pro | PSALMI 21-40 |
PROLOGUS.
26.0821C|
¶
Proxime cum Origenis Psalterium, quod Enchiridion ille vocabat, strictis et necessariis interpretationibus 26.0822C| annotatum, in commune legeremus: simul uterque deprehendimus nonnulla eum, vel perstrinxisse 26.0823A| leviter, vel intacta penitus reliquisse: de quibus in alio opere latissime disputavit, quod scilicet non putaret rem magnam brevi sermone concludere. Igitur pro familiaritate quae inter nos est, studiose et sedule postulasti, ut quaecumque mihi digna memoria videbantur, signis quibusdam potius quam interpretationibus annotarem. Et quod solent hi facere, qui in brevi tabella terrarum et urbium situs pingunt, et latissimas regiones in modico spatio conantur ostendere: ita in Psalterii opere latissimo, quasi praeteriens aliqua perstringerem, ut ex paucis quae tetigissem, intelligantur et caetera quae omissa sunt, quam vim habeant atque rationem. Non quod putem a me posse dici quae ille praeteriit, sed quod ea quae in tomis vel homiliis ipse disseruit, vel ego 26.0824A| digna arbitror lectione, in hunc angustum commentariolum referam. Psalterium Graecum est, et Latine organum dicitur, quod Hebraei NEBEL vocant. Psalmus dicitur, eo quod a psalterio nomen accepit, vel pro psallendo. Quamvis David omnes psalmos cantasset, tamen omnes psalmi in persona Christi pertinent, et qui praetitulati esse non videntur apud Hebraeos, pro uno psalmo habentur. Nam per titulum intelligitur uniuscujusque psalmi intellectus. Quid est titulus, nisi clavis? Ut ita dixerim, in domum non ingreditur nisi per clavem, ita et uniuscujusque psalmi intellectus per clavem, hoc est, per titulum intelligitur, in cujus persona cantatur, aut in persona Christi, aut in persona Ecclesiae, aut in persona prophetae.