Carmina (Catullus)/46

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 45 Carmen 47 Fairytale right blue.png

Iam uer egelidos refert tepores,
Iam caeli furor aequinoctialis
Iucundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi
Nicaeaeque ager uber aestuosae:
Ad claras Asiae uolemus urbes.
Iam mens praetrepidans auet uagari,
Iam laeti studio pedes uigescunt.
O dulces comitum valete coetus,
Longe quos simul a domo profectos
Diuersae uarie uiae reportant.

Fairytale left blue.png Carmen 45 Carmen 47 Fairytale right blue.png