Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XI

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Liber I
Carmen XI
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, X I, XII Fairytale right blue.png


Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
Finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
Temptaris numeros. Ut melius quidquid erit pati,
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum: sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

Fairytale left blue.png I, X I, XII Fairytale right blue.png