PSALMI 1-20 | PSALMI 41-60 |
2
[recensere]- PSALMUS XXI.
In finem, pro assumptione matutina, psalmus David. Matutina assumptio resurrectionis Dominicae et ascensionis ad Patrem significat sacramentum. Hanc inscriptionem Hebraei aliter habent: Pro cervo matutino, et interpretatione perversa putant de Esther totum vigesimum primum psalmum esse compositum, quod videlicet ipsius periculo et intercessione apud regem sit de periculo Israeliticus populus liberatus. Sed nos cervum qui interficiat serpentes, et venena consumat, nullum alium nisi Christum intelligimus, sicut totius psalmi contextus ostendit.
Deus Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Hoc versiculo Dominus in cruce pendens usus est. Ex quo animadvertimus totum psalmum a Domino in cruce posito decantari. Quod autem habet in medio, intende mihi, in Hebraeis codicibus non habetur, et appositum vox Domini declarat, quae etiam illud in Evangelio praetermisit: ac si dicat: Quare me dereliquisti? Hic humanitas loquitur quomodo derelicta fuit in Adam, quando praeceptum transgressus est. Vel in passione derelictus Christus pro parte carnis. Longe a salute mea verba delictorum meorum. Longe: hic divinitas loquitur. Verba delictorum meorum: quia nostra peccata sua reputat. Nam in salute sua nullum est peccatum: sed a peccatore longe est salus. Vel aliter: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Aquila hunc locum sic interpretatus est: Longe a salute mea verba gemitus mei: Symmachus, verba gemituum meorum: quinta et sexta editio: verba clamoris mei. Et est sensus juxta caeteros interpretes: Gemitus mei atque conatus quibus semper populum Israel salvare quaesivi, longe facti sunt a salute mea, quam populo tribuere cupiebam: quia ipsi noluerunt recipere sanitatem. Juxta LXX vero interpretes iste sensus est: Hoc quod salutem deprecor, quod me conqueror derelictum: non ex propria persona loquor, sed ex populi, cujus peccata in meo corpore ipse suscepi. Unde dico: Longe sunt a salute mea, verba ista quae fundo. Non enim tam mihi salutem postulo, qui Deus sum, quam populo qui salute indiget.
Clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. In die pendens non exauditur a Patre: nocte resurgit ab inferis victor. Aliter: Qui in gaudio non exauditur, exauditur in lacrymis. Unde ait: Non in stultitiam mihi, id est, non frustra clamavi. Et Aquila transtulit ex Hebraeo dicens: Et nocte, et non tacebis: id est, audies me: respondebis mihi: facies quod oravi. Deus meus clamabo per diem, nec exaudies, et nocte. Clamavit Christus in cruce, et oravit pro suis: exauditus, et non exauditus. Exauditus pro praedestinatis: sicut in octo millibus, vel pro illis centum viginti et quingentis fratribus. Et non exauditus: hoc est pro illis qui non erant praedestinati. Unde dixit evangelista: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matt. XXVII). Ergo dies hic pro bonis, et nox pro malis intelligitur. Vel dies et nox prosperitas et adversitas in Ecclesia. Ecclesia non exauditur in prosperitate, ut non se extollat, et non exauditur in adversitate, ut amplius mundetur. Et non ad insipientiam mihi: id est, Filius coaeternus Patri scit omnia, cur non sit exauditus in die passionis, id est, pro filiis mortis, et prosperitate, et tribulatione Ecclesiae suae.
Tu autem in sancto habitas: laus Israel. Vox prophetae. In sancto habitas, hoc est, in suo corpore, vel in coelo, sive in Ecclesia.
In te speraverunt patres nostri, Domine: speraverunt, et liberasti eos. Speraverunt patriarchae et prophetae, vel reliqui: et liberasti eos: id est, de Aegypto vel de Babylonia. Non sunt confusi: quia quod promisisti adimplesti, hoc est, terram repromissionis et vitam longam. Aliter: in te speraverunt patres nostri, doctores Ecclesiae. Non sunt confusi, quia spes ipsorum semper es.
Ego autem sum vermis et non homo. Hoc propter humilitatem assumpti corporis loquitur: Isaia quoque eadem concinente: Ne timeas, vermis Jacob (Isai. XLI). Opprobrium hominum et abjectio plebis. Quod majus opprobrium quam crucis? Et despectio plebis: id est, Judaici populi derisus. Cur vermis et non homo; dum dicit in Evangelio: Venit Filius hominis redimere quod perierat (Luc. XIX)? Christus et vermis dicitur et homo. Vermis, ut ait propheta: Noli timere, vermis Jacob; et homo, quia ex Maria natus, assimilatur sua nativitas vermi: quia vermis qui in ligno nascitur, non habet patrem, nisi matrem. Et Christus ex Maria est natus absque coitu viri. Duo habitacula fecit Deus, coelum et terram. Coelum habitatio angelorum, et terra habitatio vermium. Fecit Deus vermem ascendere in coelum, et angelum in terram. Christus per humilitatem super omnes angelos ascendit, et diabolus per superbiam projectus est in terram. Opprobrium hominum et abjectio plebis: opprobrium, quando dixerunt Judaei: Tu discipulus illius sis (Joan. IX): abjectio, quando ejecerunt eum extra civitatem, et crucifixerunt eum.
Omnes videntes me irridebant me. Pro parte malorum dicitur, sicut et ipsi Judaei dixerunt: Si Filius Dei es, descende de cruce: vel: Ave, rex Judaeorum (Matth. XXVII). Locuti sunt labiis, et moverunt caput. Locuti sunt labiis, quia quod habebant in corde, hoc loquebantur in verbis. Moverunt caput: id est, reliquerunt unum caput quod est Christus, et fecerunt multa sibi capita daemoniorum.
Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. Vox prophetae de humanitate loquitur. Speravit in Domino: hoc est, humanitas in divinitate. Eripiat eum: id est, de Judaeis. Quoniam vult eum: id est, Deus Pater voluit talem Filium habere sine peccato, per quem peccata mundi tolleret, ut ait propheta: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegritudines nostras portavit (Isai. LII).
Quoniam tu es qui eduxisti me de ventre. Vox humanitatis. Eduxisti me de ventre: id est, de utero sanctae Mariae, vel de synagoga, quia per vaticinium prophetarum conceptus est, et ad sensum spiritualem, quasi de ventre eductus est. Spes mea ab uberibus matris meae, etc.: id est, ubera matris non dedignatus est sugere Christus: id est, ab uberibus Mariae. Vel ubera matris: lex synagogae. Duo ubera habere dicuntur, quia litteram et sensum habent. Sed ipsi, id est, Judaei, una ubera susceperunt: hoc est, quia litteram legis tantummodo observant. Deus meus es tu, ne discedas a me, in die passionis.
Quoniam tribulatio proxima est. Ut ipse dixit: Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me traditurus est (Joan. XIV). Non est qui adjuvet, neque angelus, neque homo, nisi tu, Pater.
Circumdederunt me vituli multi: Vituli lascivientes: id est, Judaei, qui lascivientes et incontinentes erant. Tauri pingues circumdederunt me. Pro pinguibus, Symmachus altiles interpretatus est. In Hebraeo verbum ponitur Basan, quod et ignominia transferri potest: quia circumdederunt me. Tauri dicuntur, propter superbiam illorum: id est, principes illorum Anna et Caiphas, vel reliqui. Pingues, propter crassitudinem malitiae.
Aperuerunt in me os suum. Quando dixerunt, crucifigatur. Sicut leo rapiens et rugiens. Id est, quando de illo cogitabant quomodo eum interficerent. Rapiens, quando cum gladiis et fustibus eum comprehenderunt.
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea. Sic voluerunt Judaei Christum exstinguere quasi aquam, quae hauritur, et dispergitur, et non revertitur. Dispersa sunt omnia ossa mea. Ossa Christi, apostoli dicuntur; quia sicut caro ab ossibus roboratur, ita et corpus Christi, quod est Ecclesia, ab apostolis vel doctoribus firmatur.
Factum est cor meum. Cor Christi Ecclesia intelligitur, antequam Christus ascenderet in crucem: quae dura videbatur esse, quia pauci pro nomine illius patiebantur. Unde dicitur: Pro justo quis moritur? Tamquam cera liquescens. Quia postquam Christus ascendit in crucem, postea omnes sancti coeperunt tribulationem pro ipso sustinere propter spem retributionis futuri muneris (Rom. V). In medio ventris mei. Hoc est, in medio Ecclesiae. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Sapientia mea, quae prius non intelligebatur, accensa igni passionis incaluit, et suscepta est ab Ecclesia.
Exaruit tamquam testa virtus mea. Testa antequam in igne ponatur, infirma est: postquam in igne ponitur, roboratur. Et Christus posteaquam in patibulum crucis ascendit, suam Ecclesiam roboravit. Ergo non aruit sicut fenum ut caderet: sed quasi testa ut firmaretur. Et lingua mea adhaesit faucibus meis. Id est, linguae apostolorum obmutuerunt tempore Passionis: licet unus locutus est, tamen negando non confitendo, id est Petrus. Nam discipuli servantes praecepta mea, de me in posterum loquuntur. Et in limum mortis deduxerunt me. Hoc est, in incarnationem, vel in infernum, quando animas sanctorum exinde deduxit secum. Et in limum mortis deduxerunt me. Sicut impios quos ventus projecit, ita me existimaverunt in mortem decidere: tamquam si resurgere non valerem.
Quoniam circumdederunt me canes multi. Canum proprium est, ut domino suo congaudeant, et latronem allatrent. Canes hic Judaei intelliguntur, qui allatraverunt Christum, et latroni congavisi sunt: hoc est, Barrabbae: quando illum petierunt, et Christum occiderunt (Joan. XVIII): Quoniam circumdederunt me canes multi: non loquentes recta, sed latrantes iniqua. Consilium malignantium obsedit me. Congregatio Judaeorum. Canes multi. Pro canibus in Hebraeo habet chelabim, quod Aquila et Theodotio venatores interpretati sunt. Concilium malignantium obsedit me. Judaei obsederunt: id est, circumdederunt Christum.
Foderunt manus meas et pedes meos. Praeteritum pro futuro ponitur. Foderunt, clavos fixerunt, et fructum magnum invenerunt: id est, salutem gentium. Et dinumeraverunt omnia ossa mea. In cruce distenta conspexerunt membra sua.
Ipsi vero consideraverunt, etc. Dicentes: Alios salvos fecit: seipsum non potest salvum facere (Matt. XXVII).
Diviserunt sibi vestimenta mea. Facientes unicuique militi partem suam. Et super vestem meam miserunt sortem. Tractantes de tunica: Non scindamus eam: sed sortiamur de ea cujus sit. Vel aliter: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Quod quatuor milites fecerunt quatuor partes, et tunicam non diviserunt: significabat unitatem Ecclesiae, quod non scinderetur. Volunt haeretici eam scindere, et non possunt.
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me. Humanitas ad divinitatem loquitur: ut auxilietur ei in tempore Passionis. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; sed protinus me resuscita. Ad defensionem meam conspice. Ne quid mihi pars inferni illa voracis praevaleat.
Erue a framea animam meam. Erue a gladio vel malitia Judaeorum. Vel erue animam meam de illa potestate, quae seducendo jugulat. Et de manu canis unicam meam. Canes, Judaei. Unica: id est, anima Christi. Unica dicitur, quia non habet peccatum illa anima, et aliae animae ab ipsa mundantur. Vel unica, Ecclesia: et de manu canis: de ore inferni, qui more canino avide devorat.
Salvum me fac de ore leonis. Os leonis, populus Judaicus: propter fortitudinem malitiae suae. Et a cornibus unicornium humilitatem meam. Unicornis, ipse populus Judaicus intelligitur: quia unum cornu habet, id est, unam legem: unde ventilabat omnes gentes ante praevaricationem illorum. Et a cornibus unicornium humilitatem meam. A satellitibus Satanae: per quos homines singulariter in superbia exaltantur. Usque huc de Passione dixit: jam de resurrectione loquitur cum dicit:
Narrabo nomen tuum fratribus meis. Vox Christi. Fratres, apostoli, postquam resurrexit, ut ipse ait: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt (Matt. X). In medio Ecclesiae laudabo te. Hoc est, in unitate Ecclesiae: in medio credentium populorum. Laudabo te, praedicabo te.
Qui timetis Dominum, laudate eum. Omnes sancti qui timore sancto illum timent, laudant eum. Universum semen Jacob, magnificate eum. Id est, populus minor, supplantatores vitiorum, magnificate illum: Christianorum utique semen, cui serviet major. (Gen. XXV).
Timeat eum omne semen Israel. Hoc est omnes videntes Deum, qui renati per baptismum, videtis mente Deum. Quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis: Meam, qui pro vobis factus sum pauper. Vel populos Christianos non sprevit Deus, sed exaudivit.
Neque avertit faciem suam a me. Sed resuscitavit me a mortuis. Et cum clamarem ad eum, exaudivit me. Respondens: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII): Christus exauditus est in Passione, et Ecclesia in tribulatione.
Apud te laus mea in Ecclesia magna. Id est, apud Patrem ut dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Apud te laus mea in Ecclesia magna: quae per omnem orbem terrarum credulitate diffusa est. Vota mea Domino reddam coram timentibus eum. Vota Christi, nativitas vel passio: vota Ecclesiae, opera bona. Vel mysterium corporis ac sanguinis mei offerant cum his qui in ejus timore haec celebrant.
Edent pauperes et saturabuntur. Pauperes, apostoli, edent corpus Christi. Laudabunt Dominum qui requirent eum. Per finem et opera cognoscentes, quod ipse est panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI).
Vivent corda eorum in saeculum saeculi. Cor anima ipsorum. Sine fine, quia qui manducaverit ex hoc pane, vivet in eo spiritualis sensus in sempiternum.
Reminiscentur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae. Hoc est, fecit Dominus Deus populum Christianum, ut recordaretur in eum, et reverteretur de viis suis pravis. Omnis multitudo gentium recognoscunt se in tenebris involutos: ideo accedunt ut illuminentur.
Et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium. Et hic adorant, et in futuro: quia juxta Apostolum, ipsi flectentur omnia genua (Philipp. II).
Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur gentium. Regnum diaboli cecidit, et regnum Christi advenit. Ascendente eo in coelis, omnia subjecta sunt ei.
Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae. Id est, apostoli vel caeteri sancti manducaverunt corpus Christi, ut dixit superius. Divites terrae: hoc est, in fide, et opere, vel virtutibus: cognoscentes quia suavis est Dominus. In conspectu ejus cadent universi qui descendunt in terram. Procident, id est, peccatores in die judicii in conspectu Dei erunt. Descendunt a superbia saeculi: ut adorent in sensu humilitatis purae.
Anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi. Ecclesia, quae jam non sibi vivit, vivit autem Christus in ea. Vel aliter: Anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi. Anima Christi vivit Deo Patri, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VIII). Vel Ecclesia vivet Christo. Semen meum, filii Ecclesiae, serviet ipsi, populus credentium.
Annuntiabitur Domino generatio ventura. Propheta dicit: Generatio ventura, hoc est, populus gentium, qui venturi erant antequam Christus veniret in mundum ad credendum ei. Vel, generatio ventura, hoc est, in diem judicii tota integra claritas. Annuntiabunt coeli justitiam ejus. Hoc est, apostoli vel doctores. Justitiam ejus. Hoc est, mandata illius. Populo qui nascetur. Hoc est, per verbum praedicationis. Quem fecit Dominus. Hoc est, praedestinavit ante saecula. Populo qui nascetur quem fecit Dominus. Qui per fidem accedens, per baptismum est renatus in Christo. Qui nobis praestare dignetur in conspectu nostro habere vulnera ejus, et cum Thoma palpantes fixuram clavorum illius (Joan. XX): vel de omni humilitate passionis ejus jugem memoriam facientes, cum suspirio etiam eum pro peccatis nostris inferna penetrasse recolentes, ea semper agamus in hoc corpore terreno, ut ipsi copulari mereamur in regno. Amen.
- PSALMUS XXII.
Psalmus David. Psalmus iste continet vocem Ecclesiae collaudantis Christum.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit. De isto pastore, et Ezechiel loquitur: Suscitabo pastorem, et pascet eos servus meus David (Ezech. XXXIV). Vel aliter: Pastor bonus, qui animam suam pro me posuit (Joan. X): aequo me moderamine regit: ideo nullius egeo. Vel aliter: Regit me: Ecclesia fiducialiter loquitur per fidem: quia ante adventum Christi, diabolus regebat mundum: sed modo Christus regit Ecclesiam suam. Quod nos dicimus: Dominus regit me. Hebraei dicunt, sicut superius est scriptum: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit. Qui Deum habet, et qui Deo adhaeret, nihil boni deest ei, ut ait propheta: Nihil deest timentibus eum (Psal. XXIII). In loco pascuae ibi me collocavit. Ac si dicat: In unitatem fidei, in unitatem Ecclesiae. In loco pascuae ibi me collocavit: In futura beatitudine composuit spem meam. Pascua enim, futura intelligitur beatitudo.
Super aquam refectionis educavit me. Abluendo per baptismum me enutrivit, vel doctrina patriarcharum, et prophetarum, sive apostolorum. Animam meam convertit. Ad se cognoscendum: id est, animam Ecclesiae: quia antea ad infernum descenderat per culpam primi hominis Adae: sed modo ad Christum conversa est per fidem.
Deduxit me super semitam justitiae: id est, super semitam mandatorum per arctam viam. Propter nomen suum; non propter meum meritum.
Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis: per hujus saeculi obscuritates: non timebo mala: quoniam tu mecum es. Domine, te corde retineo. Vel aliter: Umbra duobus modis, id est, a corpore, et a lumine fit. Per corpus, mors intelligitur: per umbram, peccata et ignorantia. Et tamen, quamvis Ecclesia inter haec supradicta ambulet, non timet: quia Dominum apud se habet, ut ipse dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Mat. ult.) Propterea Ecclesia non timet.
Virga tua et baculus tuus: ipsa me consolata sunt. Quem enim diligit Dominus, corripit (Prov. III). Per virgam intelligitur tribulatio vel disciplina patris, aut persecutio Ecclesiae. Et baculus tuus, quo filios castigas spirituales. Vel per baculum, sustentatio et consolatio futura. Ipsa me consolata sunt. Erudierunt me consolando, non afflixerunt mortificando.
Parasti in conspectu meo mensam, etc. Ut jam non lacte quasi parvulus alar, sed solido cibo: id est, ut spirituali dente ruminans Scripturas sanctas, possim perversis resistere. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Mensa, id est, Scriptura divina. Sicut post laborem in mensa invenitur consolatio, et refectio, sic et sancti per mensam, id est, per Scripturam divinam habent consolationem, et refectionem, id est, spem, fidem, et charitatem. Adversus eos qui tribulant me. Persecutores Ecclesiae, qui sunt daemones, Judaei et haeretici. Contra istos omnes in Scripturis sacris invenimus consolationem.
Impinguasti in oleo caput meum. Per caput, id est, principale mentis, Ecclesia intelligitur. Mens etenim caput vocatur: quia sicut a capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Per oleum intelligitur consolatio: quia sicut per oleum consolatur corpus, ita et per consolationem Scripturarum, mens Ecclesiae. Impinguasti in oleo caput meum: Laetificasti spirituali laetitia mentem meam, quae caput est totius corporis. Et calix meus inebrians quam praeclarus est. Calix intelligitur verbum Dei. Inebrians, quia per praedicationem compungitur homo in mente, quando separat hominem, id est, patrem a filio: filium a patre suo: matrem a filia, et filiam a matre sua: et nurum adversus socrum suam. Tunc nos inebriat, quando ista facit. Per calicem, mensura intelligitur: quia unicuique juxta quod meretur, vel potest capere, sic illi dividit Deus, id est, dat. Vel mystico me calice inebriasti, ut oblivioni traderem delectationes prioris vitae.
Et misericordia tua, Domine, subsequetur me. Vox Ecclesiae ad Christum. Misericordia Dei et praevenit et subsequitur. Praevenit, per fidem: subsequitur, in custodiendo mandata Dei. Omnibus diebus vitae meae. Quamdiu in hoc corpore dego.
Et ut inhabitem in domo Domini. Ecclesia hic quasi in tabernaculo consistit. Quia sicut tabernaculum mutatur de loco in locum: sic et Ecclesia de isto tabernaculo transfertur in domum, hoc est, in vitam aeternam, sive perpetuam, ubi sine fine habitabunt sancti. In longitudinem dierum. Diebus sine fine. Ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum: id est, coelestem Jerusalem communiter cum omnibus sanctis congregatis in me per fidem inhabitem.
- PSALMUS XXIII.
Psalmus David, in prima Sabbati. Psalmus iste continet interdum vocem prophetae de Ecclesia loquentis.
Domini est terra et plenitudo ejus. Cum conversi fuerint qui terrena sapiunt. Domini est terra, hoc est, totus mundus: et plenitudo ejus, hoc est, habitatores mundi istius. Vel, Domini est terra, hoc est, Ecclesia: et plenitudo ejus, id est, omnes sancti. Orbis terrarum, et universi qui habitant in ea. Clarificato Jesu, omnium gentium fides fit una Ecclesia.
Ipse super maria fundavit eam. Per maria, fluctuationes istius mundi: quia calcant et superant Ecclesiam ab initio fluctuationes saeculi. Sed fundavit, hoc est, corroboravit Ecclesiam suam in fide. Super fluctus hujus saeculi stabilivit eam, ne ab his dilabatur. Et super flumina praeparavit illam. Per flumina intelliguntur potentes saeculi, vel cupidi: ut ait Salomon: Omnia flumina intrant in mare. Sic et ipsi potentes, licet magnum habeant censum, numquam satiantur. Super ista flumina est Ecclesia, ut illis praedicet: et convertantur qui potestatem habent. Si audire noluerint: super flumina praeparavit illam. Super cupiditates hujus saeculi constituit eam: ut ipsa superior esset, munda sine macula et ruga.
Quis ascendit in montem David? Vox prophetae interrogantis: id est, in coelestem Jerusalem? Quis pro charitate ponitur. Vel mons hic pro alta justitia: ut illud: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus: et habebis thesaurum in coelis (Luc. XVIII). Aut quis stabit in loco sancto ejus? Super altissimam justitiam ejus: ac si dicat, quis perseverabit? quia multi ascendunt, et non perseverant.
Innocens manibus et mundo corde. Purus in opere: quia per manus, opera intelliguntur: et mundo corde, id est, mundis sermonibus. Vel mundo corde, sanctus in cogitatione. Qui non accepit in vanum animam suam. Qui nullis eam faecibus peccaminum post baptismum maculavit. Ille in vanum non accepit animam suam, qui opera bona agit. Nec juravit in dolo proximo suo. Ille in dolo non jurat proximo suo, qui quae cogitat, haec praedicat, et in opere implet. Multi sunt enim qui dolose jurant, ut decipiant proximum: quod abominatur Pater luminum Deus, dicente Petro; Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. V). Ergo qui se ab his custodierit maculis,
Hic accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo. A Christo aequali Patri, cujus morte salvatus est. Vel aliter: Hic accipiet benedictionem a Domino. De isto supradicto dicit: Qui non jurat in dolo proximo suo, accipiet benedictionem a Domino, quando dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV). Et misericordiam a Deo salutari suo. Misericordiam a Deo consequitur, qui se putat esse miserum.
Haec est generatio quaerentium Dominum. Superius singulariter dixit: Hic accipiet benedictionem: modo pluraliter, quia Ecclesia ex pluribus personis congregatur: et tamen una dicitur, propter unitatem fidei. Generatio haec, id est, populus Christianorum, quae in tenebris jacens, verum Dominum Salvatoremque quaesivit.
