PSALMI 21-40 | PSALMI 61-80 |
3
[recensere]- PSALMUS XLI.
In finem intellectus filiis Core, Psalmus. In finem, in Christo: intellectus: hoc est, intellectus spiritualis. Filiis Core: id est, filiis Christi, qui sunt credentes. Psalmus vocem continet Ecclesiae, sive fidelis viri Deum desiderantis.
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus. Primum enim intelligendum est, quare, vel qualiter desiderat cervus ad fontes aquarum. Mos est enim ejus, ut inventum serpentem naribus hauriat, et post haec exardescens, exstinguat sitim. Ergo homo Ecclesiae, qui diu in actu venenoso degebat, ubi se perspicit coeno fornicationis, idololatriae fetore repletum: desiderat venire ad Christum, in quo est fons luminis, ut, ablutus baptismo, accipiat donum remissionis. Scit enim, quia nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam (Joan. III). Sed et si quis hodie nostrum, exstinctis vitiis, ignescat in desiderium Dominicae contemplationis, potest et ipse dicere: quia desiderat anima mea ad te Deus: hoc est, relicto saeculo, ad te desidero transire.
Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum. Non ad mortua simulacra, sed ad illum qui dixit: Vivo ego, dicit Dominus: quia mihi flectetur omne genu (Num. XIV). Vivus, quia ipse dicit: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui credit in me, et ipse vivet propter me (Joan. VI). Quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei? Ac si diceret: Quando erit tempus, ut illa gloria qua efficiuntur sancti conformes gloriae tuae, ego in claritate cum illis appaream? Vel, quando veniam, id est, quando erit illud tempus, quo Ecclesia vult dissolvi a corpore et esse cum Christo? Et parebo ante faciem Dei mei: id est, ante conspectum divinitatis, et tunc videbimus eum sicuti est.
Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Quomodo potest de lacrymis panis fieri? Potest: quia sicut corpus satiatur de pane, ita anima de lacrymis, quia exinde sperat remissionem peccatorum habere. Fletus ac gemitus erant mihi ac lamentatio, ob desiderium tui. Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus. Siquidem pagani deos suos digito ostendunt, et ob hoc ingerunt mihi improperia. Unde sciant, quia ego mente Deum meum reconditum teneo, et per interiorem hominem cum ipso habito.
Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam. Dum hoc improperium quotidie sustinens memorarem, liquefacta est in me anima mea, et tabui in tractatu: cum neque in coelo neque terra Deum meum cernere possem visibiliter, sed inveniens eum in mente mea gubernantem me ac dirigentem in illo tabernaculo sempiterno, de quo loquor: Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Tabernaculum Dei, Ecclesia est, quae adhuc peregrinatur a Domino: per quam ad aeterna tabernacula, id est, ad coelestem Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, venitur. In qua sunt multi admirabiles et virtutibus sacris pollentes: quia aedificati super fundamentum apostolorum, tamquam una domus habentur. In quam iste mente ingrediens, qui, relicta idololatria, jam cognoverat baptismi sacramenta, admirans harmoniam Cantici spiritualis, per suavitatem aeternae dulcedinis, accessit ad domum Dei, quod est Sancta sanctorum. Et quasi diceretur ei: Quis te huc adduxit: vel, qualiter huc venisti: vel, quo delectatus es, ut huc accederes? Respondit:
In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Exsultatio, confessio et epulatio haec, non musicis artibus adimplentur, neque inchoantur, et praetereunt; sed jugiter angelicis vocibus et sanctorum concentibus celebrantur. Quod dum iste adhuc in saeculo positus, mente suspiceret: ingemiscens cur ab eo haec differtur habitatio, moestae animae ait:
Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Quia, inquit, suavitatem hanc praesens nondum accepi, et insidiator meus adhuc contra me vigilat, adhuc mihi laqueos intendit. Et ille inquit: Spera in Domino. Per patientiam sustine. Vel, spera in Deo. Anima semetipsam hortatur: vel interior homo hortatur exteriorem. Quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. Confessus sum jam delicta: confitebor deinde laudem ejus, per quam me salvavit a morte perituram, vel illicit ad aeterna.
Ad me ipsum anima mea conturbata est. Ob recordationem delictorum priorum. Propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim, a monte modico. Jordanis pro baptismo accipitur: Hermon, anathema interpretatur. Igitur iste qui erat peccator, qui sicut cervus desiderabat fontes aquarum, memor fuit in humilitate poenitentiae, et baptismi ablutione abluit vetera delicta: anathematizavit peccata sua, et non se extulit magnum gloriando, sed effecit parvulum poenitendo.
Abyssus abyssum invocat. Multae sunt de abysso opiniones, quae opportunis locis explanabuntur. Nam hic, abyssus abyssum invocat; cum vel vetus Testamentum novum annuntiat; vel novum vetus in testimonium vocat. Vetus annuntiat novum, cum dicit Moyses: Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris (Deut. XVIII). Novum vero vetus in testimonium vocat: cum dicit Paulus: Bibebant de sequenti petra: petra autem erat Christus (I Cor. X). Propter profunditatem enim intelligentiae, dicuntur abyssus. In voce cataractarum tuarum. In voce prophetarum, quae adventum Domini annuntiavit. Ideo enim cataractae dicuntur, quia obscurus in eorum prophetia adventus Domini fuit, nec a Judaeis est intellectus. Annuntiat enim haec vox judicium futurum, vel de beatorum meritis, vel de suppliciis impiorum.
Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. Excelsae sunt atque potentes hae minae, per quas mortis judicium minabaris: quia non statim decidunt propter immensam patientiam tuam. Fluctus autem sunt: dum ea adveniunt, quae fuerunt comminata. Ideo iste dicit ea super se ingressa: cum in desideriis mortalibus degens, verberatus plagis, eruditus est, ut desideret Dominus vivum.
In die mandavit Dominus misericordiam suam. Quia per lucem eam Scripturarum sanctarum promisit. Et nocte canticum ejus. In tribulationibus posito eam ostendit.
Apud me oratio mea. Et non extra me. Deo vitae meae. Ut ei merear liber ab hoc saeculo quandoque conjungi. Dicam Deo, susceptor meus es. Licet in tribulationibus exercear: semper tamen a te peto protegi ac defendi.
Quare oblitus es mei? Et quare me repulisti? Cur tam diu differs, ut non inducas me in illum locum tabernaculi admirabilis? Quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Diabolus, qui multas mihi tetendit insidias, vel persecutores Ecclesiae.
Dum confringuntur ossa mea. Dum fortiores Ecclesiae scandalis ac diversis jurgiis cedere video. Vel ossa, virtutes Ecclesiae, quasi confringuntur per illas tribulationes, quas sustinent sancti. Exprobraverunt me inimici mei. Vel in martyribus, vel in aliis confessoribus.
Dum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Cum ego te per poenitentiam et afflictionem corporis animaeque placare desiderarem: inimici mei, quasi incassum haec facerem, dicebant: Ubi est Deus tuus? nescientes illa occulta quae praeparavit Deus diligentibus se. Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Quia meum desiderium prolongatur.
Spera in Deo, quoniam confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus. In ipso nostra sit spes semper attenta: ipse omnes fluctus mitiget: ipse nos in tentationibus conservet: ipse sitim nostram sua contemplatione satiet, nosque vultus sui salutari vivificet.
- PSALMUS XLII.
Psalmus David. Iste psalmus, licet in aliquibus versiculis passionem Dominicam signet, tamen vocem habet animae fidelis, lucem hujus mundi, id est Christum, desiderantis.
Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Expeto judicium tuum, quia misericors es. Tu autem discerne me a paleis inter quas in hoc saeculo ingemisco, supervestiri cupiens: ut absorbeatur quod mortale est a vita. Sed et Domini vox est, quibus prius dixerat, Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XX): et non impleverunt: Ab homine iniquo et doloso erue me. Nemo magis iniquus atque dolosus, quam ille qui iniquitatis inventor atque aemulator est sanctitatis: id est, diabolus, qui introivit in cor Judae ut traderet Christum. Sed et homo ille fidelis quem prius diximus, haec ait:
Quia tu es, Deus, fortitudo mea. Scio me infirmum et fragilem: nec sentio me aliquam habere fortitudinem in qua eruar, nisi tu salvaveris. Quare me repulisti? Fortitudo nostra Christus est: qui tunc nos repellit, cum peccaverimus. Quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Tristis sum propter peccata mea, et ideo affligor in tentationibus variis ab ipso inimico, qui superius homo iniquus dictus est. Unde quia me conturbant tenebrae peccatorum, ad te, qui lux es mundi, confugio supplex.
Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Tu es lux, qui dixisti: Ego sum lux mundi (Joan. VIII). Tu es veritas qui dixisti: Ego sum via, veritas et vita, qui nos illuminare digneris: ut relinquentes mendacium diaboli, sequamur veritatem tuam. Ipsa me deduxerunt. Ab errore peccati. Et adduxerunt in montem sanctum tuum. In Ecclesiam tuam. In tabernaculum tuum. In illam coelestem Jerusalem, de qua alius psalmus ait (Ps. LXXXIII): Quam dilecta sunt tabernacula tua, Domine!
Introibo ad altare Dei. Mei, ubi non jam vitulos et arietes, sed meipsum exhibeam hostiam vivam placentem illi. Ad Deum qui laetificat juventutem meam. Cum expurgato fermento veteri in novo me homine tanquam juvenculum consolatur.
Confitebor tibi in cithara, Deus Deus meus. Per mortificationem carnis: quia crucifixus est mihi mundus, et ego mundo. Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Quia desidero videre in quo spem posui.
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, etc. Ipsum confitetur: ab ipso peccata sua dimitti postulat. Ipsum salutare vultus sui dicit: ipsum invocat et adorat. Quem et nos confitentes exposcimus: ut mereamur ejus luce illuminari, via dirigi, veritate corrigi, vita locupletari: Vel, salutare vultus mei Deus meus. Salvatio animae meae Deus meus est, et vultus, hoc est, aspectus animae meae Deus meus est.
- PSALMUS XLIII.
In finem, pro filiis Core, intellectus. Core, interpretatur de Calvario, et Dominus in monte Calvariae fuit crucifixus. Filii Core, filii Christi: sancti apostoli, vel martyres sunt. Unde dictum est: Non possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus (Matth. IX). Intellectus: hoc est, ut intelligamus illum, qui initium sumpsit secundum carnem ex tempore, et ante saecula est genitus. Vel, intellectus est: ut intelligamus de prosperitate praesenti peccatorum, et de tribulatione praesenti sanctorum. Psalmus non anteriora facta docet, sed Ecclesiam in Christo renasci pronuntiat, ac fideles in ea provocat ad agonem, ostendens neminem posse, nisi qui legitime certaverit, coronari: in quo etiam plerumque voces martyrum proferuntur.
Deus, auribus nostris audivimus. Per spiritualem sensum cognovimus, juxta illud Domini: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII). Et patres nostri. Apostoli et prophetae, quorum praedicatione renati sumus ad vitam. Annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. Annuntiaverunt prophetae quae sunt gesta illorum tempore. Annuntiaverunt apostoli, quae te viderunt operantem.
Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos. Disperdidisti ab Ecclesia onera vitiorum, et plantasti ornamenta virtutum: id est, homines justos, qui fructum exhibeant sanctitatis. Afflixisti populos, et expulisti eos. Illos, qui, te relicto, ad idololatriam declinabant.
Non enim in gladio suo possederunt terram. Sed in mansuetudine mentis: quia beati mansueti, ipsi haereditabunt viventium terram (Matth. V). Et brachium eorum non salvabit eos: sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio faciei tuae. Dextera Patris, Christus est: ut illud: Dextera enim sua exaltavit nos: id est, brachium: sicut alibi: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII)? Ipse et illuminatio: ut ibi: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. LIII). Hic est igitur missus a Patre, ut liberaret suos. Et cur eos liberaverit, adjecit: Quoniam complacuisti in eis. Vult enim Deus; ut sicut ei beneplacitum est in Filio, ita et nos beneplacentes simus in ipso, si volumus liberari.
Tu es ipse rex meus. Qui in me regnas, et non peccatum. Et Deus meus. A quo sum acquisitus. Qui mandas salutes Jacob. Hoc est, populo Christiano: qui supplantato seniore, mandatum salutis per doctrinam propheticam atque apostolicam suscepit.
In te enim inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. A cornibus aliquid ventilatur, ut Sedechias, qui factis duobus ferreis cornibus dicebat: Sic ventilabis totam Syriam (III Reg. XXI). Cornu vero nostrum, Christus est. Idem et nomen Patris, in quo adversarii nostri, vel ventilantur, vel spernuntur.
Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. Sed virtus tua.
Salvasti enim nos a tribulantibus nos. Quia in armis meis sperare non debeam; haec causa est, quod salvasti nos semper a persequentibus, et absque nostra virtute, nostroque gladio custodisti. Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti: aversae sunt potestates, quibus confusis, a Christo Domino liberati sumus.
In Deo laudabimur tota die. Quia ipse est laus et gloria nostra. Et in nomine tuo confitebimur tibi in saeculum. Quod a te Christo, Christiani vocamur.
Nunc autem repulisti et confudisti nos. Cum ait, nunc, praesens tempus ostendit. Ergo in praesenti tempore ad exercitationem repellimur, ut in aeternum glorificemur. Saepe enim et martyres in tempore dicunt: Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Ut nos in posterum perpetua virtute corroborares.
Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros. Sic et Petrum Dominus retrorsum convertit, ut in melius repararet. Ergo et nos debemus retrorsum converti, ne in viis pravis perduret iter nostrum. Debemus et inimicos nostros ante nos habere, ut sciamus quid cavere debeamus. Quod et si post Christum convertimur ut Petrus, habentes eum ante nos, nihil ultra metuemus. Et qui oderunt nos, diripiebant sibi. Propter nomen enim tuum diripiebant nos: cum in carceribus, in plagis, in reliquis nos vexarent tormentis. Sed non nos separavit a charitate tua illa tribulatio.
Dedisti nos tamquam oves escarum. Sicut enim Dominus tamquam ovis ad occisionem ductus, datus est esca populis, cum dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI): ita et sancti, sicut superius diximus, in multis tribulationibus dati, facti sunt pabulum gentibus: vel cum alimenta aeternae vitae ministrant: vel dum rapacitatem eorum de suis aerumnis exsatiant. Et in nationibus dispersisti nos. Ut ad tempus dominarentur nostri.
Vendisti populum tuum sine pretio. Usque nunc de se locuti sunt martyres: nunc de Judaeorum populo dicitur, quibus dictum est: In peccatis vestris venditi estis (Isai. L). Et ideo sine pretio: quia non est effusus Agni sanguis pro eis. Et non fuit multitudo in commutationibus nostris. Vilior erat merces quae fuit vendita: ideo non est commutatio facta. Nam Dominus populum quem emit, non auro neque argento, sed pretioso ac proprio eum sanguine comparavit: sicut ait Petrus apostolus (I Petr. I).
Posuisti nos opprobrium vicinis nostris: subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt. Vicini dicti persecutores, propter cohabitationem mundanam, qui saepe exprobant irridendo, dicentes: Veniat Deus vester, et eruat vos de manibus nostris (II Par. XXXII).
Posuisti nos in similitudinem gentibus. In tuam utique similitudinem: ut sicut te mundus odio habuit prius, ita et nos deinceps odiret. Commotionem capitis in populis. Sicut enim in passione tua transeuntes movebant capita sua, ita et in martyribus tuis faciunt. Sed et si quis nunc in te pie voluerit vivere: protinus iniqui blasphemant cum irrisione vel capitis commotione.
Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me. Dominus haec in assumpta loquitur carne, qui pro nobis verecundiam patitur, maledicitur, atque confunditur, usque ad ipsum etiam patibulum Crucis.
A voce exprobrantis et obloquentis. Cum ei diceretur: Si Filius Dei es, descende de cruce (Matt. XXVII). A facie inimici: Judae. Et persequentis. Populi Judaici.
Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te. Martyres ista dicunt: quia omnia quae tu, Domine Jesu, pertulisti, et nos eadem pertulimus, sed te semper confessi sumus. Et inique non egimus in testamento tuo. Sed veraciter te praedicavimus. Et non recessit retro cor nostrum. Ut errores fanaticos unde digressi fuimus, sequeremur. Et declinasti semitas nostras a via tua. Actio nostra non est a tuis justificationibus separata.
Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis. In corpore isto, in quo versamur et affligimur propter te. Et operuit nos umbra mortis. Bene umbra mortis in hoc saeculo opprimit, et non ipsa mors: quia martyres, vel reliqui sancti, et si affliguntur, et si morti destinantur, vivunt tamen Deo, et haec mors umbra eis est, et non veritas mortis.
Si obliti sumus nomen Dei nostri. Id est, Christum, Et si expandimus manus nostras ad deum alienum. Ad idolum.
Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quod cognoscat Deus cogitationes hominum, ipse in Evangelio prodit ad Pharisaeos dicens: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris (Luc. V)? Sic et martyres dicunt: Si alicubi excessimus a viis Dei, ipse qui arcana cordis novit, inquirat.
