Codex Theodosianus/Liber VI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Liber VI
438 p.C.n.

Fairytale left blue.png Liber V Liber VII Fairytale right blue.png

liber sextus


( Based upon the Latin text of Mommsen and Meyer's edition, Berlin, 1905 ).


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38


I. [DE DIGNITATIBUS(?)]

                                                                                     1.
    

. . . . . . . .


II. DE SENATORIA DIGNITATE.

                                                                                     1-11.
    

(?) . . . . . . . .

                                                                                     12.

. . . . . . . . . . . . legata ree caelesti senten[tia] . . . . . . glebal[i]s necessitas auferatur. Qu(od non solum cir)ca vir[o]s (d)i(n)oscitur constitutum, v(erum etiam circa) filias simi(li co)ndicione servandu[m. DAT. XVIII KAL.] . . . HIERAPOLI GRATIANO [A. II]II ET MERO[BAUDE CONSS.].

                                                                                     13.

IMPPP. GRAT(IA)N(US), VAL(ENTINI)ANUS ET THEODOSIUS [AA. AD HYPATIUM . . .] Si quis, senatorium consecutus [nostra largitate fas]tigium vel generis felicitate so[rtitus, possessionis] alicuius professionem senatu[i crediderit occulendam,] praedium fisco noverit vindic[andum, quodcum]q(ue) subtractum publicis iure com[pendiis erit.] Quiq(ue) consularitatis insignia fu[erit adsecutus, digni]tatis obeundae atq(ue) exercendae a[dministrationis] huius copiam non habeat, nisi prop[ria adnotatione] digesserit [se] senatorium nomen ag[noscere et larem] habitationemq(ue) vel sedes certas in [provincia atque oppido] conlocasse nihilque amplius quam [certum professio]nis modum varias intra provi[ncias possidere, cuius] indicio palatinis scriniis qua[esito qua primum om]nis instructio facile declare[t, quibus quantisve nomini]b(us)quove in modo perennis ae[rarii emolumenta sub]creverint. Duorum vero fo[llium maneat cunctos] indiscreta professio, eti[am si possessiones forte] non habeant, quos digni[tas consularis vel clarior] at(que) sublimior potest[as ulla provexerit, nemine] ad insignia potest[atis admittendo, nisi professio]nem vinxerit, et [his tantum a necessitate huiusmodi] segregandis, q[uos palatinae honore militiae et stipen]diis adproba[tos debita potius quam postulata sena]torii ordini[s societas advocaverit. DAT. IIII ID. IAN.] [MEROBA]UDE II ET SATURNIN[O CONSS.].

                                                                                     14.

[IDEM AAA. CLEARCH]O P(RAEFECTO) U(RBI). Omnes, qui ex Mac[e]doniae par[tibus] amplissim]o Constantinopolita[nae u]rbis ordi[ni allecti sunt,] ad Thracum similit[udin]em senatorum [glebali iubem]us praestatione reddi immunes. DAT. [. . . . SEPT. CONS]TANTINOP(OLI) RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS.

                                                                                     15.

[IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, TH]EOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. AD AURELIANUM [P(RAEFECTUM) U(RBI. Quod ad eoru]m querimonias, qui se glebalia non [posse ferre oner]a testabuntur, amplissimorum [virorum consilio d]efinitum est, scilicet ut septenos [quotannis solid]os pro sua portione conferret, qui [praebitionem i]mplere follium non valeret, eatenus [. . . . . . . . confirm]amus, ut omnes, quibus est census angus[tia, contempl]atis patrimonii sui viribus liberam [habeant optio]nem, quatenus, si conlatio ista non dis[plicet, a consort]io amplissimi ordinis non retendant. [Sin vero grave, i]d est damnosum videtur, dignitatem [senatoriam non r]equirant. DAT. PRID. KAL. SEPT. CONS[TANT(INO)P(OLI) THEOD(OSIO)] AUG. III ET ABUNDANTIO VR CL CONSS.

                                                                                     16.

[IMPP. ARCAD(IUS) ET HONORI]US AA. FLORENTIO P(RAEFECTO) U(RBI). Omnes sena[tores, qui in sacratis]sima urbe consistunt, licet ha[beant per longinqua]s provincias atque diversas pos[sessiones,aurum oblat]icium in urbe persolvant, [quod a procuratoribus et] actoribus suis ad urbem redi[tus perferuntur. Sane his s]enatoribus, qui in provin[ciis larem fovent, per provin]cias censuales, qui ple[nam habent notitiam, immine]ant, quo cognoscant [sine dilatione aurum profuturu]m aerario nostro [quantocius inferendum. DAT. XVIII] KAL. OCT. OLYBRIO [ET PROBINO CONSS.]

                                                                                     17.

ID(EM) AA. AD [SE]NATUM ET P[OP]ULUM. POST ALIA: [Censuales nostros,] quibus onerosa glebae adfirmatur e[sse exactio, ab ipso] quidem negotio summovemus. Sed qu[ia praecipuam eis] scimus harum rerum esse notitiam, et disq[uisitio]nis curam et rationem manifestae instru[ctionis] eis inponimus. DAT. XVII KAL. MAI. MED(IOLANO) CAESA[RIO] ET ATTICO CONSULIBUS.

                                                                                     18.

[I]DEM AA. AD SENATUM ET POPULUM. POST ALIA: S[i sena]tor patrimonium proprium in quemcum[que qua]libet ratione transtulerit, imminutio [licet con]signationis tempore probata non v[alet nisi cau]sa prius erit actis provincialibus adpr[obata.] DAT. XVII KAL. MAI. MED(IOLANO) CAESARI[O ET ATTICO CONSS.]

                                                                                     19.

ID(EM) AA. CAESARIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Qui in s[acro mansuetudinis nostrae] palatio militarint, si c[oetui senatus consortioque fue]rint sociati, iuxta latam [dudum legem glebalem tan]tum sustineant functionem, [ad praeturae vero functio]nem atque onera non vocen[tur. DAT. III KAL. MAI. CONSTANTI]NOPOLI CAESARIO ET ATTICO CO[NSS.].

                                                                                     20.

ID. AA. FLORENTINO P(RAEFECTO) U(RBI). Dudum p[raecepimus, ut aurum obla]ticium senatores, [qui in sacratissima urbe degunt, in] urbe complere[nt, ii vero, qui in provinciis larem fove]rent, per cen[sualium officia in provinciis solverent.] Sed quoniam [cognovimus praedictum officium non] posse exsec[utioni sufficere, ad praedictum negotium] auxilia cong[rua ab ordinariis iudicibus volumus minis]trari. DAT. [VII KAL. IAN. MED(IOLANO) CAESARIO ET ATTICO CONSS.]

                                                                                     21.

IIDEM AA. FELI[CI P(RAEFECTO) U(RBI). Glebam possessionum, non personarum] esse [perspicimus, ac propterea necesse est, ut illis immineat] [exactio qu]i ex re eadem redi[tus] consecuntur. Nam cum [censi]bus deferatur, non [po]test auri pro[f]e[s]sio perire [domin]o. Hac itaque sanctione decernimus, ut Hispa[niae in praes]ens tantum tempus beneficiis indultis utan[tur s]ervaturi posthac in solvendis functionibus provin[ciar]um consuetudinem ceterarum. DAT. IIII KAL. APRIL. MED(IOLANO) [HO]NORIO A. IIII ET EUTYCHIANO CONSS.

                                                                                     22.

[ID(EM) AA. PA]TROINO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). A conlatione glebalis auri vel i**n [*******] ii tituli ne domum quidem nostram immu[nem] [*******] esse praecepimus. P(RO)P(OSITA) IIII KAL. MART. MED(IOLANO) VINCEN[TIO ET FR]AVITO VV. CC. CONSS.

                                                                                     23.

[IMPP. HONO]RIUS ET THEOD(OSIUS) AA. AD MONAXIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Si quis [***********is*i*s] tota impleta militia ad proximatum [et comitivam] dispositionum vel magisterium ad[missionum pervenerit,] nulla penitus functione vel [glebatione senatoria tum] primum ob dignitatem vi[cariam fatigetur sitque in]munis a septem quoque solido[rum praestatione, qua]e tenuissimos senatorum adso[let obligare. DAT. VI ID.] MAI. CONST(ANTINO)P(OLI) CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.

                                                                                     24.

[IDEM AA. SEBASTIO COM(ITI). Si quis] desertam possessionem sub [peraequationis sorte pe]rceperit, eum a praestatione glebae [senatoriae, etiamsi antiquitus ho]c onus fundum mane[bat, alienum esse praecepimus. Illa] vero praedia, quae [navalem sustinent functionem et in d]esertis huc usque ia[cuerunt meliore condicione in om]nibus titulis conve[nit relevari, ut gravis sors pro ea q]ua resederit por[tiuncula navalis esse non possit, cu]m aliis fuerit dis[pendiis liberata. DAT. PRID. ID. MAI. RAV(ENNA) HO]NORIO A. XI [ET CONSTANTIO II CONSS.]

                                                                                     25.

[IMPP. THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA. AD SENATUM URBIS] ROM(AE). POST ALIA: Oblationem nobis amplissimi ordinis [promp]ta liberalitate promissam partim remittimus vobis, [partim] patriae communi urbique largimur. DAT. VI KAL. MA[I. ROM(AE)], RECITATA IN SENATU PER THEODOSIUM PRIMICERIUM N[OTARIO]RUM DD. NN. THEOD(OSIO) XII ET VAL(ENTINI) ANO II AA. CONSS.

                                                                                     26.

IDEM AA. PROCULO P(RAEFECTO) U(RBI). POST ALIA: Praeter eos, qui notariorum [nos]trorum scholae praeclaro sunt sacrati collegio v[el] ***rum praerogativa nostrorum aut etiam sa[cri con]sistorii decurionum militia muniuntur, [item] qui e schola agentum in rebus expletis stipe[ndiis ad] principatum ducenae pervenerunt, tog[ati quoque] praetorianae atque etiam urbicariae praefec[turae ce]terique omnes, qui delatis sibi senatoriis dignita[tibus fruuntur,] pro suis viribus glebales tantum functiones agnos[cant: pala]tinis sacrarum et privatarum largitionum, quonia[m renun]tiandum senatoriae dignitati adita nostra clem[entia cre]diderunt, senatoriis functionibus eximendis et, qu[amvis a se]natorum consortio segregentur, in omni secu[ritate man]suris, nec non etiam filiis eorum atque nepotibus, [secund]um divi Constantini atque Constantii constitutiones: [ita u]t omne beneficium omnisque adnotatio specialis super immunitate contra huius sanctionis formam a quocumque officio persona schola vel professione elicita nullam habeat firmitatem, sed allegata quoque et ab amplissimo, si ita contigerit, suscepta ordine denuo, cum libuerit, retractetur: totius temporis, quod interea fluxerit, ab eo, qui hoc inpetrare studuerit, describtionibus extorquendis, etsi hoc idem praeiudicium adnotationis tenore elicitae remittatur. DAT. PRID. KAL. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) FELICE ET TAURO CONSS.


[III.] DE PRAEDIIS SENATORUM.

                                                                                     1.

[IMPP]P. THEOD(OSIUS), ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AAA. AURELIANO P(RAEFECTO) U(RBI). Si quid syri[ar]chiae a senatoriis possessionibus annua conlatione con[fer]tur, iubemus aboleri. DAT. III KAL. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) THEODOSIO [A. II]I ET ABUNDANTIO CONSS.

                                                                                     2.

[IMPP.] ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. CAESARIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Senatoriae func[tion]is curiaeque sit nulla coniunctio et ne laeden[di cu]rialibus praebeatur occasio per apparitores [rect]orum provinciae de senatorum fundis fis[calia] postulentur habeatque hanc disponendi cu[ram, c]ui defendendi senatus sollicitudo mandata [erit. S]i curia sibi censitorem vel peraequatorem vo[luerit] postulare, sibi postulet, non senatui. DAT. PRID. ID. [AUG.] CONS(TANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     3.

[IDEM AA. A]FRICANO P(RAEFECTO) U(RBI). A curialibus terris senatoria gleba discre[ta sit] nec ulla fiat in possidendo clarissimarum domorum [curial]iumque coniunctio nec ullo exactionis genere vin[ciantu]r, idque curent ii, qui per civitates defensorum se[nat]us officium susceperint, quorum periculo teneatur, [s]i quid dispositum fuerit in dispendium senatorum. Sin vero curiales censitorem vel peraequatorem suis terris voluerint postulare, ab eorum petitione sit senatus alienus. DAT. PRID. ID. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     4.

IDEM AA. EUTYCHIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Docuit tua sublimitas exactionem tributorum senatus non posse concurrere, adeo ut in nonnullis provinciis senatorii canonis medietas in debitis resideret. Atque ideo ceteris in prioris legis serie permanentibus id solum corrigi atque emendari iubemus, ut senatorii fundi non per officia, sed per curial[es] potius exigantur ad eosque iterum sollicitudo re[currat.] DAT. PRID. NON. SEPT. ANCYRA CAESARIO ET ATTICO [CONSS.]


IIII. DE PRAETORIBUS ET QUAESTORIBUS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. AELIANO P(RAEFECTO) U(RBI). Religiosis vocibus [sena]tus amplissimi persuasi decernimus, ut quaestor[es] ea praerogativa utantur, qua consules et praetor[es], ita ut, si quis intra annum sextum decimum nomin[a]tus fuerit absens, cum editio muneris celebratur, condemnationis frumentariae nexibus minime teneatu[r,] quoniam memoratae aetati placet hoc privilegium suffragari. DAT. VII. ID. MART. SIRMI CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTIO CAES. CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. IULIANO P(RAEFECTO) U(RBI). Minores XX annis aetatis contemplatione infirmae hoc etiam remedio sublevamus, ut eius necessitudinis titulo minime teneantur, cuius laqueis vinciuntur ii, qui post vicensimum aetatis [s]uae annum trans mare positi et in provinciis commo[ra]ntes nequaquam ludis circensibus ac scaenicis exhi[be]ndis sui copiam faciunt et ideo certo generi multa[tio]nis obiecti sunt. DAT. PRID. NON. MART., ACC. ROMAE CONS[T]ANTIO ET MAXIMO CONSS.

                                                                                     3.

[IMP.] CONSTANTIUS A. AD. MECILIUM HILARIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. POST ALIA: [Pr]aetores et quibus imminet iudicandi necessitas modo [ru]ris adscribta ne parvo quidem tempore copiam sor[tia]ntur abeundi ex urbe: qui aliter fecerit, multae obno[xius] sit, qui iam pridem divo principi placuit, et perscrib[tam] omnem summam mox inferre cogatur. DAT. VIII [*** A]PRIL. CONSTANTIO II ET CONSTANTE AA. CONSS.

                                                                                     4.

[IDEM A. AD] MECILIUM HILARIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Omnes clarissimi, qui [per di]oecesim sublimitatis tuae degunt, nostri auctori[tat]e praecepti ad urbem Romam venire cum impensis, [qua]s ludi scaenicorum vel circensium vel muneris ra[ti]o poscit, cogantur. ET CETERA. DAT. IIII KAL. IUL. CONSTANTIO [II A.] ET CONSTANTE CONSS.

                                                                                     5.

[IDEM] A. AD SENATUM. Primae praeturae, quae Flaviali nuncupatione signatur, viginti et quinque milium follium et quinquaginta librarum argenti erogationem sumptusque praescribsimus. In secunda vero Constantiniana viginti milia follium et quadraginta libras argenti largiendas esse censemus. Tertia triumphalis quindecim milia follium ac triginta argenti libras sine incommodo editoris expendat. DAT. V ID. SEPT. ANTIOCHIAE POST CONS. CONSTANTII II ET CONSTANTIS.

                                                                                     6.

[IDEM A. A]D SENATUM. Pro eo, quem absentem tempus editionis invenerit, erogationem debitam fiscus expendat, post adventum cuncta, quae praerogata fuerint, soluturo. DAT. V ID. SEPT. [ANTI]OCHIAE POST CONS. D. N. [CONS]TANTI II ET CONSTANTIS.

                                                                                     7.

IDEM A. AD ORFITUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Litteris ad Hilarianum p(raefectum) p(raetori)o dest[ina]tis praecepimus senatores ad urbam Romam veni[re] compelli, ut muneribus iniunctis operam possint pra[esta]re sollemnem et professionem edere compella[ntur]; eos autem editores, qui tempore praestituto praese[ntes] esse neglexerint, iuxta leges venerabiles divi [Constantini] qui[n]quagena milia modiorum tritici urbis Romae h[orre]is inferre compelli. DAT. PRID. ID. MART. CONSTANT[IO A.] VI ET CONSTANTIO CAES. II CONSS.

                                                                                     8.

IDEM A AD. SENATUM. Hac lege sancimus arbitrio ves[tro no]minationes solitas fieri usurpatione iudic[um cessan]te. DAT. III ID. APRIL. MED(IOLANDO), LECTA AB ARAXIO PROCONS[ULE] DIE VI ID. MAI. CONSTANTIO A. VIII ET IULIANO CAES. I CON[SS.].

                                                                                     9.

IDEM A. AD SENATUM. Placet, ne minus quinquaginta c[laris]simi veniant in senatum: certum est namque hoc [nu]mero large abundare substantiam virtuti omnim[o]dae. DAT. III ID. APRIL. MED(IOLIANO), LECTA AB ARAXIO PROCONS[ULE] DIE VII ID. MAI. CONSTANTIO A. VIII ET IULIANO CAES. I CONSS.

                                                                                     10.

IDEM A. AD SENATUM. Die natali meo Constanti A. id. Aug. ac deinceps designationibus curiam operam dare sancimus. Quod si forsitan dies unus alterve non sufficit, tot haec utilitas occupet, quot esse monstraverit necessarios negotii magnitudo. Et quicumque forsitan impetraverit pretio functionem coetibus adgregari, indulta ei cessent; allectionis quaerendus est honor. Secernimus enim ab his, patres conscribti, quibus meriti suffragatio conciliat nostra beneficia et quicumque cessante [su]ffragio inl(ustri)bus meritis praetorii vel aliam merueri[t dig]nitatem, praesidio muneris nostri perpetuo perfru[at]ur. Nemo sane in filium transferat vel nepotem a[li]umve quemlibet, quod personae eius incumbit, sed [h]onorem suum capiat, designatus expleat munus in[po]situm. DAT. VII ID. MAI. CONSTANTIO AUG. VIII ET IULIANO CAES. I CONSS.