Requirentium faciem Dei Jacob. Id est, populus Christianus requirit faciem Dei Jacob. Unde dictum est: Major serviet minori (Gen. XXV): quia posterius nato primatum dedit. Intercedit diapsalma, ut immutet personam. Ipse enim Dominus nunc coelestia regna repetens, nuntiatur. Ascendente ergo cum angelis, hi qui praecedebant sive comitabantur, aliis eorum principibus acclamabant:
Tollite portas, principes, vestras: et elevamini, portae aeternales. Hoc est, reserate coelestes aditus: pateat aeternitatis ingressus. Vel, tollite portas, principes, vestras: Vox angelorum bonorum, ad angelos malos: quorum princeps diabolus est. Portas, principes, vestras: id est, cupiditatem et timorem. Bene conjunxit cupiditatem et timorem: quia quicumque per cupiditatem congregat, per timorem et malitiam custodit, ut non perdat; et qui timorem, et cupiditatem, et malitiam habet, spiritum malignum de se non dejicit. Et elevamini, portae aeternales: id est, fides et charitas. Aeternales dicuntur: quia ab Adam usque ad Christum in imo jacuerunt: et ideo elevari dicuntur. Et introibit rex gloriae: hoc est, Christus; quia per fidem et charitatem introivit Christus in Ecclesiam. Et introibit rex gloriae: Christus Dominus immensae claritatis retinens regnum. Ili quoque attoniti et mentis stupore perculsi dicunt:
Quis est iste rex gloriae? Vox majorum daemonum. Ac si dicerent; Nos nostrum regem habemus diabolum: iste rex gloriae quis est? Quis, inquit, est iste rex gloriae? Respondet qui loquitur: Dominus fortis et potens. Vox angelorum bonorum. Fortis est, qui alligavit fortem principem vestrum (Marc. III). Fortis, cum suscepit mortem: potens, cum vicit infernum. In praelio, cum spoliato Tartaro, reduxit secum multitudinem captivorum. Clamat iterato, et dicit:
Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales. Eleventur aethereae januae: aperiantur aeternarum aedium valvae. Et introibit rex gloriae. Quia non solum post resurrectionem, immensam possedit claritatem: verum etiam et illam quam aequalem cum Patre habuit priusquam fieret mundus. Adorantes igitur hi tantae gloriae unicam singularemque potentiam, aiunt:
Quis est iste rex gloriae? Respondetur his: Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Pluraliter hic virtutum, Christus intelligitur: quia super novem virtutes coelorum sedet. Vel virtutum dicit: quia super omnes virtutes diaboli, Dominus est. Vel virtutum dicitur: quia diabolus novem ordines angelorum sub sua habuit dominatione, sive bonos sive malos. Tollite portas. Vox angelorum bonorum. Vel vox Dominica ad angelos bonos. Tollite portas, hoc est, quia quando Adam peccavit, portae paradisi clausae fuerunt: et data est romphaea ignea angelo Seraphim, ut eum custodire deberet. Sed postquam Christus venit in mundum, et luctavit cum diabolo, aperuit infernum, et animas sanctorum secum eduxit: et cum angelis bonis ad coelestia remeavit. Tunc portae paradisi, quae ante clausae fuerant, apertae sunt. Vel portae aeternales, angeli dicuntur: per quorum custodiam, ad coelestia conscendimus. Elevatae dicuntur: quia antea omnes animae sanctorum ad infernum descendebant. Sed postquam Christus ascendit una cum corpore suo super omnes virtutes coelorum, post angeli laetati sunt: quia animas sanctorum apud se illuc deduxit. Quis est iste rex gloriae? Vox angelorum, qui apud Patrem semper fuerant: ac si dicerent: Nos Patrem, et Filium semper simul esse videmus: iste rex gloriae quis est? Pro parte carnis dicebant: Tollite portas: Vox prophetae de Judaeis, Tollite portas: id est, superbiam, et cupiditatem, et avaritiam: quia per has tres, omnis homo ad infernum descendebat. Vel elevate portas, principes, vestras: pro quo in Hebraeo positum est: Levate, portae, capita vestra: recto ferantur itinere. Ad perfectum munditiae dicit hominem venire non posse: et quemquam ad perfectum munditiae venire non valere. Portae aeternales quas dicit elevari, fides, charitas, et castitas est, quia per has tres Christus Ecclesiam ingreditur. Quis est iste rex gloriae? Humana fragilitas respondit: Quis est iste? Ac si dicant: Iste est quem nos crucifiximus, et improperavimus, ac pro nihilo habuimus. Respondent: Dominus virtutum, id est, qui mortuus est ad tempus ex infirmitate carnis: sed nunc vivit ex virtute Dei. Vel virtus fuit, quando dixit Thomae: Infer digitum tuum in locum clavorum, et mitte manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XXVI). Dominus virtutum dicitur, sicut Paulus ait: Quis nos separabit a charitate Christi (Rom. VIII)? Tribulatio, an angustia, an persecutio, et reliqua. Item: Tollite portas, principes, vestras. Vox angelorum, qui cum Christo ad infernum descenderunt, ad subjectos diaboli dicunt. Ostendunt se principem illorum ligatum ducere: Tollite portas: quia fractae sunt portae, id est, potestas illorum tunc abstracta est. Et elevamini, portae aeternales. Et tunc elevatae sunt aeternales, id est, animae sanctorum de inferno. Aeternales dicuntur, quia semper sine fine apud Deum regnaturi sunt. Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Pro Domino virtutum, in Hebraeo legitur Dominus sabaoth, quod in alio loco Septuaginta interpretes omnipotentem transtulerunt. Merito virtutum Dominus, qui pro nobis homo factus est: morti traditus, infernalibus est tenebris addictus: quod clementer suscepit, patienter toleravit, fortiter vicit, mirabiliter consummavit. Qui cum virtute propria calcans inferos: cum triumpho rediens ad superos: cum gloria ascendit ad coelos: sedet nunc ad dexteram Dei Patris omnipotentis, interpellans nostris jugiter pro delictis. Amen.
- PSALMUS XXIV.
Psalmus David. Vicesimus quartus psalmus mediatoris nostri missam ad Patrem continet vocem: interdum habet Ecclesiae supplicantis clamorem.
Ad te, Domine, levavi animam meam. Hic vox Ecclesiae intelligitur ad Christum. Levavi dicit, id est, elevavi: quia prius in valle lacrymarum, vel in imo jacebat Ecclesia, antequam Christus veniret in mundum. In quid elevavit? Hoc est, in spe, fide et charitate, per sanctificationem, quia triticum si in imo jaceat, computrescit; si sursum elevatur, custoditur. Sic et anima, si in peccatorum putredine, hoc est, si in imo jaceat, computrescit et perit. Nam si sursum elevatur in his supradictis, spe, fide et charitate, custoditur a Deo. Vel, ad te, Domine, levavi animam meam per crucem. Deus meus, in te confido, Ecclesiae confessio est: In te confido, non in me, sed in te. Non erubescam: quia in homine non confido: de quibus dictum est: Maledictus homo qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII); et: Benedictus vir qui confidit in Domino (Psal. XXXV). Non sit dilatio resurrectionis, quae opprobrium generet inter credentes.
Neque irrideant me inimici mei. Qui me irriserant prius cum dicerem: Possum destruere templum, et hoc in triduo reaedificare (Matt. XXVI). Neque irrideant me inimici mei: id est, illi qui in homine tantummodo confidunt, quia postquam ille defectus fuerit, inimici ipsorum irrident ei: et inimici Ecclesiae sunt daemones, haeretici, vitia et peccata. Etenim universi qui te exspectant: qui te sustinent: non confundentur. Neque hic, neque in futuro: Apostoli, vel hi qui credituri sunt per verbum eorum in te.
Confundantur iniqua agentes supervacue. Propheta non optando, sed prophetando dicit: Confundantur in die judicii illi, qui usque in finem in malitiam ipsorum perseverant: illi qui super perpetratum in me scelus illud addiderunt, ut sigillis tumulum communirent. Usque huc Dominus de Passione sua: hinc vox succedit Ecclesiae: quae post resurrectionem Dominicam se supplicat edoceri.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi: et semitas tuas edoce me. Illas per quas venitur in regnum tuum, vel vias tuas: hoc est, mandata tua: notas fac, hoc est, demonstra mihi, Semitas tuas edoce me. Semita minor est quam via: per semitam intelligitur arcta et angusta via, quae ducit ad vitam.
Dirige me in veritate tua. Vox Ecclesiae. Dirige me, quia ego tortuosus sum. In veritate tua: hoc est, in Christo tuo: edoce me, ut nihil perverse agam. Quia tu es Deus salutaris meus. Tua enim resurrectione meum salutare mihi collatum est. Et te sustinui tota die. Hoc est toto tempore. Videbant me pro te sustinere per omne vitae hujus tempus. Audieram enim per voces prophetarum te venturum esse in mundum. Sustinui autem per lumen fidei, donec me vocares.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, etc. In quibus ut nos redimeres, homo factus es. Vel populus Christianus loquitur: ut rectos eos faciat de sua miseratione; ut illud: Misericordiae tuae multae sunt, Domine; et: Misericordiae tuae a saeculo sunt (Psal. CXVIII); et: Misericordias tuas ab initio saeculi promisisti nobis (Ibid.).
Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris, Domine. Illa quae in adolescentia gessi, priusquam de domo patris iniqui procederem. Aut delicta juventutis, ante baptismum: et ignorantiae meae hoc est, post baptismum.
Secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, Deus. Id est, non secundum merita, sed secundum tuam misericordiam. Immensa est enim misericordia tua, qui vocas ea quae non sunt tamquam quae sunt. Propter bonitatem tuam, Domine. Quia provocas peccatores ad poenitentiam.
Dulcis et rectus Dominus. Dulcis, quia est panis vitae. Dulcis, quia promittit praemia futura. Rectus, quia reddit unicuique secundum opera sua. Propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Legem charitatis; per quam dimittentes offensas, reconciliamur Deo. Delinquentibus in via, peccatoribus in ista vita.
Diriget mites in judicio. Mites et humiles corde diriget in judicio, hoc est discretionem facit hic in praesenti inter corpus et animam: ut se invicem corrigant in viis mandatorum Dei. Vel illud quod superius scriptum est: Peccata adolescentiae meae et ignorantiae meae ne memineris. Istum et aetas excusat, et ignorantia. Unde intelligimus eum qui peccat in adolescentia, et non ignorat, veniam non habere. Servus quippe qui novit voluntatem Domini sui, et non facit: vapulabit multum (Luc. XII). Omnes viae Domini, misericordia et veritas: quia et ipsa misericordia, aequis est librata ponderibus. Docebit mansuetos vias suas. Misericordiam et veritatem: et ut se ex toto corde diligant, quae est vera via. Sic enim sequitur:
Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia, quia nos redemit: et veritas, quia impios judicabit. Dulcis et rectus Dominus: quia qui se miserum confitetur, miseretur illi Deus. Requirentibus testamentum ejus. Illis facit misericordiam, qui requirunt novum Testamentum: quo nos sanguine suo reconciliavit Deo Patri. Et testimonia ejus. Prophetas et apostolos: quorum testimoniis est Ecclesia congregata.
Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo. Non propter mea merita, sed propter tuam misericordiam. Multum est enim. Grande est peccatum meum. Grande est, inquit, generale peccatum: quod nisi Deus per baptismum delere dignetur, aliter non abluetur.
Quis est homo qui timet Dominum: legem statuit ei in via quam elegit. Ut ad ea quae elegit, deflectatur. Simile huic per Moysen ad populum Dominus protestatur, dicens: Ecce hodie statui ante oculos tuos ignem et aquam, bonum et malum, vitam et mortem: elige vitam, et vives (Deut. XXX).
Anima ejus in bonis demorabitur. Si elegerit vitam. Et semen ejus haereditabit terram. Per opera justitiae, haereditatem capiet in regione vivorum. Vel anima ejus in bonis demorabitur: id est, sperabit in praemiis futuris: et semen ejus haereditate possidebit terram. Semen ejus, opera ejus, possidebunt terram: id est, vitam aeternam.
Firmamentum est Dominus timentibus eum. Nos infirmi et imbecilles sumus: sed ab illo hortamur ne ab hujus saeculi fluctibus quatiamur. Et testamentum ipsius ut manifestetur illis. Hoc est novum Testamentum. Lex quae eum annuntiavit per litteram velata, in Christo manifestatur.
Oculi mei semper ad Dominum (Eccl. II). Oculi cordis intenta mente ad Deum: de quibus dicitur: Oculi sapientis in capite ejus. Quia ipse evellet de laqueo pedes meos: hoc est, de laqueo diaboli sensus meos, a quo prius per voluptates saeculi capiebar.
Respice in me, et miserere mei. Respice, in adjutorium: et miserere, quia miser sum. Quia unicus et pauper sum ego. Ad Christum pertinet: quia Christus unicus sine peccato: ut ait propheta: Qui peccatum non fecit (Isai. LIII). Pauper pro nobis, ut Paulus dicit: Qui cum dives esset, pauper factus est, ut illius inopia nos divites essemus (II Cor. VIII). Vel unicus, populus Christianus. Sed bene se unicum dicit, quia unigenitus est Patris. Qui pauper natus in carne, factus est unicum pretium mundi. Quia unicus et pauper sum ego. Sic et Elias solus remansit (III Reg. XVIII): et Jeremias solus sedit et flevit, a malis hominibus separatus (Jerem. XV): Unde et David alibi dicit: Habitare facit unius moris in domo (Psal. LXVII).
Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt. Per passionem. De necessitatibus meis erue me. Necessitates meae sunt, ut homo pro hominibus moriar, et ideo a te eripiar, ut resurgam.
Vide humilitatem meam. Per quam carnem suscepi. Et laborem meum. Quo morti subdor. Vel aliter. Vide humilitatem meam et laborem meum. Ecclesia loquitur ad Christum. Humilitatem, quia humiliant eam peccatores. Laborem, in tribulatione. Et dimitte omnia delicta mea. Populi delicta, quae in me suscepi.
Respice inimicos meos: Judaeos utique, ut confundantur. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt. Vox Ecclesiae de persecutoribus. Odio iniquo oderunt me. Iniquum odium ad distinctionem justi dicitur. Si enim non odissent me, non utique condemnassent morte.
Custodi animam meam, et eripe me. Ecclesia supplicat ut custodiatur et eripiatur ab omni malo. Non confundar, quia invocavi te. In manus tuas commendo spiritum meum. Non confundar, neque hic, neque in futuro, quia invocavi te.
Innocentes et recti adhaeserunt mihi. Innocentes, qui puritatem vitae ab exordio nativitatis custodierunt. Sicut collo adhaeret caput, et membra in eodem corpore continentur: sic et Ecclesia per justitiam adhaesit Christo, et membra ejus in eodem corpore continentur. Innocentes, id est, successores apostolorum, vel caeteri sancti et recti, quorum cor non fuit perversum post deos alienos. Adhaeserunt mihi, revertenti ex inferis. Quoniam sustinui te, Domine. Implevi, Pater, voluntatem tuam.
Libera me, Deus Israel, ex omnibus tribulationibus meis. Ut mihi mors ultra non dominetur: sicut Apostolus ait: Scitote quia Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI). Sciendum tamen, quod humilitas orationis non ad divinitatem, sed ad humilitatem assumptae carnis est referenda. Nos vero deprecemur Dominum, ut viventes immaculati, ab infernalibus angustiis liberari mereamur. Quia sustinui te, Domine. Libera me, Deus Israel. Israel, id est, animarum videntium Deum. Ex omnibus angustiis, ex omnibus tribulationibus meis.
- PSALMUS XXV.
In finem, Psalmus David. Psalmus iste de homine et Christo testatur: et omnis Ecclesiae in Christo perfectae continet vocem.
Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Ut sit mihi per judicium tuum misericordia: quoniam per innocentiae gradior viam. Superius dictum est: Judica me, Domine. Vox Ecclesiae ad Christum. Judica me, non quod judicium futurum roget a Deo, sed discretionem: de qua in alio psalmo legimus: Judica me, Deus, et discerne causam meam (Psal. XLII): hoc est, ut non me judices in futuro, sicut caeteri peccatores judicandi sunt. Quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Pro parte sua dicit Ecclesia. Ac si dicat: Parata sum innocenter vivere, quia nulli nocuit, nec nocere desiderat Ecclesia. Ingressus sum, id est, inter peccatores, ubi usque in finem habitat. Et in Domino sperans non infirmor. Sed firmor in fide. Non infirmor, id est, inter hos peccatores: propterea quia in te spero, non in me.
Proba me, Domine, et tenta me. Probari se rogat Ecclesia, ut se noscat, et ab aliis cognoscatur probata. Sicut Job probatus est, ut se cognosceret, et alii eum cognoscerent: sicut illi reges fecerunt qui eum visitaverunt. Proba me, Domine, in tentationibus: et tenta me, ne aliquid in me delicti remaneat. Ure renes meos et cor meum. Quid renes sonent, in corde significat: quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est. Sic petit judicium, ut misericordiae recordetur. Ure renes meos et cor meum. Spiritum sanctum adhibe delectationibus et cogitationibus meis: qui utraque exurens, me dignum efficiat. Ure, hoc est, igne Spiritus sancti, de quo igne dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII).
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est. Ut ab hoc igne arguar, et non exurar. Et complacui in veritate tua. In Christo tuo: ut non in meo mendacio, sed in tua veritate placerem.
Non sedi in concilio vanitatis. Non sum conjunctus his qui contra te, Christum meum, vanum agebant concilium. Non sedi in concilio vanitatis, id est, qui de terrenis cogitant semper, non sedit Ecclesia in eorum concilio. Et cum iniqua gerentibus non introibo. Non posui cum his absconditam conscientiam meam.
Odivi Ecclesiam malignantium: Judaeorum, sive haereticorum. Et cum impiis non sedebo: pactum cum his non inibo. Et cum impiis non sedebo: id est, non solum cogitaverunt in verbo, sed perfecerunt in opere.
Lavabo inter innocentes manus meas. In bonis operibus lavabo manus meas, quae peccatis ante sordebant. Manus lavabo, id est, opera. Lavat per lacrymas, per baptismum et poenitentiam. Et circumdabo altare tuum, Domine. Amplectar sublimia tua, ut discam laudare te. Altare, id est, fides. Circumdabo, id est, operibus bonis. Unusquisque sanctus altare Domini in se habet: quod est fides.
Ut audiam vocem laudis tuae: et enarrem universa mirabilia tua. Ut cum didicero, exponam caeteris miraculum illud: qualiter pro nobis vel passus es, vel resurrexisti. Et enarrem universa mirabilia tua, laudis tuae: id est, quidquid boni agimus, a Deo reputatur esse, et quidquid mali facimus, a nobis est. Laus Dei perfecta est, et laus hominum imperfecta.
Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Pulchram effeci mentem meam, ut esset tibi commoratio digna: in qua habitans glorifices me gloria tua. Domus Domini est Ecclesia. Sacerdotes et habitatio gloriae tuae ipsi sunt in quibus habitat Deus.
Ne perdas cum impiis animam meam. Cum his qui per impietatem, mitem tradiderunt. Et cum viris sanguinum vitam meam. Qui dolose insidiantes, effuderunt sanguinem tuum.
In quorum manibus iniquitates sunt. Hoc est, in operibus eorum. Dextera eorum repleta est muneribus. Abstinendum a muneribus docet: culpans eos qui accipiunt munera: qui iniquitatem agentes, quaestum hujus impietatis lucrum aliquod arbitrati sunt: sicut ipse proditor Judas fecit. Dextera eorum repleta est muneribus. De sinistra fecerunt sibi dexteram: quia vita futura, dextera dicitur, et sinistra, vita praesens. Illi pro dextera, habuerunt sinistram: ut est illud: Est munus a lingua, et est munus a manu, et est munus ab obsequio. A lingua, laus: hoc est, favor humanus. A manu, a rebus terrenis. Ab obsequio, servitium indebite impensum. Sed melius est, quod ait propheta: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitat (Isai. XXXIII).
Ego autem in innocentia mea ingressus sum. Ecclesia loquitur pro parte bonorum: per studium sanctae vitae a prioribus delictis. Ingressus, inter peccatores. Libera me. De tribulatione. Et miserere mei. Quia miser sum.
Pes enim meus stetit in via recta. Sensus meus in Christo: quia ipse est via. Pes enim meus, ne mihi praevaleant, stetit in via recta: ille scilicet, in quo ad te accedere coepi per justitiae viam. In Ecclesiis benedicam Dominum. De unitate congregationis dicit. In Ecclesia, non in latebris, sed in conventiculis populorum te benedicens. Praedicabo dilectionem illam qua tuo me sanguine redemisti: baptismo abluisti: ac pane coelesti et sacris dapibus adimpletum, innocentiae me melioris vitae restituisti.
- PSALMUS XXVI.
In finem, Psalmus David antequam ungeretur. Ter unctus est David: Semel sub patre suo Jesse in Bethlehem (I Reg. XVI): secundo, in Hebron (II Reg. II): tertio, quando regnavit super omnem Israel in Jerusalem (II Reg. V). Quaere ergo cui potissimum hic :PSALMUS Conveniat unctioni. Sciendum autem quod antequam ungeretur, in Hebraeis voluminibus non habetur. Sed de istis tribus unctionibus, media ad istum pertinet psalmum. David figuram Christi tenet: quia et ipse unctus est in baptismo, quando in specie columbae Spiritus sanctus super eum venit. David a prima unctione non accepit regnum: sic nec Christus secundum carnem tempore passionis accepit regnum, nisi posteaquam ascendit.
Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Nullis tenebris obtegi formidat, quem Dominus illuminat semper et salvat. Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Vox Ecclesiae ad Christum. In omnibus psalmis verba Spiritus sancti sunt. Sicut oculi corporis illuminantur ab alia luce: sic et oculi cordis nostri a virtute fidei, hoc est, a Christo illuminantur. Unde dictum est: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. X).
Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Ipse est enim fidelis animae protectio: idcirco non metuit inimicum. Defensor est ipse qui et salus; sed tamen defensor adjutor dicitur: A quo trepidabo? Dicit Ecclesia: A nullo, nec a diabolo, neque ab haeretico, neque a persecutore, dum ipsum habeo defensorem.
Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas. Accedunt, ut excitatis in me prioribus delictis, corpus meum rabido dente dilacerent. Vel, dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas, id est, daemones vel persecutores. Carnes vero, id est, affectus carnis: quia hoc est cibus ipsorum. Et tamen dantur illis carnes edere: id est, corpora sanctorum ad persequendum. Sed habent sancti consolationem a Domino, ut ait in Evangelio: Nolite timere eos qui occidunt corpus: animam autem non possunt occidere (Matth. X).
Qui tribulant me inimici mei: ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Quia Dominus illuminatio mea est: qui tribulant me inimici mei, daemones, vel persecutores: ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Tunc infirmati sunt, quando Christus nostram suscepit humanitatem.
Si consistant adversum me castra: non timebit cor meum. Dominus enim bellator fortis, ipse pugnabit pro me. Si consistant adversum me castra: id est, fortitudo daemoniorum, vel persecutorum. Castra dicit, secundum illud: Castrametati sunt (Num. XXXIII). Non timebit cor meum. Ecclesia dicit, propter illud quod Dominus dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. ult.).
Si exsurgat in me praelium, in hoc ego sperabo. Et si moveantur adversus me pugnae, confidens sum in his: eo quod possit Deus, qui est spes mea, iniqua tela in inimicorum ora detorquere. Si insurgat in me praelium. Ista supradicta praelia, pugna daemoniorum. Ego, dicit Ecclesia, in auxilium tuum et defensionem tuam sperabo.
Unam petii a Domino, hanc requiram. Quidam putant unam charitatem, sive gratiam, aut certe unam petitionem dici: cum ahath verbum Hebraeum, absolute unum neutrali genere sonet, et legatur: Unum petii a Domino, id est, ipsum Dominum. Hunc requiram, id est, ipsum Dominum.
Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. In domo Domini, in vita perpetua: quia quamvis Ecclesia hic dicatur domus: tamen non proprie, sed nuncupative. Unde dicit: Beati qui habitant in domo tua, Domine (Ps. LXXXIII).
Ut videam voluntatem Domini: id est, dilectionem Dei: ut illud: Videbimus eum sicuti est (Joan. III), sed hic per speculum. Unam petii a Domino, hanc requiram. Videamus quae est una petitio: Ut inhabitem, inquit, in domo Domini omnibus diebus vitae meae: ut in hac vita mortali, templum sanctum efficiar, in quo Deus inhabitare dignetur. Et visitem templum ejus. Eis qui in terris positi, coelestem vitam agunt, particeps fiam. Et protegar in templo sancto ejus: id est, protectionem ab ipso supra dicto habeam.
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo. In quo per fidem inhabitet mecum: ne mihi tentationum obviarent procellae. Tabernaculum divinitatis, humanitas Christi est. Abscondit Ecclesiam in tabernaculo suo: quia caput nostrum Christus est, et nos membra illius. Abscondit ergo Ecclesiam apud se, ut dictum est: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III). In die malorum. Numquid dies mali sunt? Non, sed in nostris operibus mali dicuntur, ut Paulus dicit: Quoniam dies mali sunt (Ephes. V). De istis praesentibus diebus dicit. Quia quamvis caput sursum sit, membra tamen adhuc deorsum sunt usque in finem. Quia et hoc puto significari, quando ipse solus in monte: navicula in mari jactabatur fluctibus, et ideo ab ipso protectione indigent (Matth. VIII). In die malorum: in insidiantium felicitate. Protexit me in abscondito tabernaculi sui. In corde credenti ad justitiam.
In petra exaltavit me. In Christo exaltavit per fidem. Petra, Christus: ut Paulus ait: Petra autem erat Christus (I Cor. X). In petra exaltavit me: In se, qui est stabilis petra ac verissimum fundamentum. Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Nunc, in praesenti: super inimicos, id est, super istos supradictos, exaltatum est caput nostrum, quod est Christus: super omnes inimicos Ecclesiae. Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos, super motus carnales, qui me saepe humiliabant, ne coelestia contemplarer.