Quoniam propter te mortificamur tota die. In diversis tribulationibus opprimimur propter te, sed sponte praebemus colla caedentibus. Aestimati sumus, ut oves occisionis (Matth. X). Dixeras enim, quod missurus nos esses tamquam oves in medio luporum (Matth. VIII): Nunc autem quia ab his tentationibus elongatus es, et tamquam si in navi dormiens, non nos a tempestate defendis, excitamus te, Domine, confessione supplici deprecantes.
Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge et ne repellas in finem. Ut qui mortuus es pro nobis, et resurrexisti: exciteris in cordibus eorum, qui te mortuum confitentur, et resurrexisse non credunt, ut tandem desinentes nos persequi, non usque in finem aeternae mortis intereant.
Quare faciem tuam avertis? Avertit enim Deus faciem ad tempus, ut probet electos suos. Oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae. Patimur inopiam, pro nihilo habentes hujus mundi divitias, regnum coeleste desideramus. Tribulamur enim, cum elongatur desiderium nostrum.
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Ut ab illis inclinaremur, quos ventus ut pulverem a facie terrae projicit. Conglutinatus est in terra venter noster. Ac si diceret: Caro infirmatur, sed sensus in coelestibus est attentus.
Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. Jam tuum in tribulationibus auxilium mereamur, ut liberemur ab his pressuris: non propter meritum nostrum, sed propter nomen tuum.
- PSALMUS XLIV.
In finem, pro his qui commutabuntur, filiis Core, ad intellectum, Canticum pro dilecto. Pro quo in Hebraeo ita habet, Lamanasse, al sosannim labne Core mescil sir Jedidoth: quod nos in Latinum vertimus: Victori pro filiis liliorum Core, eruditionis canticum amantissimum. Quod autem ait, pro dilecto, totus psalmus refertur ad Christum: de quo Pater loquitur in Evangelio: Hic Filius est meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. XVII). Vel psalmus spiritualium nuptiarum continet Sacramentum: id est, conjunctionem Christi cum Ecclesia. Initiatur ergo a voce paterna.
Eructavit cor meum verbum bonum. Non de conjunctione corporea, sed de corde protulit aequale sibi Verbum per quod facta sunt omnia: Bonum est enim hoc Verbum: quia quod factum est in eo, vita est (Joan.). Dico ego opera mea Regi. Loquor ipsi Verbo, regi filio, et cuncta perficiuntur.
Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Sicut enim quae scribuntur non sunt levia neque facilia, sed utilia atque salubria: sic et Dei eloquium tamquam scribatur, ita perficitur. De velocitate vero, hoc est, quod non tardantur quae dixerit, sed velociter adimplentur, ideo calamus dicit. Et ad quid pertinet calamus? Aut quomodo comparatur calamus Christo? Quia sicut pertinet petra ad Christum, leo, dextra, mons, vel alia his similia: sic pertinet et calamus, scilicet quia mensurator et scriptor est. Unde dixit in Propheta: Surge, et accipe calamum, et metire templum et civitatem (Ezech. XL). Calamus scribae: Scriba ipse est Christus. Unde dixit in Evangelio: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est patrifamilias (Matth. XIII). Velociter scribentis. Quia nullus tam cito scribit, sicut ipse Dominus in cordibus sanctorum scribit. Quid scribit, nisi fidem, spem et charitatem suam, verbum praedicationis tribuit?
Speciosus forma prae filiis hominum. Ut non ex aequo, ut alius homo, sed cum homine Dei Filius intelligatur, et ideo pulchrior dicitur prae aliis filiis hominum. Forma autem de qua loquitur, non magnitudini deputanda est, sed decori. Vel quomodo speciosus, cum Isaias dicit: Vidimus eum non habentem speciem, neque decorem: sed quasi despectum, et humiliatum, et percussum, et flagellatum a Deo (Isa. LI)? Propheta Isaias ex persona Judaeorum dicit hoc, quia illi humanitatem carnis, quasi purum hominem esse crediderunt. Sed hic propheta secundum divinitatem loquitur. Item Isaias propheta praesciebat per Spiritum sanctum illam humanitatem a foris quam viderunt Judaei: sed intrinsecus divinitatem non potuerunt intelligere. Diffusa est gratia in labiis tuis. Cum morbos verbo curas, cum mare quiescere facis, cum silentium ventis indicis, cum febrem discedere jubes, cum Lazarum vocas, et venit: Patrem interpellas, et audit, et non solum audit, sed etiam respondet: et omnia quae loqueris, gratia labiorum tuorum perficiuntur. Diffusio gratiae in Scripturis sanctis gratia Spiritus sancti est, vel Christi. Diffusa est gratia Spiritus sancti in baptismo in specie columbae: cum descendit in capite, venit in barbam: deinde in oram vestimenti ejus. Caput nostrum, Christus est; barba, sancti Apostoli; ora vestimenti ejus, sancti praedicatores: sicut ait propheta: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, et quod descendit in oram vestimenti ejus (Psal. CXXXII). Gratia in labiis tuis: quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). Propterea benedixit te Deus in aeternum. Ob hanc gratiam. Nam cum semper Christus Dominus in Patre fuerit benedictus, in assumpta benedicitur carne: cum descendente Spiritu sancto super eum in baptismo, dicit Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). Vel benedixit Pater Deus Filium suum, et Christus suam Ecclesiam.
Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime. Gladium circa femur. Per gladium, verbum: per femur, incarnatio. Accingit homo gladium ad pugnandum. Sed, accingere gladium, potentissime. Ac si dicat propheta: Tu, Christe, indue carnem: pugna contra diabolum, et libera genus humanum de inferno. Accingere gladio, verbo praedicationis, qui divisit filium a patre: filiam a matre, nurum a socru: circa femur tuum, super carnem assumptam. Potentissime, non segniter, neque leviter, sed viriliter.
Specie tua et pulchritudine tua. Sanctitate atque justitia: vel ad divinitatem pertinet. Intende prospere, procede et regna. Si tibi intendis, semper tibi prospera erunt. Procede: id est, de coelo veni. Et regna: quia regnum diaboli antea erat. Unde dicimus in Oratione Dominica: Veniat regnum tuum in nobis, et discedat regnum diaboli (Luc. XI). Intende prospere: vide feliciter. Procede, de thalamo uteri virginalis: et regna, oppresso mortis imperio.
Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Veritas, ipse Christus: quia ipse est veritas. Unde de illa muliere dixit ad Judaeos: Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat (Joan. VIII). Mansuetudo, quando dixit: Nec ego te condemnabo. Justitia, quando dixit: Vade, mulier, et amplius noli peccare. Propter veritatem: qua illa quae per prophetas promiseras, adimplesti. Et mansuetudinem: quia sicut ovis pro vita populi immolaris. Et justitiam: cum non potestate, sed humilitate eripuisti hominem. Et deducet te mirabiliter dextera tua. Potentia, sive virtus. Vel potestas deducet te, scilicet te, in coelum.
Sagittae tuae acutae. Praedicationes, corda hominum transfigentes. Acutae, quia usque ad interiora cordis penetrant. Populi sub te cadent in corda inimicorum regis. A compunctione praedicationis, in corda corruunt ut non superbiant, sed humiliter credant. Qui fuerant non credendo inimici regis, fiant credendo amici. Quia qui Christi inimici erant, postea amici effecti sunt.
Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. Non temporalis, sed aeterna. Vel sedes Dei, sancta Ecclesia est, aut anima: quia anima justi est sedes sapientiae. Virga directionis, virga regni tui. Per virgam, correptio disciplinae: quia per ipsam regulam veritatis, corda illorum diriguntur quae tortuosa erant.
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Id est, mandata Dei Patris implevisti. Et odisti iniquitatem, non quod odium cadat in Deum: sed odire Deus dicitur, id est, repudiare. Iniquitas ipse diabolus intelligitur. Vel virga, disciplina coelestis accipitur: per quam iniquam tortuositatem nostram quam odivit, ad suam direxit justitiam. Propterea unxit te Deus tuus. Deum, inquit Apostolus, et Christum: Deus illum fecit (Hebr. I). Oleo laetitiae prae consortibus tuis. Alii reges qui typum illius praetulerunt, et regnando consortes dicti sunt, oleo corruptibili sunt inuncti: hic vero Filius Dei a Deo Patre, oleo exsultationis: hoc est, resurrectionis, ascensionis, dominationisque est delibutus: quia Christus natura unctus, nos per gratiam: quia in illo pleniter fuit divinitas, nam in sanctis per partes datur.
Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Myrrha pro sepultura ponitur: gutta, contra venena accipitur. In casia homo, qui saepe arbor dicitur, demonstratur. Ergo defluxerunt haec a vestimentis ejus: id est, ab assumpta carne, qua velut vestimentum se divinitas circumdedit. Stillavit odor myrrhae, cum est traditus sepulturae. Fluxit gutta, cum, compresso serpentis veneno, tartarea restinxit incendia. Prodivit et casia: cum in eo homine per quem evicit inferos, ascendit in coelos. A domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Domus eburneas, propter magnitudinem elephantorum, domus amplas accipimus: ampla est enim via quae ducit ad perditionem (Matth. VII). Sed ebur, nisi radatur limis, dividatur serris, ac subulis perforetur, obscurum et horribile est: sic et apostoli erant antequam vocarentur et inhabitarentur. Sed postquam vocati sunt, serris secti, ungulis rasi, scalpellis scalpti, flammis igniti: ac diversis suppliciis elimati, facti sunt domus Dei: in qua ipse Christus dignaretur inhabitare. Horum exempla sequentes martyres, effecti sunt suorum corporum reges. Istorum regum sunt filiae, animae sanctae: quae Christum delectatae sunt, honorando nomen majestatis ejus, et praeconando misericordiam ejus. A domibus eburneis: de quibus laetificaverunt te. Multi per errorem pro domibus, graves, dicunt: quia apud Graecos verbum βάρεων utrumque significat.
Astitit regina a dextris tuis. Quia nihil in regno tuo sinistrum. In vestitu deaurato. Spiritualis credulitatis ornamento. Circumdata varietate. Gentium ac populorum. Ipsi nunc Ecclesiae propheta loquitur. Regina, Ecclesia est. Unde dicit in Cantico canticorum: Quae est ista quae ascendit dealbata, innixa super fratruelem suum? Regina dicitur: quia regit sua vitia et peccata. A dextris tuis. Ut illud: Statuet quidem oves a dextris suis, quando dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod pro vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). In vestitu: id est, non nuda, sed vestita sensu spirituali. Circumamicta varietate. De septuaginta et duabus linguis: id est, de diversitate gentium vel gratiarum actione.
Audi, filia, et vide. Crede ut munderis. Filia, quia ab eo renata. Sponsa, quia ipsi es sociata. Vel Christus vocat Ecclesiam suam per fidem filiam. Filiam dicit: ut casta sit mente et corpore. Et inclina aurem tuam. Humiliter ac sapienter ausculta vel desidera. Et audi, aure cordis, ut illud, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII). Et vide: hoc est, oculis cordis, unde Deus videtur, ut ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Marc. V). Et obliviscere populum tuum, etc. Consortia daemoniorum, vel vitia, et peccata, et domum patris tui diaboli, qui te prius genuerat: quia totus mundus in maligno positus erat (I Joan. V): ideo, inclina aurem tuam.
Quoniam concupivit rex decorem tuum. Christus Jesus a quo regeris, quia nigra eras in domo patris: nunc autem abscondis post baptismum, vel vitiis abluta, vel gratia fidei candida. Quia ipse est Dominus. A quo redempta es. Deus tuus. Quem nunc, relictis simulacris, excolis et adoras. Quomodo dicit speciem et pulchritudinem tuam: cum non pulchra, nec speciosa, quam antea fetida, deformis erat Ecclesia? Sed postea pulchra et speciosa per lavacrum baptismi: quia justus pro impiis mortuus est, id est, Christus: mundans eam per lavacrum sanguinis sui, ut ait Apostolus: Non habentem maculam aut rugam (Ephes. V). Et adorabunt eum filiae Tyri. Tyrus, interpretatur, angustia. Filiae Tyri, filiae angustiae. Ipsi adorant Christum, qui sunt in angustia. Vel animae credentes ex gentibus. In muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Istae recondentes thesauros suos, de corde te mundo requirunt: quia ubi sunt thesauri eorum, ibi erit et cor eorum (Matt. VI). Fecerunt hoc Magi, qui cum thure, et myrrha, et auro venerunt: quia non tantum verbis, sed etiam muneribus adoraverunt Christum.
Omnis gloria ejus filiae regis, animae fidelis, ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Superius diximus, varietate gentium: hic, gratiarum Omnis gloria ejus filiae regis ab intus: id est, seniores Ecclesiae, vel reges et potentes: qui habent modo spem, fidem et charitatem: ipsi obtulerunt ad intus: hoc est in conscientia Ecclesiae. In fimbriis aureis circumamicta varietate. Non solum littera, sed etiam sensu spirituali, illi qui intrant, obtulerunt, vel varietate virtutum repleti sunt.
Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus. Per unam Ecclesiam, apostolica institutione fundatam, multi convertuntur ad Christum. Afferentur tibi in laetitia et exsultatione. Non in tristitia peccati, neque in lacrymis poenitentiae: sed in laetitia virtutum et exsultatione gratiarum. Adducentur in templum regis. Vidit enim Joannes Jerusalem civitatem sanctam descendentem de coelo, habentem claritatem Dei: sed templum in ea non vidit (Apoc. XXI): Dominus, inquit, est templum ejus. Inducentur ergo in hoc templum virgines istae: hoc est, animae sanctorum: ut conformes efficiantur corpori gloriae ejus.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Fuerunt, o Ecclesia, apostoli patres tui: quia ipsi te genuerunt. Nunc autem quia illi recesserunt a mundo, habes pro his episcopos filios, qui a te creati sunt. Sunt enim et hi patres tui: quia ab ipsis regeris. Constitues eos principes super omnem terram. Constituit Christus sanctos suos super omnes populos. In nomine enim Dei dilatatum est Evangelium in omnibus finibus mundi: in quibus principes Ecclesiae, id est, episcopi, constituti sunt.
Memores erunt nominis tui, in omni generatione et generatione. Ideo memores erunt: quia numquam obliviscuntur, sed semper te praedicabunt, sive aedificabunt in generationibus sanctorum.
Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Ob eorum praedicationem semper tibi delicta populi confitentur: tuam gloriam enarrabunt, tuam laudem annuntiabunt.
- PSALMUS XLV.
In finem, pro filiis Core pro arcanis, Psalmus. Pro arcanis: id est pro occultis de vocatione gentium et de reprobatione Judaeorum. Psalmus docet nos spem nostram in illum debere ponere, qui solus potest de tribulatione liberare.
Deus noster refugium et virtus: adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Plenus est enim mundus aerumnis atque pressuris: ideoque quia sunt alia adjutoria regum, virtutes potentium, refugia civitatum: nostra munitio Christus est, qui nos ab his potenter eripere potest.
Propterea non timebimus: Quia in ipso credulitatem [ Mart. vitiose crudelitatem] habemus. Dum turbabitur terra. Generatio Judaeorum, qui terrena sapiunt. Et transferentur montes in cor maris. Praedicationes apostolicae in corda gentilium hujus mundi, sicut in Evangelio: Si habueritis, inquit, fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Transi, et faciet (Matt. XVII). In corde maris; id est, in gentilitate.
Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum. Aquae, populi: motus, daemones intelliguntur. Qui nunc turbati sonum dederunt: cum eversoribus simulacrorum, vel restituerunt, vel mortem parare voluerunt. Conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Excelsiores saeculi potestates.
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Post eversos cultus daemoniorum, ablutio baptismi, vel irrigatio Spiritus sancti laetificat animam civitatem Dei, sive Ecclesiam, quae est civitas Dei, quae super montem posita, non absconditur (Matt. V). Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Congregationem fidelium, in qua per fidem habitat.
Deus in medio ejus non commovebitur. Sed firmatur, ut ait: Ne timeas, Maria (Luc. I): vel Ecclesia in tribulatione. Adjuvabit eam Deus mane diluculo. Inspectione sancta, qua mundum promerebitur cor. Beati enim mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt (Matt. V).
Conturbatae sunt gentes. Vitiorum ac criminum. Et inclinata sunt regna. Potestates daemoniorum, sub potestate Christi. Dederunt vocem suum. In praedicationibus. Mota est terra. Obstupuerunt gentes in incredulitate sua: hoc est, gentilitas de infidelitate ad fidem Christi.
Dominus virtutum nobiscum. Per assumptionem carnis, particeps factus est pro nobis. Ideo et Emmanuel, hoc est, nobiscum Deus. Dominus virtutum, angelorum et hominum. Susceptor noster Deus Jacob. Ipse virtutum Dominus, qui vicit diabolum. Ipse susceptor noster, ut nos in aeternum conservet. Adjutor, Deus Jacob. Per Jacob, supplantatio vitiorum.
