Jump to content

Carolus et Maria/XXXIV

Unchecked
E Wikisource
 XXXIII XXXV 
XXXIV

Herī vir ad casam nautae vēnit. Ubi sonitus pedum eius audītus est, Maria ad iānuam cucurrit quod fīnitimum exspectābat. Ibi avunculus quī in Britanniā habitat stābat. Nēmō eum exspectābat quod nūllam epistulam mīserat. Omnēs, tamen, erant laetī. Trāns mare in magnā urbe in quā sunt multa perīcula avunculus habitat. Avunculus, vir fortis, urbem dēfendit. Multī latrōnēs enim hūc veniunt. Tum est nūlla pāx et cīvēs sē dēfendere et urbem mūnīre necesse est. Cīvēs latrōnēs expellere maximē volunt. Hoc saepe difficile est et cīvēs sōlī hoc facere nōn possunt. Auxilium habēre volunt. Avunculus et comitēs eius hoc auxilium ferunt. Interdum proelia cum latrōnibus geruntur. Sīc enim necesse est pācem facere. Tēla avunculī sunt bona quamquam hastae gravēs atque gladiī nōn sunt. Latrōnēs quoque tēla habent. Sī latrōnēs sē capī putant, cīvēs interdum interficiunt. Nocte ubi cīvēs somnō sē dant, latrōnēs per viās celeriter ambulant. Tēcta non semper mūnīta sunt. Fenestrae sunt apertae. Quod cīvēs sonitum pedum latrōnum nōn semper audiunt, nēmō latrōnēs, quī multās rēs ē tēctīs portant, videt. Latrōnēs igitur discēdunt. Māne posterō diē avunculus et comitēs eius vocantur et diū per viās errant. Sī latrōnēs capiuntur, hī virī malī diū in vinculīs tenentur aut interficiuntur.

Nunc Maria quae in grāmine sub umbrā arboris et ante pedēs avunculī iacet fābulās tantōrum perīculōrum audit. “Nōn tanta perīcula sunt, ut putō, in nostrīs urbibus,” inquit puella. Avunculus “Maiōra perīcula,” respondet, “in urbibus vestrīs quam trāns mare reperiuntur. In urbe meā paucī cīvēs ā latrōnibus interficiuntur.”

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quis herī ad casam nautae vēnit?
  2. Cūr Iūlia eum nōn exspectābat?
  3. Quid is facit ubi domī est?
  4. Cūr necesse est tēla bona habēre?
  5. Quid Maria dē urbibus Americae putat?
 XXXIII XXXV