Circuibo et immolabo in tabernaculo ejus hostiam jubilationis. Circuibo, id est, exercitabor in creaturis Dei: considerans orbem in Christo credentem. Quia considerat creaturas Dei: cum aliquis coelum et terram, vel mare cum suis ornamentis conspexerit, invenit quid immolet Deo, hoc est, laudem. Circuibo, hoc est, per quatuor partes mundi exempla sanctorum inquiro, et ibi invenitur laus Dei. Et immolabo in tabernaculo ejus hostiam vociferationis. Quod pro nobis ad tempus humilitatem sustinuit, gaudens praedicabo: quia talibus hostiis delectatur. Hostiam jubilationis, hoc est, praedicationis. Jubilus dicitur, qui nec per litteras, nec per syllabas, nec verbis potest comprehendere magnitudinem laudationis Dei. Hostia dicitur, quae per partes dividitur, et sanguis circa altare effunditur, et ipsa hostia foris comburitur. Sacrificium dicitur vinum et oleum, et medium animal; et holocaustum, totum combustum, et victima, antequam occidatur. Unde Paulus: Hostiam vivam (Rom. XII). Cantabo et psalmum dicam Domino. Cantabo, praedicabo; Psalmum dicam, opere compleam: vel laudes spirituales mente concinam dilatata.
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei et exaudi me. Per interioris enim hominis clamorem deprecor ut exaudias me.
Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam, Domine, requiram. Merito cor justi vultum viventis Dei requirit: quia eum videre posse confidit. Beati enim mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. II). Quaesivit facies mea faciem tuam, hoc est, Ecclesia mea faciem tuam requisivit: hoc est, praesentiam tuam.
Ne avertas faciem tuam a me. Alibi dicit: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L). Et hoc orandum est. Sed hic dicit: Ne avertas faciem tuam; id est, ne dimittas me in propria voluntate: sicut dictum est: Tradidit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I): hoc est, permisit. Ne declines in ira a servo tuo. Servus si Dominum terrenum offendit, cum pavore et metu est: quanto magis homo, si Deum coelestem offendat? Ergo hoc rogat Ecclesia, ut illam hic corripiat, et illam videat. Ut non ab illa cum ira discedat, sed ut illa gerat ea a quibus non declinet: sed facie propitiata respiciat.
Adjutor meus esto, Domine, ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus. Adjutor, in praesenti. Esto, tam de praesenti, quam de futuro pertinet. Ne derelinquas me: neque hic, neque in futuro. Neque despicias me, Deus salutaris meus. Salutaris noster Christus est, et hoc rogat Ecclesia ut non despiciatur ab illo: id est, non committat illud peccatum per quod a Deo despiciatur. Ne derelinquas me: cum crucifigo carnes meas cum vitiis et concupiscentiis. Neque despicias me, Deus salutaris meus: quia et si mortalis sum tamen, coelestia quaero.
Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Pater, diabolus: mater, Babylonia, vel gentilitas, antequam Christus veniret in mundum, parentes nobis fuerunt. Modo pater noster, Deus est, et mater nostra, Jerusalem coelestis: ut ait Paulus: Jerusalem quae est mater nostra (Galat. IV). Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Regnum mundi et civitates hujus saeculi quae me genuerunt, et caduca promittebant, reliqui, et a te assumptus, ab his sum derelictus. Quia pater meus et mater mea dereliquerunt me. Potest et de David simpliciter accipi, quod minimus inter fratres, a parentibus contemptus, a Deo electus est per Samuelem. In commune vero, parentum in filiis amor morte finitur: Dei amor crescit in tempore.
Legem mihi constitue, Domine. Legem, temetipsum, quia ipse est lex. In via tua: id est, mandatis tuis. Quae sunt illa mandata? Ut non declines ad dexteram, neque ad sinistram, et non respicias retro, ut illud: Nemo ponens manum suam in aratro, et aspiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 6). Et item: Memores estote uxoris Lot (Luc. XVII). Et ea quae sursum sunt quaerite, non quae super terram. Legem pone mihi, Domine, in via tua: et dirige me in semita recta. Ut non declinem a dextris et sinistris, sed tua sequens mandata, viamque regiam gradiens, terram repromissionis ingrediar. Propter inimicos meos: carnales motus, daemones, haereticos persecutores.
Ne tradideris me in animas persequentium me. Ut non satietur anima eorum de adversitatibus quae accidunt mihi. Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui: et mentita est iniquitas sibi. Insurrexerunt in me, dicentes mendacium: sed cum in te confiderem, destructi sunt in mendacio suo. Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Contra Christum testes iniqui surrexerunt, quando dixerunt Judaei: Hic dixit: Destruite templum hoc, et in triduo reaedificabo illud (Matth. XXVI). Vel contra Ecclesiam dicunt adversarii. Mentita est iniquitas sibi: id est, sibimetipsis mentiti sunt, et non mihi: quia unius cujusque vitium in suum recurrit auctorem. Et mentita est iniquitas sibi. Testes flagitiosi, in eo quod contra alios mentiuntur: sibi mentiuntur, dum in se supplicia praeparant, putantes Deum non vindicare mendacia.
Credo videre bona Domini, in terra viventium. Vox Ecclesiae. In terra viventium, quia pignus nostrum illuc sursum habemus, quod est Christus. Ille accepit de nostra terra mortale corpus, et nos ab ipso accepimus spem et fidem, et per spem et fidem credentes, perveniemus in terram viventium: in qua sancti capient haereditatem regni coelorum. Exspecta Dominum. Id est, usque in finem saeculi quidquid tibi accesserit [ Forte acciderit], pro Christo patienter sustine.
Viriliter age. Id est, fortiter age: ut dixit Angelus ad Jesum: Confortare, et esto robustus (Josue I). Et confortetur cor tuum: hoc est, anima tua. Et exspecta Dominum: hoc est, sustine Dominum. Propheta hic hortatur fidelem illum, qui usque nunc locutus est, dicens: Exspecta primum, ut contra certamina mundi a Deo conforteris. Exspecta deinceps, ut victor ab eodem Domino coroneris: quia non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Nos vero deprecemur Dominum, ut ipso confortante, sustinendo viriliter mundialium fluctuum procellas, exspectemus per fidem: quoadusque veniat reddere, quae dignatus est polliceri.
- PSALMUS XXVII.
Psalmus ipsi David. Psalmus vocem habet ipsius mediatoris, Passionis in conflictu loquentis ad Patrem. Quae autem inimicis optantur: non malitiae est, sed ratio prophetiae praedicentis: quae eis pro malis suis immineant. Vel vox hominis assumpti in divinitate: Clamavit Jesus in cruce, et dixit: Eli, Eli.
Ad te, Domine, clamavi, Deus meus. Ut me clarifices illa claritate quam habui apud te priusquam mundus fieret: quia nunc hominem assumpsi. Ne sileas a me. Sed loquaris: quia aequalem tecum habeo aeternitatem. Ne sileas a me: hoc est, non me derelinquas. Et ero similis descendentibus in lacum. Id est, in miseriam istius vitae: quia si divinitas ab eo recessisset, similis nobis in miseria fuisset. Si silueris, ero similis pereuntibus: tamen si taceas, non cognosceris.
Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te. Oravit Christus in cruce pro toto mundo, et pro Judaeis, et pro apostolis. Dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Extollo manus meas: id est, extendi eas in cruce. Ad templum sanctum: id est, ad hoc extendi, ut templum tibi praepararem: hoc est, corpus Ecclesiae. Et assimilabor descendentibus in lacum. Lacus significat infernum: locum videlicet eorum qui sub custodia retinentur. Et alibi scribitur: Usque ad captivam quae erat in lacu (Exod. XII): Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te: dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum: in cruce scilicet pro credentibus, qui templum tuum futuri sunt.
Ne simul tradas me cum peccatoribus. Peccatores, latrones, inter quos pendebat, ut ait propheta: Et inter iniquos deputatus est (Isai. LIII). Cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Id est, in die judicii cum his latronibus, aut caeteris malis. Tam ad Christum, quam ad Ecclesiam pertinet, ut non sic peream, mortem suscipiens, sicut operarii iniquitatis.
Cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo: mala autem, etc. Loquebantur Judaei pacem cum Christo, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et quia a Deo venisti magister, et viam Dei in veritate doces (Matt. XXII). Mala autem sunt in cordibus eorum, quando interrogabant eum: Licet tributum dari Caesari, an non (Marc. XII)?
Da illis secundum opera eorum. Qui te non intelligunt per beneficia, intelligant per cruciatus, ut male agentes, bona tua invenire non possint. Propheta non optando, sed pronuntiando, dicit: Ac si dixisset: Daturus es illis vindictam in die judicii. Et secundum nequitiam adinventionum eorum, etc. Studia eorum sunt, ut mihi noceant, et laqueos tentationum intendant: ideo justum est, ut in his ipsi deficiant. Redde retributionem eorum ipsis. Ipsi enim reddiderunt mala pro bonis, te non intelligentes. Quoniam non intellexerunt opera Domini, etc. Machinae eorum quae contra Ecclesiam meam eriguntur, nihil praevaleant.
Benedictus Dominus. Pater. Quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. Respondens ante passionem: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII).
Dominus adjutor meus. In passione. Et protector meus. In morte. Et in ipso speravit cor meum, Humanitas in divinitate. Et adjutus sum. In tribulatione, ut resurgerem.
Et refloruit caro mea. Caro Christi in resurrectione refloruit. Vel, refloruit caro mea: refloruerunt apostoli: quia post negationem, ad fidem venerunt. Refloruit caro mea, procedense tumulo incorrupta. Et refloruit caro mea. Pro carne, Theodotio cor interpretatus est. Aliter: Quippe resurreximus cum Christo. Et de resurrectione dicitur: Ossa vestra ut herba orientur (Isai. LXVI). Et ex voluntate mea confitebor illi. Ipsi Patri, ut illud: Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matt. XI). Et Ecclesia Christo: ut illud: Providentes gregem, non coacte, sed voluntarie (I Petr. III); et item: Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo (Psal. LIII). Et ex voluntate mea confitebor ei, non ex necessitate. Confitebor tibi per baptismum. Dominus fortitudo plebi suae. Populo Christiano. Et protector salutarium Christi sui est. Quicumque in Christo baptizatus est, et ipse Christus vocatur. Sciendum autem quod et iste psalmus, excepta una littera, in Hebraeis voluminibus scriptus sit secundum ordinem litterarum. Protector, hoc est, defensor. Salutarium Christi sui est. Pluraliter dicit: quia omnes virtutes Christi divinitas custodit.
Salvum fac populum tuum, Domine. Hoc est, populum Christianum. Vel, salvam fac plebem tuam, Domine, quam morte mea redemi. Et benedic haereditati tuae. Quam per corporis et sanguinis mei mysterium in Ecclesia congregasti. Hereditas Christi, sua Ecclesia, de qua dixit: Dabo tibi gentes in haereditatem tuam (Is. II). Et rege eos, et extolle illos usque in saeculum. Rege illos, ac si dicat: Tu rege, non diabolus, nec peccatum. Et extolle eos usque in saeculum: hoc est, defende eos usque in saeculum, in vita aeterna. Tu, Domine, rege et eleva nos: quia populus tuus sumus, ut in hac vita quae tibi sunt placita facientibus ab hac mortalitate in immortalitatem, te commutante, extollamur: id est, in coelestibus elevemur, regnaturi cum sanctis tuis.
- PSALMUS XXVIII.
In finem, Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Quando area de captivitate Philistinorum reducta est, pro qua multa mala habuerunt, dimissa est, in Silo, et David aedificavit ei tabernaculum: in quo hortatur populum, ut offerant sacrificia Deo (I Reg. IV, V et seq.). David apertissime figuram Christi tenet, et arca figuram Ecclesiae. Sicut David reduxit arcam de captivitate, sic et Christus reduxit arcam, hoc est, sanctam Ecclesiam de captivitate: id est, de potestate diaboli. Psalmus ergo vocem continet prophetae loquentis de perfectione Ecclesiae in hoc saeculo congregatae.
Afferte Domino, filii Dei. Qui per gratiam in adoptionem filiorum vocati estis. Vox Christi praedicatores admonet: Afferte praedicationem, et exemplum, vel fidem et opera. Afferte Domino filios arietum. Quos per Evangelium duces gregum apostoli genuerunt. Arietes, apostoli dicuntur. Arietes in capite duo cornua habent. Et sancti apostoli duo cornua habuerunt: id est, duo testamenta praedicaverunt. Filii arietum, successores apostolorum sunt, quos genuerunt per verbum praedicationis. Consummatio tabernaculi, secundum sensum, perfectio Ecclesiae est conjunctae de Judaeis et gentibus hic in praesenti.
Afferte Domino gloriam et honorem. Ut per opera vestra glorificetur aeternus Deus per verbum et exemplum. Unde dicit: honorificabant et glorificabant. Filios generant, ut diximus, per praedicationem, ut Paulus dixit: Per Evangelium ego vos genui (II Cor. IV). Hoc est, gloria et honor Dei. Afferte Domino gloriam nomini ejus. Gloriosum per vos nomen ejus in cunctis innotescat. Nomen Patris, Filius est: gloria Christi, Ecclesia est. Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Dilatate cor vestrum in sanctificatione perfecta, in qua Deus habitet: id est, in Ecclesia, vel in conscientia: ubi unusquisque ipsum adorare debet.
Vox Domini. Praedicatio Domini. Super aquas. Super populos. Ut illud: Aquae multae, populi multi (Apoc. XVII). Vel, vox Domini super aquas: id est, in Baptismo super Christum, ut dicit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matt III). Super aquas: quia populus qui ibidem aderat, vocem audivit. Vel, super aquas, ut apostolis ait: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matt. ult.). Deus majestatis. Deus potestatis. Intonuit Dominus super aquas multas. De tabernaculo corporis assumpti, terribiliter populis conversionem praedicavit, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matt. III). Sicut tonitruum a nube procedit, ita et Christus intonuit a nube: hoc est, de corpore suo, quando dixit: Poenitentiam agite.
Vox Domini in virtute. In credentibus potens facta, quando dixit: Lazare, veni foras (Joan. XI). Vel in virtute, qua in unoquoque sancto loquitur. Vox Domini in magnificentia. Quando magnificatur per opera sanctorum. Magnificentia, Ecclesiis dilatata.
Vox Domini confringentis cedros. Cedri dicuntur omnes sublimes, et excelsi, vel superbi. Confringet illos, aut per poenitentiam, aut in die judicii in vindicta. Cedros, superbos quosque. Ecce securis ad radices arborum posita est. Confringentis cedros, humilians superbos. Sciendum quod cedrus duas habet intelligentias, sicut et unicornis: hoc est, si ad bonam partem, justos; si ad malam, peccatores ac superbos ostendit. Et confringet Dominus cedros Libani. Conteret per poenitentiam elationes ejus, ac collidet dum ignobilia elegit, ut fortia conterat et confundat.
Et comminuet eos ut vitulos Libani. Ramos earum, et virgulta calcibus verberans. Pro hoc in Hebraeo habet, et vitulus Libani. Excisa superbia ac petulantia, adducit eos ad imitationem humanitatis suae, quia tamquam vitulus immolatus est. Iste vitulus est saginatus qui occisus est, hoc est, Christus pro salute mundi. Sicut confringit vitulus de cornibus virgulta tenera: ita Christus confregit Judaeos. Unde dixit: Jam securis ad radices arborum posita est (Matt. III). Et dilectus quemadmodum filius unicornium. Factus est dilectus Filius Dei per assumptionem corporis, filius Judaeorum, et contrivit eos qui per superbiam singularem, suam erigere justitiam conabantur. Christus est filius Judaeorum, quia ex stirpe eorum secundum carnem fuit. Judaei unicornes dicuntur, pro una lege quam habuerunt, per quam in superbiam se extulerunt.
Vox Domini intercidentis flammam ignis. Poenitentiam Joannes in deserto praedicans, omnem gehennae restinguebat ardorem. Intercidentis, id est, dividentis persecutorum furentem iracundiam: cum alii dicerent, hic est Christus, alii autem dicebant, non: sed seducit turbam (Joan. VII). Ille vero praecidens hunc furorem, credentes ascivit charitati suae: incredulos autem reliquit. Post flammam sonus venit: ita et post praedicationem persecutio. Vox Domini intercidentis, id est, auxilium illius inter persecutores, quia suis sanctis subvenit. Intercidentis flammam: illam flammam idoli, ubi tres pueri fuerunt. Vel quotidie in unoquoque nostrum, flammam libidinis per confessionem et gratiam sancti Spiritus intercidit, id est, per orationem sacerdotis facit cessare, sicut legimus per Aaron, Deum fecisse in deserto (Num. XVI). Vox Domini concutientis desertum. Anima quae deserta fuerat, occupantibus ante se vitiis, ad verba poenitentiae commovebitur: ut exeuntibus vitiis ab illa, habitabilis Deo fiat. Vox Domini concutientis desertum. Ad fidem commovens gentes desertas, in quibus nullus sulcus praedicationis impositus erat ad suscipiendum verbum Dei. Vel gentes quae desertae erant, conversae sunt de infidelitate ad fidem, per verbum praedicationis. Et commovebit Dominus desertum Cades. Tunc celebrabuntur hac mundi solitudine verba sancta Legis, quae prius a Judaeis non intelligebantur: quia Cades, interpretatur Sancta. Vel aliter: Commotio tineae. Bene illos tineae comparavit, quia sicut tinea pannos comedit: sic conscientia eorum eos comedebat. Commotio tineae dicitur, eo quod commovit illos de illorum conscientia prava, ad fidem Ecclesiae.
Vox Domini praeparantis cervos. Cervos volunt quidam quasi superatores venenosarum linguarum in Ecclesia. Cervi, praedicatores. Praeparavit illos, quando misit ipsos praedicare. Cervi transeunt et calcant spinas vel serpentes: sic, et praedicatores venena diaboli et spinas peccatorum transeunt, et ad altiora fugiunt: id est, ad theoricam vitam. Et revelabit condensa. Obscura divinarum Scripturarum sive mysteriorum coelestium, per Spiritum sanctum patefecit. Unde in Evangelio illi duo quibus ipse apparuit, dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV)? Et in templo ejus. Hoc est, in Ecclesia. Omnes dicent gloriam. Collaudant claritatem Dei. Vel gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.
Dominus diluvium inhabitare facit. Aridam terram Deus non possidet. Simul attende vim verbi, quod non dixerit aquas, sed diluvium: ut abundantiam gratiae spiritualis ostenderet, tamquam in arca Noe sanctos a fluctibus saeculi hujus protegens. Et modo inhabitat diluvium in conscientia per abundantiam Spiritus sancti, per quem delentur peccata. Et sedebit Dominus rex in aeternum. In Ecclesiis vel in sanctis, qui sedes ejus effecti sunt, vel humanitas Christi ad dexteram Dei Patris. Reges, sancti dicuntur, qui se regunt.
Dominus virtutem populo suo dabit. Id est, virtutem fidei. Populo suo, populo Christiano, dimicanti contra hujus mundi turbines ac procellas. Et benedicet populo suo in pace. Populo Christiano benedicet et hic et in futuro, quando dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei (Mat. XXV): In pace, in semetipso, quia ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II). In seipso nos benedicit pax vera Christus Dominus, qui sumus Ecclesiastica plebs.
- PSALMUS XXIX.
- PSALMUS Cantici in dedicatione domus David. :PSALMUS Cantici, laus cum opere, dedicatio domus David, resurrectio Salvatoris intelligitur, in qua omnia vitae corpora dedicantur. David figuram Christi tenet. Domus David, domus Christi, id est, humanitas, domus est divinitatis. Tunc aedificavit domum, quando humanitatem carnis assumpsit. Et tunc dedicavit, quando a mortuis eum resurgere fecit. Et modo aedificatur domus David, id est, Christi: hoc est, Ecclesia usque in finem aedificatur, sed in resurrectione dedicatur, quando immortalitatem acceptura est. Vocem redemptoris nostri continet, qui per resurrectionem corporis sui Ecclesiam (quae omnium mater est) acquisitam suo nomini dedicavit.
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me. Excelse te glorificabo, Pater: quoniam suscepisti me de morte. Exaltabo te, Domine. Vox Christi ad Patrem, et vox Ecclesiae ad Christum. Exaltabo te, laudabo te. Quoniam suscepisti me, id est, Christum ad dexteram Patris. Et Christus suscepit Ecclesiam, quando humanitatem carnis assumpsit. Nec delectasti inimicos meos super me. Ut meo jucundarentur interitu. Quomodo dicit, nec delectasti inimicos, dum et Judaei Christum crucifixerunt, et conspuerunt, et flagellaverunt, et persecutores delectantur super Ecclesiam, quando persequuntur? Sed nec Judaei delectati super Christum fuerunt: quia non potuerunt eum exstinguere sicut voluerunt. Sed hic non intelligendum de hominibus, sed de daemonibus, quia delectari coeperunt, quando aestimaverunt eum cum latronibus ad infernum ducendum: sicut in montem se permisit ab eodem duci (Luc. IV). Sed non fuerunt delectati daemones, quia tunc et principem, et suos subjectos ligavit: ita nec super Ecclesiam erunt delectati in die judicii, quando dicturi erunt sancti: Ubi est, mors, aculeus tuus: ubi est, mors, victoria tua? Absorpta est mors in victoria (I Cor. XV): id est, in victoria sanctorum disrupta est.
Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. Domine Deus meus. Oratio Christi, sive Ecclesiae. Sanasti me: resurgere me fecisti, ut corpus mortalitati obnoxium non corrumperetur a morte.
Revocasti ab inferis animam meam: id est, animam Christi cum aliis animabus sanctorum Deus de inferno revocavit. Ipse se resuscitatum a patre pronuntiat, sicut ait Apostolus: Qui crediderit quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus erit (Rom. IV). Salvasti me a descendentibus in lacum. Id est, de miseria istius vitae praesentis. Vel de lacu inferni, ubi animae peccatorum sunt: ne sicut illi, praeceps caderem in mortem. Hinc tam immensum miraculum propheta cernens, exsultat et dicit.
Psallite Domino, sancti ejus, etc. Quod memoratus vestri sanctificavit vos vocando ad agnitionem nominis sui. Psallite, Domino, sancti ejus. Propheta hortatur sanctos, ut laudent illum a quo salvati sunt. Et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Memoria, id est, ut memores sitis beneficiorum qualiter vos de peccato redimere venit.
Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ipsius. Non quod ira aut indignatio in Deo sit, sed justa vindicta. Indignatio Dei fuit, quando Adam peccavit. Ira, justa vindicta intelligitur: quando cum a paradiso dejecit. Et vita in voluntate ipsius, id est, sicut per Deum justa vindicta super ipsum Adam venit: ita per ipsum, id est Deum, vita restituta est, quando humanitatem carnis assumpsit. Quoniam ira in indignatione ejus: cum se de impiis vindicat. Et vita in voluntate ipsius: ut qui fecerit voluntatem ejus, maneat in aeternum.
Ad vesperum demorabitur fletus. Cum in passione ejus tenebris obtecta omnia essent, apostoli in fletu et gemitu morabantur. Et ad matutinum laetitia. Futuram Domini gloriam, quae matutina ejus resurrectione praefloruit, figuravit. Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Vesper post meridiem dicitur: post meridiem, Adam in paradiso vocem Domini audivit deambulantis, et sub arboris foliis se contexit, tremefactus, eo quod pactum trangressus esset. Vespera, tota ista vita praesens intelligitur, quia per peccatum Adae, omnes usque in finem saeculi gemunt. Fletus quia fletum habet homo, quando recordatur bona paradisi quae perdidit in Adam. Et ad matutinum laetitia: id est, in resurrectione, quando simul jam ad libertatem restitues. Vel vesperum, quando flebat Maria et apostoli in Passione Domini. Et mane laetitia, quando resurrexit, ut dictum est mulieribus: Ite et nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt (Matth. XXVIII). Et dixerunt mulieres ad apostolos: Vidimus Dominum, et haec dixit nobis (Joan. XX). Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Potest hoc et de tempore Passionis, sicut superius, et de resurrectione, et consummatione saeculi accipi.
Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Haec redemptus populus dicit: Jam nullam a te satiatus patior egestatem: neque in te defixus, commoveor. Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Vox Adam in paradiso quia sine fine ibidem se putabat esse. Et dum sic cogitasset, et tanta bona ei dedisset, coepit cogitare quid esset causae, cur praecepisset ei Deus ne contingeret de pomo vetito. Hoc vero, inquit, probare volo. Et [ Al. ei] contigit, et probavit: quia projectus est.
Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Et ipsa est vox Adae postquam projectus est de paradiso pro sua culpa. Tunc cognovit quod sapientia lucis ab eo recessisset: et quod a Deo in paradiso collocatus fuerat abundantiae, non a semetipso. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Tunc avertit faciem suam Deus ab Adam, quando peccavit. Et tunc conturbatus est, quando sub maledictione de paradiso projectus est. Et unusquisque homo quando de suis conturbatur peccatis. Vel aliter; Domine, in voluntate tua, et non ex mea: praestitisti decori meo, corpori assumpto: virtutem, ut te cognoscerem. Avertisti faciem tuam a me, cum peccarem: et factus sum conturbatus. Ignorabam enim adhuc lumen veritatis tuae.
Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. Christus Dominus hoc dicit, qui pro redempto populo interpellat ad Patrem. Christus clamavit in cruce, et Ecclesia in persecutione.
Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Si non resurrexero: nam quia effusus est sanguis meus, surgam et sit utilitas: ut acquiram omnes gentes resurrectione mea. Humanitas Christi ad Patrem loquitur, ac si dixisset: Nulla est utilitas quod sanguinem effudi, nisi resurrexero a mortuis. Vel, quae utilitas in sanguine meo, id est, in gente mea? Judaeorum nulla est utilitas: quia non credunt, nisi hominem purum tantum. Non solum non crediderunt, sed etiam latus ejus aperuerunt.
Numquid confitebitur tibi [Al. tacet tibi] pulvis? Non poterit turba impiorum, quae adhuc, velut pulvis, omni vento doctrinae movetur, justificari, si ego non resurgam. Si ego non resurrexero, non confitebitur tibi pulvis. Pulvis, id est, impii, vel infructuosi. Aut annuntiabit veritatem tuam. Id est, Christum tuum: ac si dicat: Si non resurrexero, non annuntiant.
Audivit Dominus, et misertus est mei. Audivit Dominus, Deus Pater, et misertus est mei. Vox Christi, quia resurgere me fecit a mortuis. Dominus factus est adjutor meus. Defensor meus, qui me fecit primogenitum mortuorum.
Convertisti planctum meum. Cum dicerem: Tristis est anima mea usque ad mortem. In gaudium mihi. Cum resurgens dixi: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Sed haec sicut a Christo, ita etiam ab Ecclesia dicuntur: cujus planctus, resurgente Domino, in gaudium est conversus, et quae deinceps cum ipso Domino, et ad ipsum Dominum, jam mundata Agni sanguine dicit:
Conscidisti saccum meum. Velamentum peccatorum meorum: quia saccus, et cilicium ad peccatores pertinet. Dum ergo dicit: Conscidisti saccum meum, et alibi dicit: Induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. IV), et quidem Christus non est usus isto indumento. Quid est saccus Christi, nisi mortalitas quam de nobis assumpsit? Tunc conscissus est iste saccus, quando resurrexit, et immortalis effectus est. Et licet habuit saccum, sed non habuit opus sacci: id est, peccatum: de quo scriptum est: Qui peccatum non fecit: nec dolus inventus est in ore ejus (Isai. LIII). Nobis ergo necesse est saccum et cilicium induere: quia opus sacci habuimus, id est, peccatum. Praecinxisti me laetitia. Id est, laetitia resurrectionis, sive Christum, sive Ecclesiam in futuro: induens me stola prima immortalitatis per resurrectionem tuam.
Ut cantent [Al. cantet] tibi gloria mea. In his qui crediderunt gloriae resurrectionis. Et non compungar. A stimulis peccatorum. Neque Christus: quia nullum habuit peccatum.
Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Id est, sine fine laudabo te. In his, ut jam dixi, tibi concinam atque confitear: qui in me congregati sunt per resurrectionem meam. Omnia enim quae in hoc psalmo humiliter de Christo dicuntur, ad assumptionem corporis magis referenda sunt, quam ad potentiam Deitatis. Nos quoque supplices deprecamur, ut convertat Dominus in gaudium planctum nostrum, remissa mole facinorum; ac mysterio resurrectionis suae laetificatos attollere dignetur in coelum: pro quibus descendere dignatus est in infernum.
- PSALMUS XXX.
In finem, Psalmus David, etc. Psalmus ipsius Mediatoris initio continet vocem; deinde redempti sanguine ejus populi, gratias agentis, ex ipsius interponitur persona prophetae. Ait ergo Redemptor ad Patrem:
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. In te, Pater, spes est corroborationis meae, dum mihi tamquam caeteris hominibus insultant adversarii, vel illudunt. Vel vox prophetae ex persona Ecclesiae dicit, non confundar: quia recte confiteor finem Trinitatis. In te, Domine, speravi. In te, non in me. Non confundar in aeternum: quia qui illum integre confitentur, non confundentur neque hic, neque in futuro. Et in tua justitia libera me, et eripe me. De fovea quam statuerunt animae meae. Quia nisi a Deo justificemur, per nos non possumus justificari. Unde scriptum est; Qui se justificat, ipse se condemnat (Job IX). Unde et Paulus de quibusdam dicit: Suam quaerentes statuere justitiam, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X).
Inclina ad me aurem tuam. Vox Ecclesiae ad Christum. Per aurem benignitas Dei intelligitur. Inclinat Christus aurem, quando exaudire dignatur. Vel tunc inclinavit Deus aurem suam, quando misit Verbum suum, et nos exaudivit in mundo; et intantum inclinavit, ut nostra peccata digito in terra scriberet. Accelera ut eripias me. Accelera, id est, festina: ut eripias me. Vult sancta Ecclesia liberari de corpore, ut ait Paulus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I).
Esto mihi in Deum protectorem. Vox Ecclesiae. In Deum protectorem. In Deum defensorem: quia multi sunt dii nocivi, qui non prosunt. Unde Paulus dicit: Sunt quidem dii multi, et domini multi: nobis tamen unus Deus, una fides, unum baptisma (I Cor. VIII). Esto mihi in Deum protectorem, tamquam proximus. Et in domum refugii, ut salvum me facias. Quia Ecclesia, tempestate persecutionis, ad Deum habet refugium. Ut salvum me facias, a peccatoribus. Domus autem refugii ipse est in quo Pater inhabitat. Multi volunt fugere a praesentia Dei: sed non possunt evadere, ut ait propheta: Et a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII)? Sed nos, dicit Ecclesia, insimul in domo habemus refugium: hoc est, in ipso qui est Deus.
Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. Ad sustinendos eos qui in me saeviunt. Vel firmamentum fidei; et refugium meum es tu: refugium meum dicit: quia Ecclesia in Christo habet refugium, ut ait propheta; Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX). Propter nomen tuum educes me. Ut hoc notum faciam gentibus credituris. Propter nomen tuum dux mihi eris: Quando ego facio aliquid boni, nomen Domini ex hoc glorificatur. Et enutries me. Aggregatis paulatim sanctis, educas Ecclesiam tuam, quae in me fundatur. Et enutries me. Tunc enutrivit Ecclesiam, quando nostram carnem suscepit. Unde et Paulus: Nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet (Ephes. V). Et enutrivit nos, ut fortes simus.
Et educes me de laqueo quem absconderunt mihi. Laqueus dicitur captio: quia quamdiu in via es, hoc est, in Christo, non times in laqueum cadere: laquei secus viam ponuntur. Via, Christus est: sicut ipse ait: Ego sum via (Joan. XIV). Et tu si es in via, hoc est in Christo, non times cadere in laqueum diaboli: quia omnis laqueus ab ipso est. Quoniam tu es protector meus: in manus tuas commendo spiritum meum. Vox Christi ad Patrem in Passione: quando commendavit animam suam, et dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XLVI). Quod commendatur, salvum recipitur. Et ipse dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. XX). Tu es protector meus. Vox Ecclesiae. In manus tuas commendo spiritum meum: hoc est, in potestatem tuam commendo animam meam. Hoc exemplum accepit Ecclesia a Christo. Hoc et sanctus Stephanus fecit: hoc et sancti orant, quando exeunt de corpore, ut illud: Fideli creatori commendant animas suas in benefactis. Hoc in cruce positus Dominus dixit, quod in Patris manus spiritum commendaverit: cito eum ipso resuscitante sumpturus. Dicat nunc populus redemptus sanguine Agni: Redemisti me, Domine, Deus veritatis. Qui es veritas et vita: quia quod promisit Deus, non mentitur. Sicut promisit per servos suos prophetas: ita et venit, et redemit nos sanguine suo. Unde et Paulus dicit; Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI).
Odisti omnes observantes vanitatem, supervacue. Supervacue dicit: non quod Deus odiat quemquam. Absit hoc sentire. Sed qui istam tantummodo vitam praesentem amant, et coelestia contemnunt: sperantes inaniter in beatitudinem saeculi seducentis, odit illos Deus. Non quod odium, sicut dixi, in Deum cadat: sed odire Deus, qui sic faciunt, dicitur: id est, repudiare: quia repudiat illos Deus.
Ego autem in te, Domine, speravi. Vox Ecclesiae: Non in me: sed in te speravi et spero: exspectans resurrectionem tuam. Exsultabo et laetabor in misericordia tua. Pro quo exsultabo, et pro quo laetabor? Pro hoc quod sequitur.
Quia respexisti humilitatem meam. Exsultabo, corpore: laetabor, mente. Tunc respexit, quando carnem suscepit: quia contemptibilis, et captiva, et despecta erat Ecclesia. Exsultabo et laetabor in misericordia tua, pro tantae pietatis commodo, nt me tua morte redimeres: quia respexisti humilitatem meam, in spe illa positam, per quam ea quae non videntur, desiderantur. Salvasti de necessitatibus animam meam. Necessitates corporis multae sunt: id est, manducare, bibere, dormire, vel aliud quod necessario est faciendum: sed necessarium animae, omnino unum: id est, vita aeterna. Salvavit Deus animam de sua necessitate: quia dedit ei vitam aeternam: quod est sua necessitas. Proinde salvasti de necessitatibus mortis perpetuae animam meam quae tibi erat charitate devincta.
Nec conclusisti me in manus inimici. Illi concluduntur in manus inimici, qui perseverant in peccatis suis. Sed ego, dicit Ecclesia, non concludar: quia non volo perseverare in malis. Statuisti in loco spatioso pedes meos. Dilatasti unitatem Ecclesiae in toto mundo. Quomodo dicit, in loco? Numquid localis est Deus? Et localis, et non localis. Localis est ad se venientibus, et non localis, quia ubique est: sed invenitur in loco pure quaerentibus. Ut illud: Et motus est locus in quo erant sedentes (Act. IV). In loco spatioso pedes meos. Pedes, sancti praedicatores, qui portant verbum praedicationis in toto mundo: vel in Ecclesiam, quam tua resurrectione dilatasti in amplitudinem libertatis.
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Miserere mei; ac si dicat: Fac in me misericordiam, quoniam tribulor. Illorum vox, qui tribulantur a qualibet tribulatione. Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Non jam mortem timens, sed insectationem metuens vitiorum. Conturbatus est in ira oculus meus. Ecclesia conturbatur de vitiis et peccatis, tam de suis, quam et de aliorum. Sed orandum est, ut ira non vertatur in odium, neque de festuca fiat trabs. Vel conturbatur oculus de futuro judicio. Conturbatus est in ira oculus meus, quo te mente cernebam. Anima mea, qua te diligebam. Et venter meus. Quo tui recordabar. Haec omnia conturbata sunt, propter priora delicta.
Quoniam defecit in dolore. Ideo in dolore; quia Ecclesia non potest emendare malos; nec segregare malos a sanctis usque in finem. Unde Dominus dixit: Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et colligate fasciculos ad comburendum (Matth. XIII). Vita mea et anni mei in gemitibus. Quamdiu est hic in praesenti vita, habet gemitum et fletum unusquisque homo: Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; donec persecutionem patior propter nomen tuum. Praesens vita deficit, quia mihi tempora sunt, perpetuitatem confiteri.
Infirmata est in paupertate virtus mea. Vox Ecclesiae. Infirmata est Ecclesia inter homines malos, inter quos habitat hic in praesenti vita; quia plures sunt peccatores, et pauci sunt sancti. Vel aliter: Infirmata est in paupertate virtus mea. Sanitas hujus corporis, inter cruciatus passionum. Et ossa mea conturbata sunt. Fortitudo utique mea. Ossa fortes sancti; vel ossa, virtutes Ecclesiae, vel sanctorum. Conturbata sunt, ab illo. Unde superius dicit secundum apostolum: Scimus quia omnis creatura congemiscit; non solum illa, sed et nos intra nos gemimus (Rom. VIII).
Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Qui me propter tuum nomen persequuntur. Factus sum opprobrium vicinis meis. Vox Christi, et vox Ecclesiae. Domino Judaei multa opprobria dixerunt, et haeretici, et persecutores, dicunt Ecclesiae. Et vicinis meis valde. Qui ad credendum appropinquabit. Et timor notis meis. Quia amici mei, propter metum inimicorum, a me longe recesserunt. Totus psalmus, et super David juxta historiam, et super Dominum juxta prophetiam intelligi potest. Nimium, et timor notis meis, id est, apostolis: qui timuerunt in passione. Vel noti, mali Christiani: qui dicunt se credere in Deum, et operibus negant, et despiciunt vitam sanctorum. Vicini dicuntur, per fidem; et noti, propter christianitatem.
Qui videbant me, foras fugiebant a me. Id est, apostoli; qui viderunt Christum comprehendi in passione, et, relicto eo, fugerunt. Vel Judaei fugiunt sacramenta mysterii Ecclesiae, id est, corpus et sanguinem Christi. Omnes qui videbant me, foras fugerunt a me: non intelligentes interiorem spem meam, pro qua patior; ad exteriora visibilia fugiebant. Excidi tamquam mortuus a corde. Obliti sunt me corde, tamquam si fuerim jam defunctus. Excidi tamquam mortuus a corde. Id est, sic habuerunt Judaei Christum, quasi hominem mortuum pro nihilo.
Et factus sum sicut vas perditum. Sic habuerunt Judaei Christum quasi vas perditum; id est, hominem mortuum in suo peccato. Sic sunt sancti apud haereticos, velut homo perditus. Quoniam audivi vituperationem multorum. Id est, Christi a Judaeis, et Ecclesiae ab haereticis. In circuitu inhabitantium. Id est, in circuitu Christi, et in circuitu Ecclesiae: quos ipsi supradicti circumdederunt. Quoniam audivi vituperationem multorum, commorantium in circuitu. Erant vituperantes me, positi in peregrinatione hujus terrae: sequentes circuitum temporum, et ad patriam aeternam redire nolentes.
Dum convenirent simul adversum me; accipere animam meam consiliati sunt. Congregati sunt persecutores, et fecerunt consilium, ut acciperent animam meam, ad consentiendum sibi in sceleribus mortis. Ut acciperent animam meam; id est, Judaei Christum; et haeretici, Ecclesiam. Consiliati sunt mala consilia, et non bona. Consiliati sunt, ut quaererent et ut tollerent animam Christi, Judaei; et haeretici, animam Ecclesiae.
Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu. Qui solus fortis es ad liberandum. Vel vox Ecclesiae. In te speravi. In te, non in me. Et peccatores dicunt: In te speravi. Sed sancti, et fidem, et opera habent. Peccatores sperant in Deum, et non timent illum. In manibus tuis sortes meae. Id est, gratia Spiritus sancti. Non per memetipsum, sed a te actio vitae hujus, quae in hoc saeculo geritur.
Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. Ne mihi praevaleant.
Illustra faciem tuam super servum tuum. Illustra, hoc est, cerne et discerne quicumque sit melior de sanctis tuis. Et salvum me fac in misericordia tua; Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Illuminatio respectus tui super me refulgeat; ut non confundar, sed salver ab his persecutoribus.
Erubescant impii, et deducantur in infernum. Erubescant impii, daemones, haeretici, vel qui non credunt resurrectionem. Erubescant tunc, quando illos sanctos quos in despectionem habuerunt, videbunt coronatos, et se condemnatos. Vel qui, relinquentes verum Deum, ligna adorant, ac lapides venerantur. Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem: in superbia et in abusione. Crucifixum irridentes, et ignorantes resurgentem. Ista cernens propheta, exclamat exsultans et dicit:
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quia multifarie copiosa dulcedo tua est, quam reservasti timentibus nomen tuum. Nec eam in his tentationibus ostendisti: ne, accepta securitate, excederemus a via justitiae. Vel, quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine! id est, quantam gloriam, quanta praemia praeparasti Ecclesiae tuae, ut esset semper cum angelis sine fine in aeternum mansura. Quam abscondisti timentibus te; id est bona sanctorum in temetipso abscondisti.
Perfecisti eis qui sperant in te. Perfecisti: ac si dicat, perfecturus eris. In conspectu filiorum hominum. Qui non erubuerunt confiteri quod credunt, ante reges et potestates, ut ait propheta: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Ps. CXVIII). Quam abscondisti timentibus te: Quia hic per tribulationem pleniter non accipiunt praemium, sed in futuro exspectant. Et perfecisti eis qui sperant in te. Consummata spe, retribuisti exspectata in specie. In conspectu filiorum hominum; qui humana, et non coelestia, quaesierunt. Vel cum ibunt in supplicium aeternum: justi autem in vitam aeternam.
Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum. Illuminatio enim vultus tui teget eos; ne ab humana malitia conturbentur: In abscondito vultus tui, scilicet justitiae tuae abditis; hoc est, in secreto tuo, sicut Job, et ipse, et omnia quae habuit, absconsa fuerunt in Deum. A conturbatione hominum, a persecutione peccatorum.
Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. In tabernaculo fidei, a strepitu malarum linguarum velantur, qui dicunt: Quis novit haec? aut quis redivit ex inferis?
Benedictus Dominus. Cui benedicit omnis creatura. Quomodo dicit: Benedictus Dominus? Numquid illi opus est nostra benedictio? Non, sed ut nos ab ipso benedictionem accipere mereamur. Quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate munita. In civitate Jerusalem, in medio mundo. In civitate munita dicitur, eo quod firmata vel robusta sit, et in gyro omnes gentes illam circumdant. In circuitu Ecclesiae totius diffusae: ibi mirificavit misericordiam suam Dominus; quia ibi natus, ibi passus, ibi resurrexit, et inde ascendit ad coelos, ut ait propheta: Operatus est salutem in medio terrae (Ps. LXXIII). Vel aliter: Jerusalem coelestis munita de congregatione angelorum, et hominum.
Ego autem dixi in excessu mentis meae. Ecclesia quando recordatur de paradiso, quomodo immortalis poterat esse, et cogitat qualiter ibidem poterat esse; et meminit qualis est, et qualiter Deus per angelum Adae loquebatur (Gen. III), et quomodo oculis interioribus Deum videbat: quando ista cogitat, tunc in excessu mentis est Ecclesia. Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Populus haec dicit ille conversus ad Christum: Existimavi me, inquit, projectum esse a contemplatione luminum tuorum, et expavi, cum me tanta propter nomen tuum pati permitteres; vel, Projectus sum a vultu oculorum tuorum. Adam, quando transgressus fuit mandatum Dei, tunc projectus est a facie Dei (Ibid.), et ipse, et nos, et omnis posteritas sua post eum.
Ideo exaudisti vocem deprecationis meae, dum clamarem ad te. Ideo, dicit Ecclesia, exaudisti vocem orationis meae: quia cognovi, ubi poteram esse; et cognosco, ubi modo sum. Exaudisti vocem interioris hominis, te in mentis splendore precantis, et amovisti horribiles tribulationes.
Diligite Dominum, omnes sancti ejus; quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. Humiliatis his, statuet sanctos suos in magna constantia. Diligite Dominum, omnes sancti ejus. Diligite, id est, amate illum. Quoniam veritatem requiret Dominus, qui perseverant usque in finem in bonitate, ut dictum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV).
Viriliter agite. Hoc est, immobiliter. Et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Cor vestrum: hoc est, anima vestra, in Domino semper. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Fortiter atque constanter custodite propositum, ut fructum metatis in Christo. Quem supplices deprecamur ut insinuet mentibus nostris curam se diligendi, pro nobis passum jugiter confiteri, ut mereamur contra iniquam superbiam, humilitatis armis viriliter repugnare.
- PSALMUS XXXI.
Intellectus David. Intellectus Christi. Duplex intellectus est in isto titulo, maxime de illo Publicano et Pharisaeo qui in templo orabant (Luc. XVIII): quia unus se justificabat; et alius se condemnabat, id est, accusabat. Psalmus vocem continet prophetae, ostendentis hominem non propriis meritis, sed Dei gratia posse salvari, si confiteatur admissa.
Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Beatus immortalis, laudabilis sive gloriosus. Sed tamen nullus potest apud se esse beatus, nisi ab illo accipiat qui justificat impium: hoc est, Deo. Unde et Paulus dicit: Credenti autem in eo qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV). Beati quorum remissae sunt iniquitates: quorum peccata per confessionem a Domino diluuntur. Quibus modis remittuntur peccata? Tribus. Remittuntur per baptismum: teguntur per charitatem, non imputantur per martyrium. Et quorum tecta sunt peccata, per charitatem: secundum illud: Charitas operit multitudinem peccatorum (Jacob. V). Vel, quorum tecta sunt peccata: hoc est, ut hic velentur per poenitentiam, ne in judicio revelentur.
Beatur vir cui non imputabit Dominus peccatum. Qui se in hoc saeculo diligenter potuerit expurgare, vel per martyrium. Quod tegitur, non videtur: quod non videtur, non imputatur; quod non imputatur, nec punietur. Nec est in ore ejus dolus. Hoc est in illius ore qui se confitetur esse peccatorem, sicut Nathanael. Unde Dominus dixit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I). Et de illo publicano, de quo superius diximus, qui se confitebatur esse peccatorem dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII). Nec est in ore ejus dolus, sed in veritate credens Deum, hoc corde retinuit, quod ore confitebatur.
Quoniam tacui, inveteraverunt in me omnia ossa mea. Non protuli confessionem ad salutem: ideo omnis fortitudo mea in carnis infirmitate consenuit. Quoniam tacui, inveteraverunt in me omnia ossa mea, dum clamarem tota die. Tacui, vox malorum est. Tacui: id est, tacent illorum peccata, et in confessione nolunt dicere. Inveteraverunt ossa, id est, virtutes quas debuerant habere, inveteraverunt per peccatum. Dum clamarem: id est, clamant. Si aliquid boni habent: per vanitatem demonstrant, ut ille Pharisaeus impius faciebat, qui dicebat: Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, adulteri. Dum clamarem tota die: in istius vitae momento.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Potentia tua. Cum essem impius, et blasphemus: gravata est super me manus tua: id est, potestas tua: quia qui hic non emendant, gravatur super illos manus Dei, id est, potestas vindictae in die judicii. Conversus sum in aerumna. In assidua tribulatione flagellorum tuorum. Dum configitur mihi spina. Stimulus conscientiae peccatricis. Conversus sum in aerumna dum configitur mihi spina: aerumna: id est, miseria. Dum configitur mihi spina: id est, dum pungit me conscientia peccati.
Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non abscondi. Sed confessus sum, et patefeci omnia. Scio enim te cito remittere delicta, cum tibi fuerint integre reserata, et ideo dixi:
Confitebor adversus me injustitias meas Domino. Non enim adversus Dominum, sed adversus me has pronuntiavi ut justificarer: Dixi, pronuntiavi adversus me injustitias meas Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei. In persona illorum dicit propheta qui convertuntur, sicut ille filius qui peregre profectus est, et dixit: Ibo ad Patrem meum (Luc. XV). Dixit in corde, ubi Deus videtur: Et tu remisisti impietatem peccati mei. Quae prius gesseram, misericorditer indulsisti.
Pro hac impietate orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Tempus opportunum ad exorandum pro peccatis, haec vita est: in qua ideo sancti orant: quia nemo est a peccatis immunis. Pro hac iniquitate, vel pro hac remissione, quod superius dixit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Omnis sanctus: hoc est, per baptismum; et qui post baptismum peccat, postea dimittitur illi per poenitentiam, aut per martyrium.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Multi fructus diluviorum in judicio impios vallabunt, qui sanctis nocituri non erunt. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non appropinquabunt. Sine angustiis, ait, quae quasi aquis inundantibus comparantur, ad Deum sancti appropinquare non poterunt: quia qui sustinuerit usque in finem, hic salvus erit. Vel, in diluvio aquarum: id est, varietate doctrinarum haereticorum: per hoc ipsi ad Deum non approximabunt.
Tu es mihi refugium a tribulatione quae circumdedit me. Vox Ecclesiae ad Christum. De hujus saeculi pressuris haec dicit. Exsultatio mea. Quia in te gaudeo. Erue me a circumdantibus me. Vel ab inimicis publicis, vel a peccatis. Dum dixit, exsultatio mea, redime me a circumdantibus me: quomodo dicit, Redime me, cum ille qui redimitur in captivitate est, et illi qui exsultant, redemptione non indigent? Hoc ad sensum pertinet. Vox illorum est, qui cum Deo sunt, et rogant pro illis qui in ista captivitate tribulantur.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris. Qualem intellectum dat Deus Ecclesiae suae. Ut intelligat pro qua causa anxiatur sanctus, et facit prosperare peccatores. Intellectum dabo tibi, et instruam te in via hac qua gradieris. In via, scilicet confessionis istius doceam te sapientiam, ut non recedas ab ea. Intelligere te faciam, et docebo te in via hac qua gradieris. Vox Domini loquentis inducitur, et docentis, quomodo homo suum mereatur auxilium, si Dei videlicet praecepta custodiens recto feratur itinere. Itaque ad perfectum munditiae dicit hominem venire non posse. Et quamquam ad perfectum munditiae venire non valeat: tamen in animalium modum pronus non feratur in vitia. Firmabo super te oculos meos. Vox Christi ad Ecclesiam. Firma super te oculos meos: id est, aspectum divinitatis. Firmabo super te oculos meos, ut in dilectione luminis mei permaneas.