Venite et videte opera Domini. Christus vocat suam Ecclesiam ad fidem, vel ad credulitatem. Videte, id est, intelligite: opera Domini, virtutes Domini. Vel, opera Domini: quia, juxta Danielem, lapis excisus de monte sine manibus, comminutis regnis mundi, occupavit latitudinem omnis terrae (Dan. II). Quae posuit prodigia super terram. Multa enim signa, vel ante adventum corporeum, vel post illum ostendit in populis. Auferens bella usque ad fines terrae. Omnia bella in adventu Domini quievisse, multorum narrant historiae. Sed et nunc in Ecclesia sua quotidie bella coercet, ut non saeviant, vel haeretici, vel Judaei. Vel auferens, tollens, bella: hoc est, pugnam, quia semper est pugna vitiorum et peccatorum. Usque ad fines terrae, usque ad finem saeculorum. Dominus aufert a nobis istam pugnam: nam per nos non possumus.
Arcum conteret. Occultas malorum insidias. Et confringet arma. Praesentes pugnas. Et scuta comburet igni. Insanas diabolicae protectionis phantasias, quae omnia illo igni spirituali consumit: de quo ait: Ignem veni mittere in terram: hoc est, in Ecclesiam (Luc. XII).
Vacate et videte quoniam ego sum Dominus. Ego feci, et non feram: ego creavi, et ego sustineam: redimam vos et dimittam peccata vestra, ait Dominus (Isai. XLVI). Vacate ergo ut me cognoscatis, et non in aliud conturbemini. Exaltabor in gentibus. Quae fuerint ad credulitatem conversae. Exaltabor in terra. Si ex Judaeorum gente ad me reversi fuerunt: quos non terrena sapere manifestum est.
Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus, Jacob. Semper enim cum credentibus dignanter inhabitat: sicut apostolis post resurrectionem polliceri dignatus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. ult.).
- PSALMUS XLVI.
In finem, pro filiis Core, Psalmus. Filii Core, filii calvi. Vox deridentis est. Hoc de illis quadraginta duobus pueris dicit, qui Elisaeum deriserunt, et dixerunt: Ascende, calve; ascende, calve, et maledixit eos in nomine Domini (IV Reg. II). Et egressi duo ursi, comederunt eos. Elisaeus figuram Christi tenet, illi pueri figuram Judaeorum, qui dixerunt: Ave, rex Judaeorum. Unde Paulus dicit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV). Venit medicus sanare aegrotos, sed aegroti occiderunt medicum. Ursi proprie daemones intelliguntur, quia devoraverunt corda illorum. Psalmus vocem continet apostolicam, admonentem, ut in ipso solo laetemur, cujus sumus sanguine liberati.
Omnes gentes, plaudite manibus. Spiritus sanctus per prophetam vocat ad fidem omnes gentes venire Omnes gentes: id est, totus mundus simul, plaudite manibus. Plaudere, laudare. Plausus namque laus dicitur. Gaudete in bonis operibus. Jubilate Deo in voce exsultationis. Voce sublimi Dominum confitemini in ipso corde, et omni membrorum officio exsultate. Propter magnitudinem laetitiae dicit. Vox exsultationis est: quod nec verbis, nec litteris, nec syllabis potest homo comprehendere, quantum Deum laudare debeat.
Quoniam Deus excelsus terribilis. Ille qui quondam irritabatur a Judaeis, obtentis gentibus, excelsus coelos ascendens, terribilis factus est, residens ad dexteram Patris. Et rex magnus super omnem terram. Non solum super Judaeorum gentem, sed super omnes nationes terrae. Vel, super omnem terram, id est, super omnem Ecclesiam, quia Ecclesia terra dicitur: Christus super eam, quia data est ei potestas in terra et in coelo. Vel de quo nunc apostoli dicunt:
Subjecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris. Elegit nobis haereditatem suam. Subjectas sibi a Christo gentes et populos dicunt: quorum malitia conculcata, dignos in haereditatem Christi fecerunt. Vel haereditas Christi, sancta Ecclesia est. Unde dixit in alio loco: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV). Et nos sua, et ille nostra: secundum illud: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII). Speciem Jacob quam dilexit. De pulchritudine enim Jacob elegit apostolos, qui ab ejus stirpe descendentes, haec dicunt. Quod autem eum diligat, audi prophetam: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I).
Ascendit Deus in jubilo. Claruit enim ascensio ejus, in qua multitudo angelorum cum magna jubilatione dicebat: Tollite portas, principes, vestras (Psal. XXIII): jam redit victor ex praeliis. Et Dominus in voce tubae. In qua duo angeli tamquam tuba, illo ascendente, apostolis clamaverunt: Hic Jesus, qui receptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). Vel post victoriam, qua vicit diabolum, sic ascendit. Unde dicit in alio psalmo: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII). Vel sicut legimus in Actibus apostolorum, quando ascendit de monte Oliveti; Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum: sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I).
Psallite Deo nostro, psallite, psallite regi nostro, psallite. Qui, oppresso mortis dominatu, carnem cum qua jacuit in tumulo, evexit ad coelum.
Quoniam rex omnis terrae Deus. Quia jam non solum in Judaea et Jerusalem notus, sed in omni terra fidei lumine declaratus. Psallite sapienter. Ut quae canitis per litteram, intelligatis spiritualiter dicta.
Regnabit Dominus super omnes gentes. Quas in haereditatem accepit a Patre. Unde et in alio psalmo dicit; Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Vel, excelsus Dominus super omnes gentes et super coelos gloria ejus (Psal. CXII). Deus sedet super sedem sanctam suam. Ad dexteram Patris. Vel angeli pro innocentia eorum dicuntur sedes, quia non peccaverunt. Inde dixit: Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI). Deus sedet super sedem sanctam suam: hoc est, in Ecclesia. Unde dictum est: Anima justi, sedes est sapientiae (Sap. VII).
Principes populorum. Apostoli. Congregati sunt. Ad judicandum. Vel, principes populorum: id est, seniores Christianorum; quorum figuram tenebat centurio; vel modo illi qui tenent ipsam fidem, quam habuit Abraham. Unde dictum est: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matt. II). Cum Deo Abraham. Deus Abrahae, Deus verus est, qui est Deus viventium, cum quo justi judicium facient. Sic enim et Dominus in Evangelio ait; Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae; sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Quoniam dii fortes terrae, vehementer elevati sunt. Dii, sancti sunt; sicut ait propheta; Ego dixi: Dii estis et filii excelsi omnes (Psal. XXI): Elevati sunt vehementer. Elevati sunt, per fidem et praedicationem. Vel illi qui elevati sunt in superbia, et relictis coelestibus, terrena concupierunt; quibus dicitur: Sicut homines moriemini: isti a Deo Abrahae, vel apostolis ejus, sunt judicandi. Nos vero oremus Dominum, ut, deposito omni tumore superbiae, ita illi conjungamur in hoc saeculo; ut in judicio a sinistra parte disjuncti, non inveniatur in nobis quod damnet in poenam; sed quod pietate multiplici provehat ad coronam.
- PSALMUS XLVII.
- PSALMUS Cantici Filiis Core, secunda sabbati. Per psalmum, opus vel praedicatio intelligitur. Per canticum, scientia et laus. Filii Core, sancti apostoli, vel martyres. Prima Sabbati, fecit lucem; secunda sabbati, fecit firmamentum. Lucem, angelos; firmamentum, homines. Habet inde aliquid in novo Testamento. Prima Sabbati, resurrexit lux Christus. Unde dicit in Evangelio: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Secunda Sabbati, firmata est Ecclesia in fide, quando dixit Dominus: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Psalmus totus circa sanctam plebem, totus circa Ecclesiastica mysteria commoratur.
Magnus Dominus et laudabilis nimis. Vox Ecclesiae. Magnus dicitur, non comparatione, sed pro magnitudine gloriae suae. Quasi interrogaretur, ubi magnus, ubi laudabilis? Respondet: In civitate Dei nostri. Anima sancta, cujus cives atque domestici, boni actus intelliguntur. In monte sancto ejus. In assumpto Dominici hominis corpore.
Fundatur exsultatione universae terrae. Terram quae prius peccatis et maledictionibus subjacebat, ascensione sua occupavit, atque in ea credulitatis suae exsultationem ac laetitiam dilatavit. Vel fundata fuit, et est Ecclesia, in toto mundo in fide. Mons Sion, latera aquilonis, civitas Regis magni: Ad hunc montem, id est, ad Christum Dominum, accesserunt duo populi ex Sion: unus de lateribus aquilonis, qui est ex praeputio, alter ex circumcisione. Christus ergo Dominus, qui est pax nostra, abstulit maceriam inimicitiae de medio, et fecit utraque unum: et collocavit in Ecclesia sua, quae est civitas Regis magni, hos populos per fidem. Vel mons Sion: hoc est, sancta Ecclesia. De latere aquilonis: quia de malis est congregata. Unde dictum est: Ab aquilone exorientur mala quae sunt super terram. Hic aquilo diabolus, cui dicitur: Veni, aquilo, perfla hortum meum (Cant. IV): hoc est, Ecclesiam tentationibus. Unde Apostolus dicit: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis (I Cor. XI). Vel, civitas Regis magni: hoc est, sancta Ecclesia.
Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam. Suscepit eam per gratiam. Cognoscitur autem in gradibus ejus, id est, in apostolis, vel reliquis praedicatoribus: per quos Ecclesiae fides annuntiata est. Gratia enim sumus salvati per fidem: et hoc non ex nobis. Dei donum est, ut nemo de se glorietur. Vel, in domibus, id est: in sancta Ecclesia. Cum suscipiet eam, in fide; quia antea inter malos erat.
Quoniam ecce reges terrae congregati sunt. Principes saeculi, quorum regnum in cultu idolorum atque daemoniorum erat. Ex lateribus aquilonis, id est, diaboli accedentes. Vel, congregati sunt, et convenerunt in unum, id est, in unitatem Ecclesiae. Convenerunt in unum. Lapidem summum angularem in fundamento fundatum.
Ipsi videntes sic admirati sunt. Gloriam ac potentiam Redemptoris. Vel virtutes Apostolorum admirati sunt, et commoti sunt de infidelitate ad fidem. Conturbati sunt et commoti sunt, tremor apprehendit eos. A conscientia delictorum: quia dictum est: A timore tuo concepimus et peperimus spiritum salutis (Isa. XXVI).
Ibi dolores ut parturientis: in spiritu vehementi. Cum corpora exercere per abstinentiam coeperint: in spiritu fortissimo, id est, sancto. Conterens naves Tharsis. Humilians superbiam gentium: quia Tharsis, in principio suo, a navigatione negotiatorum superba ac praecellens facta est. Ideo hic comparantur huic navigio, qui in hujus saeculi fluctibus circumferuntur omni vento luxuriae atque vanitatis. Ipsi nunc in ea credentes dicunt:
Sicut audivimus. Per prophetas. Sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. Vidimus in Evangelio, quae est civitas virtutum. Vidimus in Ecclesia, quae est civitas Dei in illo regno magno fundata.
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. In Ecclesia tua suscepimus sanctum Spiritum, sicut et illi prius super quos in Actibus apostolorum est effusus.
Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae. Cum, accepto Spiritu sancto, cunctarum gentium locuti sunt linguis. Sed et in amplitudine fidelis populi semper tua laudatio commoratur. Justitia plena est dextera tua. In his qui in judicio in dextera parte sunt collocandi.
Laetetur mons Sion. Ecclesia in Christo. Et exsultent filiae Judae. Animae confessorum: quia Judas, confessio interpretatur. Propter judicia tua, Domine. Quia custodierunt ea ut poenitentiam agerent. Vel, judicia tua, judicia Dei occulta: quia reprobati sunt Judaei, et electae sunt gentes in fide.
Circumdate Sion. Id est, defendite Ecclesiam in credulitate vestra. Et complectimini eam. In charitate. Narrate in turribus ejus. Laudem et gloriam Christi. Narrate, hoc est, praedicate. Turres, hi sunt principes Ecclesiae tuae: quia turris fortis est, et undique speculatur. Sic et sancti et fortes, et speculatores debent esse in gente humana.
Ponite corda vestra in virtute ejus. Ne separemini a charitate quam docuit. Ponite, hoc est, intelligite. In virtute ejus, in charitate ejus: quia non solum docere, sed etiam quod praedicant, opere debent implere. Et distribuite domos ejus. O vos, Doctores Ecclesiarum, distribuite gradus ordinationum, canonice et sancte; non praemiis corrupti; non personarum acceptione per adulationem decepti. Ut enarretis in progenie altera. Non solum his qui credunt, sed et his qui credituri sunt. Sed quid, inquis, enarremus.
Quoniam hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi, et ipse reget nos in saecula. Deus, quia per ipsum facti sumus. Rex, quia ab ipso regimur. Ipse enim lubricos et tortuosos gressus nostros direxit in se, qui est via pacis, et pax nostrae salutis.
- PSALMUS XLVIII.
In finem, pro filiis Core, Psalmus. Filii Core, sancti apostoli vel martyres sunt. Istum psalmum Spiritus sanctus per prophetam in persona praedicatorum cantavit. Vel ideo iste psalmus, eo quod doceat mundi divitias cum vanis honoribus spernendas: cavendas etiam serpentis astutias, et omnem orbem ad audiendum Dei verbum instanter admonet dicens:
Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. Sapienter intelligite in spiritualibus auribus, quas Dominus ad audiendum elegit. In Evangelio autem cordis requirit, unde Deus auditur. Qui habitatis orbem, id est, corpora vestra.
Quique terrigenae et filii hominum; in unum dives et pauper. Intelligendum est quod omnes habitatores terrae ad audiendum Dei verbum vocat: scilicet ut nulli hominum occultentur divina, vel judicia, vel mandata. Vel simul, in unum dives et pauper: hoc est, servus et liber. Vel, pauper: unde dixit: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V).
Os meum loquetur sapientiam. Loquetur illam sapientiam quae occulta est ab hujus saeculi sapientibus, et revelata est parvulis, hoc est, ut cognoscant parvuli Ecclesiae, quia Christus est sapientia Patris; de quo omnes prophetae loquuntur. Vel, os meum loquetur sapientiam: id est, Christum quem praedicat Ecclesia. Et meditatio cordis mei prudentiam. Semper in corde meditabar, ut relinquentes homines stolidam vanitatem, Christi prudentiam sequerentur.
Inclinabo in parabolam aurem meam. Quia scit propheta Christum Dominum venturum in mundum, qui in similitudine loquatur: ideo se ad audiendum praeparat, id est, spiritualiter ad intelligendum. Vel inclinabo aurem cordis ad humilitatem. In parabola, id est, in similitudine intelligam. Aperiam in psalterio propositionem meam. Hoc propono, ut quod ille decalogus praedixit, si custodiatur, coelestia regna largiuntur. Vel quod proposui in corde, praedicabo in sermone et intelligam.
Cur timebo in die mala. In die judicii. Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Quia in calcaneo quisquis peccaverit, labitur. Sed et iniquitas calcanei, originale peccatum accipitur ex Adam: ut dictum est ad mulierem: Inimicitias ponam inter te et serpentem, et semen tuum, et semen illius (Genes. V). Tu observabis, id est, conteres caput suum, et ipse calcaneum tuum.
Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Isti labuntur in calcaneo: quia per illum non incedunt qui est via, veritas et vita, vel, qui confidunt in virtute sua: quique in abundantia divitiarum suarum gloriantur.
Frater non redemit, redimet homo. Si Christus non redemit, qui se fratrem dixit apostolorum, et resurgendo factus est primogenitus resurgentium: non redimet Adam, quia primus homo mortuus non resurrexit. Nam frater noster Christus est Deus et homo, qui nos redemit. Vel quod non redemit Moyses, redemit Christus. Non dabit Deo placationem suam. Qui non agit poenitentiam, per quam placatus Deus.
Et pretium redemptionis animae suae. Non fecit eleemosynam per quam peccata delentur. Laboravit in aeternum. In tormentis perpetuis positus. Et vivet in finem. Quia non interficitur, sed semper reparatur ad poenam.
Non videbit interitum. Non intelligit imminere sibi mortem. Cum videris sapientes morientes. Si viderit hominem sapientem in Deo ab hoc mundo migrare, dicit: Quid huic jejunia? quid castitas? quid eleemosynae profuerunt? Nonne et ipse mortuus est? Tale quidam et Redemptori nostro Judaei insultantes, dicebant: Numquid tu major es patre nostro Abraham qui mortuus est, et prophetae mortui sunt (Joan. VIII)? Simul insipiens et stultus peribunt, et relinquent alienis divitias suas. Insipiens est, qui Dei notitiam habere contemnit: de quo Apostolus ait: Omnis ignorans ignorabitur. Stultus vero est qui in divitiis et non in Deum sperat. Perdunt ergo ambo divitias: quia ibi congregant, ubi fures effodiunt et furantur (I Cor. XIV).
Sepulcra eorum domus illorum in aeternum. Tabernacula eorum in progenie et progenie. Haec illis erit perpetua habitatio: quia non resurgent, ut habeant aeternam vitam: sed ut damnentur in poena.
Vocaverunt nomina sua, in terris suis. Saepe enim pagani super defunctorum epulantes sepulcra, atque in nomine eorum qui mortui sunt bibentes, inania cum quodam modulamine cantant: sed nihil prodest in inferno damnatis.
Homo cum in honore esset, non intellexit. Esse se ad imaginem Dei formatum. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Deposita forma coelesti, factus est in similitudinem insipientium jumentorum.
Haec via illorum scandalum ipsis. Quia de judicio ad poenam eos deducit: Et postea in ore suo complacebunt. Sed nihil proficit confessio in inferno.
Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Merito a morte depascuntur, qui Christum noluerunt habere pastorem.
Et dominabuntur eorum justi in matutino. In resurrectione. Et auxilium eorum veterascet in inferno. Habuerunt divitias, sed cum descenderent in infernum, evanuerunt. A gloria sua. Quia non quaesierunt gloriam Christi, qui nunc de se loquitur.
Verumtatem Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me. Homo Deus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam suscipiens servi. Suscepta etiam morte, resuscitatus paterna virtute, hominem qui corruerat reparavit.
Ne timueris cum dives factus faerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus, etc. Dives effectus est Judas proditor vendendo Magistrum: sed nihil pretii quod assumpserat, secum cum moritur deportavit. Sic ergo nunc unusquisque, oppresso paupere, dives efficitur et multiplicatur. Noli timere; cito praeterit, et nihil secum de his quae rapuerat, tollit: Domino in Evangeliis sic dicente: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te, quae autem parasti cujus erunt (Luc. XIII)?
Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur. Benedicitur a stultis propter potentiam: sed victus affluentia ac potus, proferunt non de bene vivente, sed de bene pascente sententiam. Sed non haec excusant a poena. Confitebitur tibi cum benefeceris ei. Tunc gratias agit, quando aliquid lucri conquirit.
Et introibit usque ad progenies patrum suorum: in aeternum non videbit lumen. Magis in divitiis quam in Deo speravit, sicut parentes ejus: ideoque de eo dicitur: Ejicite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XVI).
Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Non cognovit, quia haec omnia ei a Deo fuerant attributa: idcirco insipientia ejus jumentis insensibilibus comparatur. Nos vero deprecemur Dominum, ut ipse nobis tribuat intellectum, ut dum ea quae videntur, abjiciamus: illa quae non videntur, adipisci mereamur.
- PSALMUS XLIX.
Psalmus Asaph. Asaph interpretatur, congregatio. Psalmus discernit justos ab impiis, coelestes a terrenis, sanctos a peccatoribus protestatur. In quo non propheta se locutum, sed ipsum Dominum pronuntiat, dicens:
Deus deorum Dominus locutus est. Deus in Trinitate, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unus Deus: deorum Deus: quia credentes deos voluit nuncupari. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri: his qui credunt in nomine ejus (Joan. I). Dominus autem est: eo quod omnium dominantium dominetur. Et utique ipse qui dudum in patriarchis loquebatur atque prophetis, ipse nunc loquitur. Et quid, inquis, loquitur? Et vocavit terram. Non partem aliquam; sed audi quid adjecit:
A solis ortu usque ad occasum. Nihil reliquit, quod non sua vocatione faceret dignum. Ex Sion species decoris ejus. Quae est fides atque credulitas quae ex Sion incipit. Unde Dominus in Evangeliis: Oportebat enim haec Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes: incipientibus ab Jerusalem, quae est Sion (Luc. XXIV).
Deus manifeste veniet. Non occultus. Vel, Deus manifeste veniet: hoc est, in die judicii, quia omnis homo eum videbit: ut in Apocalypsi ait: Et videbit eum omnis oculus (Apoc. I). Deus noster et non silebit. Quia ad judicandum veniet: juxta illud: Tacui, numquid semper tacebo (Isai. XLII)? Modo tacet, tamen et si tacet judicio, non tacet mandato. In primo adventu tacuit, quia humilis apparuit.
Ignis in conspectu ejus ardebit. Duplicem hic ignis intelligitur habere virtutem. Illuminat enim, et exurit. Gaudeant justi: quia illuminantur ex eo. Timeant peccatores, qui exurendi sunt ab eo. Et incircuitu ejus tempestas valida. Quae flagellat et corrigit peccatores, triticumque secernit a paleis. Et quos ignis exurit, tempestas involvit. Et in alio loco dicit: Purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum: paleas autem comburet igni inexstinguibili (Luc. V).
Et vocavit coelum desursum. Apostolos vel reliquos sanctos, qui despectis terrenis, quae sursum sunt sapiunt. Et terram discernere populum suum. Discernit autem et terrenos, ut cum coelestes ponuntur ad dexteram, hi ad sinistram collocentur. Vel discernet populum suum, in futuro judicio quando dicturus erit: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et ad sanctos: Ite in vitam aeternam (Matt. XXV).
Congregate illi sanctos ejus. O quam mirabiliter haec Evangelio sancto conveniunt! Dominus enim post dispensationem finis, audit quid dicit: Mittet filius hominis angelos suos cum tuba et virtute magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summo coelorum (Matt. XXIV). Et hic dicit: Congregate illi omnes sanctos ejus. Intelligite ergo per haec, unum veteris novique Testamenti esse dispositorem.
Qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. In quorum miserationibus Deus super omnibus sacrificiis delectatur. Vel ordinant, praedicant et implent Testamentum novum super vetus, quia transeunt vetera, et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V).
Et annuntiabunt coeli justitiam ejus. Evangelistae, vel lex Moysi. Quoniam Deus judex est. Qui separare facit bonos a malis. Vel coeli, sancti: annuntiabunt, praedicabunt: ut illud, Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII). Justitiam ejus, mandata ejus. Quoniam Deus judex est: quia ipse est judex vivorum et mortuorum. Et advocatus noster est, et judex est, et Deus noster est.
Audi, populus meus: et loquar tibi, Israel. Vox Dei Patris, ad populum Judaicum loquitur. Audi, populus meus. Aurem cordis requirit: unde ait propheta: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV). Et alibi: Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI). Vel accipe aures audiendi, ut intelligas, Israel. Et testificabor tibi. Si mente spirituali perspexeris. Vel testificabor tibi, id est, per patriarchas et prophetas, sicut dixit: Ego sum qui sum (Exod. V). Quoniam Deus, Deus tuus ego sum. Deus sum, omnipotentia; tuus sum autem Deus, per gratiam: non simulacra muta et surda, quae hactenus veneratus es. Vel ego sum, qui semper sum ipse.
Non in sacrificiis tuis arguam te. Quia corde contrito delector. Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Si odorem rectae orationis, tamquam suavitatis incensum, ad me usque direxeris.
Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos. Ista enim sprevi: quia sanguis veri agni effusus est pro peccatis populi mei. Vel, non accipiam de domo tua vitulos: id est, incontinentes et superbos. Neque de gregibus tuis hircos: Hircos, qui foetidi sunt in peccato.
Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus et boves. Irrationabiles et diversis montibus vacantes homines: quos oportet vocatione Filii Dei salvos fieri.
Cognovi omnia volatilia coeli. Sive haereticos, sive divites hujus mundi, qui per mundanam superbiam et irrationabilem scientiam extolluntur. Et species agri mecum est. Quia ubi voluero, rerum omnium copia, vel diffunditur, vel negatur. Vel species agri mecum est: virtus sanctae Ecclesiae. Volatilia coeli quae mihi offers, turtures et columbas, ego tibi dedi, et omnia antequam fiant, apud Deum vivunt: et quali loco essent, et quali tempore venerint, et in pondere, et in mensura omnia apud Deum sunt: ut ait in Evangelio: Nam et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Luc. XII). Vel, volatilia coeli, sancti angeli.
Si esuriero, non dicam tibi. Esurire Dei est, non in escis corruptibilibus, sed ut faciat quis voluntatem ejus: sicut ipse ait in Evangelio: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV). Ergo tacet Christus suam esuriem: quia exspectat peccatores ad poenitentiam. Meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. Totus mundus. Vel, orbis terrae, sancta Ecclesia. Ac si diceret, suo eam esse sanguine redemptam.
Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Vetera hic sacrificia evacuanda esse declarat: ideoque in moribus bonis sacrificium requirit: dicens.
Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Hoc est sacrificium acceptabile: hoc est holocaustum pingue: ut laudetur Deus ab homine quem creavit, quem redemit: cui et regnum coeleste promittit. Vel vox prophetae admonet sanctos, immolare spiritualiter, et vota reddere, ut ait: In me sunt, Deus, vota tua: quae reddam laudationes tibi.
Invoca me in die tribulationis tuae, etc. Tentamur, ut probemur: perseveremus in fide, invocemus in tribulatione: magnificemus eum cum fuerimus a periculis liberati.
Peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Audiant haec doctores vel episcopi Ecclesiarum: qui peccata populorum resecant praedicando. Unde sanctus Paulus dicit: Manifesti sunt qui praeceptum Christi non sustinuerunt (I Tim. V), id est, non implent in opere quod praedicant. Unde Dominus dixit apostolis: Quae dixerint vobis facite: secundum opera vero illorum nolite facere (Matt. XXIII).
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Quae praedicabas in Ecclesia, non custodiebas in vita.
Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Cucurristi cum fure, participatus es adultero, quando eis, vel in adulatoriis laudibus, vel in consentaneis voluptatibus es adjunctus. Quod dixit superius, portionem tuam ponebas, id est, portionem quam cum Deo et angelis habere debueras, ponas illam in inferno.
Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Illo male agente: tu nequiter ac dolose bene agere collaudabas. Vel, lingua tua concinnabat dolum, id est, Judas contra Christum. Os suum abundavit nequitia, quando consilium fecit cum Judaeis, ut eum crucifigerent.
Sedens adversum fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Filius dicitur Christus: quia de synagoga processit. Vel Judas frater Domini dicitur, ut ait propheta: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Ps. XXI). Vel aliter: Fratres, fortiores sancti: filii, simpliciores. Unde sanctus Paulus dixit: Nos qui firmiores sumus, debemus infirmiores fratres sustinere (Rom. XV). Sedens adversus fratrem tuum loquebaris: qui tibi in baptismo est renatus. Et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: quem Ecclesia Dei sicut teipsum per fidem exhibuit Christo. Haec fecisti, et tacui. Quia examinanda ea in futuro judicio reservavi. Et tacui: quia non statim vindicavi, sed sustinui.
Existimasti, inique, quod ero tui similis. Dum non vindico in praesenti: arbitratus es ea mihi placere, sicut tibi placent tua mala et aliorum. Arguam te. Cum in sinistra parte sedis fueris collocatus, in futuro judicio. Et statuam illa contra faciem tuam. Ut his confusus damneris in morte perpetua, hoc est, per illa mandata quae non custodisti: vel tua peccata, et aliorum, quae post te reliquisti, ut illud: Quia si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). Utinam nos in hoc saeculo poneremus ante nos peccata nostra: et non Deus ea in judicio statueret ante faciem nostram: ubi jam non castigatio, sed judicium mortis accedit.
Intelligite nunc haec qui obliviscimini Deum. Vox prophetae admonet unumquemque, ut non ponat Dominum in oblivione, nec sua mandata (Job. II). Ne quando rapiat, et non sit qui eripiat. Ne quando rapiat, ad mortem vel ad diem judicii: unde dixit: Et non est qui de manu tua possit eruere. Vel rapit ille: hoc est, in mortem praecipitat obliviscentes se, et nemo eripere potest:
Sacrificium laudis honorificabit me. Quia de omni bono quod sancti faciunt, Deus honoratur. Unde dixit Paulus: Omnia quaecumque facitis in verbo aut in opere: omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X), ut et in Evangelio: Ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum, qui est in coelis (Matt. V). Ob hoc me honorat ille coram angelis: quia ego eum honorificavi coram hominibus in sacrificiis laudis; implevitque quod in Evangeliis est locutus: Qui me confessus fuerit coram hominibus, ego eum confitebor coram Patre meo et angelis ejus (Luc. XII). Et illic iter est. Christi iter per opera Sanctorum est. In quo ostendam illi salutare Dei. Salutaris Dei Patris, Filius est. In hoc sacrificio indicat viam, quae ducit ad vitam, id est, ad Christum. Qui nobis praestare dignetur, ut discreti a paleis, impleti fructu sanctificationis offeramus ei sacrificium laudis, ut ipso illuminante, intelligere mereamur viam nostrae salutis. Amen.
- PSALMUS L.
In finem, Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta: quando intravit ad Betsabee. Iste quinquagesimus psalmus vocem continet poenitentis personae: ostendens, ut qui ceciderit in crimine, confitendo mala sua, redeat ad salutem.
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Confiteor immensam miseriam: ideo peto magnam misericordiam. Quia qui se miserum putat esse de suis peccatis: cum illo facit Deus misericordiam magnam. Quia minor misericordia est hic in praesenti, hoc est, quia homo cum non esset, ex nihilo creavit illum Deus ut esset, et regit, et gubernat. Major misericordia dicitur: quando ipsum hominem quem creavit, in futuro remunerat. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, etc. Confugio ad miserationes tuas, ut gravibus vulneribus theriacam remissionis infundas. Miserationum, dicit: quia multa sunt peccata mea, et miserationes tuae multae (Ps. LXVIII). Unde dicit propheta in alio loco: Miserationes tuae multae sunt, Domine.
Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Expeto ut abluas fonte misericordiae: quia non vis in aeternum peccati vulnera reservare: Ac si dicat: Tu potes plus mihi remittere, quam ego intelligam rogare.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Ante faciem enim meam eam pono. Si tu pronuntias in confessione tua peccata, Deus ignoscet tibi. Et peccatum meum contra me est semper. Quia mea peccata a tuae bonitatis divitiis separant. Quia non trado illud in oblivionem, propono illud semper ante oculos meos. Quia si tu ponis illud ante te: Deus illud non ponit ante se.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Tibi enim delinquit quisque cum peccaverit: quia tu solus sine peccato es: dicente Apostolo: Est Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III). Vel dicit David: Ego peccavi, et tu solus sine peccato es, sicut dicit Isaias: Qui peccatum non fecit; nec inventus est in ore ejus dolus (Isa. LIII). Vel illud: Quis arguet me de peccato (Joan. VIII)? Et item dicit: Venit princeps mundi hujus, et in me non invenit quidquam (Joan. XIV). Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Quia tu rectum judicium judicas. Propter nos transgressores et peccatores ille fuit judicatus, et damnatus. Unde dictum est: Justus ab iniquis judicatus est. Sed ille in futuro judicio erit alios judicaturus et condemnaturus. Justificatus es, Domine Jesu, in sermonibus tuis: cum ductus pro populi peccatis ad mortem, non est inventus dolus in ore tuo. Vicisti judicatus: cum in te nihil dignum morte princeps tenebrarum invenit. Consuetudo prophetae est, ut acta pro agendis loquatur.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Hic versiculus totius generis humani casum exponit, sicut in Job: Nec si unius diei sit super terram, potest esse mundus a sorde peccati (Job. XV et XXV). Concipitur autem et nascitur in originali peccato, quod ex Adam trahitur, sed baptismo per gratiam Christi purificatur. Vel, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Hunc locum diligentius in Epistola ad Romanos Paulus edisserit: quod Deus cum possit de nobis judicis auctoritate discernere, non hoc facit, sed nobiscum vult judicari, ut magis justitia appareat judicantis (Rom. III). In peccatis concepit me mater mea. Obscurus locus et altius retractandus.
Ecce enim veritatem dilexisti. Cum per prophetam peccantem famulum increpasti, veritatem dilexisti. Veritas Christus est: quia Pater diligit Filium suum, vel diligit confessionem ex ore peccatoris. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Hoc est, quod in alio loco ait: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). Incertum et abditum mihi erit, si remittis tale facinus. Sed manifestum est: cum ignoscere dignatus es delinquenti. Sapientiae enim tuae est, ut prius increpes, sic remittas. Nam et Ninivitis occulta erat sapientia pietatis tuae, cum dicerent: Quis scit si convertatur Deus a furore suo, et non peribimus (Jon. III)? Vel Deus per Nathan prophetam incerta et occulta manifestavit: id est, narravit David, quando dixit: dimissum est peccatum tuum, sicut Ninivitae conversi sunt de malo in bonum, per praedicationem Jonae.
Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor. Sicut enim hyssopus terrenus curandis pulmonibus aptus est, ut avertat inflationem: ita coelesti quis respersus hyssopo: id est, humilitate cordis, ab omni superbiae malignitate purgatur. Lavabis me, et super nivem dealbabor. Ut quia peccata mea sunt phoeniceo similia, quasi nix dealbentur. Tu, inquam, Domine, potens es peccatum piceum in lacteum candorem transferre: fuliginosumque hebenum in crystalli fulgorem convertere. Vel, lavabis me: hoc est, per poenitentiam et baptismum. Et super nivem dealbabor, sicut dixit Isaias: Si fuerint peccata vestra sicut phoeniceum, velut nivem dealbabor (Isai. I).
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam. Cum jacens in infirmitate peccati, audire meruero: Homo, dimissa sunt tibi peccata tua. Vel auditui dicit: quando dixit: Nathan, dimissum est peccatum tuum, Et exsultabunt ossa humiliata. Id est, virtutes quae prius fuerant peccatis humiliatae. Vel aeternitas spei meae, quae, peccante me, humiliata fuerat: te indulgente persultat.
Averte faciem tuam a peccatis meis. Nec ea sic aspicias ut revertantur in commemorationem tuam. Averte faciem tuam. Ac si dicat; ne videas, nec recorderis illa. Et omnes iniquitates meas dele. Praeteritas, praesentes atque futuras.
