Jump to content

Carolus et Maria/XXXIII

Unchecked
E Wikisource
 XXXII XXXIV 
XXXIII

Paucīs ante diēbus Iūlia epistulam accēpit. Amīca Iūliae quae in urbe habitat eam vidēre maximē vult. Itaque māter Carolī et Mariae ad tēctum amīcae invītātur. Laeta est quod diū amīcam nōn vīdit. Quamquam via est longa et paucōs diēs aberit, iter facere cōnstituit.

Tandem omnia sunt parāta et Iūlia ā casā discēdit et ad urbem prōcēdit. Nunc nēmō est in casā. Omnēs absunt. Pater in nāvigiō est. Per noctēs Carolus cum Cassiō, Maria cum Helenā manet. Itaque nocte nēmō domī est. “Eruntne omnia tūta?” rogat Maria. “Ita,” respondet māter, “quod Claudius saepe hūc ex oppidō veniet et casam dēfendet. Nōn est necesse timēre.” Deinde iānuam casae claudit.

In urbe amīca Iūliam salūtat. Laetae sunt hae amīcae ubi dē temporibus quibus erant puellae colloquium habent. Amīca urbem suam laudat et multa loca Iūliae mōnstrāre vult. In ūnō aedificiō sunt tēla et rēs antīquae bellī. Iūlia haec laudat et dē fīliō suō putat. Tēla quibus lēgātī et centuriōnēs, quī centum mīlitēs dūcēbant, sē et cīvitātem dēfendērunt, Iūlia laudat. Corōnam, quam dux fortis excēpit, videt. Diū inter rēs antīquās Iūlia et amīca manent. Deinde iterum per viās urbis īre volunt. Iūlia dōna ad fīlium fīliamque ferre vult. Dōna erunt grāta. Quod Carolus et comitēs eius bellum saepe in hortō gerunt, Iūlia hastās et quaedam alia tēla fert. Hīs tēlīs enim puerī sē ab hostibus dēfendent. Hastae sunt longae et gravēs, sed mīlitem bene dēfendunt. Difficile est hās iacere. Difficile est hās excipere et iterum ad hostēs mittere. Dē hīs omnibus Iūlia putat et laeta est.

Tandem “Valēte” Iūlia et amīca eius dīcunt, et Iūlia domum prōcēdit. Magnā cum laetitiā puer puellaque mātrem in oppidō accipiunt. Ubi omnēs casae appropinquant, Maria, “Aliquis ante iānuam nostram stat!” inquit. Omnēs ad casam currunt.

“Claudius sum,” inquit vir; “casam tuam, Iūlia, dēfendō. Herī nocte in viā ambulābam. Subitō lūcem in casā vīdī et aliquem ibi esse scīvī. Quod latrōnēs timēbam, fīnitimōs celeriter vocāvī. Ego et paucī fīnitimī latrōnēs ē casā expulimus. Quīdam ē latrōnibus vulnerātī sed nōn interfectī sunt. Posteā paucī captī sunt. Per reliquam noctem hīc mānsimus, quod iānua claudī nōn potest. Heu! Paucae rēs ē casā portātae sunt.”

Iūlia Claudiō grātiās agit ubi ille ā casā discēdit. Pecūnia quae erat in mēnsā reperīrī nōn potest. Latrōnēs hanc habent, sed parva est et māter nōn est maesta. Iterum omnēs sunt laetī quod nunc omnēs domī sunt.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quod iter Iūlia in hāc fābulā facit?
  2. Quis casam Iūliae dēfendit?
  3. Quāle aedificium Iūlia et amīca vīsitant?
  4. Quālia dōna Iūlia domum fert?
  5. Cūr Claudius ante iānuam casae stat?
  6. Quid latrōnēs rapiunt?
 XXXII XXXIV