Nolite fieri sicut equus, etc. Qui non Dei voluntate, sed proprio motu se regere volunt, et effrenes in luxuriam decidunt, hos propheta coercet verbis terribilibus dicens:
In chamo et freno maxillas eorum constringe. Freno et chamo moderationis suae, Deus coarctat impiorum supervacuas blasphemias. Equus, indomitus: mulus, piger. Hoc rogat Ecclesia Deum Patrem, ut per frenum, id est, praedicationem, populum gentilem, quos equos nominavit, de lata via et spatiosa saeculi hujus, faciat ad se appropinquare, et populum Judaicum, quos mulos nominavit, qui piger est ad Deum credendum, per chamum, id est, contritionem cordis faciat ad se venire. Qui non approximant ad te. Sed per superbiam elongantur.
Multa flagella peccatorum. Quia aliqui peccatores sunt, quorum in ista vita initiantur flagella, quae postea in futuro habebunt sine fine: Multa flagella peccatorum: qui poenitentiam agere noluerunt. Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit. Illa misericordia, ut vitam mereantur aeternam. Qui rectam spem et fidem in Deo habent: ipsos misericordia Dei circumdabit, ut illud: Misit angelum Dominus in circuitu timentium eum (Psal. XXXII); et alibi: Custodit Dominus omnes diligentes se (Psal. CXLIV).
Laetamini in Domino, et exsultate, justi. Propheta hortatur Ecclesiam laetari de spe vitae aeternae et regenerationis: tamen laetatur et hic Ecclesia in tribulatione. Et gloriamini omnes recti corde. Ut Paulus: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). Recti corde dicuntur, quibus omnia judicia Dei placent, et se accusant de suis peccatis, et Deum, sive in prosperis, sive in adversis, semper laudant: Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde. Ut gloria vestra ad eum referatur, sicut ait Apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Quem supplices deprecemur, ut obtectis per indulgentiam peccatis, nec reputatis ultra delictis, mereamur sanctorum exsultationis perpetuae esse participes.
- PSALMUS XXXII.
In finem, Psalmus David. Psalmus iste vocem continet prophetae ad Deum hortantis populos: atque monentis justos in quem debeant exsultare.
Exsultate, justi, in Domino. Propheta hortatur sanctos, ut laudent Deum. Exsultate, justi. Alibi dicit: Gaudete, sed unum est. Alii exsultant in rebus hujus saeculi, alii in circo: alii in theatro: Sed tu, dicit propheta unicuique sancto, in Domino exsulta, et non in prosperitatibus mundi. Rectos decet collaudatio. Rectos dicit, qui in regulam veritatis corda illorum dirigunt: non iniquos, dicente propheta: Vae his qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isaiae V).
Confitemini Domino in cithara. Cithara deorsum habet cavamen, et sex chordas habet. Opera sanctorum intelliguntur per citharam, quae sunt sex opera misericordiae. Et de illis chordis aliae bene cantant: aliae murmurant. Sic et sancti, alii sic, alii vero sic. Confitemini Domino in cithara. In carne vitiis et concupiscentiis mortificata per crucem Dominicam. In psalterio decem chordarum psallite ei. In Decalogo mandatorum. Psalterium desursum habet cavamen: praedicatio vel mandata intelligitur in sanctis, quae de supernis veniunt. Unde dixit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, vel vicissitudinis obumbratio (Jacob. I). Decem chordarum, id est, decem verba legis. Tria mandata in una tabula, quae ad finem Trinitatis pertinent, haec sunt; primum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; secundum: Non habebis nomen Dei tui in vanum; tertium: Observa diem sabbati (Deut. VI). Septem, in altera tabula, ad dilectionem proximi pertinent.
Cantate ei canticum novum. Id est, psallite ei novum canticum: id est, novam vitam, quia novus homo venit in mundum: novam legem instituit nobis, et novam Ecclesiam per baptismum. Cantate ei canticum novum, quia resurrexit, quia sedet ad dextram Patris. Bene psallite ei. Ille bene psallit, qui implet in opere quod cantat: id est, praedicat. In jubilatione. Jubilus dicitur, quod nec verbis, nec syllabis, et nec litteris, nec voce potest erumpere, aut comprehendere quantum homo Deum debeat laudare. Bene psallite ei in vociferatione. Per jubilationem quondam sacerdotum, Jericho mundi figuram retinens corruit (Jos. VI), nunc per nostram orationem, ejus concupiscentiae eliduntur.
Quoniam rectus est sermo Domini. Nec in aliquo curvatur, sed prosperabitur in his ad quae dirigit illum. Et omnia opera ejus in fide. Sicut ait in Evangelio. Si habueritis fidem integram, et dixeritis huic monti, Transfer te et mitte te in mare: fiet (Matth. XVII). Et omnia quaecumque fideliter petieritis: credite quia accipietis, et venient vobis. Quia rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. Rectus est in rectis. Opera ejus in fide, in fide sanctorum: quia quod promittit Deus sanctis suis, non mentitur.
Diligit misericordiam, et judicium Dominus. Quomodo dicit, diligit misericordiam, cum in alio loco dicat: Ne miserearis pauperi in judicio (Exod. XXII): id est, non propter pauperem nec propter divitem, non propter proximum et longinquum, non propter cognitum et incognitum, declines a recto judicio: sed prius judica rectum judicium, et postea subveniat misericordia. Diligit misericordiam, quia nos assumpta carne redemit, et judicium, qui inter impios justosque discernit. Misericordia Domini plena est terra. Totus mundus. Vel terra, sancta Ecclesia de misericordia Dei plena est: quia sicut ille ubique est, et sua misericordia cum illo, et ab illo inseparabilis est: quia non tantum ut justos custodiat, descendit, sed ut peccatores redimeret, ut salvos faceret.
Verbo Domini coeli firmati sunt. Verbum Patris, Filius est. Coeli firmati sunt: sancti apostoli per ipsum in fide. Verbo Domini coeli firmati sunt. In ipso Verbo, quod erat in principio apud Deum: sive visibiles coeli, sive apostoli sunt creati. Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Trinitatis majestas manifestissime declaratur: Dominus, Verbum, Spiritus Domini. Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Paracleto scilicet cooperante, horum virtutes coelorum creatae sunt. Nam in Domino Pater, in Verbo Filius; in spiritu oris, Spiritus sanctus declaratur. Et quia dicit, oris ejus: non procedens quasi minor credatur. Nam sicut Filius a Patre, et aequalis Patri: ita et Spiritus sanctus aequalis Patri habetur ac Filio. Vel, spiritu oris ejus omnis virtus eorum, id est, per Spiritum sanctum virtutes illorum. Quia per Spiritum sanctum habuerunt diversas gratias: id est, virtutes. Nam per nos nihil boni habuimus, nisi per ipsum.
Congregans sicut in utre aquas maris. Clausum littoribus mare ostendit. Congregans sicut in utre aquas maris. Per aquas, saeculi tribulationes significat, et persecutiones sanctorum: quia sicut homo in utre aquas stringit, et quando vult spargit: sic Dominus tribulationes Ecclesiae, ut ait Paulus: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari super id quod potestis ferre, sed faciet etiam proventum ut possitis sustinere (I Cor. X). Congregans sicut in utre, in novo Ecclesiae homine: aquas maris, saeculi populos, ut sint vinum novum, sicut Dominus ait, in utres novos (Matt. IX): id est, Evangelicum praeceptum, reconditum in cordibus credentium. Ponens in thesauris abyssos. O magna Creatoris potentia, recondens in thesauris abyssos: producens de thesauris ventos! Tamen hic abyssos, mysteriorum coelestium altitudinem intelligimus, juxta illud Apostoli: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei (Rom. XI)! Vel, in thesauris, id est, in absconditis Dei. Thesaurus, id est, largitas: hoc est, profundum Scripturarum. Unde alio loco dicit: Qui producit ventum de thesauris suis (Psal. CXXXIV). Nam quantum voluit per servos suos nobis demonstrare: tantum per nos intelligere potuimus: ipsam profunditatem Scripturarum nequaquam possumus.
Timeat Dominum omnis terra. Qui terrena sapiunt, ipsum potius, et non creaturam, adorent. Ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. Haec quidam de futuro arbitrantur judicio, sed ad sequentem expositionem magis respiciunt. Ab ipso autem commoveantur universi, omnes qui inhabitant orbem. Ab ipso Deo commoveantur universi; id est, de infidelitate ad fidem. Vel universi: omnes creaturae ab ipso veniunt, et non sicut peccatores dicunt, quod tempus illas adducit, et non Deus: quia et tempora, et dies, et annos, vel etiam momenta Deus constituit.
Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. Ideo ipsum cuncta timeant: quia ab ipso vel facta sunt, vel creata. Ipse dixit: hoc est per Filium, qui verbum est, dixit: mandavit, per imperium: hoc est, inenarrabiliter.
Dominus dissipat consilia gentium. Secundum illud: Non est consilium, non est prudentia, non est sapientia, non est fortitudo contra Deum (Prov. XII). Dominus dissipat consilia gentium: Judaeorum scilicet, qui tamquam increduli contra Deum Christum susurrant. Vel dissipat consilia eorum, qui turrim aedificare voluerunt; destruxit, ut illud: Venite, confundamus ibidem linguas eorum (Gen. XI). Reprobat autem cogitationes populorum. Hoc est, Judaeorum consilia, quia non potuerunt illa facere nisi quantum a Deo praefinitum fuit. Reprobat autem cogitationes populorum: Pharisaeorum, et Sadducaeorum, vel reliquarum potestatum genera. Et reprobat consilia principum. Hoc est, Annae et Caiphae, quia ipsi principes erant ipsorum sacerdotum qui primatum tenebant hujus sceleris. Hos omnes cum suis consiliis Dominus resurgendo destruxit.
Consilium vero Domini manet in aeternum. Consilium Domini fuit, ut resurgeret a mortuis, sicut et fecit. Istud consilium, Judaei, vel principes illorum, destruere non potuerunt. Cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. Nihil ex eis diminuetur, juxta illud: Coelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt (Matt. XXIV).
Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus. Hoc est qui credunt quod Dominus creavit illas creaturas, unde superius mentionem fecit; non quod tempus illas adducat. Vel, beata gens, Christianorum, cujus Dominus Deus ejus. Dominum enim elegit habere Deum, idolis derelictis. Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi. Ipsi populum Christianum in haereditatem sibi, ut dixit in alio psalmo: Dabo tibi gentes in haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II); et alibi: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV); et item: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII). In haereditatem sibi. Repulsis Judaeis, nos sumus in haereditatem asciti.
De coelo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum. Ut omnibus misereatur: quia numquam respectus ejus sine misericordia fuit. Vel Dominus de coelo prospexit: hoc est, misertus est nobis. Super filios hominum. Filii hominum: filii Adam. Vel filii hominum, successores apostolorum.
De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui inhabitant terram. Qui finxit sigillatim corda eorum. Ut alii detur sermo scientiae, alii interpretatio sermonum, alii genera linguarum, et reliqua: quae operatur unus atque idem Spiritus. Vel qui finxit per singulos corda eorum. Quidam hunc locum mendaciter ad illud referunt, quod animam ex anima existiment esse generatam, et in Adam omnium animas contineri; quia id quod Graece dicitur καταμόνας, non unum, sed per multos quemque significet.
Qui finxit sigillatim corda eorum. Qui finxit: id est, fecit. Sigillatim. Per singulos omnes intelligit, et insimul omnes cognoscit. Corda eorum: opera illorum. Qui intelligit omnia opera eorum. Ipse est enim speculator prospiciens de die in diem actus humanos. Qui intelligit omnia opera eorum: hoc est, qualiter donum Dei unaquaeque anima habeat, ipse dispensat.
Non salvabitur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Sed per justitiam, et auxilium Dei. Nam et Goliae fortitudinem confudit Deus per manum David pueri sui. Non fit salvus rex per multitudinem virtutis suae. Quare? quia alibi dicit: Dominus est salus (Psal. III). Nec gigas salvus erit in multitudine fortitudinis suae. Gigas pro sua fortitudine dicitur. Nec ipse salvus esse potest per fortitudinem suam, sicut superius de Golia et David.
Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabitur. Nisi Deus fuerit ascensor ejus. Fallax equus ad salutem. Equus, corpus humanum, jumentum est animae, ideo fallax. In abundantia autem virtutis suae, non erit salvus: id est, nec gigas, nec rex.
Ecce oculi Domini super timentes eum. Oculi Dei, aspectus divinitatis. Super timentes eum, qui eum timent timore sancto. Deus enim sperantes in se inspectione coelesti protegit ac defendit. Et in eis qui sperant in misericordia ejus. Ut eruat a morte animas eorum. Id est, in hoc sperant in misericordia ejus, id est, Dei, ut a morte perpetua eruat animas eorum. Vel a morte, hoc est a diabolo.
Ut eruat a morte animas eorum: Et alat eos in fame. Cum alii verbi Dei penuriam patiuntur: isti ab eo vivificantur.
Anima autem nostra sustinet Dominum. Id est, patiens est in Domino. Quidquid accesserit ei sive bonum, sive malum, sustinet propter Deum, ut ait Paulus: Omnia mihi placent (I Cor, X). Vel, alit eos in fame: id est, pascit eos. Unde dixit: Et aluit eos quadraginta annis in deserto (Exod. XVI). Quia quotiescumque homines habent famem, Deus pascit servos suos: licet de cibo terreno, sed tamen plus est, unde pascit eos de cibo spirituali: id est, de sua doctrina et suo verbo: Anima autem nostra sustinet Dominum: quoniam adjutor et protector noster est. Et in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. Scimus enim quod nullus speravit in eum, et confusus abscessit. Quoniam adjutor et protector noster est. Hoc est, quia ipse est et adjutor et defensor Ecclesiae. Et in ipso laetabitur cor nostrum. Id est, anima nostra laetabitur de spe futurae remunerationis, et laetabitur Ecclesia in tribulatione. Et in nomine sancto ejus speravimus. Nomen Patris Filius est.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te. Oratio Ecclesiae est: tamen istum versiculum cogitare debet unusquisque antequam legatur, ut fideliter dicat, sicut speravimus in te, ne alibi vacet mens sua. Fiat, Domine, misericordia tua super nos: sicut speravimus in te. Ut qui nos per baptismum abluisti, Spiritus sancti infusione confirmes, sicut in Actibus apostolorum cernimus esse factum (Act. II). Qui nunc in nobis venire dignetur, ut per ejus lumen effici mereamur haeredes gloriae sempiternae, Amen.
- PSALMUS XXXIII.
Psalmus David cum mutavit faciem suam coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Mutatio faciei in verborum mutatione monstratur: quando a Saul se missum esse simulavit. Aut si veram mutationem vultus volumus intelligere, Abimelech sciamus dictum esse pro Achis. Nec in nomine error est, cum ex parte generatus, etiam Abimelech potuerit appellari. Abimelech quippe interpretatur pater meus rex. Quomodo dicit, commutavit vultum suum coram Abimelech? Quia in Regum sic legimus, quod in Geth civitatem ad regem Achis fugit in Philistiim (I Reg. VIII). Vel quomodo ausus fuit ibidem ambulare, quia inimicus illorum erat, et ipse interfecit antea Goliam principem illorum? Propterea illuc ambulavit, pro hoc quod mulieres dixerunt: Percussit Saul mille, et David decem millia. Et postea intravit diabolus in Saul per invidiam, et dixit: Quid superest ei, nisi tantum ut regnum habeat? Et pervenit David ad regem Achis. Sed postea Achis misit missos suos ut David ad se ducerent, ut eum interficerent. Et cum invenisset eum ad portam civitatis, cognovit David quod ipsum interficere volebant, necessitate compulsus ad arcem declinavit. Misericordia Dei providente, cecidit Spiritus sanctus super ipsum, et coepit labi, et salivam mittebat super suam barbam. Et cum adduxissent eum ad regem, dixit illis rex: Pro qua causa adduxistis istum hominem arreptivum, et furibundum super me? David pulcher homo erat, et quando eum apprehenderunt, tympanizabat ad portam civitatis, et in manibus suis ferebatur. Et cum eum dimisissent, et fugisset, istum psalmum cantavit: qui totus circa pietatem, totus circa inspectionem divinam, totus circa compescendas sanctorum tribulationes commemoratur. David figuram Christi tenet: Saul figuram diaboli. Abimelech interpretatur, regnum patris mei. Achis interpretatur, quomodo est, vel, ignorantia, vel, niger. David venit in Geth ad regem Achis, et Dominus venit in regnum Patris sui: hoc est, ad regnum Judaeorum. Mutavit vultum suum coram Abimelech: hoc est, coram regno patris sui. Unde sanctus Paulus dixit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed formam servi accepit: in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (Philip. XVI). Vel aliter: Mutavit vultum suum, id est, in sacerdotium. Tunc commutavit, quando Melchisedech obtulit panem et vinum (Gen. XIV). Immutavit vultum: quia quantum adventus Christi appropinquabat, tantum illae figurae apertae erant: quia antea hostias offerebat, sed postea spiritualiter impletum fuit in novo Testamento secundum ordinem Melchisedech: non dixit secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech. Tympanizabat ad portam civitatis. Tympanum de corio extenditur. Et Dominus extendit manus suas in cruce. Portas civitatis, initium fidei nostrae intelligitur, quando credimus incarnationem Christi. Per salivam, infirmitatem carnis quam dignatus est suscipere. Illa barba, fortitudo divinitatis. Dimisit eum et abiit. Dimisit Christus Judaeos, et venit in gentibus. Unde dictum est: Quia indignos vos judicastis vitae aeternae: nos ex hoc ibimus ad gentes (Act. XIII).
Benedicam Dominum in omni tempore, etc. Cum ait: omni tempore et semper, docet nos, nec in adversis succumbere debere, nec in secundis extolli, sed tam prospera quam contraria aequanimiter ferre: ac beatum ante oculos proponentes, in omnibus quae acciderint, Dei benedicere nomen. Benedicam Dominum in omni tempore. Benedicam, id est, laudabo Dominum. In omni tempore: in prosperis et adversis. Fecit hoc David, et modo Ecclesia. Semper laus ejus in ore meo. In ore et corde, intenta mente Deum semper laudare.
In Domino laudabitur anima mea. Hoc est, vita mea. Cum huic studio anima dedita, aspera mundi aequo animo sustinuerit: ab his qui sunt Domini, collaudatur. Audiant mansueti. Id est, sancti. Et laetentur. Non de terrenis, sed de coelestibus; qui non habent pugnam vitiorum in se, illi qui glebam corporis sui tali testamento coercent. Beati enim mansueti: quoniam ipsi possidebunt terram.
Magnificate Dominum mecum. Patrem Dominum laudate. Et exaltemus nomen ejus in idipsum. Ac si dicat propheta: Quomodo ego amo, et vos sic facite. Vel, exaltemus nomen ejus in idipsum: Filium cui Pater dedit nomen, quod est super omne nomen.
Inquisivi Dominum. Spiritum sanctum. Et exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Consumens corruptelam carnis: quae mihi tribulationes peccaminum ingerebat, ne eum attentius deprecarer.
Accedite ad Dominum. Credite in eum. Accedite ad Dominum, non loco, sed fide, et opere. Et illuminamini. Id est, in mente intelligite: quia nisi credideritis, non intelligetis. Et facies vestrae non confundentur. In judicio quo impii confundentur in condemnationem, in die judicii.
Iste pauper clamavit. Christus Dominus qui pro nobis pauper factus est, ad Patrem in passione clamavit. Vel, iste pauper, id est, David, clamavit, quando dixit: Domine Deus, vanum fac consilium Achitophel (II Reg. XXVI). Et Ecclesia clamat modo. Et Dominus exaudivit eum, et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit eum. Resuscitans illum a mortuis.
Emittit angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Hoc est, angelum magni consilii dedit illis. Haud dubium est, timentes Dominum, ab angelis custodiri: sicut ipse Dominus per Evangelium docet: Amen, amen dico vobis: quia angeli eorum quotidie vident faciem Patris mei, qui est in coelis (Matth. XVIII). Vallantur ergo praesidio angelico, qui de cordis puritate timuerint Deum.
Gustate, etc. Gustus per fauces discitur; visus per oculos, quia per oculos videtur. Propheta dicit, Gustavi. Et quomodo gustavi: sic inveni per fidem, per spem, et per opera bona. Beatus vir qui sperat in eum. Quare beatus? Quia illum habet qui omnia habet: hoc est, Deum. Ergo hic dicitur gustus, ut cum quis cognoverit Deum, timeat illum: quia tamquam de gustu ita alibi dixit: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). Cum autem timere coeperit, tunc praecepta custodit, et tunc sciet quia suavis est Dominus: quia ipse est panis vivus qui satietatem dat huic mundo. Beatus vir qui sperat in eum, et non in incerto divitiarum.
Timete Dominum, omnes sancti ejus. Qui firmi statis in promissis ejus, timete, ne accepta securitate decipiamini. Quoniam nihil deest timentibus eum. Quorum Deus est Christus, nihil deest eis, id est, nihil boni deest eis. Quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, et caetera apponuntur vobis. Justitia enim Dei omnia praestat.
Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Multi sunt mundi locupletes, et egent gloria Dei, de quibus fuit, et dives ille, ante cujus januam Lazarus decumbebat: qui sitiens in tormentis, quia non fecerat misericordiam, non meruit accipere guttam. Inquirens autem Lazarus non purpuras, sed coelestia regna, meruit in sinu Abrahae bonis omnibus adimpleri (Luc. XVI).
Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos. Mos est propheticus, ut discipulos filios nuncupet, sicut Paulus: Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV). Hos docet, ut primo omnium sapientia: id est, timore Domini imbuantur. Venite, filii, audite me. Vocat Christus Ecclesiam ad se venire, id est, per fidem, sancti filii Dei dicuntur: juxta quod dictum est in Evangelio: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). Et Joannes dicit in Epistola sua: Nunc Filii Dei sumus (I Joan. III). Timorem Domini docebo vos. Ut illud: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I). Et alibi dicit: De timore nascitur compunctio salutis. Ad hoc debet unusquisque venire, ut timorem Domini debeat habere.
Quis est homo qui vult vitam. Aeternam utique. Et cupit dies videre bonos. In quibus cum sanctis jucundetur in regno Dei. Vel vox prophetae interrogando, et alius dicit, Ego volo, et ille dicit: Si vis, fac ergo quod sequitur, et videbis vitam, hoc est, habebis vitam aeternam, et dies bonos, hoc est, dies aeternos.
Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Prohibe linguam tuam, id est, a detractione, vel ab amaritudine: quia dictum est: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII). Quia qui custodit linguam suam, custodit animam suam. Et alibi dicit: Custos justitiae, silentium et pax (Isai. XXIII). Si quis putat se esse religiosum, non refrenans linguam suam, hujus erit vana religio (Jacob. I). Et labia tua, ne loquantur dolum: ne aliud ore assimiles, aliud corde retineas.
Diverte a malo, et fac bonum. Hoc est, destrue vitia et aedifica virtutes. Nihil prodest, si destruis, et non aedificas. Hoc est, si destruis vitia, et non aedificas virtutes. Ac si dicat: Quis est homo, qui sine his velit vitam? Nullus. Quia in eo nullum bonum fuit, qui nullum malum destruit. Diverte a malo et fac bonum. Mala omnia a diaboli instinctu procedunt, sicut bona a Dei. Relinque ergo quae instigat diabolus, et operare quae praecipit Christus. Inquire pacem et persequere eam. Secundum Apostolum pacem sequimini et sanctimoniam; sine qua nemo videt regnum Dei (Hebr. XII). Vel Judaei quaesierunt pacem, id est, Christum ad occidendum, non ad imitandum, quia sequi, imitari dicitur. Inquire pacem et sequere eam, id est, Christum: quia ipse est pax nostra. Vel sequere, imitare. Unde in Evangelio dictum est: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX). Inquire pacem et sequere eam. Non sufficit malum fugere, nisi bonum quoque feceris.
Oculi Domini super justos. Pietatis enim inspectione eos jugiter contemplatur. Et aures ejus in preces eorum. Quia quae justa sunt postulant. Oculi Domini, id est, aspectus divinitatis, super justos. Et aures ejus ad preces eorum. Quidquid rogant sancti de bono, exaudit illos: quia Deus et audit, et videt nos: propterea nos faciamus voluntatem illius.