Cor mundum crea in me, Deus. Quo te videam. Sicut rogabat David: ita et unusquisque debet facere. Cor mundum crea in me, Deus. Propterea rogabat, ut mundus fieret a peccato. Et spiritum rectum innova in visceribus meis. Quo te recte confitear. Vel, spiritum rectum, ad videndum et discernendum: sicut antea rectus fuit in me.
Ne projicias me a facie tua. Sicut Cain, ut exsul a te efficiar. A facie tua: id est, a praesentia tua. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me: Sed ab eo consumptis delictis, tuo statuas conspectui. Spiritum sanctum tuum ne auferas a me: id est, spiritum prophetiae.
Redde mihi laetitiam salutaris tui. Christi tui illam exsultationem quam in eo habui prius quam peccaverim. Salutaris Dei Patris, Christus est. Ac si dicat: sicut antea praevidebam per spiritum, Christum in carne venturum: et modo sic faciam. Et spiritu principali confirma me. Ut ipse in me: et non vitia principentur. Tu vero qui legis sanctam Scripturam: sanctam hic Trinitatem intellige. Vel, confirma me, in regno. Spiritum rectum: hoc est, innovando Spiritum sanctum: hoc est, spiritum prophetiae. Spiritum principalem, Patrem. Spiritum rectum, Filium: Spiritum sanctum, Spiritum sanctum.
Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur. Ut declinantes a viis pravis, poenitentiam agentes misericordiam consequantur, sicut et ego a te misericordiam consecutus sum. Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur: hoc est, ponam meipsum, ut meum exemplum alii imitentur.
Libera me de sanguinibus, Deus. De peccatis multis: de quibus et Paulus ait: quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). Deus salutis meae. A quo post peccatum vivificor. Quia alius nullus potest hoc facere. Et exsultabit lingua mea justitias tuas. Per quas punito in me peccato, misericordiam praebuisti. Vel praedicabit mea lingua mandata tua.
Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam. Si aperias os meum sicut Moysi quondam: ego praeconabo quia sanctus, quia pius, quia misericors es. Vel clausa erant per peccatum: nec locus erat, nec tempus, nec persona, nec exemplum poterant dare: quia non est pulchra laus in ore peccatoris.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Audiant Judaei sacrificia sua cessasse: intelligant etiam per alium prophetam Deum loquentem: Sabbata, holocausta neomeniasque vestras odivit anima mea (Isai. I). Quid ergo tu, homo, offeres? Audi quid subjecit:
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Merito inter reliquas beatitudines Evangelicas, beatitudo haec continet principatum. Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matt. V). Qui non in vanitatibus saeculi inflantur: sed a Deo accipiunt spiraculum vitae: atque contritionem anxii cordis in eum refundunt, qui pro nobis humilis factus est. Vel multi habent cor contritum, sed non habent humiliatum: quia plangunt quod fecerunt: et postea ad ipsum reverti desiderant, quod antea fecerunt: et de praeterito nolunt poenitere.
Benigne fac, Domine. Hoc est, placitam fac spem nostram. In bona voluntate tua, Sion. Qua te contemplamur. Et aedificentur muri Jerusalem. Munitiones fidei charitatisque illius quas in Ecclesia positi in te collocavimus.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta. Cum vel te pro nobis offers Patri: vel a nobis laudes et gratiarum accipis actiones. Vel, muri Jerusalem, virtutes animae, vel Ecclesiae. Tunc acceptabis sacrificium: id est, confessionem ex ore peccatoris. Oblationem: hoc est, laudationem, et holocausta. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Altare, fides: quia quidquid offers, per fidem offerre debes: Vitulum, laudes, vel cogitationes, vel victimas, scilicet, ut meipsum offeram hostiam vivam, sanctam, placentem tibi. Nos quoque famuli tui supplices deprecamur, Domine Jesu Christe, ut pietatis consilio, magnis facinoribus nostris, immensam misericordiam largiaris: nosque per contritionem cordis humiliati, mactando vitia, jugulando delicta, dignum tibi acceptabileque praepares holocaustum. Amen.
- PSALMUS LI.
In finem, intellectus David, cum venit ad eum Doec Idumaeus, et annuntiavit Sauli, et dixit: Venit David in domum Achimelech. In Regnorum libro, et in ipso Hebraico Psalterio, Abimelech, scriptum est: sed quoniam beth et caph apud Hebraeos litterae, modico apice distinguuntur: ideo error facilius obrepsit. Abimelech interpretatur, regnum patris mei. David interpretatur, fortis manu. Venit in domum Abimelech: et Christus venit in regnum Judaeorum. Per Saul intelligitur mors: per David vita. Quid est quod mors persequitur vitam: nisi quod ab initio saeculi semper mors persequitur vitam nostram? Quia qui ista praesentia amant: persequuntur sanctam Ecclesiam: id est, illos qui coelestia diligunt. Psalmus vocem continet prophetae peccata Judaici populi exprobrantis: ad ipsum enim haec loquitur, dicens:
Quid gloriaris in malitia? Cur monitis divinis obvians, prophetas interficis? Qui potens es in iniquitate. Nam cum ope Dei crescens, interficis prophetas ejus: hoc ad cumulum auxisti malitiae, ut ipsum Dominum traderes neci. Vel, quid gloriaris in malitia? hoc est Adam, et diabolus: quia quod Deus aedificavit, illi destruxerunt in semetipsis: imaginem Dei et angelorum. Qui potens es in iniquitate. Non in bonitate, sed in iniquitate.
Tota die. Omne tempus vitae tuae in quo haec malitia usque ad effusionem Dominici sanguinis propagata est. Injustitiam cogitavit lingua tua. Cogitatio sapientium corde concipitur, et ore profertur. Nam in ore stultorum, cor eorum. Ac si diceret: Non tractavit corde, quod vomit ex ore: ideo haec ad cogitationem detulit linguae. Vel hic lingua pro corde ponitur: secundum illud: Tu dixisti in corde tuo, in coelum ascendam, super astra coeli ponam sedem meam, in monte testamenti, in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem nubium: similis ero Altissimo (Isai. XLI). Sicut novacula acuta, fecisti dolum. Dolus est cum aliud agitur, aliud simulatur. Et novacula si assimilet agere vultus nitorem, et genas vulnere suo sauciet, dolum faciet. Quia cum ait acutam, indicavit dolo versutam. Sic et Judaei Dominum, quem colere debuerant, non solum non coluerunt: sed diversis dolis superare nitentes, interfecerunt. Vel aliter: Novacula, persecutores intelliguntur: quia novacula capillum incidit: sed per capillum superfluitas divitiarum intelligitur. Sicut novacula acuta, fecisti dolum. Ille facit dolum, qui in negotio circumvenit fratrem suum. Unde Paulus ait: Nemo circumveniat, aut supergrediatur in negotio fratrem suum: quia de his omnibus vindex est Dominus (I Thess. IV).
Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis, quam loqui aequitatem. Dilexit populus ille malitiam, cum eum qui benignitate propria ad liberandum venerat, interemit. Sed et nunc ipsi Judaei falsa de eo in quem non crediderunt, proloquuntur.
Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. In excelsum enim iniquitatem loquentes, ipsi se praecipitant in laqueum damnationis. Verba praecipitationis, dicit: quia semetipsos praecipitaverunt: sicut diabolus de coelo, sicut et Adam de paradiso. In lingua dolosa: quia aliud habuerunt in sermone, aliud in corde.
Propterea Deus destruet te in finem: et evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium. Omnia haec in Judaico impleta sunt populo: quia et a legis littera destructus, et evulsus de civitate: migratusque est de tabernaculo Dei. Sed et de his haec intelliguntur, qui non credunt Dominici corporis tabernaculum: quia exterminabuntur a consortio claritatis ejus, ac de beatae sedis habitaculo, vel de viventium terra quam sancti haereditabunt. Vel, destruet te Deus in finem: hoc est memoriam diaboli. Ut alibi: Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram (Psal. XLIX). Unde sanctus Paulus apostolus dixit: In finem saeculorum inimica destruetur mors (I Cor. XV): id est, diabolus. Evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Ut mors in Adam data est: ita omnibus ejus filiis dominatur. Unde dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Diabolus et Adam eradicaverunt se: et unusquisque sic facit quando peccat.
q Videbunt justi, et timebunt. Ne talia appetant. Et super eum ridebunt. De ultione calamitatis ejus. Videbunt, hoc est, intelligent eorum poenam: et timebunt, sicut sanctus Paulus dicit: Vide ne et tu tenteris (Galat. VI). Vel, timebunt: id est, nescient exitum illorum. Unde dictum est: Nescit homo finem suum (Eccles. IX). Adhuc, Et super eum ridebunt. Duo tempora sunt: Tempus flendi, et tempus ridendi. Hic habent sancti tempus flendi, et in futuro tempus ridendi. Et dicent: ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum: sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et praevaluit in vanitate sua. Ideo super eum haec vindicta descendit. Vel de illo divite dicit, qui in inferno torquebatur, quia bona receperat in vita sua (Luc. XVI): et de illo alio cui dicit: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti cujus erunt (Luc. XI)? Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Numquid malum sit divitias habere, tantum ut de justo habeantur: et Deo gratiae referantur, qui eas dedit? Non, sed malum est spem in divitiis ponere: cum in alio psalmo dicat: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI). Divitias licet habere ad necessitatem, et non licet possidere ex amore. Nam et Abraham, et reliqui boni divitias habuerunt: sed spem in divitias non miserunt.
Ego autem sicut oliva fructifera in domo. Comparat se propheta olivae fructiferae per pinguedinem sapientiae: ut in Ecclesia Dei collocatus, vivens in legis allegoria, Evangelica proferat poma. Unus est enim Deus veteris novique Testamenti prolator. Oliva fructifera, sancta Ecclesia est: ut illud: Promptuaria eorum plena, eructantia (Psal. CXLIII). Hic in bonam partem. Item oliva non fructifera: sicut ait propheta: Vocavit Dominus nomen tuum, a voce loquelae grandis exarsit ignis in ea: et combusta sunt fruteta ejus (Jerem. XI). Et illud: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam (Ibid.); sed conversa es in oleastrum. Item in bonam partem dicit: Tu autem cum oleaster esses, insertus es in bonam olivam (Rom. XI): id est, in fidem patriarcharum. Speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi. Quia non est humanae fragilitatis facultas, ut per se quis salvus fiat, sed per misericordiam Dei.
Confitebor tibi in saeculum quia fecisti. Deprecans ut in hoc saeculo, quod verbo creasti, confessionem merear, et illud clementia solita largiatur. Et exspectabo nomen tuum: quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. Nomen illud ante cuncta saecula benedictum, quod reddit sanctis debitum praemium. Quod propheta sitiens postulat: ut in conspectu ejus aeternae beatitudinis accipiat sortem. Qui nobis praestare dignetur, ut ab omni dolo liberi, ab omni iniquitate mundati, Filium Dei aequalem Patri Spirituique sancto confessi, mereamur sicut oliva fructifera in Jerusalem coelesti plantari.
- PSALMUS LII.
In finem, pro Amalech, intellectus ipsi David. Amalech interpretatur, dolens, sive parturiens: corpus Christi intelligitur. Et Dominus doluit pro peccatis nostris: quia verum corpus fuit, et parturivit filios. Et Ecclesia corpus Christi, dolet pro peccatis suis, et aliorum, et parturivit filios per verbum praedicationis: ut illud: Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). Et item: Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Galat. IV). Hic psalmus vocem continet prophetae peccatores atque impios increpantis. Dixit insipiens in corde suo: non est Deus. Dixit insipiens, populus Judaicus, sive diabolus, non est Deus. Ac si dicat, non est Christus Filius Dei.
Corrupti sunt. De lege bonae naturae. Abominabiles facti sunt. Hoc est, odibiles facti sunt. In iniquitatibus suis. Hoc est, in desideriis suis. Deum stulti cum ore negare ausi non sint, corde tamen dicunt eum non esse: in quo malo horribiles et abominabiles Deo fiunt. Non est qui faciat bonum: non est usque ad unum. Non de omnibus, sed de his omnibus tantum, qui Deum negant, propheta dicit: quia aliquotiens bona loquuntur: numquam tamen faciunt.
Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Dominum. Id est, ut inveniret quos eligeret: sicut quondam in prophetis patriarchisque fecit: inventumque tamquam proprium manciparet alumnum. Prospicere et videre, ignorantis et quaerentis est. Numquid Deus aliquid ignorat? Non, sed coeli sancti sunt: ut ait propheta: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII). Et alibi juxta Apostolum: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III): quia Spiritus sanctus facit sanctos amare et diligere Deum, et ipse Spiritus sanctus Deus est. Prospicit Deus per suos sanctos, quia ille praedicat, et loquitur per illos, ut Dominus ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X).
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Hi insipientes, quia non requirebant Deum: omnes declinaverunt, in passiones: simul inutiles facti sunt. Inutilis dicitur, qui non operatur aliquid boni: unde dicit in Evangelio: Tollite talentum ab eo, et inutilem servum projicite in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Matt. XXV). Sibimetipsis sunt inutiles, qui mandata Dei adimplere non volunt. Non est qui faciat bonum: non est usque ad unum. Nullus enim ex his implet voluntatem Patris coelestis.
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem: qui devorant plebem meam sicut escam panis? Deum non invocaverunt. Cognoscunt enim se impie agere, et non solum non emendant, sed etiam Dei populum devorant dentibus malitiae suae: Deumque invocare contemnunt. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Idola ac simulacra mortua timuerunt: qui Deum timere debuerant.
Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent. Conteret enim spem aeternitatis eorum Deus, qui in ejus contumeliam magis sibi quam illi placuerunt. Sibi placentes confusi sunt, id est, qui hominibus placent, et non Deo. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Merito spernitur a Deo qui reliquerit Deum: et qui eum relinquit, digne tamquam ignotus ab eo confunditur, dicente Apostolo: Omnis ignorans ignorabitur (II Cor. XIV).
Quis dabit ex Sion salutare Israel? De Sion, ut ait propheta, exibit Lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. II). Quis dabit? Deus Pater dedit Filium suum in Sion: hoc est, in sanctam Ecclesiam. Salutare Israel. Salutaris noster Christus est. Quis dabit nisi Dominus in adventu suo, per quem gloriam aeternitatis speculamur? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae. Ipse quoque, aversa captivitate vitiorum, erexit nos in libertate virtutum. De qua captivitate dicit: Jam redempti sunt de peccato Adae; sed tamen adhuc in captivitate detinemur, quia non est integra libertas, quia dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Et item dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (II Cor. II)? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). Sed in die judicii quando inimica destructur mors, tunc erit vera redemptio. Exsultabit Jacob, et laetabitur Israel. Utrumque Christianus populus audit: qui est Jacob, dum supplantat Judaicum populum, benedictionemque ejus accipit, et Israel, dum Deum fidei oculis intuetur. Igitur et nos supplices deprecamur Deum ut declinantes a loquacitate superflua, ipso instruente, intelligamus omnia in ejus dominatione consistere, qui dignetur, ablata captivitate vitiorum, erigere nos in libertatem virtutum.
- PSALMUS LIII.
In finem, in carminibus intellectus David, cum veniunt Ziphaei, et dicunt Saul: David absconditus est apud nos in spelunca Ziph. Ziph vicus est, et inde Ziphaei dicuntur. Ziphaei interpretantur, florentes, id est, peccatores, qui quasi florentes et virides sunt in praesenti vita, ut ait propheta: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus, sicut flos agri (Isai. XL), quia quod siccum est, igni reservatur. Isti deputantur in poenam: sancti ad regnum. Sicut herba hodie quasi viridis videtur esse, usquequo fuerit aestus: sic peccatores quia videntur florere, in die judicii arescent, et sancti qui hic videntur quasi aridi et sicci, tunc erunt florentes et virides. Unde dictum est: Justus ut palma florebit (Psal. XCI). David fuit absconditus in inferiori parte terrae: et Dominus in utero sanctae Mariae, et in una gente Judaeorum, et divinitas in carne Christi. Iste psalmus orationem Dominici hominis continere dignoscitur, formam servi accipientis, accedentisque ad passionem in forma servi.
Deus, in nomine tuo salvum me fac. Postulat haec a Patre, ut ostendat carnis infirmitatem. In nomine tuo: hoc est in illo nomine humilitatis quod est salvatio. Et in virtute tua judica me. Vult se judicari, ut illud honorabile majestatis nomen divinitate conscendant. Humilitas fuit, quando venit de coelo in uterum, de utero in praesepe, et sustinuit multa, id est, alapas, sputa et reliqua. Virtus fuit, quando resurrexit et ascendit in coelos quadragesimo die, et quinquagesimo die venit Spiritus sanctus super apostolos, et praedicaverunt doctrinam Evangelii in toto mundo. Unde dictum est: Et dedit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II). Et quia mortuus est ad tempus ex infirmitate carnis, vivit ex virtute Dei. Et item dicit Apostolus: Nihil existimavi me scire inter vos nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (II Cor. II). Vel, judica me. Vox Ecclesiae discretionem rogat.
Deus, exaudi orationem meam. Et hoc rogat, ut mereatur a Deo exaudiri. Noverat enim ille solus orare constanter, nec ignorare, ut homo quid peteret: juxta illud Apostoli: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII). Auribus percipe verba oris mei. Vox Ecclesiae. Aures Domini dicuntur, quando exaudire dignatur.