                                                                                     11.

[IDEM A.] AD SENATUM. Si quos in urbe Roma perfunctos esse cla[r]uerit magistratibus, ad nulla editionum genera devo[cen]tur. Urbis autem Romae curiam callide declinantes [clar]issimo praeditos nomine per Achaiam, Macedoni[am to]tumque Illyricum iussimus quaeri raro vel num[quam] sedem dignitatis propriae frequentantes, quibus lo[coru]m grata confinia possint esse iucunda, ut carens mo[ra l]onginquae peregrinationis debeat dignitas concu[pisc]i. LECTA PRID. ID. AUG. CONSTANTIO A. VIII ET IULIANO C. II CONSS.

                                                                                     12.

[IDEM A. AD] SENATUM. Praetores designentur senatus consulto legitime celebrato, ita ut adsint decem e procerum numero, qui ordinarii consules fuerint quique praefecturae gesserint dignitatem, proconsulari etiam honore sublimes, Themistius quoque philosophus, cuius auget scientia dignitatem, et iam his praesentibus qui praeturae insignia honoremque ante susceperint latis per ordinem sententiis designentur, ita ut, si qui forte medio tempore humana sorte decesserint, alii in eorum locum, qui eandem dignitatem, ut utamur veterum verbis, subsortiti fuerant, subrogentur, scilicet ut, qui sequenti post eum anno eandem suscepturus praeturam fuerat, in demortui locum senatus consulto et sententiis substitutus praeturae insignia dignitatemque suscipiat. DAT. V NON. MAI. GYFYRAE TAURO ET FLORENTIO CONSS.

                                                                                     13.

IDEM A. AD SENATUM. Ex quinque praetoribus, qui sollem[niter] designati editionem celebrare consuerunt, tr[es nu]mero editionis necessitati et populi voluptatibus [operam] dent, duo vero argentum inferant eiusdem urbis [fabri]cis provida ratione profuturum. Namque Constan[tini]ana, quae prior est, ita deputari fabricis deb[et, ut mille] libras argenti praetor expendat; Flavialis vero, [quae] est, quingentas operibus eiusdem urbis exh[ibeat.] Quod si qui ex his, qui praetores fuerint designa[ti, ad e]ditionem subeundam venire non potuerint v[el ae]tate vel aegritudine retardati, cum pondere, [sicut] nobis moderantibus conditum est, ad officium [prae]fecti urbi procuratorem debebunt ilico dest[inare], scilicet ut sub eius praesentia opus, quod ex e[o ponde]re coeptum fuerit, construatur, hac pollicita[tione] dumtaxat, ut eidem operi ex eius nomine titu[lus in]scribatur. In potestate censualium denomin[at]io n[on] sit, sed ante decennium legitimo senatus consulto pr[ae]tores designati editionem praeturasque ipsas senatus arbitrio sortiantur, ita ut, si conventi iidem venire neglexerint, dimidium plus, quam quanti sumptuum necessitas postulat, vel in argento vel in ipsis pigneribus ad praefecti urbi officium destinetur: quod quidem pondus operibus publicis debebit adscribi sine ulla commendatione atque inscribtione eius nominis, qui officia dignitatis per contumaciam detrectarit. Quod si iudices, qui praef(ecti) urbi fuerint inscribtione conventi, rem segnius exsecuntur et nequaquam aut ipsos ad urbem aut pignera destinarint, per singulos praetores ipsi iudices denas auri libras, officia vero eorum quinas dena[s infe]rre debebunt, ita ut exerto vigore praefecti urbi[s nos]trae auri pondus exactum operibus faciat manci[pari.] Nec ulla protrahendi sit causa, cum in tantum prae[fec]turae urbi dignitatem auctam esse velimus, ut haec con[de]mnatio ob segnitiem conventionis inflicta missis [ab] eodem praefecto urbi officialibus debeat postulari. [Q]uod si qui forte vicaria potestate perfuncti praeturam [h]inc acceptum ferri student, statutum pondus argenti [v]iribus inferre nostrae urbis adigantur, videlicet ut tan[tu]m inferant, quantum eos praetores inferre iussimus, [qui] editionis necessitate cessante argentum fabrica[rum] contemplatione praebituri sunt. DAT. V NON. MAI. [GYF]YRAE TAURO ET FLORENTIO CONSS.

                                                                                     14.

[IDEM AA. AD S]ENATUM. Placuit, patres conscribti, eos solos desig[nar]e praetores, qui aliquibus editionis functi sunt, sic vi[de]licet, ut praevaleat numerus isque praedictum [susc]ipiat magistratum, quem plures crediderint eligend[u]m. DAT. XI KAL. IUN. SIRMIO EUSEBIO ET HYPATIO CONSS.

                                                                                     15.

IDEM A. AD SENATUM. Meministis profecto, patres conscribti, nec ullius temporis avellet oblivio, quod Facundus ex proconsule et Arsenius ex vicariis praetorem insignibus splenduerunt, nec quisquam horum putavit esse praeturam intra propriam dignitatem. Quid autem inlustrius his repperitur exemplis? Debuerat profecto res ista, debuerat alios etiam commonere proconsulari ac vicariae praefecturae praeditos potestate non esse praeturam minorem propriis meritis. Oportuit adpeti splendidos fasces, decuit tanti nominis gloriam concupisci, nec aliquem omnino fas erat nominationibus reluctari, quas nec ratio prohibet et exempla confirmant. A vobis ergo praetores placuit designari et vestro eligi arbitrio iussimus, qui susc[ipiant] fasces editionibus operam praebituri, nec ad notit[iam nos]tram praefective praetorio clarissimi viri super n[omi]nationibus ullis referri. DAT. XI KAL. IUN. SIRMIO EUSEB[IO ET] HYPATIO CONSS.

                                                                                     16.

IDEM A. AD SENATUM. Praetori defertur haec iurisdic(tio san)cientibus nobis, ut liberale negotium ipse disceptato(r exa)minet adsertionibus ordinatis, quas iuxta ordinem iu[ris] convenit celebrari. Sane interponi ab eo decreta co(nve)niet, ut, sive in integrum restitutio deferenda est, pro(batis) dumtaxat causis ab eodem interponatur decret(um, seu) tutoris dandi seu ordinandi curatoris, impleatur (ab eo in)terpositio decretorum: quippe cum aput eum qu(oque adipis)ci debeat patronorum iudicio sedula servitus (libertatem), nec sane debita filiorum votis patrum vota ce(ssabunt,) ut patente copia liberos suos exuant pote(state), magis propriis obsequiis mancipatos, c(um sese) intellegant his obsequii plus debere, (a qui)bus sese meminerunt vinculis curiae exutos. DAT. III KAL. [IAN.] EUSEBIO ET HYPATIO CONSS.

                                                                                     17.

IMPP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD OLYBRIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Divinum parentem nostrum Constantinum sanxisse perspeximus, ut, quando vivo patre atque omnia cognoscente munera senatoria eundem nominatum praetorem diem functum esse proponeretur ac superstites viderentur esse filiae masculorum natura minime extante, nullum executionem haberent feminae. Igitur quando evenerit non solum masculos successores esse patri suo, verum etiam feminas hereditario iure succedentes advenire, tam praeturam quam etiam oblationes, [unive]rsas personis earundem nullo modo concedas, si[ve] plenae aetatis sive adultae constitutae fuerint. Sed [iu]xta portionem hereditariam singularum perso[n]arum adtributa paterna subire et ipsas compellere [c]urabis. Etsi iniustum enim atque dedecus videtur muli[er]es ad laticlavum atque insignia procedere, tamen car**nariam praeturam iuxta glebam paternae subs[t]antiae cognoscere poterunt. DAT. XIIII KAL. FEB. IPSIS AA. CONSS.

                                                                                     18.

[IDEM AA.] AD VOLUSIANUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Legem divae memoriae Constan[ti]ni, qua editores munerum sive ludorum, si editionis [te]mpore abesse voluissent, condemnari pro dignitatis [gra]du certa tritici quantitate praecepti sunt, fixam at[que in]violabilem volumus permanere. Sinceritas tua igi[tur abs]que his, quibus liberum commeatum clementia no[stra] concesserit, in omnes reliquos promulgatam [legem extendat. DATA . . . . . . .] MED(IOLIANO), [AC]C(EPTA) IIII KAL. IUL. CONSTAN(TINO)P(OLI) VAL(ENTINI)ANO ET VAL(EN)TE AA. CONSS.

                                                                                     19.

[IDEM AA. A]D SENATUM. Satos de Frygiae gregibus equos quattuor subiugandos quadrigis, hoc est simul octo, duobus maximarum editionum praetoribus dari sancimus. DAT. ID. APRIL. ANTIOCHIAE MODESTO ET ARINTHEO CONSS.

                                                                                     20.

IDEM AA. CLEARCHO P(RAEFECTO) U(RBI). Ineundi magistratus unum omnium diem praetoribus quattuor esse oportet, Ianuariarum scilicet kalendarum. Et si quis vel differendum vel contemnendum esse crediderit, non solum statum editionis pretium cogatur exsolvere, verum etiam multae quoque nomine dimidium extrinsecus pretii cogatur inferre. DAT. VIII ID. MAI. MODESTO ET ARINTHEO CONSS.

                                                                                     21.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, VALENS ET GRA(TIA)NUS AAA. AD BAPPONEM P(RAEFECTUM) U(RBI). Tempore, quo temonarii designantur, etiam so***** nominatio celebretur fiatque conventio, quam [per of]ficiales p(raefecti) u(rbi) curari oportet, ut, si ita res expetit, [omissis of]ficiis provinciarum ad pervestigandum fide[liore possis] uti quam commodato. Ipsi potissimum super [de]signatorum nominibus consulamur, quo missis [viris] strenuis obligatisque iudicibus non modo temona[rii], verum complices quoque eorum in exhibitionem p[ro]prii muneris urgueantur. Fingamus enim pos[se] fieri, ut designati primo et secundo vel tertio an[no] subterfugere inquirentium sollicitudinem po[ssint]; certe septem reliquis haut dubie poterunt rep[periri]. Denique, ut prius statuimus, eorum, qui per ann[os sin]gulos ad candidatum atque honores certos no[minan]tur, in scientiam nostram post designation[em de]bitam insinuatione fida vocabula deferant[ur. Idem] et in subrogandis certis quibus in diem functor[um lo]cum ordo teneatur. Et licentia inolita derogetur [of]ficiis, quae ex denuntiatione huiusmodi quaestum saepe secuta sunt. Simul provinciales nostri aut animentur spe levioris inpensae, aut certe, si editionis suae tempore communem patriam declinarint, metu congruae severitudinis urgueantur. Nec sane excipimus eos, quos ad praesens labor publicus officiumve detentat, providentia secutura, ut aut conventi a nobis in vicem propriam idoneos dirigant, aut ipsi, quia res exigit, sumpto temporarie commeatu Romam ire deproperent. Super provisione autem senatus egregii atque consulto, quo definiri a nobis reverentissime depoposcit, ut duo vel tres de his, qui nominantur candidati arcae, possint i[n] certo argenti pondere sociari, tunc melius aesti[ma]re poterimus, cum duos folles aut quattuor aut certe [am]plius in professionem habebunt, quid sustinere in mu[ne]ribus possint aut debeant quive editionis ordo sit. Cum enim [sed]ulo fuerint intimatum, conlata a nobis editionis neces[si]tate cum subsidiis facultatum et professionis modo ri[te] poterit definiri, quid unusquisque expensae pro captu virium [deb]eat sustinere. Sane eorum arbitrio nulla lege praescib[sim]us, qui pro consideratione patrimonii nataliumque me[ri]to secundum splendorem honoris proprii enormita[te]m inpendii non recusant. His enim providendum nos [hac] oratione censemus, qui non solum admonendi sunt, [ne] muneri suo desint, verum praescribtorum sumptuum [v]ilitate ac moderatione provocandi. DAT. XI KAL. SEPT. [NA]SONACI MODESTO ET ARINTHEO CONSS.

                                                                                     22.

[IDEM AAA.] AD SENATUM. Ante X annos cuiuslibet editionis prae[to]rem nominari et intra quinque menses designatum iussimus commoneri, aut editurus praestet adsensum aut, si praeferet contrariam voluntatem, futuri examinis iudicium non moretur. Nam intra septem menses adcelerandae cognitionis terminus constitutis dilationis licentiam imperio fundatae definitionis excludit. Nec enim allegationibus cuiusquam ulla poterit esse reparatio per ignaviam, si silentii pigrioris definitum tempus fuerit evolutum, si posthabita taciturnitate serae voluerit merita defensionis ostendere. Decem vero auri libras ab universo officio per singulas nominationes iubemus inferri, si designatus praetor intra quinque menses nulla fuerit admonitione conventus: ita ut cum praefecto urbi electi ex ordine candid[a]to, cum allegationes suas praetor nominatus exp[o]nit, suscipiant officium, audirique singulos cupim[us] patientur, et, si admittenda sunt quae dicuntur, ar[bi]trio iustitiae vindicari, sin vero inanis probatur a[dser]tio, inprobas voces severioris sententiae auctor[ita]te compesci. Disceptandi ergo moderatio cuncta co[n]ponat; cesset potentia ac similiter ambitionis patro[ci]nium repellatur; nullum inique temporibus nostris [a] quoquam vel opprimi patimur vel defendi. Quo[d si] quisquam iudicium haec praecepta transscenderi[t] vel novae praesumptionis insania, quae sunt san[c]tionibus consecrata, violarit, ut hostis publicus at[que] expugnator utilitatis inventae contra senat[us] consulta importuni furoris temeritate congredi[etur], et arbitrio nostro et vestro iudicio notam perpe[trati] criminis sortietur; similis culpae insimulatione [plec]tendis, qui cum eodem residentes propriae no[bilita]tis obliti adulantis gratiae turpissimam praet[exe]rint vilitatem. Nec sane fas erit huiuscemodi reis veniam relaxari, qui per patrocinia iudicum distrahentes et senatus temptaverint infamare collegium et sub auctione vendiderint ius Romanum. Nominatores autem praetorum iudices esse non patimur, qui, dum arbitrium suum cupiunt adprobari, insolentius aliquid, quam moderatio patitur, sui contemplatione decernunt. Si quem vero ex nominatis praetoribus pro huius auctoritate gravior condemnatio sauciaverit, ab editionis eum placet onere submoveri, duabus videlicet existentibus causis, quod vel erogationi idoneus [es]se non valeat vel suscipere qui culpam meruit non [d]ebeat dignitatem. Cavendum est autem, ne sub hac per[m]issione concessa etiam illis, qui levi fuerint emen[d]tione correcti, huiusce patrocinii gratia deferatur, [c]um his utique tantum debeat provideri, quos gravissimi dispendii mole fatigatos subitum pondus obpressit. Quod si probabilis fuerit et iusta conquestio, relevatae necessitatis gratiam consequatur. DAT. V ID. [I]UN. VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE IIII AA. CONSS.

                                                                                     23.

[IDEM] AAA. AD SENATUM. Ab illis editionis peti ordinem non debere iustitia pariter et consuetudo declarat, qui consulares ac praetorios codicillos suo excellenti merito ac nostro sunt beneficio consecuti. LECTA V ID. VAL(ENTINI)ANO ET VAL(EN)TE IIII AA. CONSS.

                                                                                     24.

[IMP]PP. VALENS GRATIANUS ET VAL(ENTINI)ANUS AAA. AD SENATUM. [N]e quis praetorum semel praestitutae expensionis transeat modum; sed ne officiis aliquid largiatur.DAT. III KAL. IUN. ANTIOCHIAE VAL(ENT)E V ET VAL(ENTINI)ANO IUNIORE AA. CONSS.

                                                                                     25.

IMPPP. GRA(TI)ANUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. AD SENATUM. Praetores quattuor vobis tot addimus, quot fuerunt. Prima igitur, patres conscribti, Constantiniani et Constantiani nominis est praetura; Theodosianum enim et Arcadia num praetores primis praetoribus addidistis. Veteres triumphalem praetorem bellicae felicitatis causa reppererunt; nos iniunximus Augustalem. His omnibus honorum insignibus Romani nominis praetura sociatur; huic sociavimus laureatum. Constantiniana et Constantiana praetura per duos danda libris argenti mille, Theodosiana vero et [Arcadiana item libris] argenti mille, triumphalis vero et Augustalis libras argenti quadringentis et quinquaginta, Romana vero et laureata libras argenti ducentis et quinquaginta peragantur, ita tamen, ut ad unamquamque praeturam convenien[tis] summae medietas a singulis, ut iam diximus, con[fe]ratur ac bini posthac incipiant agnoscere, quod s[in]guli antea transigebant. DAT. X KAL. NOV. CONST(ANTINO)P(OLI) RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS.

                                                                                     26.

IMPPP. THEOD(OSIUS), ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AAA. AURELIANO P(RAEFECTO) U(RBI). [No]minandorum praetorum sollicitudinem inl(ustris) m[ag]nificentia tua ad officium censuale sciat esse re[vo]candam. DAT. III KAL. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) THEODOSIO AUG. [III] ET ABUNDANTIO VIRO CLARISSIMO CONSS.

                                                                                     27.

IMPPP. ARCAD(IUS) ET HONOR(IUS) AA. DEXTRO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Cunctos qu[aes]tores et praetores, qui in agris degunt, susce[ptum] et promissum munus pro notitia officii cen[sua]lis pro eorum dignitate, vel quod spontanea [volun]tate professi sunt, dare praecepimus. DAT. KAL. N[OV.] BRIXIAE OLYBRIO ET PROBINO VIRIS CLARISSIMUS CONSS.