Vultus autem Domini super facientes mala. Iste psalmus in persona bonorum et in persona malorum currit. Propter quid vultus Dei super eos qui mala faciunt? Ut disperdat de terra memoriam eorum. Hoc est, de terra viventium, ut ait propheta: Deleantur de libro viventium (Ps. LXXXVI). Vultum hic furorem intelligimus, qui minando iram, memoriam peccati a terra disperdit, ut radices benignitatis suae (unde eam exciderat) plantet. Quae de auribus, oculis, ac de vultu dicuntur, non ad corporationem Deitatis, sed ad majestatis potentiam referenda sunt.
Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, etc. Quia de puritate cordis integra clamaverunt. Vel tres pueri inter flammas clamaverunt, et Dominus exaudivit eos (Dan. III). Filii Machabaeorum, vel modo unusquisque sanctus; et illos, et modo unumquemque ex omnibus tribulationibus liberat.
Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. Numquam elongatur ab eis qui propter illum sustinent. Cum ipsis est in tribulatione: non loco, sed auxilio, quia Deus non est localis. Et humiles spiritu salvabit. Ut eis regna coelestia largiatur. Humiles spiritu, id est, mites, ut illud: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Vel illud: Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Multae tribulationes justorum. Ergo qui tribulationem non patitur, justus non est. Mors peccatorum pessima est. Justorum tribulatio morte finitur, peccatorum vero supplicia post mortem incipiunt. Vel, multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus. Tentantur enim, ut probati manifesti fiant. Sed in tempore erit respectus ipsorum, cum judicaverint nationes, et dominati fuerint populis.
Dominus custodit omnia ossa eorum. Id est, virtutes eorum. Unum ex his non conteretur. De sanctis suis in futuro judicio, quomodo dicit, unum ex his non conteretur, quia multi habent ossa fracta, sicut legimus de sanctis martyribus? Sed hic ossa, firmamentum, vel virtutes animae intelliguntur. Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Aeternitatem perpetuae vitae dicit, quam per spem fidei gerunt, sive fortitudinem quam in ipso habent Deo custodire: ne in his tribulationibus tepescant, aut conterantur in aliquo.
Mors peccatorum pessima est. Quia et hic initiantur, et in futuro sine fine torquentur. Et qui oderunt justum, delinquent. Christum vel testamentum ejus Judaei oderunt. Oderunt justum, id est, Christum, et sine causa. Delinquent, hoc est, peccabunt. Vel qui odit modo justum, hoc est, unumquemque sanctum, peccat.
Redemit Dominus animas servorum suorum. Redemit nos Christus sanguine suo pretioso, et modo per singulos dies redimit. Vel, redemit Dominus animas servorum suorum, de potestate secundae mortis. Et non derelinquet omnes qui sperant in eum.
Qui in Deo sperant, non derelinquet eos, neque hic neque in futuro: sed cum ipsis est, secundum promissionem suam, usque ad consummationem saeculi. Qui nobis praestare dignetur, ut sit jugiter laus ejus in ore nostro: ejusque doctrina mediocriter utentes, nec extollere prospera, nec incommoda valeant inclinare.
- PSALMUS XXXIV.
In finem, Psalmus ipsi David. In finem, id est, in Christum, ut illud: Finis legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X). Vel finis, perfectio Christi. Unde et apostoli dixerunt: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV). Et Dominus: Qui me videt, videt et Patrem meum: quia ego in Patre, et Pater in me est. In hoc est perfectio Christi. David, fortis manu interpretatur, sive desiderabilis. Et Dominus manu fortis, quia tetigit loculum, et surrexit juvenis filius viduae. Vel fortis, per quem facta sunt omnia. Desiderabilis, quia intantum desiderant sancti videre Christum, ut etiam corpora sua pro ipso tradant in martyrium. Vel passionis Dominicae :PSALMUS Continet sacramentum. In quo notandum est, quod ea quae in humilitate, fletu ac lamentatione dicuntur, non divinitati, sed assumptae carni conveniunt. Orat ergo Dominum Patrem, dicens:
Judica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes me. Judaeos et principes sacerdotum, qui in carne positum Dominum saepe impugnantes, nocere voluerunt. Judica, Domine, nocentes me. Vox Christi in passione, et vox Ecclesiae in tribulatione. Judica: hoc est, judicio discretionis. Vel judica, id est, discerne inter me et Judaeos: inter Ecclesiam et persecutores. Expugna impugnantes me. Ac si dicat: Tu fac vindictam pro me: sicut dicitur per sanctum Paulum: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII). Et item, Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII)?
Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. In armis, coelestia adjutoria: in scuto divinam protectionem designat, quam secundum infirmitatem carnis sibi postulat ministrari. Sed et nos spiritualibus defendit armis ac munit, secundum Apostolum: Induite vos arma Dei (Ephes. VI). Arma Domini protectio divinitatis. Quid fortius, quid pulchrius quam Christum armatum stare pro suis sanctis? sicut sanctus Stephanus vidit, quando dixit: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei Patris (Act. VII). Stare, pugnantis vel adversantis est. Tu non potes mutare tua arma: Dominus accedens de armis facit scutum. Et nos debemus arma accipere, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me. Ut effusus irae tuae gladius super eos decidat, eosque concludat: ne ad nocendum valeant evagari. Per frameam intelligitur anima Dominica: per quam facit Deus Pater justam vindictam. Vel framea intelligitur anima uniuscujusque sancti: quia Deus per animas sanctas facit vindictam: sicut per Petrum fecit de Anania et Saphira (Act. V), et per Eliam de quinquagenariis viris (IV Reg. I). Domine, dic animae meae: Salus tua ego sum. Vox Ecclesiae. Dic animae meae, ut te intelligat, quod tu es Deus meus: tu es salus animae meae. Dic animae meae, Salus tua ego sum. A me erit, inquit, post mortem vivificanda.
Confundantur et revereantur quaerentes animam meam, ut auferant eam. Cum me resuscitaveris, tunc hi confundantur. Avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala. Non ut proficiant in ante, sed retrorsum convertantur, ut pereant, id est, daemones, Judaei, vel persecutores Ecclesiae, avertantur in futuro judicio. Confundantur et revereantur gentiles de idolis: confundantur de infidelitate ad fidem Christi. Unde Paulus dicit: Qualem ergo fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI)? Vel, revertantur retrorsum, id est, illi qui malum cursum habuerunt: sicut Dominus ait ad Petrum: Vade post me, Satana (Matth. XVI).
Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini persequens eos. Id est, angelo persequente, disperdantur, ut nihil prorsus ex his vel exiguum relinquatur. Pulvis, leves et infructuosi homines dicti sunt: quia sicut pulvis ante ventum, sic peccatores ante sententiam divinam in die judicii. Et angelus Domini persequens eos. Angelus Domini, id est, spiritus malus. Si malus, cur Domini? Si Domini, cur malus? Domini: quia Dominus illum creavit, et Dominus illum habet in potestate. Malignus, non natura, sed sua adinventione. Diabolus habet voluntatem nocendi, sed non habet potestatem faciendi, ut ait propheta: Immissiones per angelos malos (Psalm. LXXVII); id est, tantam habet potestatem, quantum Dominus ei permittit.
Fiant viae illorum tenebrae et lubricum. Tenebrae, ignorantiae. Lubricum, id est, luxuria. Quia qui istis mente est deditus, diabolus illum persequitur. Vel aliter: Non cognoscant veritatis lumen, nec firma statione consistant, sed lubrici fiant gressus eorum, qui in hac passione grassantur, atque ab angelo claritatis Dominicae affligantur.
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui. Bene, sui, quia quem putabant Domini interitum, eorum effectus est laqueus. Quoniam gratis absconderunt mihi interitum. Gratis, id est, sine causa, tam Judaei Christum, quam persecutores Ecclesiam. Ipsi semetipsos laqueaverunt in vindictam. Supervacue exprobraverunt animam meam. Nihil enim utile habuit exprobratio eorum.
Veniat illis laqueus quem ignorant. Exscidium illud minatur, quod temporibus Vespasiani super eos advenit. Vel unusquisque peccator funiculis vitiorum suorum constringitur in die judicii. Et captio quam abscondit apprehendat eos: in laqueum cadant in ipso. In mortem utique repentinam, quam occulte ipsi Domino nostro moliebantur, ut illud: Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam (Ps. LVI). Et item dicit: Foveam quam fratri tuo paraveras, in eam cades (Prov. XXVI).
Anima autem mea exsultabit in Domino. Et Christus in Patre, et Ecclesia in Christo. Delectabitur super salutari ejus. Cum ab eo resuscitatus fuerit. Vel, delectabitur, hoc est, laetabitur super salutari ejus. Salutaris noster Christus est, quia in ipso delectatur Ecclesia: ut ait Salomon: Quae est ista quae ascendit dealbata, et innixa super fratruelem suum (Cant. III) ?
Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? In ossibus, aeternitas, sive fortitudo intelligitur, quod ad apostolos refertur: ut quibus visa fuerint primum verba resurrectionis quasi deliramenta, nunc collaudent et dicant: Quis similis tibi? hoc est, quis ut tu potuit de morte revocare? Vel ossa, fortiores sancti, vel virtutes sanctorum. Quis similis tibi? Ac si dicat, Nemo. Alio loco dicit: Deus, quis similis tibi (Psal. LXX)? id est, nullus.
Eripiens inopem de manu fortiorum ejus. Inops Christus pro nobis, ut illius inopia nos divites faceret. De manu fortiorum: id est, de manu Judaeorum liberavit eum Deus Pater. Inops Christus, ex persona membrorum suorum loquitur. Egenum et pauperem a diripientibus eum. A potestatibus tenebrarum. Quorum maxima virtus est, ut possint diripere pauperes tuos.
Exsurgentes testes iniqui, quae ignorabant interrogabant me. Evangelium falsos testes dicit: Propheta, iniquos. Et falsi quos Evangelium vocat, interrogantur; de quibus vero propheta loquitur, interrogant. Unde intelligendum est quod principes sacerdotum sunt iniqui testes, qui interrogaverunt quae nesciebant, dicentes: Adjuramus te per Deum, ut dicas nobis si tu es Filius Dei (Mat. XXVI). Dicente autem illo, Ego sum, sciderunt vestimenta sua, et quasi in testimonium clamaverunt: Ipsi audistis blasphemiam; quid adhuc quaerimus testes? Falsum enim erat testimonium, ut dicerent eum blasphemasse, qui dixerat veritatem.
Et retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animae meae. Exhibente me vitam, condemnaverunt me morti, et fecunditatem bonorum coelestium promittenti, vitae penuriam intulerunt. Sic fecerunt Judaei Christo: pro bonis mala reddiderunt. Sterilitatem animae meae; id est, quomodo illorum animae steriles erant de bono, et plenae de peccato: sic voluerunt ut anima Christi fuisset.
Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Haec sunt arma sanctorum. Totus autem psalmus ex persona Christi est, et per Christum ad omnes sanctos referri potest. Induebar cilicio. Et humiliabam in jejunio animam meam. Legimus illius jejunium, non legimus cilicium. Sed per cilicium peccatores, quia vestitus poenitentiae est. Induebar cilicio. Ac si dicat: Induit se divinitas carne, et de peccato damnavit peccatum. Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. Induit enim Dominus asperitatem passionis, et luctum de duritia populi non credentis: celebravit jejunium usque ad vesperam, cum in vespera mundi oblatus est, pro mundi salute. Conversa est oratio ejus in sinum Patris, cum in nihilo est frustratus a Patre, et Pater non quasi minori praestitit, sed ut assumptum hominem declararet. Christus non carnaliter, sed spiritualiter jejunavit. Esuriens venit ad arborem fici: sitiens venit ad fontem. Esuriebat salutem humani generis: sitiebat fidem Ecclesiae. Esuriebat in passione, quando omnes, maxime apostoli, negaverunt, nisi tantum latro in cruce confessus est. Et oratio mea in sinu meo convertetur. Hoc est, in secreto Dei Patris agebat. Et sancti orant in secreto: id est, in corde, ubi Deus videtur ut in Evangelio: Cum oras, intra in cubiculum tuum, et ora Patrem tuum in abscondito (Matt. VI). Et Anna orabat in templo (I Reg. I).
Quasi proximum, quasi fratrem nostrum. Si ex persona David psalmum accipimus, proximum accipimus Saulem. Si ex Christi, Judam proditorem proximum vocat. Vel proximus, et frater Christus Judaeis: quia de ipsis humanitatem attraxit. Ita complacebam. Id est, Deo Patri: frater ac proximus erat propter generationem corpoream. Quasi lugens, et contristatus, sic humiliabar. Lugebat enim, cum, confortante angelo, guttae sudoris ejus tamquam sanguis defluebant ad terram. Et contristatus est cum diceret: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). Tamquam lugens et contristatus. Lugebat Christus pro parte nostra, ut illud: Videns, inquit, civitatem, flevit super eam (Luc. XIX). Ita humiliabar: quia Christus humiliatus est in passione. Vel, sic complacebam: quia complacebat Patri per fidem et spem.
Et adversum me laetati sunt. Laetati sunt Judaei, quando Christum apprehenderunt, ut eum crucifigerent. Et convenerunt in unum. Ad hoc convenerunt, ut Christum crucifigerent, non ut crederent. Vel adversus me congregati sunt, et convenerunt, cum traditionis meae promissionem haberent. Congregata sunt in me flagella. Flagellaverunt Christum, sicut dixit: Cum gladiis et fustibus ad me venistis (Matth. XXVI). Et Pilatus dixit: Dimittam eum emendatum: id est, flagellatum dimittam. Et non cognovi. Quid non cognoverit, quaeritur. Quidam putant dolorem vulnerum quae patiebatur in cruce. Sed melius ad peccata refertur, quod non habuerit conscientiam peccatorum, quare crucifixus sit. Et ignoravi, non quod ignoret Christus aliquid: sed ignoravi, quia propter quod istud mihi accidit, non commisi. Vel ignoraverunt, quod Deus sub carnis velamento lateret.
Dissipati sunt. A vinculo charitatis. Nec compuncti. Ut agerent poenitentiam. Tentaverunt me. Multis modis tentaverunt Judaei Christum, sicut dixit unus ex ipsis: Magister, quod est primum mandatum (Matth. XXII)? Subsannaverunt me subsannatione. Deludentes atque dicentes: Ave, rex Judaeorum (Joan. XIX). Frenduerunt super me dentibus suis. Clamantes, Crucifige eum. Per motus corporis, ostenditur motus animae. Per dentes intelligitur malitia: quia per malitiam ipsum crucifixerunt, et in hunc dentibus striderunt.
Domine, quando respicies. Propheta ex persona Ecclesiae dicit. Ac si dicat: Respice malorum iniquitatem, et meam justitiam ab ipsis discerne. Et restitues animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. Leones ipsos persecutores dicit, qui animam ejus deglutire ore nitebantur: sed ejus resurrectione confusi sunt. Ecce conversa est oratio ejus in sinum ejus, cum unica, id est, ipsa anima integra corpori restituta est. Et quis, inquis, eam restituit? Ipse cum paterna voluntate, qui dixit: Potestatem habeo tollendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X). Et a leonibus unicam meam. Leo ipse populus Judaicus, propter fortitudinem malitiae suae. Unicam meam: quia unica fuit anima Christi sine peccato, secundum prophetam: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isai. LIII).
Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia magna. Id est, in toto mundo diffusa. In populo gravi laudabo te. Id est, in populo Christiano, ibi te laudabo. Gravis dicitur. Quia non est levis ad peccandum: Non levi, quem ventus ut pulverem a facie terrae projiciet: sed in gravi, et supra petram fundato, firmiterque praecepta custodiente. Hinc iterum recordatur passionis suae, quo potius eis judicium mortis annuntiet dicens:
Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique. Judaei Christo, et persecutores Ecclesiae. Qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. Haec dicit ut non sit iterata passio: quia nec redemptio veniet iterata. Et annuerunt oculis: quia nihil boni in opere ostenderunt.
Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur. Et est illud: Magister, licet tributum dari Caesari, an non (Matth. XXII)? Vel quando dixerunt: Magister, scimus quia verax es, et in veritate viam Dei doces (Ibid.) Sed haec pacifica plena erant dolo et ira. Et in iracundia dolos cogitabant. Sic loquebantur, sed cogitabant, ut apprehenderent eum, et ligarent eum: sicut postea fecerunt. In ira hoc fecerunt, sicut Jacobus ait: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I). Et sicut alibi dicit: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV). Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV).
Dilataverunt super me os suum. Dilataverunt, quando accusaverunt in blasphemiis. Et, dilataverunt super me os suum: quia non solum peccaverunt in me: sed etiam insultaverunt, dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII). Dixerunt: Euge, euge. Sicut dicit in Evangelio: Euge, serve bone, et fidelis (Luc. XIX). Vel vox Judaeorum est: ac si dicat: Bene, bene videmus quod exspectavimus, illae virtutes quas faciebas, quod nihil erant. Vel dixerunt, bene: sed dolose. Viderunt oculi nostri. Quia non accipis personam hominis, nec est tibi cura de aliquo.
Vidisti, Domine. Pater, illusiones eorum. Ac si dicat: Vidisti illos ad judicandum. Ne sileas, Domine. Ne taceas. Tacet modo, et non tacet: id est, non tacet mandatum, tacet judicium. Te in testimonium advoco, cum judicavero mundum. Ne discedas a me. Quia Pater a Filio non discessit in passione. Sed tuae adhaeream dexterae, donec digna ultione puniantur.
Exsurge, Domine, exsurge. Hoc est, in adjutorium. Intende judicium meum. Id est, discerne inter me et Judaeos. Intende judicium meum, quia par est poena, et dispar est culpa. Id est, quando cum illis latronibus pendebat, quia ipse innocens pendebat. Exsurge, et intende judicium meum, qualiter judicantes condemnaverunt me morti. Deus meus, et Dominus meus in causa mea. Vox humanitatis ad divinitatem, pro parte carnis loquitur. Judica me secundum magnam misericordiam tuam. Unde dixit, intende judicium meum, id est, fac discretionem inter me et illos.
Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus. Judicavi ego adulteram, ut non condemnaretur; judicaverunt et isti me innocentem, dignum morte, ideo unusquisque secundum opus proprium judicium mereatur. Non supergaudeant mihi inimici mei, ne dicant in cordibus suis, Euge, euge animae nostrae; nec dicant, Devorabimus eum. Non patefiat ultra os eorum ad me devorandum, ne dicant, devorabimus eum. Devorat homo quod in os mittit. Sed in hoc dicit devorare, quia peccatores volunt illos sanctos devorare: id est, ut unum corpus efficiantur.
Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis. Id est, daemones, Judaei, haeretici, et persecutores: qui gratulantur malis meis, hoc est, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Induantur confusione et reverentia qui maligna loquuntur adversum me. Isti supradicti confusione aeterna. Unde dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matt. XXV). Ut qui me quasi hominem judicaverunt, ut Deum videant judicantem. Hinc propheta ad Patrem loquitur.
Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam. Christum exspectantes, qui est justitia Patris. Vel, exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam: id est, sancti qui volunt justitiam Dei implere, ipsi exsultent et laetentur in remuneratione vitae aeternae. Et dicant, semper magnificetur Dominus: qui volunt pacem servi ejus. Ipse Dominus est pax nostra: juxta Apostolum (Ephes. II). Servi ejus: id est, Christi: qui est servus Dei Patris. Unde dicit: Magnum est tibi vocari servum meum (Isai. XLIX): pro parte carnis.
Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam. Lingua mea, sancti sunt, qui meditantur mandata Christi. Tota die, laudem tuam. Tota die, toto tempore laudare Deum. Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam: quia pro vita populi mortuus, non es in tartaro derelictus. Tota die laudem tuam: quia devicta triumphans morte, in coelis es susceptus a Patre: cum quo tibi et Spiritu sancto est honor et gloria. Amen.
- PSALMUS XXXV.
In finem, puero Domini Psalmus David. Iste psalmus personam peccatoris designat, superbiam notat, fontem aeterni luminis monstrat.
Dixit injustus, ut delinquat sibi. Id est, sibimetipsi, injustus, hoc est, diabolus cum suis satellitibus. Id est, populis Judaeorum: vel reliquis suis membris sibi deliquit. Nec alius quispiam per injustitiam sic loquitur ut peccet: sicut ille qui dixit: Ponam solium meum super sidera, et ero similis Altissimo (Isai. XIV). Semper enim iniquitas proprio se confodit jaculo; juxta illud: Fili, si malus evaseris, solus hauries mala (Prov. XII). Vel aliter: Dixit iniquus ut delinqueret sibi: id est, decrevit se peccare debere. Non est timor Dei ante oculos ejus. Si enim timorem Dei ante oculos haberet, numquam exsecrabilia et abominanda committeret. Non est timor Dei ante oculos ejus. Id est, ante populum Judaicum: quia si timorem Domini habuissent ante oculos cordis, numquam tanta mala fecissent.
Quoniam dolose egit in conspectu ejus. Diabolus, et Judaei ante conspectum Dei. Vel, dolose egit in conspectu ejus, iniquae concupiscentiae flammam stimulatus. Ut inveniatur iniquitas ejus et odium. Dum concupisceret contra justitiam iniquitatem, dum auferre non potest, odium possedit. Sed et ad Judam proditorem haec pertinere sequentia docent.
Verba oris ejus iniquitas et dolus. Dixit autem: Ave, Rabbi, et osculo magistrum tradidit inimicis. Ecce verba oris, plena dolo atque iniquitate. Verba oris ejus iniquitas, et dolus, et in diabolo, et in populo Judaeorum. Noluit intelligere ut bene ageret. Id est, diabolus et sui satellites: quia aliud est non posse, aliud est nolle. Et Judas videbat quotidie cum apostolis Christum multa mirabilia operantem, sed non intelligebat. In malivolam enim animam non ingreditur sapientia.
Iniquitatem meditatus est in cubili suo. In cordis secreto, in quo compungi debuit, iniquitatem meditatus est, unde jam superius mentionem fecimus. In cubili, id est, in corde eorum. Astitit omni viae non bonae. Quia ibi astitit, ideo ad nullum justitiae fructum potuit pervenire. Malitiam autem non odivit. Sed dilexit: quia non solum non oderunt, sed amplexati sunt.
Domine, in coelo misericordia tua. Id est, in sanctis angelis, qui ibidem firmati fuerunt, et non ceciderunt. Vel, in coelo misericordia tua, id est, in sancta Ecclesia, Domine, in coelo misericordia tua. Christus Dominus, qui humanos miseratus labores descendit de coelo, ut colligaret vulnera nostra. Et veritas tua usque ad nubes. Veritas, Christus est, ut illud: Ego sum via, et veritas (Joan. XIV). Nubes, sancti praedicatores. Unde dicitur: Mandabo nubibus meis, ut non pluant imbrem super eam (Isai. I). Quia sicut nubes pluviam portant: et irrigant terram: sic et sancti praedicatores pluviam, id est, doctrinam Evangelii portant, et irrigant corda arentia. Et veritas tua usque ad nubes. Qui spiritualiter Scripturas nolunt intelligere: quaerendum est ab eis, quomodo veritas Dei sit usque ad nubes.
Justitia tua sicut montes Dei. Mons Dei sapientia: mons Dei judicium: mons Dei sanctificatio est. Sunt et hujuscemodi montes plurimi, in quibus reconduntur arcana Dei: quae difficile humanitas potest investigare: juxta Apostolum: Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI)! Vel aliter: Justitia tua sicut montes Dei. Justitia tua, mandata tua. Montes Dei, sancti majoris meriti: sicut sanctus Joannes, vel caeteri apostoli. Montes prius a sole illuminantur, et postea valles. Sed montes, id est, sancti non a semetipsis, nisi a sole, id est, a Christo. Unde dixit: Orietur vobis sol justitiae (Malach. IV). Et judicia tua velut abyssus multa. Abyssus multa, judicia Dei occulta: quia unum reprobat, et alium assumit, sicut dixit: Jacob dilexi, Esau odio habui (Malach. I). Vel judicia sunt, quibus vel justis beatitudo, vel impiis poena infertur. Quae ideo abysso comparantur, quia in novi veterisque Testamenti profunditatibus contemplantur.
Homines, et jumenta salvos facies, Domine. Rationabiles irrationabilesque personas juxta illud Apostoli: Sapientibus, et insipientibus debitor sum (Rom. I). Quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Ab initio quidem proflua fuit misericordia tua; sed tunc multiplicata est, cum nos cruore proprio redemisti.
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Non progenies viperarum, sed illi qui ad imaginem Dei mente perfecti sunt, sperant sub crucis tuae defensione muniri. Vel, Filii hominum, id est, filii Christi: quia ipse hominis Filius est, et sancti filii hominum. In protectione alarum tuarum, vel, in tegmine. Duae alae, duo Testamenta, quia inde teguntur sancti a Christo. Et inebriabuntur. Id est, ipsi filii: inebriabuntur quidem ab ubertate domus tuae, a pinguedine gratiae Spiritus sancti. Domus tuae, sanctae Ecclesiae. Vel, inebriabuntur, ut, oblitis flagitiis, virtutibus copulentur. Ab ubertate domus tuae. Ab intellectu dogmatum Ecclesiasticorum. Et torrente voluptatis tuae potabis eos. Torrens voluptatis Dei, Spiritus sanctus est: qui irrigat omnem animam spiritualibus fluentis, ut fructum exhibeat sanctitatis.