Quoniam alieni insurrexerunt adversus me. Hoc est Judaei, qui cum peculiares Dei essent, alienos se per transgressionem ab eo fecerunt: non cognitione, sed vita et operibus. Unde dicit: Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII). Et si filii, quomodo alieni? De una tribu erant: sed alieni erant, quia ejus vitam qui illos venerat vivificare, volebant tollere. Et fortes quaesierunt animam meam. Herodes principesque sacerdotum mundanam habentes fortitudinem. Et Dominus dicit: Non haberes in me ullam potestatem, nisi tibi desuper datum fuisset (Joan. XIX). Sic et haeretici persecutores super sanctam Ecclesiam. Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Non intellexerunt sub persona corporea latere divinitatem. Diapsalma interpositum orationem immutat: ut eum qui prius precabatur quasi homo: ostendat effectum orationis obtinuisse. Ideoque subjecit:
Ecce enim Deus adjuvat me. Quia Dominus descendit in mortem. Et Dominus susceptor est animae meae. Cito eum redditurus. Vel Deus pater suscepit Filium suum, et Christus suam Ecclesiam in fide.
Averte mala inimicis meis, et in veritate tua disperde illos. Qui me non intellexerunt per malitiam suam, dispergantur in veritate tua: sicut nunc cernimus factum. Dispersi sunt enim in regionibus. Veritatem dicit: quia veras est, id est, reddet unicuique secundum opera sua. Disperde illos, in die judicii et in tua justa vindicta: hoc est, diabolum et membra sua.
Voluntarie sacrificabo tibi. Bene voluntarie: quia propria voluntate ipse sacerdos et hostia pro delictis populi se obtulit Patri, ut hoc sacrificium vitam tribueret mundo. Voluntarie sacrificabo tibi. Vox Ecclesiae. Voluntarie dicit, id est, non necessitate aut coacte, sed voluntarie, secundum illud: Providentes gregem non coacte, sed spontanee (I Petr. V). Et confitebor nomini tuo, quoniam bonum est. Confessus sum in mundo: quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed tuam quia bona est (Joan. VI). Confitebor: hoc est laudabo nomen tuum: hoc bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus. Quia orationem mundam fudit in principio psalmi: ideo ut Deus omnia praevidens, ereptum se a tribulationibus et inimicos despectos inspectione paterna pronuntiat: scilicet ut illa eum intelligas regnare potentia, quia post resurrectionem victor remeavit ad astra. Quem nos supplices deprecamur, ut ejus adjutorio ab inimicis salvati, a tribulationibus mundanis erepti, ipsum caput nostrum Dominum Jesum Christum quem in coelis suspicimus, mente et opere prosequamur.
- PSALMUS LIV.
In finem, in carminibus intellectus David. In finem, in Christo: ut illud: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X). In finem, semper de Christo intelligitur. Unde et sancti apostoli dixerunt: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV). Non potes legem implere, nisi ab ipso impleatur. Omnis Scriptura sancta de illo est. In carminibus, id est, in laudibus: Sicut carmina saeculi sunt, sic et carmina Ecclesiae: unde laus Dei cantatur: et consolatio sanctorum est: quia dictum est: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum: aequales angelis (Matth. XIX). Psalmus vocem continet Mediatoris, qui cum Deus esset, formam servilem pro nostra libertate suscepit.
Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me. Triplex haec deprecatio ideo ostenditur: quod primam homo Deus in statu servili manens, a conscientia sanctitatis emittit. Secundam, quia se scit justum, obedientiam non despici postulat. Tertiam, propter infirmitatem carnis, ut sibi intendatur exorat. Qua ratione intellige, o homo: quia nisi pura conscientia depreceris, a Deo prorsus non exaudieris.
Contristatus sum in exercitatione mea. Quam pro mundi vita suscepi: quia semper exercitatio ad res utiles ac necessarias agitur. Conturbatus sum a voce inimici. Qui me Samaritanum, et daemonium habentem, cum Deus essem antea saecula, increpabant. Vel vox Ecclesiae. Duos inimicos habet Ecclesia. Unum aperte, et unum occulte. Unum debet diligere, et alium odire. Diligere proximum, ut illud: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI): Et alium contemnere et odire: id est, diabolum qui occulte venit per suggestiones et delectationes. Et a tribulatione peccatoris. Qui mihi semper tribulationum insidias intendebat. Propter hoc tribulat Deus peccatores; aut ut emendentur, aut ut per illos corrigat bonos.
Quoniam declinaverunt in me iniquitates. Populus utique declinat ad iniquitatem, qui mendacium profert super proximum. Vel Judaei super Dominum, sicut dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Matt. XII): Et in ira molesti erant mihi. Persequentes me in invidia sua. Et in ira molesti erant. Molestus, id est, saevus. In ira, festuca, trabs, odium. Ira conturbat; trabs excaecat: ut illud: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI).
Cor meum conturbatum est. Secundum hominem, sed virtute divina confortatum est. Nam et angelus, inquit Evangelista, accedens confortabat eum (Luc. XXII). Et formido mortis cecidit super me. Timor animae, et tremor corporis. Timor et tremor venit super me. Siquidem ipse dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Marc. XXVI). Contexerunt me tenebrae. Tenebrae dicuntur mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui tegunt ipsam in odio, quia qui odit fratrem suum, in tenebris est. Et contexerunt me tenebrae: sed quia lux eram, non me comprehenderunt.
Et dixi: quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam. Non ab alio summam evolationem evadendae mortis, nisi a me ipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: ut de tenebris ad coelestia revertar. In columba autem spiritualem naturam designat, sicut in baptismo ostensum est. Columba simplex animal est absque felle, et a malitia fellis alienum: quia osculum charitatis animae significat: quia Ecclesia duas pennas habet, hoc est, duo praecepta charitatis: dilectionem Dei videlicet, et proximi.
Ecce elongavi fugiens. A Judaeis. Longe est enim a peccatoribus salus. Et mansi in solitudine. Cum gentibus incredulis, quas adventu meo florere feci. De quibus alius ait propheta: Laetetur ac floreat desertum (Isai. XXXV). Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Columba fugit a conversatione humana, et sancti fugiunt a consortio hominum, non corporaliter, sed spiritualiter, hoc est, in conscientia, quia cogitant, quomodo se contra suggestiones diaboli vel haereticorum defendere debeant.
Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Exspectat in corpore positus, non solum salvationem patris, ut a diversis tempestatibus eruatur: sed etiam, ut ultionem de inimicis accipiat. Sequitur:
Praecipita, Domine, et divide linguas eorum. In aqua aliquis saepe praecipitatur. Ergo hi ita demergantur sicut in diluvio, et dispergantur divisis linguis, ceu factum est in aedificatione turris. Sed cur ista fiant, adjecit: Quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. Iniquitatem, cum non crediderunt. Contradictionem, cum exprobrant, contradicentes: Nonne hic est filius Joseph fabri (Marc. VI)? Et alia multa.
Die ac note. Id est, omni tempore. Die, cum doceret turbas, et illi non crediderunt. Nocte, cum pateretur, et illi blasphemarent. Ergo taliter circumdata repletaque est eorum civitas, id est, Jerosolyma, ut supra muros redundaret iniquitas ejus.
Et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Omnia enim quae in lege prohibita sunt, ad augendi peccati cumulum excreverunt. In lege enim usurae accipi prohibentur (Deut. XXIII). Usura est plus accipere quam dare. Unde propheta dicit: Non feneravi, neque feneravit mihi quisquam (Jerem. XV). Et, Si vis quod tibi dimittatur, dimitte (Matth. VI).
Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset: abscondissem me forsitan ab eo. Non hic tantum de passione Dominus queritur, sed et de discipulo proditore. Nam legimus in Evangeliis, quia absconderit se a Judaeis (Joan. VIII). A Juda autem non se abscondit: sed eum etiam convivio sancto ascivit, sicut sequitur:
Tu vero homo unanimis. Qui cum aliis conjunctus eras apostolis. Dux meus. Ad praedicandum cum caeteris missus. Et notus meus. Quia me per legis mysterium cognoveras esse venturum. Dux meus et notus meus. Vox Christi de Juda. Unanimis dicit: quia videbatur ab aliis quasi bonus. Dux dicit, propter quod Christum tradidit, dux mortis fuit. Notus, quando misit eos binos ante faciem suam in praedicationem (Luc. X).
Qui simul mecum dulces capiebas cibos. Cum mandatis vitae et voluntate patris plerumque refectus es. Cibus enim dulcis est, Patris facere voluntatem, ut illud: Qui intingit mecum manum in paropside, levabit contra me calcaneum suum (Matt. XXVI). Vel cibus dulcis, id est, corpus et sanguis Christi: quod ipse accepit indignus. In domo Dei ambulavimus cum consensu. Saepe enim cum ipso Domino in templo Salomonis cum praedicationis consensu abiit.
Veniat mors super illos, et descendant ad infernum viventes. Ut majorem sui cordis dolorem secundum hominem ostenderet: ideo quasi in maledictione quae eis erant ventura praedixit. Veniat mors super illos, et descendant ad infernum viventes. Factum fuit hoc de Dathan, et Core, et Abiron, et simul venit ignis et mortui fuerunt, et terra absorbuit eos vivos (Num. XVI).
Quoniam nequitia in habitaculis eorum in medio ipsorum. Etenim tam opere quam cogitatione, nequitia pleni sunt.
Ego autem ad Dominum clamavi, et Dominus salvabit me. Vespere, et mane, et meridie. Vespere cum passionem suscepit, mane cum resurrexit: meridie, cum omni claritate virtutis suae adimpleta, coelos ascendit, sedet ad dexteram Patris.
Narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam meam, ab his qui appropinquant mihi. Narrat scilicet: quod eum velociter pater exaudivit: quod eum de tribulationibus mortis eripuit: quod in pace animam ejus ab inimicis, qui ei ob inferendam mortem propinquaverant, liberavit. Vel, narrabo, quasi minora, et annuntiabo, quasi majora. Liberavit in pace animam meam. In pace, hoc est, in semetipso, ut Paulus dixit: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. I). Ab his qui appropinquant mihi. Appropinquant corpore, non vita nec merito. Quoniam inter multos erant mecum. Inter multos, sed non in paucis. In multis vero, id est, in baptismo, et in fide non ficta. In paucis non sunt, hoc est, in fide firma, et spe, et charitate. Inter multos, credentes, erant mecum, et non credebant.
Exaudiet Deus. Me benedicentem, non illos maledicentes. Exaudiet Deus: sanctos suos. Et humiliabit eos. Hoc est, superbos. Qui est ante saecula. Pater utique, quem in me manere non cognoverunt: quia est ante saecula, et manet in aeternum. Ille qui initium sumpsit ex Maria, ante saecula genitus est.
Non est enim illis commutatio. De malo in bonum: non commutantur, non transferuntur secundum Evangelium de morte in vitam. Et non timuerunt Deum. Ideo causa ad ultionem descendit, sicut sequitur: Expandit manum suam in retribuendo. Quia cum eis ad auxilium porrecta fuisset: non eam receperunt. Non timuerunt Deum: propterea non declinaverunt de malo in bonum: quia non cognoverunt. Et extendit manum suam, in retribuendo illis. Extendit manum suam, ut ait propheta: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem mihi (Isai. LXV): ideo quia non credit opera mea et potentiam meam. In retribuendo illis, hoc est, in vindicta in die judicii: praesertim cum Abrahae dixi: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Genes. XXV), id est, in Christo, et in alio loco: Et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Christus per novum Testamentum acquisivit haereditatem suam.
Contaminaverunt testamentum ejus. Quia non intellexerunt Dominum Jesum sanctorum virorum praeconio repromissum. Et divisi sunt ab ira vultus ejus. Ab spirituali providentia, divisa est contemplatio eorum: ideo pars eorum cum infidelibus posita est. Post eorum exprobrationem ad Judam sermo refertur dicens: Et appropinquavit cor illius, ut impletum a diabolo traderet Christum. Contaminaverunt testamentum ejus, et divisi sunt ab ira vultus ejus, id est, haeretici, qui voluerunt contaminare testamentum Dei, divisi erunt in die judicii quando accipient sententiam damnationis: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matt. XXV). Et appropinquavit cor illius. Voluntas ejus: quia quod intelligunt de Scripturis, in malum vertunt, quia de fide Trinitatis, non recte credunt. Unde dictum est: Oportet esse haereses, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis (I Cor. XI).
Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Cum ait, molliti sunt: de pluribus dicit, cum prius de uno locutus fuisset. Ergo intellige diabolum nuncupatum, et Judam, qui leniores oleo fecit sermones suos, cum ait: Ave, Rabbi, et osculatus est eum (Matt. XVI). Tale oleum renuentes, ut in tribulationibus positi, Dei petamus auxilium, ipse nos Deus suo exemplo docuit dicens:
Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Ut ab eo educatus inimicis fortis resistas. Non dabis in aeternum fluctuationem justo. Si enim justus fueris, non te patitur ab iniquis fluctibus fatigari. Qui fluctuat, in mari est. Per mare, mundus iste intelligitur: in quo sancti fluctuant.
Tu vero, Deus, deduces illos in puteum interitus. Ut qui noluerunt bibere de fonte aquae vivae: in puteum interitus demergantur. In puteum interitus: hoc est, in infernum, justa vindicta super illos.
Viri sanguinum et dolosi. Qui sunt effusores sanguinis Redemptoris nostri. Non dimidiabunt dies suos: Non solum non impleverunt aeternitatis dies, sed nec ad dimidium temporis ejus venire meruerunt. In modico enim spatio in ultione Dominica ab hostibus trucidati sunt.
Ego autem sperabo in te, Domine. Ut pleni inveniantur dies mei. Et nos supplices deprecamur, ut a te, Domine, exauditi: nec peccati oleo delibuti, a te enutriti, a te ab hujus saeculi fluctibus liberati, a te mereamur longitudinem dierum pro bonis actibus adipisci. Amen.
- PSALMUS LV.
In finem, pro populo, qui a sanctis longe factus est: David in tituli inscriptionem, quando tenuerunt eum alienigenae in Geth. In Hebraeo ita habet: Pro columba muta longitudinum David, humilis atque perfecti, cum tenuissent eum Philistiim in Geth. Columba muta, et David humilis atque perfectus Christus in passione monstratur.
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me. In homine atque bellante, diaboli vel reliquarum nequitiarum spiritualium ostendit immissionem: quorum instinctu Dominus passus est. In die autem corporalem aetatem monstrat. Miserere mei, Domine. Ac si dicat: Fac in me misericordiam. Quoniam conculcavit me homo, id est, Christus a Judaeis in passione conculcatus est, et Ecclesia a persecutoribus. Homo unus pro multis dicitur, et plures pro uno dicuntur. Unus: hoc est, pro unitate malitiae. Duae civitates sunt in mundo: Babylon et Jerusalem. Per Babyloniam intelliguntur mali, qui persequuntur sanctos: sic et Jerusalem, id est, anima electa, non cessat orare pro inimicis. Tota die impugnans tribulavit me. Tota die, toto tempore pugnae.
Conculcaverunt me inimici mei. Judaei utique. Tota die. A tempore carnis assumptae. Ab altitudine diei timebo. Duos sensus habet hic. Unum, quasi dicat Ecclesia in rogando: Non timebo altitudinem superborum. Alium affirmando: Timebo altitudinem: hoc est, altitudinem divinitatis: quia qui non timet, praesumptuose agit. Quoniam multi bellantes adversum me. Ab altitudine diei timebunt: quia non in Deum, sed in rebus transitoriis posuerunt spes suas.
Ego vero in te sperabo: in Deo laudabo sermones meos. Quia in ejus ope praesidioque confido, sicut Dominus dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit Patris (Joan. VII). Quanto magis nos qui omnia ab illo accepimus, et illum accepimus: ipsum semper laudare debemus!
In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo. In ipso confirmatus, non timebo bella quae mihi adversarius movet, quia dictum est: Si corpus occidunt: animam autem non possunt occidere (Matt. X).
Tota die verba mea exsecrabantur adversum me. Cum dicerent, non est hic propheta, sed seducit turbam (Joan. VII). Omnia consilia eorum in malum. In malum enim eis conversa sunt: cum eos divina ultio post Dominicae passionis scelera verberavit. Omnia consilia eorum in malum: Judaei contra Christum, et peccatores contra sanctos.
Inhabitabunt. Unanimiter. Et abscondent. Laqueos nequitiae suae. Ipsi calcaneum meum observabunt. Ut me supplantare possint, sicut voluerunt: vel in numismate census (Luc. XX): vel in muliere deprehensa (Joan. VIII). Ipsi calcaneum meum observabunt. Judaei finem Christi, et peccatores finem Ecclesiae: quia septies in die cadit justus, et resurgit (Prov. XXIV). Vel, calcaneum meum observabunt: sicut dictum est de illa muliere, et serpente (Gen. III). Per caput, initium suggestionis malae, et per calcaneum, finem vitae. Vel haeretici in qualicumque sermone, finem observare quaerunt.
