Paginam XV. | Paginam XVII. |
[16a] [b1189 1167] Anus m c .lxvii . franci penbrochie et flandrenses yschoit ceredigeaun et garthmenach predati sunt . Robertus filius Mor occisus est . diermit filius murcath hiberniam a suis expulsus regem anglie adiuit . obiit matilda imperatrix mater regis anglie [b1190 1168] Anus .m c .lxviii . Owinus filius Grifini et Resus filius Grifini reedificauerunt castellum kereinaun . fugientibus Iorwert choch et owinus de keweilac cum suis usque in angliam In eorum vero reditu castellum de Walwern ceperunt . Mahalt imperatrix filia henrici regis primi obiit . Owinus filius Grifini et Resus filius Grifini castellum Ruthlan quod in manu Regis erat vi ceperunt . Episcopi et fere omnes magnates anglie scripserunt domino pape contra Thomam archiepiscopum . Galfridus foliot archiepiscopus eboracensis ab archiepiscopo Thoma excommunicatus est [b1191 1169] Anus m .clxix . Resus filius Grifini castellum abereynaun edificauit postea uero excercitum duxit in brechinauc et in fugam uersus est . vnde dolore comotus iter{um} in brechinauc excercitum mouit . magnamque terre partem combussit . castellum buellt destruxit et cum iustitia regis pacificatus |
[16b] [b1192 1170] Anus m c.lxx . Robertus filius stephani a carcere resi precatu diermit filii murchath hiberniam intrauit et castellum carrec iuxta wesefordiam edificauit . meuruc filius adam filius seisil de buellt a sanguineo suo occisus est Eynaun clut wlneratus est a filiis lewarch .f(ilii). denawal .s(cilicet). meiler et iuor [b1193 1171] Anus m.c.lxxi. Ricardus comes de striguil hiberniam intrauit et filiam diermit regis uxorem accepit . porthlargi et dulin soceri sui auxilio ciuibus occisis suo mancipauit domino . henricus tercius filius henrici secundi regni diadematem coronatus est patre suo viuente ac iubente . owinus rex Norwallie et catwaladrus frater suus minor .s(cilicet). hoelus filius owini a familaribus fratris sui dauid eodem assistente occisus est . Ierosolimis terre motus factus est magnus [b1194 1172] Anus m. clxxii . diermit rex hibernie obiit . Resus filius Grifini castellum abertewi quod prius destruxerat reedificauit . henricus rex anglie maior ad visitandum sanctum dauid de anglia venit deinde hiberniam intrauit eamque suo dominio mancipauit . burgenses wesefordie . Robertum filium stephani .scilicet. eorum dominum interfectis omnibus fere suis et castello e(i)us destructo vinculis mancipari fecerunt quem rex audiens liberauit . [b1195 1173] Anus m clxxiii . henricus rex a{n}glie orandi causa de hibernia rediens ad sanctum dauid venit xv kalendarum maii . Rex pater et Rex filius discordes facti sunt . comes leicestrie captus est . [b1196 1174] Anus m.clxxiiii . Sedicio magna orta est inter henricum regem anglie et henricum filium quem s{imilter} regem anglie fecerat . Conanus filius owini obiit [b1197 1175] Anus m. clxxv . henricus rex et henricus filius suus reconciliati sunt . comes leicestrie apud sanctum eadmundum flandrensibus qui |
[16c] [b1198 1176] Anus m. clxxvi . pons lapideus londonie inceptus est . Reginaldus comes cornubie obiit et sepultus est iuxta patrem suum s(cilicet) h(enricum) primum apud reding . [b1199 1177] Anus .m c lxxvii . Ricardus comes de striguil in hibernia mortuus est et apud dulin sepultus . Dauid episcopus meneuensis obiit . et in ecclesia meneuensi sepultus . cui successit prior de Wenloc petrus nomine . mauricius .f(ilius). geraldi . obiit [b1200 1178] Anus m. clxxviii . morgan patta obiit . [b1201 1179] Anus m c.lxxix primus xix . cicli [b1202 1180] Anus m.c.lxxx [b1203 1181] Anus m c.lxxxi . Rex mutauit monetam ad festum sancti martini . Philippus rex francorum a francia iudeos expuit [b1204 1182] Anus m. c lxxxii . ecclesia meneuensis diruiter et de nouo inchoatur . henricus rex .xlii milia marcis misit Ierosolimis . [b1205 1183] Anus m. clxxxiii . [b1206 1184] Anus mc.lxxxiiii [b1207 1185] Anus m c.lxxxv . [b1208 1186] Anus m. clxxxvi [b1209 1187] Anus m c lxxxvii . pagani et saraceni cum saladino eorum nephario rege christianos apud mare tiberiadem deuicerunt et xl. milia ex eis occiderunt . ueramque domini crucem cum rege Ierosolimam et ducibus et baronibus ceperunt et ciuitatem ierosolim omnesque terre municiones ceperunt . excepta bethsura . Imperator romanus fredi{ricus} nomine et rex francorum philippus . Ri{c}ardus anglorum rex crucis signaculo se signari fecerunt . baldewinus cantuariensis archiepiscopus swtwalliam ingressus est ut crucem christi predicaret visaque sede sancti dauid nortwalliam intrauit ubi de cruce predicans complures signo crucis muniuit et sic in angliam rediit [b1210 1188] Anus m c.lxxxviii . co{metes} |