturum, at Anglici populi potius quam meorum commodorum memorem vos, qui me secundum parentes estis charissimi, omnino ab iniuria prohibiturum, quippe qui non regni vel opum causa, quas pater rex potentissimus satis nobis amplas paravit, huc veni, sed ne dicerer ingratus si non venissem ad iuvandum vos auxilio, qui me vestrum sponte regem constituistis, neve timidus, si tam iusti belli occasionem neglexissem. Igitur fideles estote, meque sequimini. Efficiam enim ut regnum Angliae suam dignitatem, et vos vestram libertatem recuperetis.”
  24. Haec postquam fama vulgare coepit rumorque per insulam pervasit, populares ultro in novi regis fidem veniunt, quid complures Ioannis quoque milites faciunt. Atque ita Francus ex inimco factus amicus Anglo copulatur. Approperavit Londinum ad Ludovicum et Alexander rex Scotiae cum electa militum manu, et quia subsidio ibat populo, idcirco ab Anglis toto itinere bene acceptus est. Ludovicus sic viribus auctus australem Angliae partem praeter Vintoniam, ubi se Ioannes continebat, et castrum Vindesorium primo accessu subigit, nemine homine facultatibus non spoliato. Porro cum Franci milites cupidi praedae aurum quaererent, non poterant ita a rege contineri quin passim non modo privatorum opes sed etiam templorum aurea argenteaque vasa raperent. At multo crudelius, Ludovico peragrante deinde orientis plagam, illud incendium per fortunas generatim omnium pervasit. Ludovicus nihil causae suae indormiens aggreditur ad oppugnandam arcem Nordovicensem, quam, tametsi non parvo negotio, in potestatem redigit, ac inter inclusos capit Thomam Burgensem fratrem Huberti, qui arcem Doverensem tenebat, quem sedulo custodiendum curat, sperans per eum corrumpere fratrem, quo sibi eam arcem reddat. Ac ita ea spe partim fretus, partim instigatus a Philippo patre arguente imprudenter ab eo factum quod locum tam munitum in potestate hostium a tergo reliquisset, continuo Doverum profectus arcem obsidet, adhibitisque omnis generis bellicis tormentis dies noctesque oppugnationem continuat non sine suorum strage, qui ab obsessis telis atque crebris saxis longe arcebantur. Inter haec Ludovicus, desperans se posse armis arcem capere, primum tentat flectere Hubertum ad deditionem metu fraternae necis, minitans se eo inspectante fratrem Thomam exquisitissimis excruciatum suppliciis, ignominiosissimo genere mortis affecturum. Quod cum Hubertum nihil moveret, aurum ad vincendum hominis animum addidit, at ne id quidem constantem hominem ad perfidiam solicitavit. Tum ille iratus palam clamat se non prius illinc abiturum quam, capta arce, omnes ad unum supplicio affecerit, atque acrius multo in oppugnationem incumbit. Principes etiam qui Londinum tenebant eodem tempore castrum Vindesorium subita obsidione adoriuntur, quo nulla in parte languescere videantur.
