Jump to content

Carolus et Maria/IX

Unchecked
E Wikisource
 VIII X 
IX

Carolus noster nōn est laetus. Ad scholam nōn properat. In casā sōlus est. Amīcus noster nōn labōrat. Nōn legit. Nōn scrībit. Miser est. Haec est causa: aeger est. Māter quoque est misera quod fīlius est aeger. Iūlia puerō aquam dat et Carolus mātrī grātiās agit. Carolus est sōlus in casā quod māter ē casā ambulat et rosās cūrat. Maria est in scholā et rosās nōn cūrat. Puerī magnī nunc linguam Latīnam in scholā discunt, sed Carolus cum discipulīs nōn labōrat.

Noctū puer aeger ex fenestrā spectat. Lūna est clāra et magna. Stellae quoque sunt pulchrae. Puer lūnam et stellās spectat. Interdum est lūna obscūra, et stellae quoque sunt obscūrae. Nunc medicus ad casam ambulat. Puer medicum exspectat, sed medicus est tardus. Tardus nōn saepe est. Ubi in silvā magnā ambulat, lūna est obscūra et viam nōn videt. Ubi ex silvā properat, stellae et lūna sunt clārae et bene est quod medicus properat. Medicus est vir benignus. Amīcus puerōrum est, et benignus puerīs. Nunc iānua casae nautae est aperta et medicus puerum aegrum spectat.

Interdum Maria epistulās ad frātrem portat. Hae epistulae sunt grātae. Cassius hanc epistulam scrībit. In epistulā sunt haec:

Miser sum, amīce cāre, quod tū nōn es in scholā. Esne aeger? Estne medicus in casā tuā? In scholā discipulī sunt miserī quod tū es aeger. Fābulās legimus et nārrāmus. Puerī magnī linguam Latīnam bene discunt. Nunc ego epistulam scrībō. Valē, Carole.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Cūr est Carolus miser?
  2. Cūr est Carolus sōlus?
  3. Ubi est medicus?
  4. Cūr medicus viam nōn clārē videt?
  5. Quis epistulam scrībit?
  6. Quis epistulam ad Carolum portat?
 VIII X