Sicut sustinuerunt animam meam. Ut captum in verbis accusarent apud principes. Pro nihilo salvos facies illos. Salvantur enim pro nihilo, cum non commutantur ad gloriam, sed ad supplicia transferuntur. Pro nihilo salvos facies illos: quia non fecit Christus propter quod sustinuit, sed expetiverunt Judaei ut illum interficerent. In ira populos confringes. Quia impacti sunt in petram offensionis et lapidem scandali. Post hanc ultionem propheta gaudens, praevidens futura decantat.
Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Tu es enim vita mea, omnisque populi, qui ad redemptionem venturus es mundi. Unusquisque debet nuntiare per confessionem: sicut Paulus fecit: quando dicebat: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum: quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I). Et item dicebat: Vivo autem jam non ego: vivit vero in me Christus (Galat. II). Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua. Tunc convertentur inimici mei retrorsum. Promissiones tuae erant, ut veteres lacrymas, conversis post tergum inimicis, in gaudia novella transferres: meque cum sanctis caeteris tua gloria munerares. Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo: hoc est, audisti et vidisti. Sicut in promissione tua. Deus promisit sanctis suis bona: sed tamen dicit: Confitere tu prius iniquitates tuas, ut justificeris. Tunc convertentur inimici mei retrorsum. Optando dicit Ecclesia, ut qui currunt ad infernum, convertantur ad Deum (Isai. XLIII, sec. LXX).
In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es. In omni enim necessitate tu Deus assistis: misericordiam praestans tuis. In quacumque die invocavero te, id est, aut in prosperis, aut in adversis: Et cognovi quoniam Deus meus es tu. Vox Ecclesiae. Aliqui cognoscunt, per creaturam coeli, et terrae: sicut sanctus Paulus dicit: Per ea quae facta sunt intellecta concipiuntur (Rom. I). Et alii per Deum, qui inspirat in animas illorum: sicut Thomae dixit: infer digitum tuum huc, et mitte manum tuam in latus meum, et cognosce loca clavorum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX). Et ipse recordatus dicit: Dominus meus et Deus meus.
In Deo laudabo Verbum, et in Domino laudabo sermonem: in Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo. Laudat iterum propheta Verbum illud, sive sermonem, qui erat in principio apud Patrem: quia sperans in eum, non metuit adversarii minas, dicens:
In me sunt, Deus, vota tua: quae reddam laudationes tibi. Haec sunt vota prophetae, ut laudem Dominicam celebret: sicut alibi dicit: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XL). Et cur haec faciat, adjecit:
Quoniam eripuisti animam meam de morte. Secunda utique. Oculos meos a lacrymis. Ne jam necesse esset peccata deflere, ut illud: Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum in die judicii (Apoc. VII): quia dictum est: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Pedes meos a lapsu. Ne ultra laberentur in peccata. Pedes meos, hoc est, sensus, a lapsu, quia non erit tunc suggestio mala, nec tribulatio. Ut placeam coram Deo in lumine viventium. Lumen viventium Christus est, secundum illud: Ego sum lux mundi (Joan. VIII). Et item: erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid. I). Sicut in Apocalypsi de illa sancta civitate: Lucerna non erat ibi, quia Dominus Deus omnipotens illuminavit eam, et lucerna ejus est agnus, quo sancti ab hujus mundi tenebris eruti clarificantur (Apoc. XXI). Haec propheta non pro se tantum, sed et pro nobis orat. Unde nos deprecemur, ut compressis bellis corporeis, superatis saeculi tentamentis, mereamur Jesu Christo in ipso lumine complacere. Amen.
- PSALMUS LVI.
In finem, ne disperdas, ipsi David, in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul regis Israel, in speluncam. Ipsi David, in tituli inscriptione ne disperdas, hoc est, ne corrumpas tituli inscriptionem: quando scripsit Pilatus super Domini crucem linguis tribus: Jesus rex Judaeorum. Et illi: Noli scribere rex Judaeorum: sed quia ipse dixit, rex sum Judaeorum. Et Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX). David in spelunca absconditus, hoc est, in inferiore parte terrae; praefigurabat corpus humanum, ubi illa majestas fuit abscondita in corpore Christi, ut illud: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII) Et Paulus dicit: Si enim intellexissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II).
Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Geminata postulatione misericordiae, confidentiam suam quam in Patre habet, adjungit, ut facilius audiatur. Quoniam in te confidit anima mea. Quasi unus homo dicit: sed unus pro multis: quia dictum est: A finibus terrae ad te clamavi, Domine (Psal. VI). Et alibi: Erat illis anima una et cor unum (Act. II). Et in umbra alarum tuarum sperabo. Id est, in protectione paterna. A calore umbra quaeritur: sed per calorem persecutio, vel tribulatio intelligitur, et per umbram protectio divinitatis: ubi semper confugere debemus. Sed duae alae, duo Testamenta, vel duo praecepta charitatis. Donec transeat iniquitas. Insultatio iniquorum. Docet enim per haec in spiritualium alarum sperare protectionem. Hinc propheta loquitur.
Clamabo ad Deum altissimum: Deum qui benefecit mihi. Haec sunt quae post dinumerata bona sequuntur. Donec transeat iniquitas, hoc est, diabolus cum suis membris, vel suis satellitibus. Clamabo ad Deum altissimum. Clamavit Christus ad Deum Patrem, et oravit pro falsis fratribus. Et Ecclesia pro inimicis orat. Et ad Deum qui benefecit mihi, id est, fecit me ex nihilo ad suam imaginem, et dedit mihi omnia bona praesentis vitae, et postea in futuro vitam aeternam promisit.
Misit de coelo, et liberavit me. Misit Filium suum de coelis, ut hominem a peccato erueret: vel genus humanum de potestate diaboli, vel de inferno. Misit in opprobrium conculcantes me. Impios et peccato obnoxios, qui verbum propheticum negligebant. Vel ut alibi: Dedit apostolis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X).
Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam. Misericordia et veritas Christus est. In uno continentur: nec una sine altera. Si sola misericordia fuisset, licentia fuisset peccare; et si sola veritas, non potuisset homo sustinere. Animam meam eripuit de medio catulorum leonum. Leones, principes Judaeorum: catuli, plebs subjecta: qui clamabant, crucifige eum. Leo, diabolus, juxta Epistolam Petri: Adversarius vester diabolus circuit quasi leo, quaerens quem devoret (I Petr.). Propterea ipse Dominus misericordia ac veritas intelligitur, qui missus a Patre, animas nostras eripuit de daemonum potestate: qui nos cen saeculi leones devorare nitebantur: qui et nunc loquitur, dicens: Dormivi conturbatus. Dormivit enim in somno passionis cum diceret: Nunc anima mea turbata est (Psal. VI): quia dictum est: ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi: quoniam Dominus suscitavit me secundum illud: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem iterum sumendi eam (Joan. X).
Filii hominum dentes eorum arma, etc. Inimicorum dentes quasi arma impugnantium esse dicit quos Dominus sua resurrectione confregit.
Exaltare super coelos, Deus, etc. Nullus est modus exaltationis divinae. Nos vero nihil aliud de coelis quam quae vidimus novimus. Nam cum ait, super coelos: notitiam excedit humanam. De gloria autem quae super terram est, illud intelligitur quod alibi ipse Dominus ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matt. ult.). Hinc iterum Dominus:
Laqueum paraverunt pedibus meis. Cum mihi interrogationes inferebant dolosas. Et incurvaverunt animam meam. In morte, sed non fuit perpetualiter subdita morti. Sic voluerunt Judaei Christum incurvare: ut non nominaretur nomen ejus.
Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Cum post resurrectionem inimicis traditi, capti, interfecti atque dispersi sunt.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo et psalmum dicam Domino. Exsultat et concinit de triumpho mortis illius liber. Cantabo, praedicabo: Psalmum dicam, opere complebo.
Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. Diluculo enim resurrexit, mane cum adhuc tenebrae essent super terram. Sic enim psalterium et cithara: haec enim dictio Davidica cecinerat: exsurge, psalterium et cithara. Quid significant ista organa? unum de supernis, aliud de terrenis. Quid intelligitur psalterium? Christus intelligitur ut illud: Ite, dicite Joanni quae vidistis, et audistis: Ad lumen redeunt caeci, mortui resurgunt: pauperes evangelizantur, et beatus qui in me non fuerit scandalizatus, hoc est divinitas operata per carnem (Matt. XI). Cithara de terrenis, hoc est lassescere, dormire, egere, esurire, sitire, vel caetera. Aliter: Psalterium ad nos pertinet, spes, fides, charitas, longanimitas, bonitas, vel alia his similia. Per citharam, sex opera misericordiae intelliguntur, quae debemus implere, id est, esurivi, sitivi, hospes eram, nudus, infirmus, in carcere. Item psalterium, id est, in tribulatione gratias agere Deo: de supernis venit per quem sustines. Cithara, persecutio et tribulatio quae in corpore sustines. Exsurgam diluculo. Respondit Christus ad Patrem. Unde superius dixit: exsurge, gloria mea.
Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus. Quas per prophetas, vel apostolos vocavi. Confitebor tibi in populis, Domine, hoc est, postquam resurrexero. Psalmum dicam tibi inter gentes, id est, praedicare, opere implere.
Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua. Mea enim resurrectione pacificata sunt omnia tibi, quae in coelo et quae in terra sunt. Et usque ad nubes veritas tua. Complens per prophetas quae nobis praedixeras. Coeli, sunt sancti quando de supernis contemplantur: nubes, quando irrigant corda humana de praedicatione.
Exaltare super coelos, Deus. Propheta haec dicit de gloriosa Christi ascensione. Et super omnem terram gloria tua. Cum effuderis donum Spiritus sancti in omnem carnem. Quod et nunc nobis praestare digneris, ut in cunctis pressuris ac tribulationibus universis mittas Spiritum tuum sanctum: cujus ope ac praesidio, sive munitione protecti, ad aeterna gaudia praeparari, ad coelestia transferri praemia mereamur. Amen.
- PSALMUS LVII.
In finem, ne disperdas, David, in tituli inscriptione. Vos suggeritis falsitatem, ego non corrumpam veritatem: quod scripsi, scripsi (Joan. XIX). Psalmus vocem continet Prophetae de judiciis atque justitia commonentis.
Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Edocet ut quisquis mortalium judicio usus fuerit publico, si verum loquitur, et verum judicet: nec ponat blanditiis sermonum muscipulam deceptionis, per quam occulte interimat innocentes. Si vere utique justitiam loquimini: justa judicate, filii hominum. Judaei justa loquebantur ad Christum, quando dicebant: Magister, scimus quia verax es, et in veritate viam Dei doces (Matt. XXII). Non judicabant justa, quando petierunt Barabbam, filium mortis, et interfecerunt Christum, filium vitae (Joan. XVIII). Vel aliter: Justa judicate, id est, vos qui judicatis justitiam bonam esse, recta judicate, hoc est, quod tibi non vis, alteri ne facias.
Etenim in corde iniquitates operamini in terra. In hac terra quam habitatis, cogitatione mala, dum bona videmini loqui. Iniquitatem manus vestrae concinant. Opera enim vestra quae secundum allegoriam manus accipiuntur, iniquitate repleta sunt.
Alienati sunt peccatores a vulva. Quidam de descensu animae in corpus, alii vero de Judaeis intelligunt: quod abalienati sunt a Deo: ex quo Maria genuit Salvatorem. Erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. Praescius futurorum Deus, iniquitatem ipsam, prius quam nasceretur, exterminat. Ideo peccatores falsa loqui dicit, eosque errare atque alienari prophetat, sicut quondam de Esau qui priusquam gigneretur, ab haereditate Dei est repulsus (Malach. I et Rom. IX).
Furor illis secundum similitudinem serpentis. Illis, qui obiter per iram devorare, veneficis morsibus, Dei famulos volunt, et per poenitentiam negligunt. Sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, etc.: Diabolum vel satellites ejus dicit: qui cum quotidie noceant, et eis utique qui canticum per invocationem Dominici nominis indicamus: Illi obturato aurium aditu, saevire non desinunt. Aspis genus serpentis. Ille homo qui incantat, Marsus dicitur, et trahit illas de tenebris ad lumen.
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet Dominus. In dentibus, aperta persecutio, in molaribus significatur abscondita. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: ne lacerare valeant iniquis morsibus servos ejus. Molas leonum confringet Dominus. Malarum nequitiarum insidias: qui quasi molares leonum dentes ad validiorem morsum habentur.
Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens. Sicut enim aqua decurrens, aut absorbetur a terra, aut in mari deficit: ita et isti ad hoc deducuntur ut pereant. Sicut aqua quae ab initio saeculi in gyro vadit: ita ipsorum est doctrina. Aqua decurrens, quod est torrens, hoc est, aqua quae montibus decurrit in valles. Vel sicut aquae hyemales cum veniunt, statim siccantur: sic isti cito transeunt. Unde dictum est: De torrente in via bibit (Psal. X). Dominus de torrente in via bibit, quia de nostro accepit. Intendit arcum suum donec infirmentur. Per arcum, irae et comminationes Dei intelliguntur. Unde dixit: Nisi conversi fueritis, id est, de superbia ad humilitatem; arcum suum vibravit, sicut Paulus audivit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX)? Intendit arcum suum, futurum judicium: donec infirmentur: hoc est, usque dum evanescant insidiae eorum.
Sicut cera quae fluit, auferentur. Sicut enim cera igne dissolvitur, ita et isti futuro judicii igne perdentur. Supercecidit ignis, Judicium mortuis: Et non viderunt solem. Non intellexerunt Christum Dominum, qui est sol justitiae, de quo in judicio dicturi sunt impii: Et sol justitiae non luxit nobis (Sap. V). Cecidit ignis, et non viderunt solem. Peccatores Christum ignem vident, justi solem justitiae. Aliter: Qui comminationibus Scripturarum territus agit poenitentiam, huic per ignem suppliciorum sol verus ostenditur.
Antequam intelligant spinae vestrae rhamnum. Quasi vivos, quasi in ira absorbet eos. Antequam peccata vestra ad finem usque perveniant, et cogitationum spinae in arborem ebulliant peccatorum: Deus vos corripiet non iratus, sed quasi iratus. Non est quippe Dei ira, sed emendatio, et corripiet vos non ut vivos, sed quasi vivos. Qui enim spinas habent delictorum, vivi non merentur vocari. Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, haec ad populum peccantem loquitur: Rhamnus sentium genus est asperrimum aculeis, et flore gratissimum. Unde intelligitur duplam habere virtutem: ultionis et bonorum retributionis: id est, justis floret ad ornatum, peccatoribus praebet spinas ad confringendum.
Sicut viventes, sicut in ira absorbet eos. Velociter eos absorbet poena, quia qui non crediderit, jam judicatus est (Joan. III). Viventes, id est, sapientes mundi qui per illorum sapientiam putant se, quasi viventes sint. Sed sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum. Sed ira Dei quam dicit, justa vindicta est.
Laetabitur justus cum viderit vindictam. Impiorum: quia quando illi damnantur in poenis, isti laetificantur in praemiis. Manus suas lavabit in sanguine peccatorum. Quia difficilis est hic versiculus ad intelligendum: ipsa verba quae anteriores tractaverunt, educam; Hilarius beatus antistes et, ut ita dicam, inter procellas mundi magnus sustentator Ecclesiae, ita de eo dicit: « Justus manus suas, non peccatorum sanguine abluit: sed cum peccatores in sanguine sint, quia rei sunt sanguinum, manus suas ille ab omni reatu sanguinis continebit ablutas. » Tunc lavat justus manus in sanguine peccatorum cum vindictam de ipsis viderit, non procurantibus sanctis, et tunc faetabitur, cum post exitum eorum, ejus opera gloriose refulgent.
Et dicet homo si utique est fructus justo. Tunc enim erit ejus fructus, cum ei Christus Dominus coelorum regna participaverit. Utique est Deus judicans eos in terra. Illi ante judicium finis in hac terra judicantur, de quibus superius diximus: Qui non crediderit, jam judicatus est. Et nos si in praeceptis Dei, aures non obturamus: si sanctorum monita, cum innocentia exsequamur, si nostrorum spinis facinorum non affligamur: si manus ab omni sanguine immunes cum innocentibus abluamus, honorabit nos Jesus Dominus dignis praemiis, quibus sancti cum ipso perpetualiter collaetantur. Amen.
- PSALMUS LVIII.
In finem, ne disperdas David in inscriptione tituli: quando misit Saul custodire domum ejus ut interficeret eum. Iste psalmus quia David docet per titulum custodire, Dominicae passionis declarat mysterium, dicens:
Eripe me de inimicis meis, Deus meus, etc. Per hos inimicitiarum gradus usque ad effusionem ascenditur sanguinis. Inimici etenim fuerunt Judaei Jesu Christo Domino nostro, cum ei invidebant occulte. Insurrexerunt contra eum, cum praeceptis ejus obviaverunt. Operarii iniquitatis effecti sunt, cum manus armaverunt ad interfectionem. Viri sunt facti cruoris, cum sanguinem justi super se suosque filios futurum esse dixerunt (Matth. XXVII).
Quia ecce ceperunt animam meam: irruerunt in me fortes. Ut me traderent morti.