                                                                                     28.

IDEM AA. SIMPLICIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Qui ducatum adminstrarunt, ad editionem vel nominationem praeturae pertineant praeter eos, qui gravissimam armatae militiae sollicitudinem longa temporum serie pertulerunt et eos, qui sacri consistorii nostri arcanis interesse meruerunt. Hos enim a praeturae munere alienos esse censemus. DAT. X KAL. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AUGG. CONSS.

                                                                                     29.

IDEM AA. . . . . .P(RAEFECTO) U(RBI). Nuper quidem huiusmodi praecesserat sanctio principalis, ut theatralis per praetores facienda depensio in aquaeductus fabricam verteretur; nunc vero iusta moderatione facias custodiri, ut praetores Romanus et laureatus natalibus nostri numinis scaenicas populo praebeant voluptates. [D]AT. IIII KAL. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     30.

[IDEM] AA. EUTYCHIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ex quinque praetoribus, qui aquaeduc[t]ui Theodosiaco fuerant deputati, unum, qui centum librarum argenti munificentiam suam definita eroga[ti]one praecludit, aeterni principis ac fratris mei Hono[r]ii natalium festivitatibus praecipio deputari. DAT. PRID. KAL. IAN. C(ON)STANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     31.

[IDEM A]A. AD SENATUM ET POPULUM. POST ALIA: Neminem editorum, quos votivi sumptus designarit electio, responsum nostrae tranquillitatis solvat, sed designationum [o]rdo servetur. ET CETERA. DAT. XVII KAL. MAI. MED(IOLANO) CAE[S]ARIO ET ATTICO CONSS.

                                                                                     32.

[IDEM A]A. . . . . . . . Praetor divini numinis nostro pro his prae[to]ribus, qui primae editioni fuerant adtributi, praebe[a]t populo voluptates. DAT. VI KAL. IUL. NICOMEDIA, ACC. PRID. KAL. AUG. CONST(ANTINO)P(OLI) CAESARIO ET ATTICO CONSS.

                                                                                     33.

IDEM AA. SEVERO P(RAEFECTO) U(RBI). Praetores, qui loco primo sunt, trecentas lib(ras) argenti in explicando munere non cogantur excedere: hi vero, qui primos sequuntur, centum quinquaginta lib(ras) argenti depensuros esse cognoscant: at vero hi, qui loco tertio munerantur, centum lib(ras) argenti dependant nec cuiquam profundendi licentia tribuatur. Quia vero theatralibus et circensibus ludis per annos singulos celebrandis unus praetor nutu nostrae clementiae quingentarum librarum argenti nuper fuerat deputatus, nunc vero hanc quantitatem constat in prioribus praetoribus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

                                                                                     34.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . it praeiudicium fieri non patimur, cum his in se[veri examin]e iudicii constitutis, quod quidem actorem intra tem[pus exhi]bitorum tenore monstrabitur, occupatio amplis[simi sen]atus vel quaelibet ratio iudiciariae dilationis noce[re neque]at. Itaque hac amota formidine causa cuiusque pro suo me[rito ven]tiletur, ut si quid in huiusmodi causa iam de praeiudi[cio tem]poris ex sententia statuatur, firmum permaneat. In*****alis, vero, nisi intra quinque menses nominatos admo[nueri]nt, intra septem etiam causas excusationis cognosci pro[pere i]nstanter monendo perfecerint, poenam lege divi Va[lentis] statutam imminere praecipimus. Et quia multis rei fami[liaris] angustiae in hac editione dilationem necessariam fa[ciunt et] triennii dilatio, quae lege hisdem concessa fuerat ob [repar]ationem nimirum muneris, exolevit, quia scilicet in[curand]o eo non tam longis ad reparationem spatiis indigent, [curae ia]m id magnitudinis tuae atque ordinis amplissimi dandum [statu]imus, ut consideratis allegationibus et fortunis ho[minu]m his, quibus merito deferri potest, biennii vel tri[ennii] aut etiam quinquennii, si res exegerit, indutiae praebean[tur, q]uod quidem necessitatis est vel etiam mediocrita[tis so]la[ciu]m, non voluntariae ac deliciosae voluptatis [vacat]io, ut copiosi etiam adfluentes divitiis iis indutiis [perfru]antur.DAT. PRID. ID. IUN. CONST(ANTINO)P(OLI) BASSO ET FILIPPO CONSS.


V. UT DIGNITATUM ORDO SERVET(UR).

                                                                                     1.

IMPPP. GRAT(IANUS), VAL(EN)TINIANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. (AD CLEAR)CHUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Nihil est tam iniuriosum in co(nser)vandis et custodiendis gradibus dignitatu(m) quam usurpationis ambitio. Perit enim om(nis) praerogativa meritorum, si absque respectu (et con)templatione vel qualitate etiam provect(ionis e)meritae custodiendi honoris locus praes(umitur) potius quam tenetur, ut aut potioribus eripia(tur) id quod est debitum, aut inferioribus prosit (q)uod videtur indebitum. DAT. IIII KAL. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) (MERO)BAUDE II ET SATURNINO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM AAA. AD PRAETEXTATUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Caelestis reco(rdati)onis Valentinianus genitor numinis nos(tri sin)gulis quibusque dignitatibus certum locum me(ritum)que praescribsit. Si quis igitur indebitum sibi (locum) usurpaverit, nulla se ignoratione defen(dat sit)que plane sacrilegii reus, qui divina praecept(a neg)lexerit. DAT. XII KAL. IUN. MED(IOLANO) RICHOMERE ET CLEA(R)CHO VIRIS CLARISSIMIS CONSS.


(VI. D)E CONSULIBUS, PRAEFECTIS, MAGIS(T)RIS MILITUM ET PATRICIIS.

                                                                                     1.
    

(IMPPP.) GRA(TIA)NUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. AD SEVERUM P(RAEFECTUM) U(RBI). (U)niversa culmina dignitatum consulatui cedere (e)videnti auctoritate decernimus. Sed ut consulatus (ant)eponendus est omnibus fastigiis dignitatum, in (om)ni etiam curiae senatoriae actu sententia coe(tu), si quis consulatu et praefectura vel culmine mi(lit)ari conspicuus est, pridem consulari praeferen(dus) haud dubio est. Porro si contigerit, ut ad duas has (pra)erogativas etiam patriciatus splendor addatur, [quis] dubitet huiusmodi virum praeter ceteros emine(re? N)eque enim unus tantum honor potest duobus aut (plu)ribus anteferri, dummodo consulatui ex his, quae (de)signatae sunt, dignitas quaecumque societur. DAT. (KAL.) APRIL. ANTONIO ET SYAGRIO VV. CC. CONSS.


VII. DE PRAEFECTIS PRAETORIO SIVE URBIS ET MAGISTRIS MILITUM.

                                                                                     1.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. A(D AM)PELIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Praef(ectos) urbi, p(raefectos) p(raetori)o, magistros equitum (ac) peditum indiscretae ducimus dignitatis, usque a(deo) videlicet, ut, cum ad privatum secesserint vitam, (eum) loco velimus esse potiorem, qui alios promot(ionis) tempore et codicillorum adeptione praecesseri(t. Quo)circa expressum ordinem dignitatum illic potiss(imum) volumus custodiri, ubi intra secretaria extraor(di)nariosque conventus subest ratio visendi salutan(di)ve iudicis. Ceterum in amplissimo curiae nostrae (legi)timoque consessu digestae ordinationibus prisc(is) [obti]neant dignitates. DAT. III NON. IUL. NASONACI, ACC. I[II NON.] SEPT. MODESTO ET ARINTHEO CONSS.

                                                                                     2.

IMPPP. GRAT(IANUS), VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. RESTUT(O P(RAEFECTO) U(RBI).) Quisquis magisterium equitum peditumque suscep(erit) et gesserit ante captam a quoquam praefecturam, (is), cum privatus erit honoremve deposuerit, expraefe(c)tis qui post provecti fuerint praeferatur. Sit igitur sedes prior ante provectis, locus conspectior, decernendi loquendique facultas antiquior, cui est splendor adepti magistratus vetustior. ET CETERA. DAT. VIII KAL. IUL. THESSAL(ONICA) GRA(TI)ANO V ET THEOD(OSIO) I AA. CONSS.


(VIII.) DE PRAEPOSITIS SACRI CUBICULI.

                                                                                     1.
    

(IMPP.) HONORIUS ET THEODOSIUS AA. FLORENTIO P(RAEFECTO) U(RBI). Qui sa(cri) cubiculi nostri fuere praepositi vel nunc esse (co)eperunt vel quos postea sors ad adscendendi huius (gr)adum fastigii devocarit, ea dignitate fungantur, (qu)a sunt praediti, qui eminentissimam praetorianam (ve)l urbanam meruerint praefecturam aut certe mili(ta)rem magisteriam potestatem, ita ut sit inter eos post (de)positas adminstrationes nulla discretio, sive nostrae (se)renitatis adoraturi admittuntur imperium sive (p)ro suo arbitrio sollemnes festivitates et coetus vel sal(u)tationes vel quaelibet alia officia frequentent, ut in (se)dibus et consessu is eis ordo servetur, quem ordo pro(ve)ctionis ostenderit, sub habitu ipsis videlicet consue(to, c)um manifeste decretum sit eum esse qui praeces(se)rit potiorem, vel illum subsequi, quem recentius pro(bav)it examen. Sed ut nos ad hanc promulgationem Ma(c)robi viri inl(ustris) merita provocarunt, ita observationem quoque legis ab eius volumus sumere provectione auspicium, ut, qui ante ipsum fuerunt, sub hac condicione praestituto honore laetentur, ut non suae promotionis tempora ad legis usurpationem resolvant nec praeferri se postulent his, qui praetorianam vel urbanam praefecturam vel militare magisterium post eorum provectionem sortiti sunt, sed perinde habeantur, ac si nunc coeperint, et in eodem ordine permanentes, in quo nunc eos liberalitas nostra constituit provectionis viri inl(ustris) Macrobii tempora metiantur ut ex huius vindicet dignitatis. DAT. VIII ID. NOV. CONST(ANTINO)P(OLI), HON(ORIO) XIII ET THEOD(OSIO) X AA. CONSS.


VIIII. DE QUAESTORIBUS, MAGISTRIS OFFICIO(RUM), COMITE SACRARUM LARGITIONUM ET R(ERUM) [P(RIVATARUM)].

                                                                                     1.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, VAL(ENS) ET GRAT(IANUS) AAA. AD (AMPE)LIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). POST ALIA: Eorum honores, qui sacrario n(os)tro explorata sedulitate oboediunt, hac volumus o(bser)vatione distingui, et quaestor atque officiorum m(agis)ter nec non duo largitionum comites proconsula(rium) honoribus praeferantur. ET CETERA. DAT. III NON. IUL. N(ASO)NACI, ACC. III NON. SEPT. MODESTO ET ARINTHEO CONSS.

                                                                                     2.

IMPPP. GRA(TI)ANUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. RESTUTO P(RAEFECTO) U(RBI). P(OST) ALIA: Qui exquaesturae honore aut efficaci magis(te)rio aut comitiva utriusque aerarii nostri attonito sp(len)dore viguerunt, adclamatione excipiantur solita, n(ec) praetereantur ut incogniti atque, ut non aequand(i il)lis, qui gesserint praefecturas, sed eo observentur c[ul]tu omni coetu omnique conventu. Neque enim impar est (ra)tio meriti, etiam si intervenit dilatio ulla. Quoniam cohaerent is dignitatibus, quae isdem iure debentur, intersit aliquid inter tempora magistratuum vitamque privatam; actus depositi dignitas pares eos viros praestat atque honore consimiles. Quid enim in his quattuor dignitatibus non ex congrua diversitate putamus esse commune? Quod cum ita sit, hos viros haberi volumus, non ut qui meruerint tantum, sed quasi qui gesserint praefecturas, cum non privilegiis temporis praeferantur, sed honoris aequalitate laetentur. DAT. VIII KAL. IUN. THESSALONICAE GRATIANO V ET THEODOSIO I AA. CONSS.


(X. D)E PRIMICERIO ET NOTARIIS.

                                                                                     1.

(IMPPP.)GRAT(IANUS), VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. EUTROPIO (P(RAEFECTO) P(RAETORI)O). Praecipua est nostrae pietatis intentio circa no(tari)orum nomen, atque ideo, si umquam huius ordinis (vi)ri laborem quiete mutaverint vel senectute po(s)uerint seu cum alia dignitate post hanc qualibet usi (su)nt, non omittant prioris vocabulum militiae, sed com(pe)ndium sequentis honoris adsumant. Et si quis of(fi)cio vel praecipue sublimitatis tuae temerarius (ad) census discussiones peraequationes, aliam denique (u)llam rem inquietator extiterit, officium suum norit vel levis culpae offensione detecta gravis mul(t)ae discrimine fatigandum et numerariorum corpus (e)xtincto iniuriae auctore minuendum. DAT. XVII KAL. (I)UL. THESSAL(ONICA) GRATIANO V ET THEOD(OSIO) I AA. CONSS.

                                                                                     2.

(IDEM A)AA. AD VALERIANUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Notariorum primicerios, si, prout eorum voluntas fuerit, de consistorio nostro sine administratione discesserint, non solum vicariis anteponi, sed etiam proconsulibus aequari sancimus, ita ut nihil nisi tempus intersit. Eodem honore atque eodem ordine sequens primicerium tribunus ac notarius perfruetur. Alios porro notarios et tribunos vicariis iubemus aequari ac, si priores id vocari coeperint, anteferri. At vero domesticos et notarios consularibus simili ratione componimus. ET CETERA. DAT. IIII KAL. APRIL., XII KAL. MAII SYAGRIO ET EUCHERIO VIRIS CLARISSIMIS CONSS.

                                                                                     3.

IDEM AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Notariorum primicerium in numero proconsulum habemus, tamquam comitis ei semper fasces cum curulibus dederimus. Praetoria(nos non) longe ab hoc abducimus, ut qui ad tribunatum nom(inis) huius accesserint, Orientis sive Aegypti comi(tivae) videantur infulas consecuti. Tribunos residu(i nomi)nis nemo dubitet vicariis exaequandos et praef(eren)dos his, quos adepti honoris praecesserint; reliqu(os) vero, quos domesticum inter notarios et familiar[es] (no)bis nomen insinuat, parem gradum cum consularibus [ob]tinere sancimus. ET CETERA. DAT. ID. DEC. CONST(ANTINO)P(OLI) SYAGRIO ET E[UCHERIO CONSS.].

                                                                                     4.

IMPP. THEOD(OSIUS) A. ET VAL(ENTINI)ANUS CAES. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ORIENTIS. POS[T ALIA]: Qui ex primiceriis notariorum ad inl(ustrem) meruerint [magis]tri a vigiliis atque laboribus procedere summitatem, m[ini]me redigendi sunt in ordinem ceterorum, qui honorarios meruerint codicillos, quoniam et res ipsa, quod primum locum sint militiae nobilis adsecuti, et publica saepe impleta commoditas numquam otiosos fuisse testatur. ET CETERA. DAT. X KAL. OCT. TOPISO THEODOS[IO] A. XI ET VAL(ENTINI)ANO CAES. CONSS.


XI. DE MAGISTRIS SCRINIORUM.

                                                                                     1.
    

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS VAL(ENS) ET GRA(TIA)NUS AAA. AD AMPELIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). POST AL[IA]: Magistros scriniorum nostrorum praeferri volumus vicariana[e] potestati. ET CETERA. DAT. III NON. IUL. NASONACI, ACC. III NON. SEPT. MODESTO ET ARINTHEO CONSS.


(XII.) DE COMITIBUS CONSISTORIANIS.

                                                                                     1.
    

[IMPP.] ARCADIUS ET HONOR(IUS) AA. SEVERINO P(RAEFECTO) U(RBI). Comasii nos [et] Clearchi virorum spectabilium dignitas admonuit, ut eos, qui tranquillitatis nostrae consis(t)orii dici comites meruerunt, proconsularibus aequari generaliter iuberemus, ut eorum emenso ordine ante omnes alios ipsi vindicent dignitatem. DAT. VII KAL. OCT. CONST(ANTINO)P(OLI) THEODORO V. C. CONSS.


[X]III. DE COMITIBUS ET TRIBUNIS SCHOLARUM.

                                                                                     1.
      

[I]MPP. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. PRISCIANO P(RAEFECTO) U(RBI). Praepositos ac tribunos scholarum, qui et divinis epulis adhibentur et adorandi principis facultatem antiquitus meruerunt, inter quos tribunus etiam sacri stabuli et cura palatii numerantur, si primi ordinis comitivam cum praepositura meruerint et casu ad altiora non pervenerint, deposito sacramenti inter eos, qui comites Aegypti vel Ponticae dioeceseos fuerint, quorum par dignitas est, haberi praecipimus. Sin absque honore comitivae cuiuslibet scholae regimen fuerint nancti, absolutos militia inter eos, qui duces fuerint provinciarum, numerari iubemus. ET CETERA. DAT. XII KAL. APRIL. CONSTANTINOP(OLI) LUCIO V. C. CONS.


XIIII. DE COMITIBUS REI MILITARIS.

                                                                                     1.

IMPPP. VALENTINIANUS, VALENS ET GRATIANUS AAA. AMPE[LIO] P(RAEFECTO) U(RBI). POST ALIA: Qui contemplatione meritorum d(ucto) intra provincias transmarinas strenuissime m(ilite) primi ordinis comitivam fuerint consecuti, ea r(eve)rentia altissimarum dignitatum viris subiungan(tur), ut his locum praestent, qui proconsulatus insign(ibus) adornantur. ET CETERA. DAT. III NON. IUL. NASONNACI M[O]DESTO ET ARINT(HEO) CONSS.

