Jump to content

Carolus et Maria/XIV

Unchecked
E Wikisource
 XIII XV 
XIV

Herī multās hōrās nauta domī manēbat. Sōlus nōn erat. Amīcus cum patre Carolī manēbat.

Hic amīcus est mīles validus. In bellīs pugnat. Dux mīlitum est et mīlitēs hunc ducem laudant. Arma mīlitis sunt gladius et galea. Multa tēla habet sed haec in casā nautae nōn sunt. Domī sunt. Carolus et Maria mīlitem laudant. Hic dux quī multa dē bellīs Rōmānīs nārrat est mīles Italus. Arma Rōmāna antīqua erant gladiī, scūta, galeae, pīla. Alia arma quoque habēbant Rōmānī. Castra Rōmāna erant magna et longa et lāta. Noctū mīlitēs in castrīs manēbant quod erant dēfessī et quiētem cupiēbant.

Multī ducēs Rōmānī erant bonī. Aliī erant malī. Tum mīlitēs hōs ducēs nōn laudābant. Caesar erat dux Rōmānus bonus. Cōnsilia Caesaris erant bona et saepe grāta. Interdum, ubi Rōmānī in bellō erant, Caesar cum mīlitibus pugnābat. Gladium et scūtum portābat. Equī quoque erant in bellīs. Perīculum equīs nōn grātum erat. Carolus fābulās mīlitis audit et laudat.

Virī Americānī interdum sunt mīlitēs. Multa tēla habent. Scūta non habent. Rōmānī antīquī scūtīs magnīs et lātīs tegēbantur. Scūta ā ducibus et mīlitibus portābantur. Americānī scūtīs nōn teguntur.

Mīles Italus hortum Iūliae laudat. Rosās et līlia alba et aliōs flōrēs laudat. Dē flōribus Italiae nārrat sed nūllum hortum habet.

Mīles et nauta ad domum agricolae eunt. Agricola hīs amīcīs duōs equōs mōnstrat. In stabulō sunt equī. Mīles multa dē equīs intellegit et malum equum agricolae nōn timet. Nūllum perīculum est. Mīles huic equō frūmentum dat. Virī ab hōc equō nōn timentur, sed puerī nōn sunt grātī. Duo equī frūmentum cupiunt. Nunc mīles et nauta et agricola cēnam edunt. Post cēnam miles et nauta ad domum nautae eunt.

Cum hiems est, mīles domī est. In Italiā habitat. Tum Carolus colloquium mīlitis et patris nōn audit sed epistulās mīlitis legit et laetus est. Italiam vidēre cupit.

“Vitam mīlitis laudō,” inquit puer.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Cūr herī pater domī manēbat?
  2. Quae sunt arma mīlitis?
  3. Dē quibus mīles nārrābat? (Multa nārrā.)
  4. Quid mīles laudat?
  5. Timetne miles ūnum malum equum agricolae?
  6. Cūr?
 XIII XV