Quoniam apud te, Domine, est fons vitae. Et tu es, et apud te est origo omnium bonorum, et tu praestas baptismum: per quod ablutis facinoribus, viam largiaris aeternam. Vel fons vitae: quia doctrina Dei, animae vita est. In lumine tuo videbimus lumen. Lumen Patris Christus est. In Christo Patris lumine, lumen Spiritum sanctum videbimus. Lumen tuum Pater est: cujus voluntatem faciens, venisti illuminare occulta tenebrarum, ut in te, qui es lux mundi, mereremur illud lumen cernere in gratia mentis purae: Sic enim ait ad Philippum: Qui videt me, videt et Patrem meum (Joan. XIV). In lumine ejus, id est, in Christo, videbimus lumen: id est Spiritum sanctum, qui super apostolos in specie ignis illuminantis apparuit (Act. II). Et in lumine tuo videbimus lumen, id est, a Christo illuminabimur, ut ait in Evangelio: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. VIII).
Praetende misericordiam tuam scientibus te. Qui te venturum in mundum noverunt. De quibus postmodum in Evangelio dicis: Multi justi et prophetae cupierunt videre quae videtis, et non viderunt (Matt. XI). Non superbis, et subdolis, sed mundis corde. Vel ostende misericordiam tuam scientibus te, id est, qui te sciunt, et te intelligunt, ipsis ostende misericordiam tuam, Domine. Et justitiam tuam his qui recto sunt corde: Justitiam tuam, mandata tua. Qui recto sunt corde, id est, qui non habent duplicitatem cordis.
Non veniat mihi pes superbiae. Ne elatus vanitate, incidam in laqueum diaboli, et evadere non possim: Et manus peccatorum non moveat me: id est, opera malorum me non moveat de bono in malum. Non me moveat, ut a te divellar.
Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. In hac superbia atque vanitate contra quam stare debuerant, ceciderunt. Expulsi sunt. A regno Dei. Nec potuerunt stare. Expulsi sunt daemones de coelo: nec potuerunt stare. Coelum eos non potuit tenere: quia in pedes superbiae jam corruerant. Nos vero oremus Dominum, ut nobis nominis sui timorem insinuet, misericordiam de coelo solite largiatur: superbiam a nobis bonis suis inimicam auferat, atque omnem dolum avertat: nosque sacrosancti luminis sui cognitione illuminatos, regno suo dignos efficiat. Amen.
- PSALMUS XXXVI.
Psalmus David. Trigesimus sextus psalmus personam justi glorificat, injusti notat: mores instruit, bonitatem Dei docet, pravitatem evellit.
Noli aemulari in malignantibus. Multas habet aemulatio interpretationes, quae loco suo debent vel intelligi, vel exponi: Nam hic dicit, Noli particeps esse malignis: neque ad zelum, neque ad invidiam, quia zelus ira est, secundum illud quod per prophetam Dominus ait: In indignatione magna zelatus sum Sion (Zach. VIII). Invidia autem livor est: juxta illud: Occidi adolescentulum in livore meo (Gen. IV). Neque zelaveris facientes iniquitatem. Non imiteris eos qui per iniquas fraudes divitias congregant, honoremque requirunt: sed Deum attendens, bonitatem apostolicam quaere.
Quoniam tamquam fenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. Recte haec carnalis gloria, et mundata potentia, feno (juxta Isaiam) comparantur. Omnis, inquit, caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos feni (Isai. XL). Aruit enim fenum, et flos ejus decidit. Huic sententiae addidit Jacobus apostolus: Ita et dives in itineribus suis marcescet (Jacob. I). Simili ratione et de oleribus sentiendum est: quia non omnia olera infirmis sunt opportuna.
Spera in Domino et fac bonitatem. Tamquam aegro tibi loquitur sermo divinus: ut inter reliquas gratias quae sunt fructus spiritus, exhibeas bonitatem. Spera in Domino: spem habeas semper in Domino. Et fac bonitatem: hoc est, adimple mandata. Inhabita terram, sanctam Ecclesiam: vel corpus tuum. Tu dominare carni: non caro tibi. Et pasceris in divitiis ejus. In sacris voluminibus. Si haec terra fructum exhibeat sanctitatis, tunc et tu jucundaberis in divitiis Dei.
Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Cor semper sapientiam petit. Ergo si, admissis his jucunditatibus, in Domino delecteris, dabit tibi thesauros sapientiae suae, vel quidquid petieris per fidem. Unde dixit: Quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quam petierint a Patre meo, fiet eis (Matt. XV).
Revela Domino viam tuam. Quomodo dicit, revela? numquid aliquid nescit Deus? Non, sed tu quod habes in corde, patefacere debes Deo in sermone per confessionem tuam. Confitere ei actiones tuas; et spera in eum semper, et ipse tibi dimittet peccata tua. Et spera in eum. Quod possit remittere delinquenti. Et ipse faciet. Et quid, inquis, faciet?
Et educet quasi lumen justitiam tuam. Ad claritatem qua eum credidisti. Justitiam tuam: id est, in claritate opera tua. Et judicium tuum. Quo ea quae bona sunt elegisti. Tamquam meridiem. In pleno splendore gratiae suae, quem revelat coram angelis suis. Vel meridies, opera sanctorum intelliguntur.
Subditus esto Domino. Non peccato, sed humilis esto coram Domino. Et ora eum. Pro delictis praesentibus et antiquis. Unde Paulus dixit: Primo omnium fieri orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones: pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt (I Tim. II).
Noli aemulari in eo. Ne invidus ei sis, sicut superius: Et judicium tuum tamquam meridies. Tunc enim justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum, et erunt clara omnia quae nunc abscondita sunt. Vel, noli aemulari in eo, qui prospere agit in via sua. Non te terreat impii felicitas brevis. Quiesce ab ira, et derelinque furorem. Noli aemulari ut malefacias. Depone iram, ne iniqua patiens, vicem reddere compellaris.
Qui prosperatur in via sua. Qui feliciter agit in hoc saeculo. In homine faciente injustitiam. Ipse enim se peccando praecipitat, ne cum illo esse desideres qui iniquitatem facit.
Desine ab ira. Quae Dei justitiam non operatur (Jacob. I). Derelinque furorem. Qui secundum Salomonem etiam sapientes perdit (Prov. XIX). Vel desine, cessa ab ira animi, et furore corporis. Noli aemulari ut maligneris. Ne alios provocando ad nequitiam, ipse nequam efficiaris.
Quoniam qui malignantur exterminabuntur. Quia non habent radicem pietatis. Vel exterminabuntur de terra viventium. Sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram. Id est, terram repromissionis, quae fluit mel et lac.
Adhuc pusillum, et non erit peccator. Modice exspecta, et non erit peccator, qui tolletur hinc: quia divina opprimetur ultione. Et quaeres locum ejus, et non invenies. In futurum non erit: neque locum quietis accipiet, et quaeres locum ejus, et non invenies. Si locus diaboli peccatum est, erit tempus quando peccatum non erit. Hoc autem tunc erit, cum exsultaverimus in multitudine pacis.
Mansueti autem haereditabunt terram. Quos nullus turbo furoris exagitat; neque concupiscentiae ignis inflammat. Haereditabunt terram illam viventium: quia mites et humiles possidebunt terram: hoc est, vitam aeternam. Et delectabuntur in multitudine pacis. Delectabuntur: Id est, laetabuntur in multitudine pacis: id est, in Christo: cum in regno Christi conjuncti fuerint, qui est pax nostra.
Observabit peccator justum. Ut invento loco noceat ei: quia per illa opera sanctorum ipsi cruciantur, et torquentur in ista praesenti vita: id est, in mente intus malitia et invidia, quam habent. Et stridebit super eum dentibus suis. Nequitiae et malitiae dentibus, quibus eum nititur devorare. Per motum corporis, ut diximus, ostendit motum animae.
Dominus autem irridebit eum: quia prospicit quod venient dies ejus. Dies ultionis irae Dei. Numquid Dominus aliquem irridet? Non, sed quia digni sunt ipsi ut irrideantur in vindicta. Quoniam prospicit quod veniant dies ejus: hoc est, Dominus scit quando veniet perditio ejus.
Gladium evaginaverunt peccatores, etc. Gladius, sive sagittae peccatorum, verba seductionis sunt. Arcus vero vel vagina, mens est eorum de quibus proferuntur. Vel, gladium evaginaverunt peccatores, id est, gladium persecutorum in persecutione. Intenderunt arcum: id est, tendicula ipsorum contra sanctos. Ut decipiant pauperem, et inopem. Non divitem mundi, sed pauperem Christi. Ut trucident rectos corde. Ut eos qui bene credunt, seducendo interimant. Quia tunc animae sanguis funditur, cum quis blande seducitur, et cadit in peccatum. Sed haec ad haereticos referenda sunt, contra quos debemus fortes stare: ut eis quod propheta adjecit, adveniat.
Gladius eorum intret in corda ipsorum, etc. Unusquisque enim qui contra Deum loquitur: aut cujus mens in stulta arrogantiae vanitate superfluit: nec Scripturis spiritualiter intendens, vitiosa eas interpretatione corrumpit: ipse se proprio interimit pugione. Et sicut ad apostolos pax eorum, si indigna sit domus, revertitur (Matt. X): ita et in corda istorum gladius, si contra insontem evaginetur, infigitur. Vel, gladius eorum intret in corda ipsorum: hoc est, vindicta in animas ipsorum. Et arcus eorum confringatur, tendicula ipsorum.
Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas. Metuit enim illud quod Dominus ait in Evangelio: Quid prodest homini, si mundum universum lucretur: animae autem suae detrimentum patiatur (Matt. XVI)? Modicum autem quod dixit, fides est. Quae quamquam grano sinapis comparetur, magnam tamen habet virtutem. Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. Quamvis parva sint, meliora sunt: quia dixit Salomon: Melior est exigua portio cum requie, quam plena manus cum iniquitate (Eccles. IV).
Quoniam brachia peccatorum conterentur: Brachia, id est, fortitudo illorum conteretur in vindicta, ne innocentibus noceant. Confirmat autem justos Dominus. In fide conversantium infirma corroborat.
Novit Dominus vias immaculatorum. Id est, conversationem illorum. Novit Dominus qui sunt ejus: immundos autem et eos qui eum ignorant, nescit. Omnis enim ignorans ignorabitur. Et haereditas eorum in aeternum erit. In Christo, qui est perpetuus et aeternus. Vel in aeternum erit: hoc est, in vita aeterna.
Non confundentur in tempore malo. etc. Tempus malum, judicii tempus ostendit: in quo cum justi non patiantur famem, de peccatoribus dicitur: Vae vobis qui saturati estis, quoniam esurietis (Luc. VI), Non confundentur in tempore malo. In tempore discussionis, quod impiis malum erit. Et in diebus famis saturabuntur, et si desinant esse ministratores verbi Dei, et hi in Christo, qui panis est vivus, reficientur. Vel, in diebus famis saturabuntur: hoc est, quando illi peccatores erunt vacui, tunc sancti saturabuntur de gratia Dei. Quia peccatores peribunt. Quia non custodiunt mandata Dei, si non emendaverint.
Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint. In potestate terrena. Et exaltati. In vana gloria. Deficientes quemadmodum fumus deficient. Adveniente autem morte, omnis gloria eorum tamquam fumus aut nebula tabescet; quia cito omnia transeunt.
Mutabitur peccator, et non retribuet. Quia non restituet pecuniam Domini cum usuris. Mutuum accepit a Domino: id est, quinque sensus corporis, vel divitias, et non gratias agit Deo. Justus autem miseratur et commodat. Id est, et in se facit misericordiam, et in aliis: hoc est, discernit ipsos quinque sensus corporis. Vel, justus miseretur et commodat. Accepit verbum, et spiritualibus spiritualia subministrat: ut non solum se, sed alios lucrifaciat. In hoc vero versiculo, etiam miseratio pauperum intelligenda est.
Quia benedicentes ei haereditabunt terram. In qua bona Dei reposita sunt. Qui semper Deum laudant, et ipsi possidebunt terram: id est, et istam terram solent possidere, et postea terram viventium possidebunt. Maledicentes autem ei disperibunt. Promittente Domino: Inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te (Exod. XXIII).
Apud Dominum gressus hominis dirigentur. Quibus ad eum transire conatur. Sic et Rebecca abiit interrogare non de loco ad locum, sed de vita ad vitam (Gen. XXIV); et Moyses, solutis vinculis pedum, transivit videre rubum (Exod. III). Et tu si apponas animum ut transeas a morte ad vitam, non pedum gressibus, sed animi virtute, diriguntur a Domino gressus tui. Ad Dominum gressus hominum dirigentur, sensus uniuscujusque: ut ait Salomon: Hominis est praeparare viam suam, sed Dominus diriget gressus suos (Prov. XVI). Et viam ejus volet. Ut ad se veniat, qui est via, veritas et vita. Vel mandata ejus desiderat.
Cum ceciderit non collidetur. Quare? Quia Dominus firmat manum ejus. Id est, opera ejus. Cum ceciderit, propter infirmitatem carnis: quia septies cadit justus, et resurgit: non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Agenti poenitentiam, statim miseretur. Sic et David et Petrus cognitum lacrymis purgaverunt delictum, et a Domino confirmati sunt.
Junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum. Nolite, inquit Apostolus, pueri effici sensibus vestris, sed malitia parvuli estote (II Cor. XIV). Ergo iste ab initio aetatis suae parvulus in malitia, sed senex in virtute divina: intellexit, numquam posse justum a Domino derelinqui, nec semen ejus quaerens panem doctrinae coelestis: de qua verbum insipientibus praebuit. Nec semen ejus quaerens panem. Semen ejus, opera ejus. Quaerens panem, id est, verbum Dei.
Tota die miseretur et commodat. Dies est, cum unusquisque bonum exercet. Iste ergo omnibus diebus vitae suae fenerat Domini sui pecuniam, non ad lucra mundana, sed ad coelestia conquirenda. Tota die, omni tempore. Miseretur, a Deo: id est, qui aliis ministrat doctrinam Dei. Et semen ejus in benedictione erit. Opera quae gessit, vel doctrinam quam docuit, a Domino benedicentur. Sed et semen ad Christianum refertur populum, qui in Ecclesia assidua benedictione ditatur. Et semen ejus in benedictione erit, in abundantia et gloria.
Declina a malo. Opere. Et fac bonum. Quod Deus praecepit. Declina a malo, et fac bonum. Declina a malo: a diabolo, vel a peccato, et fac bonum, hoc est, imple mandata. Et inhabita in saeculum saeculi. In Ecclesia, in unitate fidei, esto cum eo perpetuus.
Quia Dominus amat judicium. Rectum judicium, quo justos impiosque discernit.
Et non derelinquet sanctos suos. Qui in eum totam spem locaverunt. In aeternum conservabuntur. Hoc est, in perpetuum, quia aeterna concupierunt.
Injusti punientur. In vindicta. Et semen impiorum peribit. Semen impiorum: hoc est, opera illorum cum ipsis punientur in tormentis, et omne opus eorum disperdetur, quia iniquum est.
Justi autem haereditate possidebunt terram. Terram viventium. Et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Super illam quae est sine fine: de qua fugit dolor et gemitus.
Os justi meditabitur sapientiam. Id est, Christum: unde dicit: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I). Cum ait, meditabitur, futurum significat tempus, quod in regno Dei intelligitur ad agendum: in quo non vino luxuriae, neque cibis voluptuosis, sed sapientia Dei, justorum ora replebuntur. Et lingua ejus loquetur judicium. Cum omnia ponderate; et non fraudulenter, neque cum ira, sed justo judicio, quae de Deo sentit, enarrat. In quo enim abundat gratia spiritualis, omnia perscrutatur, etiam alta Dei.
Lex Dei ejus in corde ipsius. Hoc est, in mente justi. Non solum in ore ac lingua, sed etiam in alto cordis ejus fructificabunt, per legem Dei, opera sanctitatis. Et non supplantabuntur. Ab adversario. Gressus ejus. Quibus ad Deum pervenire nititur. Vel, non supplantabuntur gressus ejus. Sensus ejus a diabolo, vel a peccato.
Considerat peccator justum, etc. Intuebatur enim populus Judaeorum justum Filium Dei, et stridebat in eum: quia gravis ei erat etiam ad videndum. Sic et nunc inimicus considerat unumquemque nostrum ut perdat. Sed si vigilanter resistat, eveniet quod sequitur.
Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus. In potestate utique illius. Nec damnabit eum cum judicabitur illi. Dat judicium impius, ut pereat justus, et Dominus non damnat eum, quia custodivit legem ejus. Sed illum justum non condemnat in die judicii, cum impium judicat.
Exspecta Dominum, et custodi vias ejus. Per spem firmam, et indeficientem mandatorum custodiam exspectatur Deus: ideo non debemus confundi in diversis mundi tentationibus. Exspecta Dominum: Quidquid tibi accidat in prosperis et in adversis, patienter exspecta: id est, sustine. Exaltabit te, ut haereditate capias terram. Illam utique aeternae beatitudinis tellurem: in qua justi post terminatos labores exaltabuntur. Cum perierint peccatores, videbis. Tunc justi peccatores perire videbunt, cum fructum mercedis, Domino tribuente, percipient.
Vidi impium exaltatum, et elevatum super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat. Cum mundi hujus pelagum transierimus, tunc videbimus non esse diabolum, et locum ejus nequaquam apparere peccatum. Cedrus duas habet interpretationes, sed in hoc loco ejus explanatio haec est: sicut enim cedrus super excelsos montes apparet exaltata, et impulsu ventorum saepe delabitur: ita et impius qui, relicto Deo, in divitiis mundi confidit: quamlibet floreat, quamlibet extollatur et elevetur, non invenietur cum ab hoc mundo migraverit. Sed et ad Judam traditorem ista referuntur. Vel cedrus Libani, sancti propter altitudinem meritorum ipsorum, et sacerdotes, odore boni operis. Impii super ipsos sunt: quia calcant et opprimunt illos. Transivi, et ecce non erat. Dicat hoc apostolicus coetus, quia transivi procellam passionis Jesu: et illo resurgente, hic non erat: quia abiit et laqueo se suspendit. Quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Quod autem non sit inventus locus ejus, et habitatio ejus desolata remanserit, Petrus in Actibus apostolicis prodidit, cum Matthiam in ejus ordinem subrogavit (Act. I). Vel, transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus: id est, ipsius impii. Non est inventus locus ejus: pro tanta velocitate qua deficiunt.
Custodi innocentiam, et vide aequitatem. Si nulli noceas: si cum nullo litigiosus sis, videbis Christum: quia sicut via, veritas et vita: ita et aequitas intelligitur. Quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Qui hic pacifice vixerit, ut Filius Dei vocetur: hujus reliquiae, hoc est, corpus mortale, reservatur ad gloriam resurrectionis, juxta illud Apostoli: Oportet mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV). Reliquiae impiorum peribunt. Pro reliquiis, in Hebraeo, novissima habet.
Injusti autem, etc.; reliquiae impiorum peribunt. Non reservantur eorum reliquiae ex superbia, ut in aeternum vivant: sed ut in poenam gehennae ignis intereant.
Salus autem justorum a Domino. Per quem et praesentem vitam capiunt, et adipisci praestolantur aeternam. Salus autem justorum a Domino. Ipse est nostra salus. Et protector eorum est in tempore tribulationis. Adjuvabit eos, etc. Propterea salvos faciet eos, et protector eorum est in tempore tribulationis, cum per arctam viam, quae ad vitam ducit, incedunt, plenam doloribus et aerumnis. Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos a peccatoribus: salvos faciet eos, qui speraverunt in eum, cum ad perfectionem purae mentis perducit. Ad eum venire meruerunt: quoniam speraverunt in eum. In omnibus enim angustiis in eum spem locaverunt, qui dixit: Ego sum Deus, et absque me non est alius. Ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII). Qui sanet omnes infirmitates mentium nostrarum: nobisque praestet toto corde erigere spem nostram, et in se tribuat collocari: ut, a peccatis liberati, mereamur, ipso distribuente, etiam aeternitatis praemium adipisci.
- PSALMUS XXXVII.
In finem, Psalmus David in rememoratione diei Sabbati. Sabbatum, requies interpretatur: hoc est, quando requiescunt sancti: id est, quando requiescit Ecclesia illa requie paradisi quam perdidit in Adam. Iste psalmus ostendit, ut si accidat infirmitas corporeae fragilitati, non desistat requiri medicina coelestis.
Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me. Totus psalmus ex persona poenitentis est: sed ad Christum referri potest, sicut et sexagesimus octavus. Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me. Ira est, ut saepe diximus, commotio animi. Furor vero vindicta irrationabilis, cum fellis amaritudine. Ideo iste qui se peccatorem scit: non in ira, sed per misericordiam: nec in furore, sed per patientiam se argui postulat.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Verba doctrinae, quae ut jaculum transverberarunt cor meum, ut agerem poenitentiam. Et confirmasti super me manum tuam. Ut tamquam bonus magister verberibus castigationis afflictum redderes emendatum.
Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae. Vidi faciem irae tuae, et non ipsam iram: hoc est, intellexi per Scripturas sanctas, quanta minaberis peccatoribus, et extabui, petens ne ipsa super me ira descenderet. Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Nullam quietem indulsi, vel ossibus, vel membris meis, donec ea poenitendo purgarem.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum. Invaluerunt enim mihi, ut sequitur: Sicut onus grave gravatae sunt super me. Non est enim mihi leve peccatum meum, sed recognosco, quia grave mihi judicii pondus imposuit, et super verticem capitis mei excrevit. Sicut pondus grande, sic peccata mea super me.
Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae. Porcorum mos est, coeno aut stercoribus pro bonis odoribus uti: nec intelligunt se in his sordidissime volutari. Nam mihi foetent et computrescunt vulnera peccatorum, desideranterque expeto medicum. Et cur, inquis, computruerunt? A facie insipientiae meae. Quia nolebam agere poenitentiam. A facie insipientiae meae. Per hoc putruerunt, scilicet per insipientiam meam: ut Paulus dicit: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. II).
Miser factus sum et curvatus sum usque in finem. Usque dum confitendo purgarer: quia sine confusione et moestitia non dimittuntur peccata. Tota die contristatus ingrediebar. Indignum me esse judicans, qui vel oculos ad coelum levare auderem: sed percutiens pectus meum, aiebam: Deus, propitius esto mihi peccatori.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus. Illis illusionibus se profitetur esse infirmatum atque repletum, quibus diabolus humanum genus allicit, ut delinquat. Deus, tu cognovisti insipientiam meam: quia lumbi mei impleti sunt illusionibus. Se unusquisque consideret, et titillantem corporis intelligat voluptatem, et tunc dicere potest cum Paulo apostolo: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII)? Et illud; Neque enim quod volo, hoc facio: sed quod nolo.
Incurvatus sum et humiliatus sum nimis. Ad poenitentiam. Rugiebam a gemitu cordis mei. Petens cum luctu remissionem. Aliud est gemitus corporis, et aliud gemitus cordis. Gemitus corporis, est propter res terrenas vel propter mortem gemere. Gemitus cordis, propter sua peccata, vel aliorum. Sed Christus non habuit quod gemeret, quia non fecit peccatum. Et gemitus meus non est absconditus a te. Id est, quidquid habet homo, Deus scit. Quidquid deliqui, quidquid mali gessi, omnia tibi cum gemitu reseravi: sciens quia tibi non occultantur occulta.
Cor meum conturbatum est in me, dereliquit me virtus mea. Quia iram quam superius memoravi, incurrere expavesco. Et lumen oculorum meorum non est mecum. Quia, postposito veritatis lumine, in tenebras decideram peccatorum. Sic enim prophetam omnem ordinem hujus psalmi ex peccatoris persona prosecutum fuisse, anteriores nostri docuerunt. Sentiant illi quod libet. Ego vero ab illo loco, ubi ait; Amici mei et proximi mei, usque ad finem psalmi: video Dominum meum Jesum Christum a Judaeis circumdari, in cruce suspendi, et ex inferno resurgere. Ait ergo ipse Dominus de passione sua:
Amici mei et proximi mei adversus me appropinquaverunt et steterunt. Amici, dicuntur Judaei, propter Abraham. Proximi, eo quod ab eorum generatione assumpserit carnem, qui appropiaverunt ei, ut comprehenderetur. Amici mei et noti mei contra me steterunt. Potest et de discipulis accipi, qui, in passione metu territi, a Domino recesserunt: intantum ut etiam eum Petrus denegaret. Vel steterunt, causantes contra eum.