                                                                                     2.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. FLORENTINO P(RAEFECTO) U(RBI). POST ALIA: Neminem militaris corporis virum r[e]vocari ad curiam liceat post primi ordinis comit[ivam,] dummodo tam probata merita sudati diu laboris qu[am] fructum anteacti operis adsequantur. Ceterum si [a] quoquam haec fuerint sine usu prioris militiae ve[l] prima vel sola dedecorando ambitu turpiter impe[tra]ta, quia videntur in fraudem quaesita, non prode[runt.] Diutius tamen repeti non licebit, etiam cum secundi ordinis comitivam praemiis inpetrarit. ET CETERA. DAT. XII KAL. IAN. MEDI(OLANO) CAESARIO ET ATTICO CONSS.

                                                                                     3.

IMPP.HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. PRISCIANO P(RAEFECTO) U(RBI). POST ALIA: Eos, qui sub comitivae primi ordinis dignitate peculiariter ad quamlibet provinciam vel provincias defendendas milite credito auctoritate nostri numinis destinantur, et eos, qui vicem inl(ustri)um virorum magistrorum militum susceperint peragendam, ducibus, qui praeter Aegyptum et Ponticam in aliis provinciis administraverint, adaequamus. DAT. XII KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) LUCIO VIRO CLARISSIMO CONS.


[XV.] DE COMITIBUS, QUI INLUSTRIBUS AGENTIBUS ADSIDE[NT].

                                                                                     1.
    

[I]MPP. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. AD PRISCIAN(UM) P(RAEFECTUM) U(RBI). POST ALIA: [Ad]sessores, qui cum primi ordinis comitiva virorum [in]l(ustri)um in actu positorum sive in provinciis sive in sacro [c]omitatu iuverunt consilia vel iuvabunt, inter eos, qui vica[ri]am praefecturam administrando meruerint, habe[ri] post militiam iubemus depositam, quoniam absur[du]m est primi ordinis comitiva decoratos inferiores [ess]e vicariis sedis excelsae, quorum crescit dignitas, [cu]m vicaria potestate comitis primi ordinis insigni[bus d]ecorentur. ET CETERA. DAT. XV KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) LUCIO V. C. [CONS.].


[XVI.] DE COMITIBUS ET ARCHIATRIS SACRI PALATII.

                                                                                     1.
    

IMPP. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. PRISCIANO P(RAEFECTO) U(RBI). POST ALIA: Archiatros intra palatium militantes si comitivae primi ordinis nobilitaverit gradus, inter vicarios taxari praecipimus, sive iam pridem deposuerunt militiam sive postea deposuerint, ita ut inter vicarios et duces qui administraverint et hos qui comitivam primi ordinis meruerint nihil intersit nisi tempus, quo quis administraverit vel comitivae est indeptus insignia. ET CETERA. DAT. XII KAL. APRIL. CONST(ANTIO)P(OLI) LUCIO V. C. CONS.


XVII. DE COMITIBUS, QUI PROVINCIAS REGU(NT).

                                                                                     1.
      

IMPP. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. PRISCIANO P(RAEFECTO) U(RBI). POST A[LIA]: Silentio non praeterimus hos, qui in administr(atio)ne civili ac provinciae gubernaculis sub iurisdict(ionis) licentia comites quoque primi ordinis esse merue(rint). Nam hos quoque vicariae dignitatis post deposita(m) administrationem privilegiis frui oportet. ET C[ETE]RA. DAT. XII KAL. APRIL. CONSTANTINOPOLI LUCIO V. C. CONS.


XVIII. DE COMITIBUS VACANTIBUS.

                                                                                     1.
    

IMPP. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. EPIFANIO P(RAEFECTO) U(RBI). Nullam [ho]norabiles viri in publicis salutationibus patiantur [in]iuriam neve se illis ullus anteponat, qui primi ordinis comitivam aut pretio impetravit aut gratia. Licet enim unum nomen sit, tamen est meritis aestimandum, eosque solos tempora observare conveniet, qui post probatos labores in nostro palatio comites esse meruerunt. Ac ne inpune ullius temeritas contra statutum nostrum possit audere, decem librarum auri officiis omnibusque, quos salutationis cura constringit, damnum praecipmus imminere. DAT. ID. OCT. RAVENNA HONORIO VIIII ET THEOD(OSIO) V AA. CONSS.


[XVIIII.] DE CONSULARIBUS ET PRAESIDIBUS.

                                                                                     1.
    

[IMP]P. ARCADIUS ET HONORIUS AA. MESSALAE P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Eos, [q]ui consularitatis functi sunt dignitate, comi[t]ibus Italicianorum et Gallicianorum iure praeferimus, si quidem haud exiguus sit titulis meritorum [r]egere et gubernare provincias. DAT. III KAL. OCT. [A]QUILEIA STILICHONE ET AURELIANO VV. CC. CONSS.


[XX.] DE COMITIBUS ORDINIS PRIMI ARTIUM DIVERSARUM.

                                                                                     1.
    

[IM]PP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. PRISCIANO P(RAEFECTO) U(RBI). POST ALIA: Hi, quos aut vulgaris artis cuiuslibet obsequium aut operis publici cura temporalis iniuncta aut rerum publicarum procuratio levis commissa adeo commendarit, ut comitivae primi ordinis dignitate donentur, sciant se inter eos qui consulares fuerint amoto officio quod susceperant nominandos, nisi forte emolumentis contenti, quae tempore militiae perceperunt, spreto nomine et dignitatem consularis viri duxerint respuendam, ne conlationis onus sustineant vel frequentare senatum aliosque huiuscemodi conventus, qui honoratorum frequentiam flagitant, compellantur. ET CETERA. DAT. XII KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) LUCIO V. C. CONS.


XXI. DE PROFESSORIBUS, QUI IN URBE CONSTA(NTINO)POLITANA DOCENTES EX LEGE MERUERIN(T COMITIVAM).

                                                                                     1.
      

IMP. THEODOSIUS A. ET VAL(ENTINI)ANUS CAES. THEOFILO P(RAEFECTO) U(RBI). (Gram)maticos Graecos Helladium et Syrianum, Lati(num) Theofilum, sofistas Martinum et Maximum (et iu)ris peritum Leontium placuit honorari codici[llis] comitivae ordinis primi iam nunc a nostra ma[ies]tate perceptis, ita ut eorum qui sunt ex vicariis [dig]nitate potiantur. Qua in re quicumque alii ad id do[ctri]nae genus, quod unusquique profitetur, ordinati [pro]dentur, si laudabilem in se probis moribus vit(am) esse monstraverint, si docendi peritiam fac(undi)amque dicendi, interpretandi subtilitatem, cop(iam) disserendi se habere patefecerint et coetu amp(lis)simo iudicante digni fuerint aestimati, qui in me[mo]rato auditorio professorum fungantur officio, hi quoque, cum ad viginti annos observatione iug(i) ac sedulo docendi labore pervenerint, isdem, quibus praedicti viri, dignitatibus perfruantur. DAT. ID. MART. CONSTANTINOPOLI THEODOSIO AUG. XI ET VALENTINIANO CAESARE CONSS.


[XXII.] DE HONORARIIS CODICILLIS.

                                                                                     1.

[IMP. C]ONSTANTINUS A. AD SEVERUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Si quis iudicio nos[tr]o se adeptum codicillos adstruxerit et idem vel su[pe]rna codicillorum inpressio vel scribtura adstipuletur interior, tamen si ad hoc pecuniam constabit speratam, nihilominus reiectus in plebem, quo plus extorquere conatus est, abdicetur. Hos enim solos, qui intra [p]alatium versati sunt vel adminstrationibus functi, [ad] honores excipi oportebit ceteris cunctis exemptis et [cu]riis restitutis. Si qui tamen bonorum virorum suffra[gio] nulla data pecunia vel provinciae legatione suscep[ta] nostris sunt obtutibus inlustrati, hi duumviratus, curas, [fla]monium provinciae lucrati cetera munerum publi[c]orum obire non abnuant. Qui vero coemptis procurationum adminstrationibus post lucra de fisco captata vacationem meruerunt, sive perfectissimi sunt sive inter egregiorum ordinem locumque constiterint, decuriones nominentur. Quibus illi quoque addendi sunt, qui neque ex administrationibus sunt et tamen ut perfectissimi delitescunt. DAT. X KAL. FEB. SIRMIO, ACC. NON. APRIL. CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.

                                                                                     2.

IMP. CONSTANTIUS A. ACONIO VIC(ARI)O AFRICA(E). Ab honoribus mercandis per suffragia vel qualibet ambitione quaerendis certa multa prohibuit. Cui addimus, ut quicumque fugientes obsequia curiarum umbram et nomina adfectaverint dignitatem, tricenas libras argenti inferre cogantur, manente illa praeterea inlatione auri, qua perpetua lege constricti sunt. P(RO)P(OSITA) V KAL. DEC., ACC. XVII KAL. IAN. THAMUGADI URSO ET POLEMIO CONSS.

                                                                                     3.

IDEM A. AD MARCELLINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Cuncti qui per suffragia praesidum aut rationalium adepti sunt dignitatem, [a iu]dicibus iniuncta protinus exsequi debent. Nam si s(aepe) de palatio serenitatis nostrae ad exactiones mi(ttun)tur neque his honor, in quo sunt positi, opem praeste(t uti)litate publica praevalente, tanto magis opor(tet) iussis obsequi, parere praeceptis, inservire (man)datis eos, qui dignitatis fructum, antequam (me)rerentur, adepti sunt, praesertim cum et statu(m) suarum noverint civitatum et nullius exaction(is) rationem ignorent. Illos autem ad huiusmodi o(ffi)cia minime devocari oportet, quicumque in re p(ubli)ca provinciarum adsecuti sunt debitas dignita(tes) et per administrationis seriem atque actus i(n sum)mo splendore versati sunt. DAT. III KAL. IUL. ACINDY(NO) ET PROCULO CONSS.

                                                                                     4.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, VALENS ET GRAT(IAN)US AAA. AMPELIO P(RAEFECTO) U(RBI). POST ALIA: Qui contemplatione meritorum honor(a)rios magisterii equitum adepti sunt codicillos ea reverentia altissimarum dignitatum viris subiungantur, ut his locum praestent, qui proconsulatus insignibus adornantur. ET CETERA. DAT. IIII. IUN. NASONNACI MODESTO ET ARINTHEO CONSS.

                                                                                     5.

IMPPP. GRA(TIA)NUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. AD VALERIANUM P(RAEFECTUM) U(RBI). POST ALIA: Omnes, qui extra palatium constituti codicillis proconsularibus vel epistulis vicariorum vel insignibus consularium emendicatis atque adsimulaticiis vestiuntur, his, quos adminstratio vel militia provexit, volumus esse postpositos. DAT. IIII KAL. APRIL. MED(IOLANO) SYAGRIO ET EUCHERIO VIRIS CLARISSIMIS CONSS.

                                                                                     6.

IDEM AAA. FLORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Officiis publicis atque militiae (m)uneribus expertes, quos habent secretae quietis um(b)racula, quibus honorum omnium species suffragio (e)st magis parta quam merito, inter se potius volumus de tempore agitare discrimen quam cum his alla usurpatione coniungere, quos non adumbratis honoribus, sed in actu positis immortalitati coniunximus. DAT. ID. DEC. CONST(ANTINO)P(OLI) SYAGRIO ET EUCHERIO CONSS.

                                                                                     7.

(IDEM) AAA. POSTUMIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. In honoribus hunc ordinem volumus custodiri ne singulorum quorumque codicillariae dignitates his, qui insignia adminstrationis gesserint, praeferantur scilicet ut, quoniam sublimis apicem praefecturae ordo proconsularium sequitur dignitatum, quisquis vicariae potestatis administratione perfunctus ex praefectis impetraverit codicillos, intellegat sibi omnimodis non usurpandum, ut inter eos, qui gestae gaudent amplitudine praefecturae, ordinem salutationis officiumque praesumat, sed inter proconsulares viros, qui tamen eiusdem potestatis securem meruerint fascesque susceperint, in publicis officiis rite praebendum locum sibi patere cognoscat, his tamen anteferendum se, qui impetratis forte proconsularibus codicillis absque administrationis privilegio imaginarias tantum atque honorarias meruerint dignitates. Et id quidem circa illos censemus esse servandum, qui vicarias gesserint potestates. Ceterum quisquis ex numero ordinariarum potestatum, seu consularis administrationis seu nominis praesidalis, ex praefectis aut etiam ex proconsulibus honorarios impetraverit codicillos, praestitutum in deferendis obsequiis ordinem post eos sibi inte(lle)gat esse servandum, qui administrando vica(rias) gesserint potestates; hac tamen, quantum ad or(di)nariarum potestatum spectat meritum, discre(ti)one servata, aut his, qui praesidalis adminis(tra)tionis gesserint dignitates, seu epistulas ex vic(ari)is sive ex proconsulibus seu, quod adpeti intempe(sti)vius solet, ex praefectis meruerint codicillos, c(es)sante omni ambitionis studio, debeat anteferr(i, qui) perfunctae privilegio administrationibus susc(eptas) in provinciis consularitatis gesserit dignitates. M(e)mor quisque tamen honorum, memor quisque merit(orum) ex his, qui qualibet administratione perfuncti s(unt), eum gradum honorariae aditionis petat, quem p(ro)ximiore confinio loco ordinis sui cognoscit esse contiguum. Quod si quis neglexerit ordinem con(s)titutum vel amplius in hisdem honorariis dign(i)tatibus usurpandum inpetrandumque crediderit, qua(m) proprii loci ratio et forma permittit, sciat se non solum eo, quod contra legem impetraverit, esse privandum, sed viginti quoque auri lib(ris) multandum. DAT. IIII KAL. IUN. CONST(ANTINO)P(OLI) MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.

                                                                                     8.

IMP. THEOD(OSIUS) A. ET VAL(ENTINI)ANUS CAES. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Lege avita probatum est, si quis per gradus quo ordini competentes impetratis honorariis codicillis ad summum praefecturae pervenisset usque fastigium, non praerogativa temporis uteretur nec adversus eum, qui indeptus insignia magistratus re ipsa quod meruisset inplesset, quia intervallo fuisset forte praegressus aut praevenisset ima(gi)nario eandem, quam ille actu inlustravit, apice (di)gnitatem, sibi crederet adrogandum, sed modis (o)mnibus sciret se in officiis publicis ei postferendum, qui eundum locum positus in potestate gessisset. [H]oc nos quoque volumus custodiri, ne quis sibi adpetat, sive imaginarios sive inter agentes codicillos acceperit, ut ei qui egerit ratione temporis praeferatur. Quin et de consistorianis comitibus hoc nobis universi placere cognoscant, ut his, qui vel absentes sunt facti vel testimonialibus tantum adepti sunt dignitatem, praecedant qui admitti intra consistorii arcanum meruerunt et actibus interesse et nostra adire responsa, praeterquam si de aliquibus professionum et militiae meritis scriniorumque sacrorum emensis sudoribus lege specialiter est statutum, quod et avi nostri sanctio promulgavit et nostra mansuetudo constituit. Ita ut omnibus conventibus, officiis atque consessibus legem executioni tradi tua celsitudo provideat, id est ut prior sit semper ille, qui loci sui adminstratione perfunctus est nec umquam honor delatus ex debito ei qui ad similitudinem tribuitur comparetur. Nemo igitur sibi arbitretur annorum adnumeratione plaudendum, quod inter eos tantummodo valere decernimus, qui se aut actibus subsecuntur aut codicillorum parili imagine fulciuntur. Non alias adspiraturo quoquam ad consistorianorum comitum dignitatem, nisi ad eius claritudinem viam sibi ex constitutionis avitae norma praestruxerit. DAT. X KAL. OCT. TOPISO THEODOSIO A. XI ET VALENTINIANO C. CONSS.


XXIII. DE DECURIONIBUS ET SILENTIARIIS.

                                                                                     1.

IMPP. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. URSO P(RAEFECTO) U(RBI) ET AURELIANO [P(RAEFECTO) P(RAETORI)O] OR(IENTIS) ET STRATEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ILL(YRICI). Decuriones nostri palatii (post) emensum fidelitur obsequium, post deposita sa(cra)menta militiae, ex quo haec sanximus, inter eo[s,] qui ex ducibus sunt, tamquam et ipsi administrave[rint], esse praecipimus in adoranda nostra serenitate, u[t in] salutandis administratoribus et reliquis praedicti (ho)noris privilegiis, sed ita, ut in amplissimo et venera[bi]li ordine inter allectos et immunes a senatoriis di[s]tributionibus habeantur nec describtio glebalis eos [in] eo adtineat. DAT. PRID. KAL. NOV. CONST(ANTINO)P(OLI) HONOR(IO) X ET THEOD(OSIO) VI [AA. CONSS.]

                                                                                     2.

IDEM. AA. VENANTIO P(RAEFECTO) P(RAETORIO). Unusquisque decurio vel silentiar(ius,) sive post hanc militiam honoratam quietem elegisse fuerit adprobatus sive ad superiorem gradum successu meliore transcenderit, nihil, quod honoratis pro rerum necessitate iniungitur, cogatur exsolvere; sed a tironum et equorum praestatione habeantur immunes, nudam conlationem quae plerumque poscitur solvant, nihil his ulla potestas iniungat aut necessitas inponat. DAT. VII ID. MART. RAV(ENNA) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.

                                                                                     3.

IMPP. THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA. FLAVIANO P(RAEFECTO) P(RAETORIO). Decurionibus et silentiariis vel his, qui post hanc militiam honoratae quietis otio perfruuntur vel ad superiorem gradum successu meliore transcendunt, omnia privilegia, quae iam dudum divorum principum iudicio meruerunt, legis istius praeceptione noveris esse firmata. Illa quoque, quae prioribus indultis omissa videntur, adicienda esse censemus, ne angarias vel parangarias sive paraveredos ulla eis am(pl)issimae praeceptionis inponat auctoritas. A sor[di]dis quoque muneribus, excoctione calcis et superin(di)cticiis titulis, non praeiudicatura quacumque gene[r]alitate pragmatici, peculiari eos beneficio esse iu[be]mus alienos, permissa veniendi ad comitatum licentia praeter evocatoriae securitatem, et multa X librarum auri iudicibus provinciarum eorum(qu)e officiis infligenda, si statuta numinis nostri (cr)ediderint esse temnenda. DAT. VIIII KAL. APRIL. RAVE(NNA) [AE]TIO ET VALERIO CONSS.

