Jump to content

Annales Cambriae B/XXIIII

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
XXIIII
c. Saeculo XIII

 Paginam XXIII. Paginam XXV. 

[24a]
equitum . peditum et equorum in moris et in fossis et in uallibus conculcauerunt et plusquam tria milia saxonum in illa die occubuerunt . pauci uero aut nulli de armacis milicibus de illo bello euaserunt . et Walenses cum magna victoria et spoliis et equis multis loricatis et armis inimicorum deo gratias agentes . sani et incolumes ad propria redierunt . Dominica sancte trinitatis apud goeriam de anglicis .cc. uiri ceciderunt sex viri minus et .vi. mulieres occise sunt . In hiis uero diebus . quidam nobiles uiri s(cilicet) Guin filius madoc et uiri de arustli uillas iuxta castelbaldewin per noctem combusserunt et retro per diem cum preda magna usque iuxta Gurnegof perueniences ibi omnes fortes uiri de castelbaldwin eis occurrerunt et fuit inter eos pugna ualida et tandem deo adiuuante Walenses preualerunt et anglicos in fuga verterunt . eodem die de anglicis .c xxx. uiri fortissimi de castelbaldwin ceciderunt .

[b1279 1258] Anus .m.cc.lviii . die lune proxima post octauas pasche . armati uiri de penbrok et de Ros magnam predam summo mane acceperunt de kenmeis et duos optimates ibidem occiderunt .s(cilicet). Wilim tetho et henri goeth . homines uero de kenmeis et de plumauc cum clamoribus magnis circa anglicos undique fuerunt congregati et viriliter contra eos pungnauerunt . tandem domino adiuuante Walenses preualuerunt et ante Walenses anglica terga uerterunt . equos arma . spolia et multa cadauera mortuorum et predam in illa die reliquerunt . Inter quos henri Wingan constabularius de erbert et filius philippi de brut cum innumerabilibus anglicis in illo bello ceciderunt . Walenses cum gaudio et triumpho magno et cum multis captiuis ad propria redierunt . gratias

[24b]
semper deo de uictoria agentes . Post non multum tempus maredut filius Resi crych omagium et fidelitatem domini regi fecit . Walenses propter hoc ualde irati fuerunt et dominus lewelinus filius Grifut et omnes sudwalenses cum magno excercitu ad terram predicti maredut de stratewy accesserunt et eam omnio preter castra e(i)us sibi subiugauerunt postea apud kedweli Walenses castra metati sunt domos et uillas . preter castrum kedweli combusserunt dominus maredut et dominus patric cum multis armatis anglicis de kermerdin in Walensibus subito irruerunt et pugna ualida inter eos fuit et de Walensibus et de anglicis quidam fuerunt wlnerati quidam occisi et dominus maredut iuxta pontem . wlnere pessimo fuit wlneratus . tandem Walensibus preualentibus et relictis ibidem corporibus anglicorum . maredut et anglici ad uillam kermerdin cum magno dedecore fugerunt . Inter mortuos vir nobilis de arustly dauid ap howel cecedit et apud stratam floridam cum magno planctu sepulture traditur . Eodem anno circa natiuitatem beati Iohannis baptiste magna fuit discordia inter anglicos et francos in regne anglie . et anglici per consilium comitum baronum et optimatum tocius regni . omnes francos de finibus et terminis eorum eorum expulerunt . de optimatibus uero et diuitibus anglie de ueneno ex parte francorum facto . multi anglici perierunt . Preterea dauid filius Grifini iuuenis in armis splendidissimus et in equo fortissimus cum paucis de Nortwallia et maredut filius owein et Ris bethan cum magno excercitu per duos dies maynour castrametati fuerunt et tercia nocte .s(cilicet). die mercurii proxima

[24c]
ante natiuitatem beate marie castra sua iuxta kilgerran posuerunt . illo die dominus maredut filius Resi crich et dominus patric senescallus domini regis cum omnibus armatis uiris de kedweli de kermerdin . de pembrok de Ros et de kemeis apud aberteiui cum magna superbia fuerunt congregati . post horam uero nonam anglici de aberteiui per acies suas usque kilgerran peruenerunt . et iuxta uillam kilgerran anglici et Walenses fortiter et crudeliter pugnauerunt . tandem Walenses dei auxilio preualuerunt et anglicos in fugam uerterunt et cadauera mortuorum cum equis armatis ibidem relinquentes . In illa hora inter mortuos dominus patric Walterus malifant miles fortis et strenuis de pembroc et alii milites nuper de anglia uenientes turpissima morte corruerunt . maredut cum anglicis ad castellum kilgarran uix euasit qui per infidelitatem suam totam Walliam perturbauit . In anglia constituti sunt .xii. pares .

[b1280 1259] Anus .m.cc.lix . dominus lewelinus filius Grifini consilium habuit cum nobilioribus Wallie apud arustily et ibi d(i)e mercurii proxima ante pentecosten conuictus fuit dominus maredut filius Ris . de infidelitate et a dicto domino lewelino tentus qui in carcere fuit apud crukeid usque ad natale domini proximum et tunc liberatus recipiendo ab ipso primogenitum in obsidem et duo castella sua dinewour et castelh newid . cum duabus prouincis eis adiacencibus . eodem anno circa festum sancti hilarii idem dominus lewelinus cum magno excercitu accessit ad prouinciam de buelth quam dominus maredut filius owini eidem domino .l(ewelino). concessit qui statim omnes dispersos eiusdem prouincie reuocauit et letos ac hilares sub sua protectione dimisit . tendens inde usque ad uillam de dimbic in deued .