IX | XI |
Nox nōn est. Lūna et stellae nōn videntur. Obscūrae sunt. Vesper est. Cum vesper est, agricolae ex agrīs ad casās properant. Fēminae in casīs cēnam parant. Discipulī in viīs ad casās properant cum est vesper.
In casā Iūliae Carolus vidētur quod iānua est aperta. Ibi Carolus stat et discipulōs exspectat. Hodiē miser nōn est. Laetus est. Hodiē in casā est sed nōn est aeger. Herī medicus erat in casā et puerō medicīnam dabat. Herī puer erat aeger. Cum puerī sunt aegrī, nōn sunt impigrī. Hodiē Carolus nōn est aeger et miser. Impiger est. Legere et scrībere cupit, sed ad scholam nōn ambulat quod via est longa. Hodiē nōn est sōlus. Carolus cum mātre rosās cūrat. Nunc est vesper. Puer in casā stat et sorōrem et discipulōs exspectat. Maria est tarda quod cum amīcā, Helenā, ad aquam ambulat. Maria epistulam magistrae portat et Carolus hanc epistulam exspectat.
Herī medicus puerō pecūniam dedit. Nunc puer pecūniam habet. Cūr medicus pecūniam dedit? Haec est causa: medicīna puerō nōn erat grāta, et medicīnam habēre nōn cupiēbat. Medicus puerum esse aegrum vidēbat et puerum medicīnam habēre cupiēbat. Puerō pecūniam dedit et puer erat bonus. Pecūnia nōn erat magna. Puer medicō grātiās agēbat.
Nunc Carolus in casā stat. Discipulōs exspectat et laetus est.
- Cūr herī medicūs Carolō pecūniam dedit?
IX | XI |