                                                                                     4.

[IDEM AA.] DARIO VIRO INL(USTRI) P(RAEFECTO) P(RAETORI)O OR(IENTIS). Decurionum et silentiariorum meritis provocati conlata in eos beneficia, quae dominus ac filius noster Valentinianus semper Augustus erga eos contulit, confirmamus, specialibus eosdem privilegiis honorantes, ut eorum videlicet possessiones nullas angarias sive parangarias vel etiam paraveredos alicuius calumnia dare cogantur nec sordidis sint adstricti muneribus. Omni quoque eos excoctione calcis, omni superindicti gravamine liberamus, licentiam post militiam tribuentes ut, ubi eis fuerit visum, etiam accedendi ad sacratissimum comitatum habeant facultatem provinciarum rectoribus eorumque apparitionibus denarum librarum auri dispendio feriendis, si mansuetudinis nostrae statuta violare temptaverint. His addimus, ut, cum optatam quietam acceperint et inter senatores coeperint numerari, honore curiae sine aliqua functione laetentur immunitatisque gaudio plena dignitatis (lae)titia potiantur, nec praetoriano nomine pulsandi nec glebali onere praegravan[di], sed ut dignitatem solam habeant ex senatu. D(omos) quoque eorum vel in hac sacratissima urbe vel (in) qualibet alia positas civitate immunes ab om(ni) hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine (vin)dicamus: sub hac videlicet definitione, ut trigi(n)ta tantummodo numero haec privilegia cons(e)quantur, decuriones quoque tres, quos numqua[m] plures fieri inveterata consuetudo permisit. (Sed) eos tum demum potiri decernimus benefici(is su)pra scribtis, cum continuos tredecim anno(s in)culpatas excubias peregerint. Inl(ustris) auctoritas [tua] statuta nostrae clementiae edictis proposit[is] ad omnium notitiam faciet pervenire. DAT. XVI[I] KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) POST CONSULATUM ISIDORI ET SENATORIS VV. [CC.].


[XXIIII.] DE DOMESTICIS ET PROTECTORIBUS.

                                                                                     1.

[IMP.] IULIANUS A. SECUNDO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Scias senum capitum domesticis per singulas quasque scholas, quinquagenis iussis in praesenti esse, iuxta morem debere praes[t]ari, ceteris, qui ultra numerum in praesenti esse voluerint, neque annonarias neque capitum esse mandandum, sed omnes cogendos ad plurimos suos ac ter[r]as redire. DAT. XV. KAL. SEPT. ANTIOCHIAE MAMERTINO ET NEVITTA CONSS.

                                                                                     2.

[IM]PP. VALENTINIANUS ET VALENS AA. AD SEVERUM COM(ITEM) [D]OMESTICORUM. Domesticorum filios vel propin[qu]os parvos vel inpuberes domesticorum coetibus [ad]gregamus, ita ut non solum matriculis inseran[t]ur, verum etiam annonarum subsidiis locupletentur. Quaternas etenim annonas eos, quos armis gestandis et procinctibus bellicis idoneos adhuc non esse constiterit, in sedibus iubemus adipisci his condicionibus, ut annonae, quae amplius insumuntur vel per tractorias deferuntur, recidantur. DAT. XIIII KAL. SEPT. DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     3.

IDEM AA. AD SEVERUM COM(ITEM) DOMESTICORUM. Sicuti variis itineribus protectorum domesticorum schola comprehensos ad eam venire perspicimus, ita etiam sportularum diversa esse debebit insumptio. Grave enim admodum est viros post emensum laborem, qui nullius rei cupidiores fuere quam gloriae, huiuscemodi erogationibus fatigari; eos tamen penitus solummodo inter quinos et denos solidos sportularum nomine primatibus distribuere praecipimus. Eos autem, qui vel suffragio vel poten[tium] gratia sacrum purpuram adorare pervene[rint], quinquagenos solidos volumus insumere. DAT. [XIIII] KAL. SEPT. MED(IOLANO) DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     4.

IMPPP. VALENTINIANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. AD EUSIG(NIUM) P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Domestici ac protectores osculandi, cum salut(a)verint, vicarios tui culminis habeant potestatem. P(o)ena enim sacrilegii similis erit, si his honorificenti(a) non deferatur, qui contingere nostram purpura(m) digni sunt aestimati. DAT. PRID. NON. MART. MED(IOLANO) VAL[ENTINIANO] A. III ET EUTROPIO CONSS.

                                                                                     5.

IDEM AAA. ADDEO COM(ITI) DOMESTICORUM. Omnes, qui do[mes]ticorum iniuncti nomini numquam nostris ob[sequi]is inhaeserunt neque certis quibusque officiis deput[ati pu]blicas exsecuti sunt iussiones, protinus matriculi[s] eximantur. Deinde hi, qui amissam militiam nos[tro] iudicio receperunt, si quidem post unius anni sive [bi]ennii spatium loco sunt pristino restituti, in suo ordin[e] permanentes fructum beneficii non amittant. Sin [v]ero longo post tempore ambitione atque suffragiis ut rursus sociarentur enisi sunt, ita novissimorum numero iungantur, non ut nunc sternantur extremi, se[d] ut eum unusquisque optineat locum, in quo esse eo tempore potuit ultimus, cum esset post biennium restitutus. DAT. PRID. KAL. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) THEODOSIO A. III ET ABUNDANTIO VIRO CLARISSIMO CONSS.

                                                                                     6.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. ADDEO COM(ITI) ET MAG(ISTRO) UTRIUSQUE MIL(ITIAE). Divale praeceptum, quod supplicantibus domesticis dudum devotissimis laboriosos praetulit otiosis et abuti prohibuit temporis privilegio eos, qui sibi potius [qu]am rei publicae omni militiae suae tempestate vi[xi]ssent, erga protectores quoque valere praecipimus [a]c volumus inconcussum aeternumque durare, ut [s]emper renovari possit. Inl(ustris) itaque auctoritas tua et [e]os militia solvere non morabitur, quos nihil umquam vel necessitatibus nostris vel expeditionibus bellicis profuisse constiterit et his locum priorem auctoritate huius legis decernat, quos viderit otiosis oportere praeferri. DAT. V NON. OCT. CONST(ANTINO)P(OLI) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                     7.

[IM]PP. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. EPIFANIO P(RAEFECTO) U(RBI). Domestici atque [pro]tectores cum primum ad decemprimatus gra[du]m ordine militiae temporis prolixitate pervenerint, statim sibi praeter primicerium decem sequentes senatoriam vindicent dignitatem seque cum allectione clarissimos nostro iudicio gratulentur, recedentibusque proceribus succedens sibi per matriculae ordinem usque ad praescribtum modum vindicet, quisquis accedit. Ad nullas praeterea senatorii ordinis vocentur expensas, quibus non ambitio, sed meritum et nostrum spontaneum cognoscitur iudicium detulisse. DAT. VI KAL. IAN. RAV(ENNA) CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.

                                                                                     8.

IDEM AA. MONAXIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Devotissimis domesticis, quos nobis, ut indicio nominis apparet, familiarius militando......optatam protulimus sanctionem, ut prater primicerios decem primi eorum, cum ad memoratum decemprimatus gradum pervenerint, statim clarissimo nomine decorentur ut inter allectos velut exconsulares habiti senatoria se praeditos gaudeant dignitate, ad eundem clarissimatus honorem sequentibus, cum priores exierint, accessuris, ita tamen, ut immunes (sena)toriis functionibus penitus habeantur. DAT. XV KAL. (DEC.) CONST(ANTINO)P(OLI) THEODOSIO A. VII ET PALLADIO CONSS.

                                                                                     9.

IDEM AA. MONAXIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Devotissimos protectores, qui ar(ma)tam militiam subeuntes non solum defendendi (cor)poris sui, verum etiam protegendi lateris nostri sol(lici)tudinem patiuntur, unde etiam protectorum nom[en] sortiti sunt, inglorios esse non patimur, sed ut devo(tis)simis nuper protectoribus domesticis, ita his quoque (hono)rem congruum condonamus, ut praeter primicer(i)[u](m) decem primi eorum clarissimatus dignitate f(ulcian)tur et per ordinem primis exeuntibus qui ad decem pr(i)morum numerum vocante gradu subierint, conti(nuo) cum ipsa loci accessione clarissimatus sibimet (vin)dicent dignitatem et in amplissimo ordine inter all(ec)tos velut ex consularibus habeantur, nullis senatoriis muneribus adstringendi. DAT. XV KAL. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSI)O A. VII ET PALLADIO CONSS.

                                                                                     10.

IMPP. THEOD(OSIUS) ET VAL(ENTINI)ANUS AA. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Praeter primic(e)rios protectorum domesticorum decem primi scholarum, cum ad huius vocabuli dignitatem devote ac strenue militando pervenerint, statim clarissimatus honore decorati inter allectos veluti ex consularibus esse mereantur, ita ut et a senatoriis functionibus penitus habeantur immunes nulloque extrinsecus onere praegraventur, ceteris quoque, ubi egressis prioribus ad praedictum suo ordine munerum locumque conscenderint, privilegiis paribus honorandis. DAT. XVII KAL. APRIL. HIERIO ET ARDABURE CONSS.

                                                                                     11.

IDEM AA. HELIODORO P(RAEFECTO) U(RBI). Constantinopolitani amplissimi (co)etus consensu nostroque iudicio domestici decursis (gr)adus stipendiis sub eo sint genere senatores, ut pri(m)icerius quidem post acceptum tribunatum inter eos (dig)nitate potiantur, qui ducatum agere meruerunt, alii (v)ero, qui decursis stipendiis ab eodem decem usque (nu)mero subsequuntur, his quibus iam ante decretum est (dig)nitatibus perfruantur, sed ita, ut inter eos sine du(bio) censeantur, qui immunitatem sibi laboribus redem(er)unt. Ut fructus domesticis impio termino conse(qu)enti, etiamsi mortalitas intervenerit, perire non (pos)sint, sed quodammodo superstes illis solacii ser(vet)ur occasio ac, si primicerii limen ingressi in ip(sa d)esideratae spei longa expectatione fructus in[te]rruperit fati necessitas, non statim qui praecer(p)at eos, quem vocat secundus ordo succedat, sed liberis successoribusque tantum gradu venientibus agnatorum, quorum maxime cura emolumentorum perceptione gaudebat, residui temporis usque ad annum quae debentur, sollemniter colligantur. DAT. III ID. IUN. CONSTANTINOPOLI VALERIO ET AETIO VIRIS CLARISSIMIS CONSS.


XXV. DE PRAEPOSITIS LABARUM.

                                                                                     1.
      

IMPP. HON(ORIUS) ET THEOD(OSIUS) AA. MONAXIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Qui e(x devo)tissimis domesticorum scholis praepositi lab(arum) nostro iudicio et stipendiorum sudoribus prom(oven)tur, ad similitudinem decem primorum dom(estico)rum clarissimi sint inter allectos, ita ut ex con(sula)ribus habeantur. Nam et senatorio nomine et inm(unita)te digni sunt, quos nostri lateris comitatis inl(ustrat). DAT. III ID. NOV. CONSTANTINOPOLI THEOD(OSIO) A. VII ET PAL(LADIO CONSS).


XXVI. DE PROXIMIS, COMITIBUS DISPOSITION(UM) CETERISQUE, QUI IN SACRIS SCRINIIS MILITA(NT).

                                                                                     1.

IMP. IULIANUS A. AD SECUNDUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. In rebus prima militia est, secundus in litterarum praesidiis pacis ornatus. Ideoque scriniorum nostrorum merita perpendentes secundum eis in privilegiis locum tribuimus, ut omnes, qui quindecim annis in scriniis laboraverunt memoriae ac dispositionibus epistularum ac libellorum, licet patre vel avo ceterisque maioribus curialibus orti ac proditi sint, tamen ab omni hac necessitate habeantur immunes nec ad curiam (dev)ocentur. DAT. VII KAL. OCT. ANTIOCHIAE, ACC. V ID. NOV. **ISIS MAMERTINO ET NEVITTA V. C. CONSS.

                                                                                     2.

(IMPP)P. GRA(TI)ANUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. AD VALERIANUM (P(RAEFECTUM) U(RBI)). Clarissimos viros proximos scriniorum et magis(tr)os dispositionum vicariorum ordini copulamus, ita (ut) haud prior aliunde provectus palatinis honorariis (pra)eferatur, ut prius e palatio cum huiusmodi dignita(te di)missus priorem locum aliis post, etiam vera admi(nis)tratione, venientibus sortiatur. DAT. IIII KAL. APRIL. MED(IOLANO) (SYA)GRIO ET EUCHERIO CONSS.

                                                                                     3.

(IDEM AAA. A)D HYPATIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Obsecundatoribus sacrorum scri[ni](or)um, quorum mentibus ingeniisque committimus, quid(qui)d in alios quoque perennium saepe proferimus sanc(tio)num, equorum ad militare subsidium ab honoratis proxime venire iussorum missam facimus. Nullis igitur vel aetate praesenti vel in relicum tale si quicquam emerserit, aut equorum oblationibus aut quibuscumque praeterea de collativo omnium postulatis parere cogantur. DAT. XVIII KAL. IAN. PATAVI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     4.

IDEM AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Proximos memoriae, epistularum ac libellorum ita vicariorum honore cumulamus, ut inter eos merito dignitatis habeantur, qui pro praefectis dioeceses sibi creditas temperarunt, ex eo tempore, ex quo eos splendor indepti proximatus ostentat, insequentibus praeponendi, qui vicarias postea adminstraverint. DAT. PRID. KAL. MAI. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO NOBILISSIMO PUERO ET EVODIO CONSS.

                                                                                     5.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. CONSTANTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. In sacris scriniis nostris militantes ordinarii iudices a salutatione non arceant, etiam inviti in consessum accipiant, scituris vel principe vel cornicul(ario) vel capitibus (officii ternas libras auri ex suis facultatibus) eruendas, si consistorium nostr(um) saepe ingredientibus secretarii iudicum n(on) patuerit ingressus aut reverentia non fu(erit) in salutatione delata aut sedendi cum iudice so(cie)tas denegata. DAT. VI ID NOV. TREVIRIS TIMASIO ET P[RO]MOTO VIRIS CLARISSIMIS CONSS.

                                                                                     6.

IMPP. ARCAD(IUS) ET HONORIUS AA. HOSIO MAGISTRO OFFICIO[RUM.] De his, qui in sacris . . . . . scriniorum proximi transacto [bien]nio conquiescant dentque locum ceteris, qui ad cup[itum] gradum pervenire festinant. Eos sane, qui ante ho[c] statutum in locis memoratis inventi sunt, ad me[tas] trienni concedimus pervenire. DAT. XV KAL. FEB. A[R]CADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     7.

IMPP AA. CAESARIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Privilegia, quae divae memoriae Iulianus in sacris scriniis militantibus tribuit, et illum honorem, quem augustae memoriae Val(entini)anus isdem detulit, confirmantes, scilicet ut ingrediendi sponte sine ullo nuntio secretarium iudicantum, considendi etiam iudicibus habeant potestatem, id etiam nostra moderatione decernimus, ut XX anni[s] in militia scriniorum memoriae epistularum libellorumque versatus consularis inter allectos dignitate cumulatus abscedat eumque honorem vel aput rectorum vel in coetu amplissimi senatus obtineat. Ita autem eos post militiam esse volumus otiosos, ut ab omni publica molestia habeantur immunes nec iniungendi quicquam quis in eos habeat postestatem. DAT. XVI KAL. MART. CONST(ANTINO)P()OLI) ARCAD)IO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     8.

[IDEM AA.] CLAUDIO P(RAEFECTO) U(RBI). In scriniis palatii militantes post vigin(ti a)nnos transactae militiae si discedendum sibi esse (decr)everint, consulari honore fulti inter allectos (h)abeantur huncque honorem dignitatis in senatu (t)eneant, qui exconsularibus deferri consueverit, nec eos quisquam iniungendo aliquid vel iubendo possit ab impertito otio separare. DAT. XV KAL. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     9.

[IDEM] AA. CAESARIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. INTER ALIA: His, a quibus dispositionum nostrarum norma seriesque servatur, eadem privilegia honoresque peractae militiae tribuimus, quae scriniorum nostrorum meritis nuper praecepimus custodiri. DAT. VI ID. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) CAESARIO ET ATTICO CONSS.

                                                                                     10.

IDEM AA. CAESARIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ad similitudinem proximorum, qui in scriniis militantes comitum dignitatibus adornantur, ii quoque, qui priores in scrinio dispositionum fuerint et comitis acceperint dignitatem, ex eo die, quo promoti in scriniis fuerint, eorum numero socientur, qui potestates vicarias perceperunt, scilicet ut a Nestorio viro clarissimo, qui nunc in loco memorato versatur, dignitatis huius sumatur exordium. DAT. VIIII KAL. IUL. CONSTANTINOPOLI CAESARIO ET ATTICO CONSS.

                                                                                     11.

IDEM AA. HADRIANO MAG(IS)TRO OFFICIORUM. Per omnia scrinia nostra singulis annis emensis qui sunt in capite constituti uno anno teneant proximatum, locum per ordinem succedentibus dantes, manente penes eos nihilominus dignitate, quam divus pater noster huius ordinis viris singularis meritorum arbiter dedit, scilicet ut quicumque ex proximo post stipendia tandem acta discesserit, vi[c]ariis conferatur, ac si eam ipsam egerit dignitat[em], integris omnibus privilegiis, quae cunctis scriniis o[mnes] retro principes diversis legibus praestiterunt. Atque [ut] nulla posthac de statuto tempore possit esse con[ten]tio, genuinus natalis nostri dies quotannis comi[tivam] proximatus mansura in longum aetate celebrabi[t], ut expeti ambitione non possit, quod laboris praemi[um] speciali munere aestimavimus. DAT. III NON. IUL. ME[D(IOLANO)] CAESARIO ET ATTICO CONSS.

