Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XII

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber I
Carmen XII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XI I, XIII Fairytale right blue.png


Quem virum aut heroa lyra vel acri
tibia sumis celebrare, Clio?
quem deum? cuius recinet iocosa
nomen imago

aut in umbrosis Heliconis oris
aut super Pindo gelidove in Haemo?
unde vocalem temere insecutae
Orphea silvae,

arte materna rapidos morantem
fluminum lapsus celeresque ventos,
blandum et auritas fidibus canoris
ducere quercus.

quid prius dicam solitis parentis
laudibus, qui res hominum ac deorum,
qui mare ac terras variisque mundum
temperat horis?

unde nil maius generatur ipso
nec viget quidquam simile aut secundum.
proximos illi tamen occupavit
Pallas honores

proeliis audax. neque te silebo,
Liber et saevis inimica virgo
beluis, nec te, metuende certa
Phoebe sagitta.

dicam et Alciden puerosque Ledae,
hunc equis, illum superare pugnis
nobilem; quorum simul alba nautis
stella refulsit,

defluit saxis agitatus umor,
concidunt venti fugiuntque nubes
et minax, quia sic voluere, ponto
unda recumbit.

Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquini fascis, dubito, an Catonis
nobile letum:

Regulum et Scauros animaeque magnae
prodigum Paulum superante Poeno
gratus insigni referam camena
Fabriciumque.

hunc et incomptis Curium capillis
utilem bello tulit et Camillum
saeva paupertas et avitus apto
cum lare fundus.

crescit occulto velut arbor aevo
fama Marcelli; micat inter omnis
Iulium sidus velut inter ignis
luna minores.

gentis humanae pater atque custos,
orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data: tu secundo
Caesare regnes.

ille seu Parthos Latio imminentis
egerit iusto domitos triumpho
sive subiectos Orientis orae
Seras et Indos,

te minor latum reget aequos orbem:
tu gravi curru quaties Olympum,
tu parum castis inimica mittes
fulmina lucis.

Fairytale left blue.png I, XI I, XIII Fairytale right blue.png