  25. At Ioannes interea simul atque cognovit hostes occupatos esse in huiusmodi longe difficilimis obsidiones, confestim dimittit quocunque nuntios qui ad se vocent perditissimos quosque, alliciantque spe praedae ad diripiendam omnem insulae partem quae in hostium potestate esset. Magnus undique numerus hominum celeriter convenit, quorum viribus Ioannes animo sublatus, qui ad ulciscendum ardebat, Vintonia se movet, ac tanquam fulmen erumpens omnia prosternit, circumiacentem agrum excursionibus, ferro et igne domos, vicos integros devastando, templa et sacerdotes spoliando, quo successu ferocior factus totus in Cantabrigiensem agrum vertitur, quem cum pari clade affecisset, ad oram maritimam insulae, quae e regione Galliae Belgicae est, iter flectens in septentrionem versus pergit, arva hostiliter depopulatur, vicos ac opida capta prius militibus diripienda dat, deinde incendit. In eo itinere, direpto pago quem vocant Burgum Divi Petri cum coenobio monachorum, ad Crowlandiense coenobium divertitur, quod itidem spoliat. Erat spectaculum post omnia secula valde horribile, videre passim crudelissimos milites sequi, miseros parentes, relictis propriis domibus, fugere cum filiis, occidi, capi, virgines violari, multos vulneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, et inter ea humum infectam sanguine. Item fruges iam maturas comburi, armenta atque greges rapi, et denique nunquam fere alias graviorem labem ab homine Anglo Angliae fieri. Qua quidem crudelitate Ioannes ita Deum, ut credere par est, sibi iratum fecit, ut ille brevi tantorum delictorum poenas ab ipso meritas exegerit. Nam cum inde exercitum praeda locupletem per litus oceani diceret, pervenit ad aestuaria quae ad Walpolam sunt, nam ad id loci labitur flumen Nyna in oceanumque fluit. Hic Ioannes cum ignoraret ubi loci transiri posset, iussit unum ex suis, qui acrem et impigrum equum habebat, vadum explorare qua amnis mari infunditur. Is, reperto forte vado, ad ulteriorem ripam progressus effecit ut caeteri audentius, nullo servato ordine, in aquam se immitterent, adeo ut currus simul quibus impedimenta vehebantur et copiae omnes diversis itineribus transeuntes inciderint in voragine quae frequentes intra arenas eo loci sunt, quobus momento submersi. Absorpti sunt tam currus quam equites. Ioannes, qui ducem itineris per vadum secutus est, cum paucis vix evasit. Et ita sacrilega praeda una cum praedonibus male periit. Rex tanto detrimento affectus ex moerore animi in febrem incidit assiduam et valde molestam, ex qua gravatus cum equitare nequiret, lectica ex viminibus facta et stramento strata, sine pulvino, vectus Lincolniam contendit. Sed vi morbi ad Slefordiam arcem, quae nunc etiam extat, subsistere coactus est, sive, ut quibusdam magis placet, Newarcum iter convertit, ubi loci in arce quae inibi munitissima est, magis animi tristitia quam morbo consumptus, paucis post diebus, decimoquarto Calendas, sive, ut non nemo tradit, pridie Idus Novembris, occidit, anno aetatis altero et quinquagesimo, cum regnasset decimoseptimo plusque menses sex ac dies septem ac viginti. Sunt qui scribant (vel hoc non omittere libet, quo satisfaciamus vulgo) Ioannem post amissum exercitum, ira et furore accensum, pervenisse ad coenobium monachorum ordinis Cistertiensis, quod Suineshedum vocant, et ibi indignatum ab annonae vilitatem, utpote quod haud quisquam id temporis Anglicae genti inimicior erat, iracunde dixisse se intra paucos dies ita facturum ut multo carior esset, et ea voce monachum quendam concitatum continuo regi administrasse venenum vino infusum ab se prius degustatum quo liberius ille hauriret, et ita ambos uno fere temporis puncto animam efflasse. Corpus Vigorniam delatum in principe aede humatur. Genuit ex Isabella uxore liberos Henricum, qui ei successit, Ricardum, Ioannam, quae nupsit Alexandri regi Scotorum, Isabella, quae locata fuit Federico Secundo imperatori, et Aleonoram, quam in matrimonio habuit Gulielmus comes Glocestriae, ac, ut quidam memoriae prodiderunt, quartum filiam nomine etiam Aleonoram. Statura corporis fuit satis honesta, facie iracunda, animo minime forti etsi saevo, quippe qui imminente periculo eum deficiebat, et cum a periculo vacuus esset, subito suapte natura recrudescebat. At de virtutibus eius ut exiguis cum nihil scribendum sit, ita de vitiis, de quibus supra apposite abundeque memoravimus, nihil hoc loco est quod repetamus. Viri fama illustres eo tempore fuerunt abbas quidem nomine Eustachius, divinarum literarum valde sciens ac concionibus insignis, Gaufredus Eboracensis antistes, Simon Thuruaius, vir doctissimus, qui cum plus aequo sua gloriaretur doctrina, repente literas ita oblitus est ut rudissimus penitus sit effectus. Item Hugo sanctissimus Lincolniensis episcopus, et plerique alii sacerdotes moribus et doctrina clari, sicuti etiam multi floruerunt militari disciplina, de quibus perapposite supra meminimus.

 

Perge ad Librum XVI