                                                                                     12.

IDEM AA. CLEARCHO P(RAEFECTO) U(RBI). Omnes, qui ex proximis veneran[do] coetui senatus fuerint adgregati, sive ii de scrinio [me]moriae sive epistularum vel libellorum sive dispositi[o]num comites fuerint, ad septenos dumtaxat annu[os s]olidos teneantur nullaque extrinsecus conlatione vexe[n]tur nec molem promissionis nec scribtionis iniuriam perhorrescant. DAT. PRID. ID. SEPT. CONST(ANTINO)P(OLI) VINCENT(IO) ET FRAVITO CONS[S].

                                                                                     13.

IDEM AA. ET THEODOSIUS A. Sicut iampridem a praetura imm[u]nitatem tribuimus his, quos post emeritam in armis militiam ad honorem ducatus nostrae serenitatis provexit iudicium, ita nostrorum scriniorum proximi etiam deposita militia praeturae immunitate potiantur. DAT. VIII KAL. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO VII ET THEOD(OSIO) II AA. CONSS.

                                                                                     14.

IDEM AAA. EPIFANIO P(RAEFECTO) U(RBI). Quamvis innumeris legibus scriniorum gloria decoretur, iubemus tamen, ut primo omnium sit eorum secura possessio ab omnibus sordidis muneribus excusata, superindictum non timeant, venalicium non petantur solumque canonicae indictionis praestent tributum, glebalis auri solutionem nesciat labore dignitas conquisita, extraordinarium munus ignoret nec ullam temonis patiatur iniuriam, (eq)uorum tironumque praestationem nullus agnos(ca)t, qui honorem proximi et comitivam primi dispo(si)tionum longi temporis sudore quaesivit. Et haec (qu)idem patrimoniis censuimus deferenda, quibus [o]mnia inlibata servamus, quaecumque divi genito[ri]s nostri et cunctorum principum statuta detu[l]erunt. Ipsis vero veniendi ad comitatum liberam [l]icentiam perpetuamque praestamus nec in eorum personis expectari augustam praecipimus iussionem. Quod autem omnibus constat deferri, adiectu alterius dignitatis perire non patimur, ut, etiamsi prosperioris fortunae iudicio ad honoris ornamenta processerint, vetera tamen eis scrinii labore privilegia quaesita serventur et integrum circa eos eorumque facultates semper maneat, quod anterioris aetatis industria conquisivit. ET CETERA. DAT. ID. OCT. RAV(ENNA) HONORIO VIII ET THEOD(OSIO) II AA. CONSS.

                                                                                     15.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. MELITIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quotiens equorum aliarumque rerum procedit indictio, in sacris scriniis militantes immunes ac segreges habeantur, ita ut neque in militia neque post militiam huius sollicitudinis molestiam sustineant, quibus exceptis circa alios, cum ratio flagitaverit, indictio postulabitur; scientibus iudicibus eorumque apparitionibus decem librarum auri multa se subiciendos, si ab eorum in futurum conventionibus non temperarint. DAT. XVI KAL. DEC. RAV(ENNA) VARANE V. C. CONS.

                                                                                     16.

IDEM AA. FAUSTINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Peculiari praeceptionis nostrae favore praestamus, ut in scriniis memoriae epistularum libellorumque ab exceptoribus usque ad mello proximos dignitatem clarissimorum hono(rem)que percipiant, et sicuti reliqui, qui in isdem scrin(iis mi)litant liberum cum ordinariis iudicibus ingressu(m in se)cretarium consessumque habere legibus meruer(unt,) ii quoque, in quos hanc stipendiorum meritis clari(ssima)tus conferimus dignitatem, cum spectabilibus etiam s(ese) habere reverentiam recognoscant, ut consede(ndi) ingrediendique secretarium sciant a nobis licen(tiam) contributam, sub multae interminatione, quam o[f]ficio sanctio dudum indulta constituit. DAT. VIII ID. IA[N.] RAV(ENNA) LUCIO V. C. CONSS.

                                                                                     17.

IDEM AA. EUSTATHIO VIRO INL(USTRI) QUAESTORI ET HELIONI VIRO INL(USTRI) MAG(IST)RO OFFICIORUM. Pro biennio annum solum age(re) deinceps decernimus eos, qui in tribus scriniis memoriae epistularum libellorumque ordine ac merito st(i)pendiorum ad gradum pervenerint proximorum. Sed inter cetera privilegia, quae divalibus beneficiis sacris scriniis adtributa sunt quaeque salva atque intemerata in perpetuum manere decernimus, ut eorum, qui potestatem vicariam administraverint, pro tenore veterum et nostrarum sanctionum hi, qui proximatum egerint, honore censeantur. Secundi etiam ordinis comitivae codicillos accipiant, cum eum locum nancti fuerint, in quo hactenus tertiae comitivae gradu fruebantur, ita ut ex lege iam debitos atque sollemnes codicillos genuino die natalis meae clementiae in posterum, dum agunt proximatum, singulis quibusque annis accipiant, post depositum actum inter eos, qui vicariam potestatem egerint, honorandi. Quam legem secundum ipsorum petitionem prae[te]r tres melloproximos, id est Benagium, Hypatium [et] Theodorum, circa omnes alios valere praecipimus. [D]AT. VIII ID. FEBR. CONST(ANTINO)P(OLI) THEODOSIO A. VII ET PALLADIO CONSS.

                                                                                     18.

[IM]PP. THEODOSIUS ET VAL(ENTINI)ANUS AA. ACACIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Tam proximo scriniorum quam comiti dispositionem pro dela[t]a eis comitivae secundi ordinis dignitate vestem ex in[te]gro in posterum praeberi tua celsitudo disponat. DAT. VII KAL. DEC. CONST(ANTINO)P(OLI) DD. NN. THEODOSIO XII ET VAL(ENTINI)ANO II PP. AA. CONSS.


XXVII. DE AGENTIBUS IN REBUS.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTIUS A. AD P(RAEFECTOS) P(RAETORI)O. POST ALIA: De agentibus in rebus si quis annos viginti transierit in obsequio, minime eum ad curiam revocari. Quod et circa scrinia nostra et cancellarios et largitionales et officiales comitum rerum privatarum volumus observari. ET CETERA. DAT. VIII ID. MART. CONSTANTIO A. VII ET CONSTANTE CAES. CONSS.

                                                                                     2.

IMP. IULIANUS A. SECUNDO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ex his, qui in palatio agentes in rebus militaverint, post tertium annum militiae nemo curiae tradatur, nec ille, qui in consulatu meo quarto missione donatus est. P(RO)P(OSITA) BERYTO PRIDIE KAL. MART. IULIANO A. IIII ET SALLUSTIO CONSS.

                                                                                     3.

IMPPP. GRA(TI)ANUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. AD FLORUM [MAGIS]TRUM OFFICIORUM. Non plures in aliquem gradum [ho]noris ascendant, quam quantos singuli quique an[ni ex] agentum in rebus schola ad finem emeriti laboris [duc]tant, ita dumtaxat, ut per singulos gradus binor[um] nobis tantum addendorum extra ordinem servet[ur po]testas, quorum eximius labor ut vim hanc legis exced[a]mus extorserit: quod quidem servandum usque ad [cir]citores erit. Nam ut sterni continuo quisque possit, sin[e] quaestione aliqua et sine praescribto numero so[la] adnotatione nostra sufficiat impetrari. In ceteris autem etiamsi adnotatio specialis extiterit, quae tamen duorum numerum transeat, eam esse iubemus infirm[am], ita ut ne insequenti quidem anno habeat firmitatem, nisi insequens annos nullos numero duos, qui ex adnotatione nostra augmentum accipere debeant honoris, invenerit. Quod si post antiquam aliquis missionem veteremque militiam praepostera sacramentorum cupiditate per ambitionem ad stipendia redire temptaverit, hac proposita optione socientur, ut ultimos se militaturos noverint equitum. Quod de universis quibusque officiis specialiter cavemus, a quibus nonnulli ad agentum in rebus scholam cum propria dignitate transierint, ut scilicet hi ex quacumque militia sinantur excedere. Quod in posterum custodiendum ita ratum sit, ut periculum se et adiutor et subadiuvae subituros esse cognoscant, si huius sanctionis nostrae normam umquam etiam insequentibus magistris desierint intimare, DAT. XVI KAL. IUL. THESSAL(ONICA) GRATIANO V ET THEODOSIO I AA. CONSS.

                                                                                     4.

[IDEM AA]A. PALLADIO MAGISTRO OFFICIORUM. In schola agentum [in] rebus nemo facile sub nostra quoque adnotatione [s]peciali prorumpat, nisi sub maiore scholae parte, [q]uisque advenerit, probandus adsistat, qualis mori[bu]s sit, unde domo, quam officiorum originem ac sortem fateatur. Novi quinquennio vacent a primi quoque honoris auspiciis; ante missionibus crebris futuris parent prodanturque nominibus; dehinc per singulos gradus iusta et firma praecedentium dimissione succedant. Sane sic militantibus probeque in actu rei publicae diversitas singulorum graduum, quos meruerint, non negamus accessum, ita ut ipsis quoque sit praecedentium ordo venerabilis ac sub maiore parte scholae etiam de huius gradu bonorum adtestatio et consensus accedat. DAT. XII KAL. APRIL. CONST(ANTINO)P(OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.

                                                                                     5.

IDEM AA. ET ARCADIUS A. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quoniam agentibus in rebus huiusmodi praestitimus codicillos, ut post principatum in amplissimo ordine inter allectos consulares habeantur, id etiam huius legis auctoritate praestringimus, ut eorum gradu vel ordine ab universis iudicibus honorentur. DAT. III NON. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO NOBILISSIMO PUERO ET EVODIO CONSS.

                                                                                     6.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. PROCULO P(RAEFECTO) U(RBI). Privilegia erga eum, qui ex agente in rebus princeps fuerit, antiqua custodiri praecipimus; sit senator et merito consularibus adgregetur, sed ut eum functio ulla non teneat, conlatio non defraudet. DAT. VI KAL. DEC. MED(IOLANO) VALENTINIANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.

                                                                                     7.

IMPP. ARCAD(IUS) ET HON(ORIUS) AA. HOSIO MAGISTRO OFFICIORU[M]. Agentes in rebus, quos divae memoriae pater noster [ex]peditionem secutos unius gradus dicitur adiec[tione] cumulasse, delato honore potiri praecipimus, ita [ut usque] ad centenam dignitatem hic ordo servetur. Si qui[s] centenarius est secutus, quoniam primis non pati[mur] praeiudicari, quos constat ad hunc locum longo te[mpo]re et probato labore venisse, his praeponatur, quos [me]rito praecedit. Quisquis autem adipiscitur gradum, [hoc] honore contentus praeponi his, qui ordine priore[s] meruerint, non laboret. DAT. VI KAL. IUN. CONST(ANTINO)P(OLI) OLYB[RIO] ET PROBINO VIRIS CLARISSIMIS CONSS.

                                                                                     8.

IDEM AA. HOSIO MAGISTRO OFFICIORUM. In numero agentum in reb[us] crescant, quos comitum secundi ordinis vel cubicul[ari]orum nostrorum primi dumtaxat loci vel tribuno[rum] urbanicianorum petitio fecerit militare, ita ut urba[ni]cianis semel tantum per anni totius spatia suffragandi licentia sit: ceteros diversorum officiorum ab omni copia huius petitionis excludimus. Celsioris vero militiae ac fastigii viro numerari non necessarium fuit, cum eos, quos superius numeravimus, inserendo non unde incipere, sed quousque procedere quod inferioribus denegatum est, curaverimus exprimere. Sed et sumentibus ducenariis principatum hanc tribuimus facultatem, ut his pro se liberos ac fratres suos in eadem militia serenitatis nostrae nutu liceat conlocare. DAT. VII KAL. FEBR. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     9.

IDEM AA. HOSIO MAGISTRO OFFICIORUM. Is, qui nutu nostro in schola agentum in rebus augmenta perceperit, in eo gradu, in quo promotus est, ultimus habeatur nec praeponatur [alt]eri, qui in eodem gradu militiae primus antea milita[vit.] EMISSA PRID. KAL. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     10.

[IDEM AA.] CAESARIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Inter eos, qui consularitatis gesserint [di]gnitatem, et eos, qui meruerint principatum, is gradu po[ti]or habeatur, qui prior locum dignitatis acceperit. Quam sanc[ti]onem omnia debebunt officia custodire, non defutura poena quindecim librarum auri, quam in contumaces olim divalis sanctio definivit. DAT. IIII KAL. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     11.

[IDEM A]A. HADRIANO MAGISTRO OFFICIORUM. Consultissima definitione statuimus, ut exsecutionem agentis in rebus inconsultis nobis nemo mereatur, concessam vero quisquam revocare non audeat. DAT. XVII KAL. APRIL. MED(IOLANO) THEODORO V. C. CONS.

                                                                                     12.

IDEM AA. THEODORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Agentum in rebus schola nobis maxime necessaria nullo beneficio impetrati muneris utitur, quo sibi in ordinem splendidissimae curiae praestitam humanitate licentiam vindicaret, cum divae memoriae pater noster isdem agentibus in rebus voluerit esse consultum. Magnificentia igitur tua ordinum iudices admonebit, ut his lex divae memoriae patris nostri inviolata servetur. DAT. VIII KAL. NOV. MED(IOLANO) THEODORO V. C. CONS.

                                                                                     13.

IDEM AA. ET THEODOSIUS A. HADRIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Agentibus in rebus, qui post iugis militiae tempus veluti praemium laboris exacti gesserint principatum, etiam illud beneficio nostrae liberalitatis adiungimus, ut conlatione iuniorum, qui nuper honoratis indicti sunt, ea dumtaxat condicione habeantur exortes, si post principatus officium nulla ulterius honoris fuerint administratione perfuncti. DAT. KAL. IUL. RAV(ENNA) THEODOSIO A. I ET RUMORIDO CONSS.

                                                                                     14.

IDEM AAA. ANTHEMIO MAGISTRO OFFICIORUM. Nullus de schola agentum in rebus de cetero locum mortui conetur invadere, s(ed) is, qui ordine stipendiorum et laborum merito ad g(ra)dum militiae sequebatur, statim atque illum fata s(ub)duxerint, in eius praemia percipienda succedat om(ni) obreptione cessante. DAT. PRID. KAL. IUL. CONST(ANTINO)P(OLI) HONO[RIO] A. VI ET ARISTAENETO CONSS.

                                                                                     15.

IMPP. HONOR(IUS) ET THEOD(OSIUS) AA. NAMATIO MAGISTRO OFFICIO[RUM]. Omnes omnino agentes in rebus, quibus vel spatium [com]meatus vel iniuncti negotii tempus emensum est, ad comitatum reversi adprobent causas necessariae ta[r]ditatis, ut diligenti constet examine, qui ordinem s[uum] tenere mereantur. Quod nisi intra diem kalendarum Februariarum fecerint in perpetuum matriculis eximentur. Meminerint igitur rectores provinciarum per singulos agentes in senas uncias eruendas, si in provincia sibi credita quemquam huiusmodi desertorum post diem praestitutum latere permiserint. Ideoque sub prosecutione latitantes transmittant, ut tandem aliquando ad comitatum retractos non sola percellat iactura militiae. DAT. VII ID. DEC. RAV(ENNA) DD. NN. HONORIO VIIII ET THEOD(OSIO) V AA. C[ONSS.].

                                                                                     16.

IDEM AA. ANTHEMIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nemo post insignia principatus, quae stipendiis ac sudore promeruit, nec revocari ad originem, si forte natus est curialis, nec nominari, quod nefas quidem dictu est, perhorrescat. In medio sane militiae tempore si quem huiusmodi lis iurgiumque perculerit, sua defensione nitatur, nec enim ordines civitatum suis decurionibus passim spoliari oportet. Quos si forte quis, ut adsolet, honorarii principatus insignibus inpetratis isdem privilegiis uti voluerit, ita impetrata largitate [fru]atur, si incassum se pulsari sub iudiciaria cogni[ti]one probaverit, nisi forte annosa militia et longa [st]ipendiorum mole vexatus et in ordine non temnen[dae] militiae constitutus principatum non ut laborum [com]pendium voluit expectare, sed ut portum quietis maluit indipisci. Quod etiam in his custodiri oportet, qui [a]rmata militia perfruuntur, ita ut divi Valentiniani [c]onstitutio valeat potianturque et ipsi fructu stipendiorum suorum, si eadem sine ullo naevo excusationis incurrere valuerunt. Sed his addimus, ut si quis ex lucrativa causa de substantia aliquid perceperit curialis, pro contingenti portione onera, quae huiusmodi facultates secuntur, et universas describtiones sustineat. DAT. VIII ID. OCT. LUCIO V. C. CONS.

                                                                                     17.

IDEM AA. HELIONI MAGISTRO OFFICIORUM. Merito magnificentia tua concessam sibi pridem a nostra maiestate licentiam pro removendis his, quorum consortio agentum in rebus schola laborabat, ad nostram denuo auctoritatem credidit revocandam. Nulli igitur posthac sine nostrae maiestatis auctoritate discingendi agentem in rebus, nulli eximendi pateat copia, nam probata schola et animadversionem vereri iudicis et nullam debet timere contumeliam vilitatis. DAT. III ID. NOV. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.

                                                                                     18.

IDEM AA. HELIONI MAGISTRO OFFICIORUM. Ad scholam agentum in rebus passim plurimi velut ad quoddam asylum convolarunt, quos vita culpabiles et origo habet ignobiles et ex servili faece prorupisse demonstrat. Et quoniam sublimitati tuae adnuimus eam, quam quaesierat, potestatem, adhibenda est competens medicina, ut expl[oratio]ne diligenter agitata discingendo abicias punia[sque co]hercendos, quo remotis abiectis pessimis crimin[osis], spectata militia in statum pristinum revocata [bono]rum virorum collegio frequentetur. DAT. XIII K[AL.] FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) THEODOSIO A. VII ET PALLADIO CONSS.

