Jump to content

Carolus et Maria/XV

Unchecked
E Wikisource
 XIV XVI 
XV

Hodiē Carolus et Cassius et Maria et Helena in casā nautae manent. Fābulās legunt et pictūrās spectant. In ūnā pictūrā sunt trēs puerī Rōmānī quōs Carolus et Cassius maximē laudant. Ā sinistrā est prīmus puer, Marius nōmine. Manlius est nōmen secundī puerī quī est puer medius quoque. Ā dextrā est tertiūs quī est parvus. Hic est Lūcius. Nunc Cassius fābulam legit. Carolus et puellae audiunt.

“Hī trēs puerī mīlitēs esse cupiunt, sed nōn sunt magnī. Numquam in bellō fuērunt, sed patrēs puerōrum multīs in bellīs fuērunt. Marius quattuor frātrēs qui in bellō pugnābant habet. Lūcius est fīlius ducis bonī. Rōmānī antīquī bellum et arma et tēla laudant. Hieme nōn pugnant sed aestāte vīta mīlitum est saepe perīculōsa. Interdum mīlitēs sunt aegrī et dēfessī. Saepe domōs vidēre cupiunt.

“Quid prīmus puer, Marius, facit? Marius est dux mīlitum quī iaculum longum sed nōn lātum portat. In eius capite est galea. Scūtō tegitur. Ā sinistrā est gladius eius. Manlius quoque arma et tēla portat. Scūtum et pīlum habet. Lūcius est sagittārius et sagittās capit. Animal nigrum quod post puerōs stat est equus ducis. Mox equus ducem ad hortum ubi sunt castra portābit. Mox erit bellum magnum.”

Haec fābula est grāta puerīs, Carolō et Cassiō, quī mox ad stabulum agricolae eunt. Mox cum equō et armīs et telīs ad hortūm eunt. Ibi sunt mīlitēs sed nūllum perīculum est.

“Nunc, mīlitēs,” inquit dux, Cassius, “est perīculum magnum. Cōnsilium bonum habeō. Cōnsilium meum mōnstrāre cupiō.”

Maria et Helena eās fābulās nōn laudant. Nunc eae nōn sunt mīlitēs sed fēminae. Casam cūrant et cēnam parvam quae est nunc in mēnsā parant. Sōlae in casā cēnam edunt.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Qui sunt Lūcius, Marius, Manlius?
  2. Ubi hī trēs puerī stant?
  3. Cūr hī puerī arma portant?
  4. Quae arma sunt haec?
  5. Quid mox puerī facient?
  6. Cūr puerī mīlitēs esse cupiunt?
 XIV XVI