Carmina (Catullus)/50

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 49 Carmen 51 Fairytale right blue.png

Hesterno, Licini, die otiosi
Multum lusimus in meis tabellis,
Vt conuenerat esse delicatos.
Scribens uersiculos uterque nostrum
Ludebat numero modo hoc modo illoc,
Reddens mutua per iocum atque uinum.
Atque illinc abii tuo lepore
Incensus, Licini, facetiisque,
Vt nec me miserum cibus iuuaret,
Nec somnus tegeret quiete ocellos,
Sed toto indomitus furore lecto
Versarer cupiens uidere lucem,
Vt tecum loquerer simulque ut essem.
At defessa labore membra postquam
Semimortua lectulo iacebant,
Hoc, iucunde, tibi poema feci,
Ex quo perspiceres meum dolorem.
Nunc audax caue sis, precesque nostras,
Oramus, caue despuas, ocelle,
Ne poenas Nemesis reposcat a te.
Est uehemens dea: laedere hanc caueto.

Fairytale left blue.png Carmen 49 Carmen 51 Fairytale right blue.png