                                                                                     19.

IDEM AA. HELIONI MAGISTRO OFFICIORUM. Agentum in rebus indisc[reta] merita esse non sinimus nec indignos frui privileg[iis] laborantum. Ideoque sancimus, ut nullus ex his emend[ica]to suffragio ad honorem principatus audeat adspira[re], nisi quem ordo militiae ac laborum testimonium a[d] hunc honoris gradum provexerit. Quod si quis corpor[is] inbecillitate quassatus eoque modo laboris inpatien[s] longam militiae seriem tolerare non patitur, is non ante dignitatem principatus honorariam mereatu[r], quam si XX annorum stipendia complevisse scholae totius adtestatione docuerit. Hos sane, qui quoquomodo per ambitionem sine ullo stipendiorum suffragio memoratam principatus adepti sunt dignitatem, post eos, qui laborum merito consecuti sunt, numerari decernimus. DAT. V KAL. DEC. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO A. XI ET CONSTANTIO II V. C. CONSS.

                                                                                     20.

IMPP. THEODOSIUS ET VAL(ENTINI)ANUS AA. HELIONI PATRICIO ET MAGISTRO OFFICIORUM. Qui ex agentum in rebus numero militiae ordine ac labore decurso ducenae dignitatis meruerit principatum, aut qui viro inl(ustri) magistro officiorum ut probatus fuerit adiutor eo tempore, quo iam honoratis viris coeperit adgregari, eorum, qui vicariam egerint praefecturam, honore potiantur, conservatis sine dubio veteribus privilegiis divorum in eos principum largitate [con]latis. DAT. X KAL. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSI)O XII ET VAL(ENTINI)ANO II AA. CONSS.

                                                                                     21.

[IDEM AA.] HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quicumque inpleto militiae suae ordine [ac l]abore finito ad ducenae pervenerit principatum, quis[que] magistri officiorum iudicio probatus adiutor extite[rit] tempore, quo iam honoratorum virorum coetibus in[s]eritur, eorum, qui vicariam egerint praefecturam, in[f]ulis perfruantur, privilegiis procul dubio isdem, qui[bus] antehac usi videntur, reservatis. DAT. X KAL. IAN. THEO[DO]SIO XII ET VAL(ENTINI)ANO II AA. CONSS.

                                                                                     22.

[IDEM A]A. PROCULO P(RAEFECTO) U(RBI). Agentum in rebus schola, quae nostro iudicio vicarianam dignitatem adepta est, id quidem suos primates post stipendiorum finem mereri non ambigat. Verum amplissimi ordinis adsertioni pareat, ut quoniam ii, quos militiae finis ad principatus honorem adduxit, senatoriis se aestimant functionibus eximendos, in priore dignitate permaneant, cuius immunitatem amplexi sunt. ET CETERA. DAT. PRID. KAL. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) TAURO ET FELICE CONSS.

                                                                                     23.

IDEM AA. PAULINO MAGISTRO OFFICIORUM. Cuncta, quae super agentum in rebus militia ordine loco numero statuisti, amplectimur. Inl(ustris) igitur auctoritas tua, quae novellae matriculae super statutorum numero vel ordine confirmando quaeque de reliquis ordinandis huius legis sanctione decernimus, navitur servanda et custodienda cognoscat, videlicet ut statutorum numero in mille centum septuaginta quattuor nominibus adsignato, qui recenti matricula definitus esse cognoscitur, reliqui, qui extra memoratum statutorum numerum positi esse noscuntur, ita concessa potiantur militia, ut ii quoque certis locis laborum ac stipendiorum meritis conlocati vacantes praeeuntium gradus obsequendi ordine mereantur. Nec tamen ii, qui plurimis [ius]tissimisque causis matricula videntur exclusi, mi[litia], quae eis humanitatis intuitu sub huiusmodi form[a in]dulta est, tamquam penitus spreti aut abiecti de[iciantur]. Quibus beneficii loco ponendum est, quod, cum ter ed[icto] vocati non venerint, tamen eis militare permissu[m est]. DAT. XVI KAL. MAL CONST(ANTINO)P(OLI) THEODOSIO A. XIII ET QUI FUERIT NUN[TIATUS].


XXVIII. DE PRINCIPIBUS AGENTUM IN REBUS.

                                                                                     1.

IMPPP. GRATIANUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEODOSIUS AAA. AD POTITUM VIC(ARI)UM URB(IS). Nemo officialium in munus aliquod nisi principe ordinante mittatur. Si quis autem scriniariorum vel cuiusquam alterius loci quemquam officialium in aliquod munus principe nesciente direxerit, trium librarum auri condemnatione plectetur. DAT. PRID. NON. AUG. TREVERIS, ACC. VII ID. SEPT. ROMAE AUXONIO ET OLYBRIO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM AAA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Agentes in rebus, si principatus sorte deposita forsitan provinciae gubernacula isdem non evenerint, par erit salutationis loco his quidem, qui praesidatum gesserint, cedere, sed eos, qui rationales fuerint, praevenire. P(RO)P(OSITA) IIII ID. MART. HADRUMETO DD. NN. GRATIANO A. V ET THEODOSIO A. I CONSS.

                                                                                     3.

[IDEM A]A. ET ARCADIUS A. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Agentes in rebus post palmam laboris emeriti principatus honore muneramus. Atque ideo officialis tam ad necessitates publicas quam privatas non nisi principe mittatur auctore nullarumque sine ipso cuiquam mandetur exhibitio personarum. DAT. PRID. KAL. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO NOB. P. ET EVODIO CONSS.

                                                                                     4.

[IM]PPP. VAL(ENTINI)ANUS, THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. AD PINIANUM PRAEF(ECTUM). Nulla exsecutio sine adnotatione principis usurpatione officii concedatur, hoc adiecto, ut etiamsi intercessio in locus degentis officii fuerit inpertita, adscribto tamen principis executionem fieri oportere demandet. Quae definitio si fuerit praeterita, decem lib(ras) auri fisco nostro ab officio sinceritatis tuae statim iubemus inferri. Qua admonitione etiam causarum patronos volumus esse conventos, ne ignorante principe ullam postulationem introducant neve ab unius persona susceptis fraude quadam aliena negotia inserenda esse pertemptent. DAT. VI ID. SEPT. MED(IOLANO) VAL(ENTINI)ANO A. III ET EUTROPIO CONSS.

                                                                                     5.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. THEODOTO P(RAEFECTO) U(RBI). Omnia citatoria, omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriae dignitatis, ad principes specialiter revocari praecipimus, actus vero ceteros, qui in sacratissimo coetu senatus tractari consuerunt, censualium sollicitudine celebrari nec aliquid praeiudicii ex subreptivo rescribto supplicibus inferri. DAT. XII KAL. IUN. CONST(ANTINO)P(OLI) OLYBRIO ET PROBINO CONSULIBUS.

                                                                                     6.

IDEM AA. AD ANATOLIUM P(RAE)F(ECTUM) ILL(YRICI). Crebrae a nobis legis missae su[nt, ut] sine notione principum, qui de agentum in rebus numer[o ad] gubernanda officia diriguntur, nulla urgentium re[rum] praeceptio, quae de iudicio prolata fuerit, impleatur, si[qui]dem deceat diuturno fatigatos obsequio hac saltem co[n]solatione fulciri, ut adiuti commodis de principatu dis[ce]dant. DAT. PRID. ID. NOV. THEODORO V. C. CONS.

                                                                                     7.

IMPP. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. PALLADIO PROCONS(ULI) AFRIC(AE). Proconsu(la)ris apicis dignitatis adiectione principes agentes in r(ebus) praecipimus decorari. DAT. VII KAL. OCT. RAV(ENNA) VARANE V. C. [CONS.].

                                                                                     8.

IMPP. THEOD(OSIUS) ET VAL(ENTINI)ANUS VALERIO MAGISTRO OFFICIORUM. Ex (a)gentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos, quorum fidem industriamque probatam sibi aestimant, etsi saepe eodem officio fuerint ante perfu(ncti). Et si qui agens in rebus post XXV annorum curricula ob adve(r)sam corporis valitudinem militiae finem minime valuerit expectare, sed ad honorariam ex principe dignitatem testimonio scholae prosilierit, isdem eum privilegiis muniri censemus, quibus ii, qui ad principatus actum progressi sunt, potiuntur. Sed in salutationibus iudicum consessibusque priores eos, qui per longae militiae metas ad principatus actum pervenerint, etsi actus tempore posteriores sint, esse praecipimus, nihil censualibus vel apparitoribus adversus privilegia eorum excogitantibus, tamquam in actu principatus fuerint versati, vicenarum librarum auri condemnatione proposita. DAT. IIII KAL. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. XV ET QUI FUERIT NUNTIATUS. EODEM EXEMPLO ISIDORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O, REGINO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ILL(YRICI), LEONTIO P(RAEFECTO) U(RBI), THEODOTO COM(ITI) AEGYPTI, ABTHARTIO COM(ITI) OR(IENTIS), CLEOPATRO P(RAE)F(ECTO) AUG(USTA)LI, HESYCHIO PROCONS(ULI) ACHAIAE, EUSTATHIO VICARIO ASIAE, NECTARIO VICARIO PONTICAE.


[XXV]IIII. DE CURIOSIS.

                                                                                     1.

[IM]P. CONSTANTIUS A. AD LOLLIANUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Ii, quos curagenda[ri]os sive curiosos provincialium consuetudo appellat, proprio arbitrio quos esse reos putaverint, feralibus car[ce]rum tenebris mancipare non dubitant. Memorati [ig]itur curiosi et stationarii vel quicumque funguntur (h)oc munere crimina iudicibus nuntianda meminerint et sibi necessitatem probationis incumbere, non citra periculum sui, si insontibus eos calumnias nexuisse constiterit. Cesset ergo prava consuetudo, per quam (c)arcari aliquos immittebant. DAT. XI KAL. AUG. MED(IOLANO), ACC. [X]II KAL. SEPT. ARBITIONE ET LOLLIANO CONSS.

                                                                                     2.

[I]DEM A. IULIANUS CAES. AD TAURUM. Agentes in rebus in curis agendis et evectionibus publici cursus inspiciendis nostrorum memores praeceptorum credimus in omnibus velle profutura rei publicae. Sed accedant ex officio mirandae prudentiae tuae, qui parem sibi licentiam vindicent; contigit etiam, ut vicarii quoque mittant ex officiis suis huiusmodi negotiis operam praebituros. Adimatur ergo haec licentia facinoribus et officiis universis curarum publici cursus copia denegetur, nam solos agentes in rebus in hoc genere iussimus obsequium adhibere. Nec vero multos esse per singulas provincias iussimus, quippe sufficit duos tantummodo curas gerere et cursum publicum gubernare, ut, licet in canalibus publicis haec necessitas explicetur, numerus tamen amplior esse non debeat. Hi vero pervigili diligentia providebunt, ne quis citra evectionis auctoritatem moveat cursum vel amplius postulet, quam concessit evectio, ut habens unius copiam raedae flagitet duas, aut raedam usurpet, cui birotum vel veredum [postu]lare permissum est. Quisquis igitur aliquid tale perpet(ra)re temptaverit, inprobi coepti privetur effectu. Demo(ns)tretur etiam iudicibus vel curiosis evectio, etsi quis nob(is) iubentibus festinare memoret in obsequium necessar(ium), nec praevaleat contumacia vel dignitas. Contin[git] etiam in cursu clavulari, ut forte quis pro animali[bus] minime praebitis pecunias pendere cogantur lucro ei[us] qui cursui praesederit, inprobe vindicandas. Ergo num(mum) vetamus exposci pro animalibus in cursu minime co(ns)titutis. Quod si forte aliquis aestimaverit perpet(ran)dum, eius quadruplum quod accepit inferre cogatu[r.] DAT. XV KAL. MAI MED(IOLANO) CONSTANTIO A. VIIII ET IULIANO C. II CON[SS.].

                                                                                     3.

IDEM A. AD AGENTES IN REBUS. Per id tempus, quo cursus tuendi so(l)licitudinem sustinetis, condemnationes praefectorum praetorio erga eos solos inritae sunt futurae, qui servaverint honestatem; erga eos vero, qui inhoneste et contra decus saeculi vel honorem militiae versabuntur, non solum condemnatio mansura est, verum etiam, si ad nostrae serenitatis notitiam culpabilia gesta pervenerint, in eos erit acrius vindicandum. P(RO)P(OSITA) PRID. KAL. DEC. EUSEBIO ET HYPATIO CONSS.

                                                                                     4.

IDEM A. AD AGENTES IN REBUS. Cesset omnis ambitio atque suffragium in schola vestra. Etenim cuncti ita agere debebitis, quatenus labore atque ordine ad cursum regendum et ad curas agendas iudicio scholae et ordinis merito dirigamini, ita ut nihil vestri principis ex his, quae geri in re publica videritis, notitiae subtrahatis, scientes poenis eum debitis subiugari, qui tantum facinus ausus fuerit perpetrare. P(RO)P(OSITA) EODEM DIE IISDEM CONSS.

                                                                                     5.

. . . . . . . In his dumtaxat provinciis, in quibus cursus a provincialibus exhibetur, quoniam avaritiae occurri paene [i]am non potest, singulos solidos per singulas raedas, id [es]t quas quadrigas vel flagella appellant, percipiatis per id tempus, quo curarum et cursus tuendi sollicitudinem sustinebitis. E cursu vero clavulari singu[l]as angarias, in his scilicet stationibus, in quibus cursus est conlocatus, ad exhibendam humanitatem venientibus excusetis. Nec quis audeat contra praeceptum hoc amplius accipere aut sperare quicquam aut aliquid excusare ultra, quam continet forma praecepti. DAT. PRID. KAL. NOV. EUSEBIO ET HYPATIO CONSS.

                                                                                     6.

[I]MPPP. GRA(TI)ANUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. AD FLORUM MAGISTRUM OFFICIORUM. Felicis natalis nostri die iidem ut principis primi quoque scholarum mittantur ad provincias curiosi anniversarium munus acturi, ita caute atque ita sollerter, ut sub binorum tantum copia veredorum, ultra usurpatione cessante, ne capita contrahantur, remotas quoque peragrent stationes et callida machinamenta commeantium ac simulatae observationis ingenia et fraudes depellant. DAT. III NON. FEB. CONS(TANTINO)P(OLI) EUCHERIO ET SYRAGIO CONSS.

                                                                                     7.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, THEODO(OSIUS) ET ARCADIUS AAA. NEOTERIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quia vel honore militiae vel fiducia iussionis agentibus in rebus maiorem ad obsistendum remur futuram esse constantiam, ex his, quos in eminentioribus tantum urbibus sollicitudinem cursualem agere mandavimus magnificentia tua noscat unum esse considerandis transeuntium evectionibus relictum neque eos quicquam ultra hanc formam in cursum habere commune. DAT. V KAL. IUN. VAL(ENTINI)ANO A. IIII ET NEO[TERIO CONSS.]

                                                                                     8.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. MARCELLO MAGISTRO OFFICIOR[UM]. Agentes in rebus singulos per singulas provincias mi(tten)dos esse censemus, quibus tamen inspiciendarum e(vec)tionum tantum debeat cura mandari, ut nihil pro(rsus) commune aut cum iudicibus aut provincialibus habe(ant). Nec naves debebunt inlicita concussione vexare ne(c li)bellos aut contestationes suscipere aut in carcare(m) quemquam trudere, sed cursui solum vacare. DAT. *** KAL. IUN. CONST(ANTINO)P(OLI) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                     9.

IDEM AA. EUCHARIO PROCONS(ULI) AFRIC(AE). Cursus publici praeposito[s sci]re praecipimus, si sibi et militiae suae consulunt, n[ihil] eos contra veterem disciplinam debere praesume[re]: cui cum generatur iniuria, haut dubie sacrilegii crim[i]ne obligantur. Libera quin etiam facultas mancipi sit contemplatione proprii discriminis coempta sanitate robusta usui cursus animalia sua sollicitudine pra[e]parare. ET CETERA. DAT. PRID. KAL. MART. HONORIO VIII ET THEODOSIO V. AA. CONSS.

                                                                                     10.

IMPP. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. SYNESIO. Constitutione cessante, super curiosis ex viri inl(ustris) comitis et magistri officiorum iudicio dirigendis intra certum numerum forma concluditur, antiqua consuetudo servetur, ut curiosi idonei per diversas regiones atque provincias, litora insuper portusque et loca alia transmittantur, commonitoriis competentibus atque mandatis instructi pro administratione tuae sublimitati commissa proque huius legis auctoritate. Ad quod nos ablatarum imperialium specierum movit occasio, ut inpensiorem sollicitudinem adhiberi magnopere iuberemus, quo idoneus quisque a tua magnificentia destinatus inter alia adiuncta et congrue procuranda haec quoque studeat observare. DAT. V ID. NOV. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO VIII ET THEODOSIO V AA. CONSS.

                                                                                     11.

[IDEM A]A. HADRIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Curiosos praecepimus removeri. Curialibus insuper et naviculariis omnibusque corporibus ita subveniri volumus, ut nihil apparitoribus universorum iudicum liceat, qui ex collecta provincialium praeda ad maiores militias festinant. DAT. V NON. MART. RAV(ENNA) CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.

                                                                                     12.

[IDEM AA.] PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Dalmatiae litora omnesque insulas eorum qui sibi curas vindicant enormibus commodis praegravari compertum est, ut nullus audeat ad loca tutiora etiam acerbitate temporis cogente succedere. Atque ideo omnes omnino ex memoratis partibus censemus removendos, ut securitas antiqua vel consistentibus vel commeantibus reparetur. Si qui igitur ausus fuerit post hanc praeceptionum formam id officium, a quo depulsus est, usurpasse, ferro vinctus ad vindictam cura iudicum dirigatur ad sacratissimum comitatum. DAT. VI ID. IAN. RAV(ENNA) HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.


XXX. DE PALATINIS SACRARUM LARGITIONUM ET RERUM PRIVATARUM.

                                                                                     1.