Neque iniquitas mea neque peccatum, Domine, sine iniquitate cucurri, et direxi. Non haec David de se dicere potuit, qui se in alio psalmo plenum peccatis esse cognovit; sed de eo qui peccata nostra portans, sine ullo iniquitatis pondere usque ad exitum corporeae mortis cucurrit. Sine iniquitate cucurri, et direxi. Et iste psalmus ex persona Domini intelligi potest. Ait quippe: Venit princeps mundi istius, et invenit in me nihil (Joan. XVI). Vel certe cucurrit: id est, de coelo venit in uterum, de utero in praesepe, de praesepi in crucem: de cruce in sepulcrum: de sepulcro ad inferos: de inferis victor remeavit ad coelos. Et direxit, non sensus suos, sed nostros, quia pravi erant, et tortuosi. Unde propheta dixit: Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas (Isai. XIV).
Exsurge in occursum meum. Ad Patrem haec loquitur, a quo se in Evangeliis clarificari precatur. Qui et tamquam occurrens, manumque porrigens, respondit dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII). Quem occursum usque ad visitationem gentium extendi postulat, dicens: Sed exsurge in occursum mihi: id est, fac illos intelligere de illo cursu quem habui, quod ego aequalis tibi. Unde ait: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Ps. XVIII): hoc est, Deus Pater super omnes creaturas spirituales. Et vide. Ac si dicat: ut facias tu eos videre: id est, ut credant me aequalem tibi.
Et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel: intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Ut cum justos visitatio divina respicit, illos peccati poena constringat. Et tu, Domine Deus virtutum: id est angelorum et hominum. Deus Israel: hoc est, Deus animarum videntium Deum. Christus ad Patrem: Intende ad visitandas omnes gentes, non solum in Judaea, sed etiam et in gentibus.
Convertantur ad vesperum, et famem patientur ut canes. Usque ad exitum vitae suae, famem verbi Dei patientur, nec arguuntur in diversis malis, ut poenitentiam agerent. Et circuibunt civitatem. Sed nullam solemnitatum jucunditatem ac sacrificiorum in ea reperiunt. Vel de his loquitur, qui in fine ex Judaeis credituri sunt. Cum enim subintroierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI).
Ecce loquentur in ore suo: et gladius in labiis eorum. Blasphemiae et infidelitates eorum, gladio comparatae sunt. Quoniam quis audivit. Nemo enim hominum audit, cum hi a Domino irridentur, sicut sequitur.
Et tu, Domine, deridebis eos. Qui te in risu et despectu habent. Pro nihilo deduces omnes gentes. Illas quae te resurrexisse non credunt. Nam sunt in his multi credentes: qui non irridentur a Deo. Vel, omnes gentes, qui ligna, et lapides adorabant: nullis meritis praecedentibus, adducit illos Deus ad cognoscendam veritatem.
Fortitudinem meam ad te custodiam. Id est omnes virtutes meas ad te custodiam, non ad me, sed ad te; quia semper in ipsis tibi laudes refero, non meis viribus. Unde Paulus dicit: Si enim accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV)? Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es. Fortitudinem illam custodiam dicit, quia animam ejus nemo auferre potuit, ipso dicente: Nemo eam auferet a me: sed ego potestatem habeo tollendi, resumendique eam (Joan. X). Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Praevenit illum misericordia Patris: cum prius centurio eum Deum confessus est, quam videret ab inferis resurrexisse. Sed et multi percutientes pectora sua, revertebantur dicentes: Vere Filius Dei erat iste (Marc. XV).
Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos: nequando obliviscantur populi mei. Ut et si non credant, tamen intelligant eum esse Deum, juxta illud: et videbit omnis caro salutare Dei nostri (Luc. XXXIV). Et non occidas illos, ne forte obliviscantur nominis tui.
Disperge eos in virtute tua. Noli penitus delere Judaeos: quia populus tuus semper est appellatus, sed in toto orbe disperge, ut saltem sic emendati, superbire desistant, ut vel in hac dispersione scelus suum poenitendo deplorent. Et depone eos, protector meus Domine. Delictum oris eorum, sermones labiorum ipsorum. Destruantur in malitia sua: propter verba quibus Christum tuum negaverunt, et tamen filios Abrahae se esse jactitant. Comprehendantur in superbia sua. Hoc est, humiles fiant.
Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione. Exsecrabantur enim Dominum: cum eum filium Joseph fabri dicebant (Matth. VI). Innectebant mendacium, cum eum daemonium habere aiebant (Matth. IX). In ira consummationis, et non erunt. Ut non possint perseverare in malitia sua, sed in ea consummentur.
Et scient quia Deus dominabitur Jacob, finium terrae. Nam sunt nonnulli qui se descendere ab Jacob genere gloriantur. Et finium terrae: id est omnium gentium.
Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. Post diapsalma, iterat sententiam, qua inimici famem patientur ut canes: dum legis litteram cum circumcisione carnali, et sacrificia de nece pecudum prosequuntur. Sed quia in peregrinatione haec celebrant, nec ab his reficiuntur spiritualiter, murmurant contra Deum. Hinc propheta Dominicae mysterium resurrectionis contuens, exsultat et dicit:
Ego autem cantabo fortitudinem tuam, Domine. Quia vicisti mortem. Vel fortitudinem divinitatis: quomodo vicit diabolum, hoc praedicabo. Et exsultabo misericordiam tuam. Quia diluculo surrexit. Mane, hoc est, quando convertit in juventute. Vel mane, initium fidei catholicae: vel mane, ut dixi, resurrectionem.
Quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae. Suscepisti me protectione praesidii tui, ne cum his conjungeretur conscientia mea.
Adjutor meus, tibi psallam: quia, Deus, susceptor meus es: Deus meus, misericordia mea. Ipsi se Domino propheta pollicetur jugiter psallere, cujus ope adjutus atque susceptus est. Qui et nobis praestare dignetur, ut adjutorio ejus muniti, misericordia adjuti, resurrectione glorificati, mereamur in Ecclesia sancta laudes ejus immaculatis sensibus exaltare. Amen.
- PSALMUS LIX.
In finem, pro his qui commutabuntur in tituli inscriptione, ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia. Quaeritur ubi haec historia scripta sit. In Regnorum libris, quae hic manifestissime legitur (II Reg. VIII). Sed ibi pro valle Salinarum LXX Interpretes ipsa Hebraea verba posuerunt, GEMELAII. Sed quia interpretatum non est, ab his qui Hebraei sermonis non habent notitiam, quid significet ignoratur.
Deus, repulisti nos et destruxisti nos. Pertinet ad populum Judaicum. Quando illum permittebat Deus tribulari: quasi tunc videbatur repellere. Et modo Ecclesiam videtur repellere, quando illam permittit tentari per tribulationem. Nam aliter non repellit: quia dixit sanctus Paulus: Non repellit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. XI). Unde et vox ad Jeremiam Prophetam ait: Vade, et destrue, et dissipa, et evelle, et aedifica (Jerem. I). Ac si dixisset: Destrue vitia et peccata, et aedifica virtutes. Repellit nos ac destruit, cum peccamus. Miseretur et aedificat cum ad eum poenitendo revertimur. Iratus es, et misertus es nobis. Ira Dei justa vindicta dicitur.
Commovisti terram. Corporis utique nostri. Et conturbasti eam. Cum tribulos produceret et spinas. Sana contritiones ejus, quia commota est. Mota est enim a malitiis: ut fructum exhibeat sanctitatis.
Ostendisti populo tuo dura. Ut te attentius quaereret. Castigas enim omnem filium quem recipis (Hebr. XII). Ostendisti populo tuo dura: hoc est, tribulationem. Unde sanctus Paulus dicit: Qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III). Potasti nos vino compunctionis. Ut confusi in facinoribus, compunctio sit ad te revertendi. Per vinum, lex populi Dei intelligitur, et ipsa compunctio gratia Dei est.
Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus, ut liberentur dilecti tui. Praebuisti baptismum, quo abluti, fugeremus a futura ira: per quod non solum peccatores, sed etiam dilecti tui liberantur. Salvum fac dextera tua. Christo tuo, qui est salus nostra. Et exaudi me. Cum te invocavero. Dextera Patris, Filius est. Salvum fac. De illis dicit qui salvandi erunt, quando Filius tuus mittet me in dexteram tuam in die judicii. Unde in alio loco dicit: Dextera Domini fecit virtutem (Psal. CXVII).
Deus locutus est in sancto suo. Pater in Deo homine, de quo Gabriel ad Mariam ait: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Vel ut sanctus Paulus dicit: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (I Cor. IV). Laetabor et dividam Sicemam, et convallem tabernaculorum metibor. Quidam Sicemam Samariam putant: convallem vero tabernaculorum, hanc habitationem terrenam. Ergo cum venerit Dominus in laetitia splendoris aeterni judicare mundum, dividet Samariam: ac convallem tabernaculorum dimetietur. Tunc aliam partem ad beatitudinem transferet: aliam vero quam injustam reperiet, cum infidelibus puniet.
Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. In Galaad atque Manasse, totum sibi subjectum indicat mundum. In Ephraim vero populi futuri: id est, Ecclesiae congregandae speciem signat: propter benedictionem Jacob, quam in eum effudit. Fortitudinem autem, ipsam Ecclesiam dicit, cujus factus est caput. Meus est Galaad, meus est Manasses. Universa haec de gentium vocatione dicuntur: quarum diversae virtutes, sub singulorum nominum interpretatione referendae erunt.
Juda rex meus. Quia ex tribu Juda ortus est Christus. Quia non deficiet princeps de stirpe ejus: donec veniat Dominus, ut dixit Jacob: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Tu dominaberis super fratres tuos (Gen. XLVII): Christus intelligitur per Judam, ut illud: Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Moab olla spei meae. Moab in Genesi maledictionis suscepit opprobrium (Gen. XIX): qui post decem generationes recipitur in Ecclesia Dei (Deut. XXIII). Ideoque et olla spei, quasi post conversionem urens crudelitatem peccati. Spes enim Dei de peccatoribus haec est, ut decoctis peccatis, convertantur et vivant. Inde dicit Jeremias propheta: Vidi ollam succensam, et facies ejus a facie aquilonis (Jerem. I). Et alibi dicit: Ab aquilone exardescent mala, quae sunt super terram (Ibidem): id est, tribulationes veniunt a diabolo super terram, quae est Ecclesia, sicut Paulus dicit: Tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem: probatio vero spem: spes vero non confunditur, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V).
In Idumaeam extendam calciamentum meum. Usque in regionem Esau, apostolorum pedes dirigendos esse pronuntiat: quia in calciamentis, pedes: in pedibus vero gressus apostolici intelliguntur, juxta illud: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Nahum I et Rom. X)! Idumaea interpretatur, sanguinea, sive terrena. Ac si dicat: In istos tales ostendam calciamentum meum, id est, mea exempla. Mihi alienigenae subditi sunt. Alienigenae: id est, gentes: subditae sunt Ecclesiae. In Allophylis, alienarum gentium pravitates ostendit, qui usque ad adventum Christi, in ignorantiae tenebris residebant. Nunc autem subditae, id est, humiliter auscultantes prophetiam, quae Christum annuntiat: per fidem suam, lucem vident magnam.
Quis deducet me in civitatem munitam? Christus Dominus qui avertit impietatem ab Jacob: ipse deducet nos in civitatem Jerusalem: in qua sancti divinam circumstant majestatem. Vel, in civitatem munitam: hoc est, in Ecclesiam: quae munita est per fidem. Aut quis deducet me usque in Idumaeam? Ille qui se superius calciamenta extendere repromisit, ipse etiam prophetiam, id est, praedicationem propheticam dirigi jubet in eam.
Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? Ut probatos agnosceres. Repulisti, propter transgressionem nostram, vel peccatum Adae: hoc est, destruxit idololatriam, vel nostra vitia et peccata. Et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Quia peccatis infirmi sumus.
Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis. Audiant haec qui spes suas in potentatibus hominum, vel in terrenarum divitiarum splendoribus ponunt: quia vana est salus hominis, et Deus solus opportunum tribulationibus nostris praestat auxilium.
In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. In ipso sit virtus nostra: in ipso omnis gloria, et ipse ad nihilum rediget tam vitia, quae nos tribulant, quam inimicos, qui nos impugnant et a spe aeternitatis revocare conantur.
- PSALMUS LX.
In finem, in hymnis, Psalmus David. Vocem continet gratulantis prophetae de aeternitatis beatitudine.
Exaudi, Deus, deprecationem meam. Fiducialiter se audiri postulat, quia scit se sanctum. Intende orationi meae. Ac si diceret: Vide eam si justa vel pura sit, ubi tu solus audis et vides in corde: sicut ad Moysen dictum est: Quid clamas ad me (Exod. XIV)? Numquid voce clamoris dicit? Non: sed voce cordis clamat.
A finibus terrae ad te clamavi: dum anxiaretur cor meum. Non de extremis terrae terminis, sed de hujus corporis habitaculo quod superindui cupit, et ex intimi cordis dolore clamavit, ut absorbeatur hoc quod mortale est a vita. A finibus: id est, a quatuor partibus mundi: quasi unus homo clamet. Vel unus homo, est una Ecclesia. Propter unitatem dicitur una. Unde et in Cantico canticorum dicitur: Una est columba mea (Cant. VI), id est, Ecclesia in toto mundo diffusa. Dum anxiaretur: id est, propter transgressionem aliorum. Vel finem meum: dum nescit homo exitum suum. In petra exaltasti me: deduxisti me quia factus es spes mea. In Christo se exaltatum dicit, qui secundum Apostolum, et petra stabilis, et credentium spes nominatur. In petra exaltasti me: hoc est, in temetipso, ut illud: Petra autem erat Christus (I Cor. X). Petrus de petra. Unde Dominus dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matt. XVI); et alibi: Venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra firmam petram (Matt. VII), quae est Christus. Deduxisti me: id est, in temetipso: quia tu es dux meus, tu es viator meus. Quia factus es spes mea. Vox Ecclesiae ad Christum. Ac si dicat: Quomodo tu resurrexisti immortalis, et nos sic credimus resurgere. Turris fortitudinis a facie inimici. Haec enim spes, Christus Dominus, turris nobis factus est a facie diaboli, vel nequitiarum ejus, ut nos ab ejus insidiis muniat ac defendat. Sed et Deus Pater factus est nobis turris fortitudinis: exaltans nos in petra, id est, in Christo suo. Tu, Christe, turris fortitudinis, qui vicisti diabolum, et dignatus es pati propter nos. Sunt ergo turres infirmitatis, id est, illi qui confidunt in virtute sua, sicut in Evangelio dicitur: Si quis vult turrem aedificare, et non computat sumptus ejus, et reliqua, postea qui viderint illudent ei dicentes: hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare.
Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula. In illo utique, ubi sine fine mansuri Deum jugiter contemplabimur. Protegar in velamento alarum tuarum, etc. Dum adhuc commoror in hoc corpore, tua muniar protectione. Protegar: id est, defendar. In velamento alarum. Alae tuae, duo Testamenta sunt, quibus protegitur Ecclesia. Vel sub protectione divinitatis.
Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Id est, in regno coelorum praestitisti eis, ut in vitam aeternam haereditent.
Dies super dies regis. Regi aeterno: id est, Christo Domino, dies aeterni sunt, qui quotidie super dies augentur: quod claritatem ejus nulla discriminet nox. Adjicies annos ejus usque in diem generationis et generationis. Generatio igitur hujus regis prima est: qua de Deo Patre ineffabiliter nascitur. Secunda, qua factus est primogenitus mortuorum, quae extenditur usque ad illam generationem futuri judicii, de qua Dominus ait: Vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matt. XIX). Ergo adjicientur inter istas generationes regis hujus, et dies et anni, cum congregatis electis, supplantatisque inimicis sub pedibus tradiderit: Regnum Deo Patri, ipsis simul congregatis sanctis, sicut sequitur:
Permanet in aeternum in conspectu Dei. Manebit enim aeternus in his, quos tradidit Deo Patri in regnum coelorum, et fecit cohaeredes, et conformes ac participes sibi, nullo jam in his mortis dominio dominante. In conspectu Dei: id est, ubi non erit mutabilitas. Misericordiam et veritatem ejus quis requiret? Misericordia est: quia indulget nostra peccata. Veritas, ut amplius non peccemus, ut peccatum super peccatum non inducamus. Quis, propter quid hic dicit? Quia pauci sunt qui aliquid boni habeant, et Deum requirant, sed plus dicunt eorum virtute vel suis viribus, quam Dei donum. Misericordiam et veritatem quis requiret ejus? Non ejus requiritur misericordia ac veritas ab eis, qui in plenitudine Dei consistunt: Sed nec his quidquam deest, juxta illud oraculum Salvatoris: In die illa nihil rogabitis Patrem (Joan. XVI). In hac ergo plenitudine propheta spem ponens, subjecit:
Sic psallam nomini tuo, Deus, in saeculum saeculi. Vox Ecclesiae. Psallam, praedicabo, et opere complebo. Ut reddam vota mea de die in diem. Ut reddam vota mea: id est, quidquid spopondimus Deo custodire: De die in diem: hoc est, et hic te semper laudare, et in futuro sine fine. Psallet assidue et vota jugiter reddet, cum corruptio corporis hujus induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, et refulserit (I Cor. XV). Quod et nobis praestare dignetur, ut conformes facti gloriae suae: eruti a corruptione mortis secundae, psallere mereamur nomini ejus in spiritualium oblatione votorum.