Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber I
Carmen XIII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XII I, XIV Fairytale right blue.png


Cum tu, Lydia, Telephi
cervicem roseam, cerea Telephi
laudas bracchia, vae, meum
fervens difficili bile tumet iecur.
tum nec mens mihi nec color
certa sede manet, umor et in genas
furtim labitur arguens,
quam lentis penitus macerer ignibus.
uror, seu tibi candidos
turparunt umeros inmodicae mero
rixae sive puer furens
inpressit memorem dente labris notam.
non, si me satis audias,
speres perpetuum dulcia barbare
laedentem oscula, quae Venus
quinta parte sui nectaris imbuit.
felices ter et amplius
quos inrupta tenet copula nec malis
divolsus querimoniis
suprema citius solvet amor die.

Fairytale left blue.png I, XII I, XIV Fairytale right blue.png