Et qui juxta me erant, de longe steterunt. Apostoli vel reliqui discipuli, de quibus ait evangelista: Cum autem apprehendissent eum, stabant omnes noti ejus a longe (Luc. XXIII). Et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Faciebant vim, non noti, sed Judaei: vel Petro, cum dicerent: Nam et tu ex illis es (Luc. XXII). Vel Jacobo; qui cum traheretur, relicta sindone, nudus aufugit ab eis (Marc. XIV). Et vim faciebant qui quaerebant animam meam: scilicet Judaei, quasi illorum fortitudo esset, et a Deo ipsam potestatem non accepissent.
Et qui quaerebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. Multos quidem dolos meditati sunt; cum interrogarent si deberent dare censum Caesari, an non (Matth. XXII): aut si mulier deprehensa lapidaretur (Joan. VIII). Sed tunc aperte dolum ingerunt, cum falsos testes adducunt. Vel, qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem, quando dixerunt: In Beelzebub ejicit daemonia (Luc. XI).
Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Semper quae exprobrabant, sustuli, et jugiter silui. Hoc et Pilatus manifestat, cum dicit: Mihi non respondes? An nescis quia potestatem habeo dimittere te (Joan. XIX)? Ego autem tamquam mutus non aperiens os suum. Et apud Pilatum Dominus non est locutus. Et Isaias de eodem loquitur: Tamquam agnus ad victimam ductus, non aperiens os suum (Isai. LII).
Et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. Nam cum me sputis linirent, arundine verberarent, illuderentque genu flexo, nihil eis motus respondi. Et non habens in ore suo redargutiones. Sic tacui accusatus, quasi non habens quid pro me respondere deberem. Christus in omnibus exemplum dedit, ut homo flagella et correctionem patienter portare debeat.
Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus: Ut me resuscites. Vel tu exaudies me: hoc est, vide illorum superbiam et meam humilitatem.
Quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei, et dum commoventur pedes mei. Pedes Christi in passione: vel sancti apostoli, qui pedes Christi esse debuerant: commoti sunt de fide ad infidelitatem. Commoveri possunt pedes mei a stabilitate sua, et inimici in me insultare: si in hac crucis morte humiliatus, non resurrexero. In me magna locuti sunt. Dicentes: Si Filius Dei es, descende de cruce (Matth. XXVII).
Ego autem in flagella paratus sum. Praeparo me ad sustinendam crucem, lanceam, fel, acetum, ut perhanc mortem meo sanguine redimam populum pereuntem, quia Christus ad hoc venit, ut passionem sustineret. Et dolor meus in conspectu meo semper. Donec ejiciam victoriam in judicium.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Sicut enim maledictioni subjacuit, ut nos a maledicto legis erueret, ita et peccatorem se profitetur, qui peccata nostra portavit, ut pio cogitatu ac misericordiae consilio, nos ab eisdem erueret. Et sollicitus ero pro peccato meo. Peccatum Christi, humani delicta sunt generis: propter quae et Patri dicitur nunc esse subjectus.
Inimici autem mei vivunt. Quia non sunt statim ultione divina puniti. Et confirmati sunt super me. Confirmati sunt in legis littera: in qua spiritualiter nuntiatum non intellexerunt. Et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. Certe inique et non rationabiliter: quia in hac littera, semen suum, ceu astra coeli multiplicari credebant.
Qui retribuebant mihi mala pro bonis. Dulcedinem aeternae vitae afferentem aceto potaverunt, ac felle. Detrahebant mihi. Dicentes: Alios salvos fecit; semetipsum non potest salvum facere (Luc. XXIII). Quoniam sequebar bonitatem. Ut implens voluntatem Patris, pro vita populi susciperem mortem.
Non derelinquas me, Domine Deus meus: ne discesseris a me. Cum profunda inferni penetravero.
Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae. Manifestum est, Domine Jesu, quia intendit in te Pater suscitans te a mortuis tertia die, et collocans ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum et potestatem: dans tibi nomen quod est supra omne nomen. Ergo quia graves sunt pugnae carnis, tu, Domine, intende in adjutorium nostrum, et esto nobis salus in tempore tribulationis.
- PSALMUS XXXVIII.
In finem pro Idithun Canticum David. Idithun, transiliens eos, interpretatur. Iste psalmus patientiam docet, ut refrenans homo os suum, observet ne per fatuitatem verborum incidat in peccatum: quia scit propheta etiam de verbis otiosis rationem esse reddendam. Docet etiam ut ea thesaurizemus in saeculo, quae ad profectum pertineant animarum.
Dixi, custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Non aliter scio vitae meae custodire vias: nisi ut non loquar fatua, ac diversa, sive otiosa. Ex verbis, inquit Dominus, tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Dixi, custodiam vias meas: id est, disposui custodire opera mea: scilicet quinque sensus corporis. Ut non delinquam in lingua mea. Non delinquam, non peccem: quia qui custodit linguam suam, custodit animam suam (Prov. XVIII): quia mors et vita in manibus linguae (Isai. XXXII). Et item: Cultus justitiae, silentium et pax (Eccli. XXVIII).
Posui ori meo custodiam. Juxta illud: Pecuniam et aurum tuum alliga bene, et facito ori tuo ostium et seram. Beatum enim hominem oris custodia facit: cum non profert inania, sed quae Deo sunt digna. Cum consisteret peccator adversus me. Id est, diabolus, qui justis maledicit ac detrahit, et instigator eorum est, qui sanctis insidiantur.
Obmutui. Ne objurgantibus me obstreperem. Obmutui, et non aperui os meum, quia tu fecisti. Ideo patienter fero: quia te scio ad probationem me tentationibus reliquisse. Et humiliatus sum. Ad sustinenda eorum improperia. Et silui a bonis. De bona conscientia procedebat mihi securitas: ideo me non justificavi coram hominibus: neque bona quae in me erant, divulgavi: quia scio quod Pater qui videt in absconso, reddet mihi. Et dolor meus renovatus est. Nondum enim veneram ad perfectum virum. Nam etsi sustinebam cum dolore improperia, non tamen sciebam maledicentibus benedicere. Vel, dolor meus renovatus est. In hoc dicitur dolor Christi: quia illi non fuerunt digni audire verba mysterii, ut ait propheta: Vae mihi, quia tacui (Isai. VI). Vel illud: Adhaerere faciam linguam tuam palato tuo, quia Dominus exasperans est (Ezech. III).
Conculcavit cor meum intra me. Dicit Ecclesia. A recordatione delictorum priorum. Et in meditatione mea exardescet ignis. Quid, inquis, meditabaris? Illud nempe, qualiter ignem illum reperire possim, qui peccata consumeret, mentem illuminaret, qui est Spiritus sanctus, de quo Cleophas et qui cum eo erant, dicebant; Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV) ?
Locutus sum in lingua mea. Hoc est, praedicavi omnibus hominibus, ut illud: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). Notum fac mihi, Domine, finem meum. Et numerum dierum meorum quis est? Non istius vitae finem quaerit sibi notum fieri propheta: sed illum in quo, evacuatis potestatibus ac destructa morte, Christo jungatur qui est finis legis. Neque istorum dierum numerum vult scire, sed illorum de quibus dicit Dominus: Apud Patrem meum mansiones multae sunt (Joan. XIV). Et numerum dierum meorum quis est? Hoc est, numerus sine numero, dies sine die, tempora sine tempore. Quis est? qui semper est. Ut sciam quid desit mihi. Hoc est, ut me facias intelligere omnia bona, ut cum haec nota habuero, sciam quid adhuc in saeculo degente desit ad palmam beatitudinis consequendam. Perfectus enim erat Paulus qui dicebat: Certamen bonum certavi: cursum consummavi. Nunc autem deest mihi corona justitiae, quam Dominus retribuet mihi (II Tim. IV). Quod autem non de suis diebus haec loquatur, sequentia docent.
Ecce mensurabiles posuisti dies meos. Secundum veterem hominem usque nunc fuerunt: nunc novum desidero, illum quem Abraham vidit et gavisus est (Joan. VIII). In quo alibi hortamur laetari, in quo Deus Dominus illuxit nobis. Qui non a sole, neque a luna illuminabitur, sed ab ipso Domino perpetua luce refulget. Et substantia mea tamquam nihilum ante te. Suscipiens altiori mente claritatem tuam: pro nihilo judicavi substantiam meam.
Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Si peccator est, et in deliciis fluxerit, vanitati subsistit. Si justus, et desiderat dissolvi, et cum Christo esse, vana est ei nihilominus vita praesens.
Verumtamen in imagine Dei pertransit homo, sed frustra conturbatur. Omnis homo ad imaginem Dei factus est. Si ergo in ea ambulare videatur, et in rapinis versetur atque concupiscentiis, conturbatur in actione.
Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Saepe enim plerique thesaurizant et congregant multa, quae aut desidia filiorum evertit, aut fiscus occupat, aut diripiunt alieni. Beatus autem ille est, qui ibi thesaurizat, ubi fures non effodiunt, nec furantur (Matth. VI), ubi audire mereatur: Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV).
Et nunc quae est exspectatio mea, nonne Dominus? et substantia mea apud te est. Relictis omnibus, te, Domine, praestolabor, quia substantia vitae istius non comparatur ad illam beatitudinem sempiternam.
Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. Praeteritis, praesentibus et futuris. Opprobrium insipienti dedisti me. Dum peccator fui, opprobrium factus sum insipienti diabolo, qui est omnium criminum, et incentor, et accusator. Ideo purgari cupio in hoc saeculo, ne ille me accuset in judicio tuo.
Obmutui et non aperui os meum, quoniam tu fecisti. Cum me conviciis, iracundiis, ac diversis improperiis lacesseret: cogitans me a te factum, nihil ad ea quae inferebantur, respondi: Amove a me plagas tuas. Quia me sentio emendatum.
A fortitudine manus tuae ego defeci. Incumbente manu vindictae, virtus delicti defecit, sicut Paulus apostolus ait: Cum autem infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII). Ab increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem. Increpatur omnis homo propter iniquitatem, quem perdere non vult divina majestas. Flagellat autem omnem filium quem recipit.
Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Tabescit anima, cum caro a luxuriis et concupiscentiis refrenatur. Hoc est tabescere, obstupescere de anterioribus delictis. Ille vero qui ea agit quae mundanae vanitati sunt apta, telas texit araneae, juxta Isaiam prophetam (Isai. LIX): hoc est, die noctuque in opere vano vacat, et non utilia, sed dissolubilia et incorruptibilia, operatur. Sed quia propheta animam ceu araneam tabescere dicit: hoc intelligendum est, ut ad tantam subtilitatem per abstinentiam decoquatur, ut ad instar filorum illorum deducatur: scilicet ut nihil crassum, durumque peccati contineat. Verumtamen vane conturbatur omnis homo. Vivens in vanitatibus hujus saeculi. Sed et qui in Deo vivit, vana est ei inutilis haec mundana conturbatio.
Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Pro eo quod a te peregrinor, et desiderium habeo dissolvi, et ad te transire.
Ne sileas, quoniam advena sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. Incolam atque peregrinum se dicit, sicut omnes sancti: quia sicut et illi dum erant in corpore, peregrinatur a Domino.
Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. Hic remitte, Domine, si quid deliqui: quia in inferno nulla est remissio: quia nec confessio valet. Qui nos ab hujus saeculi ereptos peregrinatione, facere digneris cives sanctorum et domesticos Dei Patris, ut aedificati super firmissimum fundamentum in templum sanctum, effici mereamur conformes corpori gloriae tuae. Amen.
- PSALMUS XXXIX.
In finem, Psalmus David. Hic psalmus in exordio vocem habet populi ex gentibus in haereditatem vocati, inde ipsius Mediatoris ad Patrem.
Exspectans exspectavi Dominum: In promissionibus prophetarum, in quibus me illuminavit: quia praevidebat propheta Christum per Spiritum sanctum venturum esse in carne. Et intendit mihi. Per splendorem Evangeliorum, in quibus me illuminavit.
Et exaudivit preces meas. Quia prophetis et patriarchis se abdidit, sicut ipse postmodum dixit: Quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt (Luc. X). Ipse mihi in novo Testamento refulget. Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. In quibus immersus eram, cum simulacra muta adorarem. Vel, de luto faecis: quia adhaeseram terrenis desideriis.
Statuit supra petram pedes meos. Supra petram: hoc est, super Christum. Pedes meos, sensus meos: ut illud: Petra autem erat Christus (I Cor. X). In se, qui est stabilis petra, confirmavit me: ne ab hujus saeculi nutarem impulsibus. Et direxit gressus meos. Ne ad eum veniens, post tergum respicerem. Et direxit gressus meos: id est, sensus bonorum operum: Ecclesiae dirigit: quia unusquisque per se tortuosus est.
Et immisit in os meum canticum novum. Laudem utique suam: quia novus homo venit in mundum, novam legem dedit mundo. Carmen Deo nostro: Laudem Deo nostro, ut jam non sonos turpes et theatrales concinam, sed in Dei viventis hymnis per harmoniam novi Testamenti delecter.
Videbunt multi. Annuntiatum venisse. Et timebunt. Qui se intelligunt peccatores. Et sperabunt in Domino. Ut eis pristina remittantur delicta.
Beatus vir cujus est nomen Domini spes ipsius. In qua bonis omnibus impleatur. Felix illa anima, quae habet fidem firmam et spem directam in Christo. Et non respexit in vanitates et insanias falsas. Omnia quae in mundo sunt, juxta Salomonem, vanitas est (Eccles. I). Insaniae autem falsae sunt, irae, rixae, direptiones, et reliqua: in quibus homines insaniunt ut peccent: quae Apostolus opera carnis esse dicit (Galat. I).
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Ostendistis patribus nostris mirabilia tua multa, quae non crediderunt. Revelasti eis te venturum in lege, et non intellexerunt: nos vero credidimus. Usque huc credentium populus: hinc ipse Dominus ad Patrem ita exorsus est:
Annuntiavi et locutus sum. Dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III). Multiplicati sunt super numerum. Judaei in malitia sua. Vel, super numerum: hoc est, peccatores super numerum, et foris numerum sunt: quia non sunt digni numerari in numero justorum.
Sacrificium et oblationes noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocausta et pro peccato non postulasti. Aperte haec Apostolus declarat: quod, adveniente Domino, cessaverint sacrificia Judaeorum. Impossibile est, inquit, sanguine hircorum, aut taurorum, auferri peccata (Hebr. X). Ideo ingrediens mundum, dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Holocaustum et pro peccato non tibi placuit, nisi meipsum pro totius mundi delicto tibi sacrificium exhiberes.
Tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me. Quia sacrificia et caeremonias Judaeorum, et sabbata, et superstitiones Legis veteris, spiritualis Evangelii religione mutasti: propterea laetus in mundum venio, et de me scribitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Tunc dixi, Ecce venio, ut assumam carnem in qua patiar. In capite libri scriptum est de me. Caput libri Testamenti veteris tale sumit exordium: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I): id est, in Christo Domino. Hoc mysterium et Joannes cernens, sic Evangelium inchoavit: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat Deus. Nam et ipse interrogantibus Judaeis quis esset, respondit: Principium (Joan. VIII). Caput ergo libri, intellige principium, quod est Christus Jesus, qui in hoc libri capite nuntiatus est.
Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui. Descendi enim de coelo: non ut faciam voluntatem meam, sed tuam, Pater. Non voluntas est carnis, sed Patris: ut pro vita hominum moriar. Et legem tuam in medio cordis mei. Quam non veni solvere, sed adimplere.
Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Gratias tibi ago, Salvator mundi, quod magnam fecisti Ecclesiam tuam, a quatuor mundi partibus evangelica praedicatione vocatam, tua passione collectam, tua resurrectione mundatam. In Ecclesia magna, in toto mundo diffusa.
Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti, etc. Non silui, nihil clam locutus sum, sed omnem virtutem tuam, quod justus, quod verax, quod misericors, quod salus omnium es: non solum in Ecclesiis populorum, sed etiam in synagogis Judaeorum incessabiliter praedicavi. Ecce labia mea non prohibebo. Labia Christi, sancti sunt. Non prohibet illos praedicare, sicut sanctus Paulus dicit: Verbum Dei non est alligatum (II Tim. II). Tu cognovisti: tu scis quod non feci, id est, non prohibui. Justitiam tuam non abscondi in corde meo, hoc est, mandata tua. Veritatem tuam et salutare tuum dixi. Veritas et salutare, Christus est: hoc praedicant sancti. Non celavi misericordiam tuam, et veritatem tuam synagogae multae, id est, in tota plebe annuntiavi.
Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus. Quod misericordiam Patris postulat, quod a Judaeis se circumdatum et iniquitates super se multiplicatas dicit: quod a corde derelictus, rursum Patris praesidium precatur: omnia ad infirmitatem carnis sunt referenda, ut sicut verus Deus, ita verus homo credatur. Tu autem, Domine, ne longe facias misericordias tuas a me. Non longe, sed prope. Misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Misericordia facit peccata dimittere. Veritas reddit unicuique quod fecit. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Id est, genus humanum circumdatur originalibus peccatis, et non potui ut viderem: quia abstracta fuerat illa lux veritatis. Unde dictum est: De terra excaecaberis, et de terra illuminaberis.
Multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Id est, ipsae iniquitates super genus humanum. Cor meum dereliquit me. Quando homo peccat, cor suum non habet. Unde David dixit: Invenit servus tuus cor suum (II Reg. VII). Ergo antea quando peccavit, non habuit illud.
Complaceat tibi, Domine, libera me, Domine, Ecclesia rogat ad Christum: Hoc tibi complaceat, ut me liberes. In auxilium meum respice. Infirmitas voluntatem habet impetrandi, non potestatem habet.
Confundantur. In cogitationibus pravis, ut ea quae sunt recta, percipiant: Aut hic emendent, aut in futuro, et revereantur. Hoc est, ut reverentiam habeant.
Avertantur retrorsum. Qui malum cursum habuerunt.
Ferant confestim confusionem suam: qui dicunt mihi, Euge, euge. Misericorditer eos deprecatur confundi, ut confestim cognoscant justitiam. Portent confusionem suam, qui se non emendaverint. Qui dicunt mihi, Euge, euge. Duos hostes habet Ecclesia, adulationes et blasphemationes.
Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam. Hoc est, fidem et opera. Et dicant semper, Magnificetur Dominus. Magnificetur populus sanctorum. Unde dixit: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matt. V). Qui diligunt salutare tuum. Id est, Christum tuum. Haec propheta dicit de his, quibus ipse Dominus per Evangelium ait: Si dilexeritis me, et verba mea in vobis manserint, omnia quaecumque petieritis, fient vobis (Joan. XV).
Ego vero egenus et pauper sum: Deus, adjuva me. Egenus et pauper Christus: cum dives esset, egenus factus est. Egenus dicitur qui aliquid habet, et aliquo indiget. Et pauper dicitur, qui nihil habet. Inops, id est, sine ope.
Adjutor et liberator meus esto, Domine; Deus meus, ne tardaveris. Et haec ad trepidationem corporalem sunt referenda. Nam divinitas quae fuit in assumpto homine, nulli est obnoxia passioni, sed in eadem potentia qua fuit, et permanet, et permanebit, et nunc, et tunc in saecula saeculorum. Amen.
- PSALMUS XL.
In finem, Psalmus David. Istum psalmum propheta per Spiritum sanctum in persona Christi cantavit. Psalmus vocem continet prophetae de Christo pronuntiantis in initio: deinde ipsius Mediatoris loquentis ad Patrem: quae maxime sunt in Evangeliis impleta.
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Qui cognoscit Christum in assumpta carne venisse, in qua pro nobis pauper factus est et egenus, hic beatitudinum coelestium opes capit. Ipse autem Dominus factus est pauper: cum non haberet ubi caput reclinaret (Luc. IX). Egenus, cum se in egentibus refici demonstravit. Beatus qui intelligit. Beatus, et felix, qui intelligit super egenum et pauperem. Christus egenus et pauper factus est pro nobis, ut illius inopia nos divites faceret: Qui intelligit, id est, qui intelligit illum verum Deum et verum hominem esse. In die mala liberavit eum Dominus. In die judicii, in qua Judaeos nos [ Al. non] intelligentes damnabit Christus. Aderit tibi dies mala: si non intellexeris super egenum et pauperem.
Dominus conservet eum. Ne ab hoc intellectu recedat in praesenti. Et vivificet eum. In hac sapientia perseverantem, transferat a morte in vitam. Et beatum faciat eum. Cum sanctis suis in regno coelorum. In terra. In sancta Ecclesia vel in die aeternitatis. Et non tradat eum in manus inimicorum ejus. Id est, in potestate diaboli, qui credulitati nostrae semper inimicus exsistit.
Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Opem ferat illi: hoc est, adjutorium praestet illi. In lecto doloris, in infirmitate carnis. Vel de illo paralytico potest intelligi, quando Dominus dixit: Surge, tolle lectum tuum (Matt. IX): quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et inhabitatio terrena deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX). In hujus corporis aegrotatione in quo anima tamquam in lectulo requiescit, ope Dominici praesidii consoletur. Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Corpus, ut diximus, quod pro strato accipitur, in diversis tribulationibus inquietasti, ut probatum atque ab illecebris expurgatum, assumeres. Hic propheta immutat ordinem, et profert vocem Dominici hominis dicentis:
Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. Quae moesta usque ad mortem: non ab originali facinore, sed pro delictis populi contristatur. Vel, miserere mei, Ecclesia dicit: quia multi sunt qui peccata committunt, sed verba excusationis praetendunt. Unde Ecclesia dicit: Ego me accuso pro meis peccatis, quia ego peccavi.
Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen ejus? Quando videbant caecos illuminari, leprosos mundari, sabbata dissolvi, Lazarum resuscitari, quando dicebant: Ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XIV): quid aliud poterant cogitare, nisi, ut morte ei haec virtus eriperetur? Nam et unus ex illis, Caiphas nomine, licet nesciens quae diceret, aiebat: Expedit ut unus moriatur pro populo, ut non tota gens pereat. Quando morietur? Hoc est quod in Evangelii parabola scribitur, colonis dicentibus: Iste est haeres, venite, interficiamus eum: et nostra erit haereditas, et non memoretur nomen ejus amplius (Marc. XII).
Et si ingrediebantur ut viderent, vana loquebatur cor eorum. Introeuntes praetorium, loquebantur de corde malo, dicentes: Omnis qui se facit regem, contradicit Caesari (Joan. XIX). Vel ad hoc ingrediebantur, ut exstinguerent Ecclesiam, et explorarent, sicut Paulus dicit: Falsi fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram (Galat. II). Vana locutum est cor eorum, lingua ficta in dilectione, ut illud: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces (Matt. XXII). Hoc vanum est. Congregaverunt iniquitatem sibi. Clamantes: Quid ad nos? Tu videris. Sanguis ejus super nos et super filios nostros.
Egrediebantur foras. Foras, cum Pilato. Et loquebantur in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Adhibentes testes iniquos, et quaerentes me interficere. Adversum me susurrabant: id est, murmurabant. Omnes inimici mei cogitabant mala mihi: supradicti Judaei, vel modo contra Ecclesiam haeretici.
Verbum iniquum constituerunt adversus me. Aientes: Nobis non licet occidere quemquam, sed tu accipe, et crucifige eum (Joan. XVIII). Vel quando dixerunt: In Beelzebub ejicit daemonia (Luc. XI), et non solum super vivum, sed etiam super mortuum falsos testes miserunt.
Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Sic me interficere festinabant, quasi post mortem resurgere non haberem. Hoc est dicere: qui ab iniquis injuste somno mortis opprimitur, non resurget? Sicut alius propheta dixit: Numquid qui cadit, non resurget (Jerem. VIII)? Cecidit enim granum frumenti, et messis copiosa surrexit.
Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Manifestissime hic Judam denuntiat proditorem, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Cui ego panem intinctum dedero, ipse est (Joan. XIII); et alibi: Levabit adversum me calcaneum. Quod autem ait: Qui edebat: hoc est, qui coelestem cibum, vitam huic mundo dantem, sumebat, et aliis distribuebat, cum esset apostolus: ipse hanc vitam morti, propter cupiditatis pretium, destinavit.
Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis. Resuscitatus est Dominus noster virtute paterna, ad cujus dexteram sedet. Antequam resurgeret, anticipavit ultio Judam, cum eum interitus debitus suggillavit. Quod autem ait: Retribuam illi, futurum ei judicium comminatur.
In hoc cognovi quoniam voluisti me. Resuscitans me. Quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Diabolus: cujus instinctu haec Judaei sunt operati: non est gavisus eum retinendo in inferis.
Me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Maxima est haec innocentia, cum justus pro impiis moritur: qui non sua, sed nostra peccata portavit. Propter quam innocentiam, et a Patre devicta morte, cum assumpta carne susceptus est in coelestibus.
Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum fiat, fiat. Pro fiat, fiat, in Hebraeo scribitur amen, amen, quod Aquila, πεπιστομενώς: id est, vere, sive fideliter, transtulit. Et sciendum primum librum Psalterii hic esse finitum. Secundum vero esse a quadragesimo primo, usque ad septuagesimum primum. Tertium a septuagesimo secundo, usque in octogesimum octavum. Quartum ab octogesimo nono, usque in centesimum quintum. Quintum vero a centesimo sexto, usque ad finem.