Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen X

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber I
Carmen X
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, IX I, XI Fairytale right blue.png


Mercuri facunde nepos Atlantis,
qui feros cultus hominum recentum
voce formasti catus et decorae
more palaestrae,

te canam, magni Iovis et deorum
nuntium curvaeque lyrae parentem,
callidum, quidquid placuit, iocoso
condere furto.

te, boves olim nisi reddidisses
per dolum amotas, puerum minaci
voce dum terret, viduus pharetra
risit Apollo.

quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto
Thessalosque ignis et iniqua Troiae
castra fefellit.

tu pias laetis animas reponis
sedibus virgaque levem coerces
aurea turbam, superis deorum
gratus et imis.

Fairytale left blue.png I, IX I, XI Fairytale right blue.png