IMPPP. GRATIANUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. H(AVE) ASELLE K(ARISSIME) N(OBIS). Palatini omnes, quos consistorii nostri comites propter diversas necessitates ad provincias di[ri]gendos putaverint, sine ullo metu iudiciariae [com]motionis propter quae diriguntur impleant; conv[e]niendis iudicibus more sollemni. DAT. VI KAL. MART. SIRMIO AUSONIO ET OLYBRIO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM AA. PANCRATIO C(OMITI) R(ERUM) P(RIVATARUM). Prisco iam nunc ordine revoca(to) de palatino potius officio ad gerendum principatum officii comitis domorum per Cappadociam mittantur, quales comes etiam domorum, si secus se gesserit, vereatur. Idoneos itaque singulis annis e numero mittendariorum ad hoc eligere debebis et mittere. DAT. PRID. NON. IUL. SCOPIS AUSONIO ET OLYBRIO CONSS.

                                                                                     3.

IDEM AAA. CATERVIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Primicerii scriniorum, receptoriorum etiam, per triennium iuxta instar sacrorum scriniorum administratione fungantur, ita ut nullus ambitu tempora aevi longioris usurpet. DAT. XIIII KAL. SEPT. BAUXARE AUXONIO ET OLYBRIO CONSS.

                                                                                     4.

IDEM AAA. AD HESPERIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Nihil omnino ullis iudicibus cum palatinis nostrae clementiae, quicumque a consistorianis comitibus diriguntur, commune atque coniunctum sit, sed excepta reverentia, quae non solum ab inferioribus, sed etiam a maioribus rectori provinciae debetur atque defertur, suis quisque necessitatibus obsecundet. Nec temere apparitor provincialis debiti reum, quem rationalis officium ad solutionem cogit, abducat. DAT. VIII ID. DEC. SIRMIO AUXONIO ET OLYBRIO CONSS.

                                                                                     5.

[IDEM] AAA. NEBRIDIO C(OMITI) R(ERUM) P(RIVATARUM). Quidam post inpletum ordinem militiae palatinae, quam gesserant, honoremque transactum ad exceptorum scrinia transire nituntur. Hac igitur lege sancimus, ut nulli prorsus dehinc ista audendi relinquatur occasio, sed unusquisque eius scrinii, quod primum militando delegit, ordinem persequatur nec in alterius loco finem militiae requirat, qui iam proprii ordinis transegerit principatum. DAT. V ID. OCT. CONST(ANTINO)P(OLI) MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS.

                                                                                     6.

[IDEM] AAA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Ab officiis palatinorum excellentia tua sciat ita penitus recedendum, ut neque ipsa postmodum licitum sibi credat isdem aliquid iniungere et praeterea provinciarum rectores prohibeat quicquam ulterius tale conari. DAT. VII KAL. NOV. MED(IOLANO) POST CONS. MEROBAUDIS II ET SATURNINI.

                                                                                     7.
    IDEM AAA. TRIFOLIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Scriniis omnibus largitionum comitatensium infra scribtas decernimus dignitates, ut his contenti ambiendi sibi aditum interclusum esse cognoscant, etiamsi speciale beneficium emendicato suffragio quisquam valuerit impetrare. Annonas etiam iuxta definitum dignitatum modum volumus postulari nec amplius quicquam praesumi.
    BREVIS. Quas dignitates per singula scrinia officium sacrarum largitionum habere statutum est.
    Scrinium exceptores perf. ord. p. n. I. ducenarii n. II.
    Scrin. tabulariorum perf. ord. III. centenarii n. II. perfectiss. ord. III. n. I. perfectiss. cum consulares n. II. epis[tu]larii n. II. ducenarius n. I. ducenariis n. I. ** forma prim. n. III. centenarius n. I. centenarii n. II. form. sec. n. II. epistulares n. I[II] epistulari n. III. form. III. n. II. forma I. n. III. forma prim. n. VI.
    Scrinia can. form. sec. n. III.
    Mittendarii form. sec. n. V. perfectiss. sal. n. III. ducenarii n. II. formae tertiae n. III. centenarii n. **. centenarii n. VI.
    Scriniarii numeror. epistu[la]res n. III. epistular. n. XII. perf. ord. secundi. n. I. formam prim. n. IIII. form. prim. n. X ** form. sec. n. IIII. form. sec. XLII. DAT. IIII ID. IUN. HERACLIAE RICHOMERE ET CLEARCHO CONSS.
                                                                                     8.

IDEM AAA. TRIFOLIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Placuit iusta et omnibus mittenda(riis) palatini officii profutura suggestio, qua insinuasti, ut ex isdem annui singuli ex ducenariis, terni ex centenariis habito provisionis intuitu cingulo liberentur. DAT. IIII ID. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO A. I ET BAUTONE V. C. CONSULIBUS.

                                                                                     9.

IDEM AAA. TRIFOLIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). De mittendariis palatinis annui singuli ex ducenariis, terni ex centenariis habito provisionis intuitu cingulo liberentur et prioribus decedentibus locus sequentibus detur. DAT. IIII ID. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) ARC(ADIO) A. I ET BAUTONE CONSS.

                                                                                     10.

IDEM AAA. AD PRINCIPIUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Si quis iudicum palatino vel profligationem debitorum putaverit esse mandandam vel eius inpertiendum litigatori auxilium in lite privata, tam ipse quam eius officium per singulos, quibus vetita curanda commiserit, quinas auri lib(ras) fisci viribus inferre cogatur. DAT. PRID. KAL. SEPT. AQUIL(EIA) ARCADIO A. I ET BAUTONE CONSS.

                                                                                     11.

[IDEM] AAA. PROCULO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Olim statuimus, ut ultra definitas dignitates nullus nec annonas nec strenas perciperet. Sed quia plerosque de diversis palatinis officiis sub occasione indepti honoris strenas et vestes ceteraque sollemnia ultra statutum numerum percepisse cognovimus, et id quod ex superfluo praebitum est exigi facias et deinceps ultra statutas dignitates nihil praeberi permittas. DAT. NON. MAI. CONST(ANTINO)P(OLI) ACC. A VALERIO C(OMITE) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM) HONORIO NOB. P. ET EVODIO CONSS.

                                                                                     12.

[IM]PPP. VALENTINIANUS THEODOSIUS ET ARCADIUS AAA. SEVERO COM(ITI) ET CASTRENSI. Nullus eorum, qui palatinis intra aulum obsequiis deputandi sunt, ad aliquod munus debet admitti, nisi cui adnotatio nostra sortiendae talis militiae copiam patefecerit. DAT. XVIII KAL. FEB. MED(IOLANO) VAL(ENTINI)ANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.

                                                                                     13.

IMPP. ARCADIUS ET HONORIUS AA. HOSIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Officium sublimitatis tuae iussionibus obsecundat, eas tantummodo teneat dignitates, quas divae recordationis Valentis constitutio comprehendit. Nihil ultra nec peti convenit nec sperari. DAT. IIII KAL. DEC. CONST(ANTINO)P(OLI) OLYBRIO ET PROBINO CONSS.

                                                                                     14.

IDEM AA. MARTINIANO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Officiorum palatinorum scriniorumque primicerii biennio transacto discedant nec ulterius in eadem militia commorentur. Eos sane, qui ante hoc statutum in locis memoratis inventi sunt, ad metas trienni concedimus pervenire. DAT. XV KAL. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS.

                                                                                     15.

IDEM AA. CONSTANTIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). His abiectis de officio palatino, qui inconsiderate ac vulgo sunt congregati, statutos ducentos viginti quattuor, supernumerarios sesce[n]tos decem electissimos inhaerere praecipimus et [iux]ta instructionem eminentiae tuae, quae adnex[a] est, singulis scriniis vel rectoribus definitum numerum supernumerariorum deputari. Si quis sane ad memoratam militiam accedere voluerit, di[scus]sa generis fide tunc demum adnotatione nostri [nu]minis palatinorum coetui societur. DAT. XIII KAL. . . . . CONST(ANTINO)P(OLI) THEODORO V. C. CONS.

                                                                                     16.

IDEM AA. MESSALAE P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Salutari definitione censui[mus] DXL et VI de off(ici)o com(itis) sacrarum largitionu[m], trecentos privatarum, qui tamen nullis su[nt] corporibus obligati; reliquos suis officiis et ordini[bus] esse reddendos singulis tamen ita matriculis reti[nen]dos, ut patriae provincia pariter conscribatur, iudicibus admonendis de numero statuto, ut ceteri ad sua officia retrahantur nec posthac sub specie militiae intra provinciam possit delitiscere qui sibi nec indultum commeatum nec publicam necessitatem docuerit esse mandatam. Curialem suum municipes vindicent, collegiatum proprium corpus adstringat, nec iudicem suum apparitor quondam desertor evadat. Sibi quisque, iure tamen, obnoxium exsequatur, adiutoribus quoque, qui matriculas tractant, supplicium deportationis cum amissione facultatum subeuntibus, si quemquam ultra numerum praestitutum siverint militare. DAT. XI KAL. IAN. MED(IOLANO) THEODORO V. C. CONS.

                                                                                     17.

IDEM AA. LONGINIANO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM. Serenitas nostra salubri sanctione disposuit, ut quingenti quadraginta sex, qui tamen nullis sunt corporibus obligati, palatini . . . . . sint, supernumerarii [au]tem, ex quibus in decedentium locum quos ratio invenerit singuli subrogentur, ad originem tractis desertoribus: sciente adiutore officii palatini, si qui supra statutum numerum vel coniventia vel neglegentia eius inrepserit, avaritiam eius proscribtione omnium facultatum ac deportatione plectendam. Reliquos autem, qui superflui fuerint, provinciis sine dilatione datis auctoritatibus restitue. DAT.X KAL.IAN MED(IOLANO) THEODORO V.C.CONS.

                                                                                     18.

[IDEM] AA. NESTORIO COM(ITI) R(ERUM) P(RIVATARUM). Non aliter quilibet in officio sacrarum privatarum cingulum militiae sibi sumendum existimet, nisi nostrae mansuetudinis adnotationem meruerit. DAT. PRID.ID.AUG ANCYRAE STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS.

                                                                                     19.

[IDEM] AA. ET THEOD(OSIUS) A. MONAXIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Domninum ex primiceriis sacrarum largitionum speciali beneficio ex vicariis ad similitudinem proximorum sacrorum scriniorum esse praecipimus. Ceteros primicerios scriniorum et qui post illum primicerii totius erunt officii palatini, ex consularibus inter allectos esse decernimus. DAT. XVI KAL. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) BASSO ET PHILIPPO VIRIS CLARISSIMIS CONSS.

                                                                                     20.

IMPP. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. IOHANNI P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Palatinos, qui sacrarum remunerationum rationem tractantes inculpatim ad calcem terminumque militiae pervenerint, nec non etiam adiutorem et primicerios diversorum officiorum praecepimus ea habere privilegia, quae scilicet ut a tironum praebitione memorati reddantur exortes ceteraque onera non agnoscant, quae antea, cum nihil de hac re statuissemus, ad dignitatis dispendium sustinebant. DAT.VII ID. IUN. RA(VENNA) POST CONS. HON(ORII) VIIII ET THEOD(OSII) V AA.

                                                                                     21.

IDEM AA. ANYSIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM) ET TAURO C(OMITI) R(ERUM) P(RIVATARUM). Ad similitudinem sa(nc)tionis, quam de proximis sacrorum promulg(avi)mus scriniorum, etiam in officio sacrarum lar(gi)tionum atque privatarum pro biennio annum su(b) perpetua observatione praecipimus custodiri. In venerabili natali perennitatis meae Theodos[i e]xemplo proximorum annus suscipiat exordi[um] promotionis, et privilegia quae huiusmodi offic(iis) vel primicerio sacris legibus deferuntur, integra (in)libataque serventur. DAT.III KAL.IUL.CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSIO) A.VII ET PAL[LADIO CONSS].

                                                                                     22.

IDEM AA. ANYSIO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Cessantibus cunctis, quae super bienn[io] de actu mittendariorum olim statuta sunt, ad sim[ili]tudinem exceptorum eiusdem militiae completo an[no] recedere eos subituris eundem locum sequentib[us] praecipimus, illis, qui nunc agunt, biennii actum, ex qu[o] coeperunt, complentibus.DAT.IIII NON.MAI. CONST(ANTINO)P(OLI) MONAXIO ET PLINTA CONSS.

                                                                                     23.

IDEM AA. ASCLEPIODOTO C(OMITI) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM).Quattuor mittendarios, qui per annos singulos ex officio palatino exire sollemniter consuerunt,beneficiis,quibus tuo culmini visum fuerint, ex his videlicet, quae suae iurisdictionis esse nec aliis ex consuetudine caelitus deputata cognoverit, tua sublimitas prosequatur: etiam in posterum hac consuetudine permansura, ut circumventione damnata prolixa stipendia sive debita solacia consequantur. DAT. III KAL. MAI. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO XIII ET THEOD(OSIO) X AA. [CONSS].

                                                                                     24.

IMP. THEODOSIUS A. ET VAL(ENTINI)ANUS C. HIERIO P(RAEFECTO) P(RAETORIO). Nostrae moderationis arbitrio praestitutum est, ut privatiani privilegia largitionalis officii perpetuo consequantur, hoc est ut tam primicerius officii privatarum quam alii quattuor reliquorum primicerii scriniorum eiusdem contemplatione militiae ex consularibus inter allectos esse mereantur et tam in hac alma urbe quam [in p]rovinciis honore potiantur, cum inl(ustres) viri memora[ta]rum comites dignitatum ita simili iugiter infularum [sp]lendore decorentur, ut non culmine distinguantur aequali, sed tempore. DAT. XV KAL. DEC. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. XI ET VAL(ENTINI)ANO C. CONSS.


XXXI. DE STRATORIBUS.

                                                                                     1.
  

IMPP. VAL(ENTINI)ANUS ET VALENS AA. AD ZOSIMUM PRAESIDEM NOVAE EPIRI. Per omnes provincias edictum generale misimus, ut ab stratoribus unus tantum solidus probae nomine posceretur et in offerendis equis certam formam staturam aetatem provinciales nostri custodiendam esse cognoscerent. Quos etiam fisco certo solidorum modo obnoxios fecimus, si, quod stratores petere numquam metuunt, illi dare stratoribus non timerent. Officium quoque gravitatis tuae centum argenti libras multabitur, si sciens praedictam rem gestam fuisse non ilico eam severitati iudiciariae prodidisset. DAT. XIII KAL. IUL. APOLLONIAE VAL(ENTINI)ANO ET VALENTE AA. CONSS.


XXXII. DE CASTRENSIANIS.

                                                                                     1.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS AA. NARSI VIRO S[P]ECT(ABILI) COM(ITI) ET CASTRENSI S(ACRI) P(ALATII). In officio spectabilitatis tu(ae se)cundum formam divalium responsorum post comple(tum) tempus praefinitum, id est biennium, prioribus de(ceden)tibus insequentes ad locum pro merito laborum st(ipen)diorumque succedant. Nec ulla licentia tribuatur (his), qui inpletum deposuerint officium, denuo ad eandem militiam vel sollicitudinem remeandi. DAT. VI ID. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. VII ET QUI FUERIT NUNTIATUS.

                                                                                     2.

IDEM AA. SCHOLASTICO VIRO SPECTAB(ILI) COM(ITI) ET CASTRENSI SA[CRI] PALATII. Nonnulli divinis impetratis apicibus prim[ae] vel secundae formae sacri ministerii supernum[e]rarii ordinati sunt, quibus interpositis et locum qui vacaverit occupantibus statuti secundae vel tertiae formae de superioribus gradibus excluduntur. Ideoque decernimus, ut, qui in prima vel secunda forma divino beneficio supernumerarii repperiuntur, statuti quin etiam secundae vel tertiae formae, alternis vicibus, hoc est per vicissitudines, promoveantur, ut nunc unus ex isto, nunc alter ex illo ordine ad superiorem statutorum locum, si vacaverit, progrediatur. De cetero observando, ut, si quis primae vel secundae vel tertiae formae specialiter inter statutos gradum caelitus valuerit impetrare, supernumerarius ultimus formae tertiae in matriculis habeatur. DAT. PRID. ID. IAN. CONST(ANTINO)P(OLI) HONORIO XIII ET THEODOSIO X AA. CONSS.


[X]XXIII. DE DECANIS.

                                                                                     1.
    

[IMP]P. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. HELIONI COM(ITI) ET MAGISTRO OFF(ICI)ORUM. Quattuor, qui ex corpore decanorum ad primum militiae gradum pervenerint, bienii spa(t)io primiceriatus gerant officium, neque ulterius cuiquam hoc loco liceat immorari, ut omni gratia et ambitione cessante post duorum annorum curricula succedant prioribus subsequentes. DAT. PRID. NON. NOV. CONST(ANTINO)P(OLI) THEOD(OSIO) A. VII ET PALLADIO V. C. CONSS.


XXXIIII. DE MENSORIBUS.

                                                                                     1.
    

IMPPP. ARCADIUS, HONORIUS ET THEODOSIUS AAA. AEMILIANO MAGISTRO OFFICIORUM. Primicerius mensorum ad instar scriniorum biennio expleto agentis in rebus ultimi militiam sortiatur. DAT. X KAL. AUG. ANCYRAE STILICHONE II ET ANTHEMIO CONSS.


XXXV. DE PRIVILEGIIS EORUM, QUI IN SACRO PALATIO MILITARUNT.

                                                                                     1.

IMP. CONSTANTINUS A. PALATINIS BENE MERITIS SUIS SALUTEM. A palatinis tam his, qui obsequiis nostris inculpata officia praebuerunt, quam illis, qui in scriniis nostris, id est memoriae epistularum libellorumque, versati sunt, procul universas cal(um)nias sive nominationes iubemus esse summotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepote(s) ipso ordine sanguinis pervenire atque immunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibu(s) permanere cum universis mobilibus et manci(pi)is urbanis, neque iniurias eis ab aliquibus inferri, it(a) ut, qui haec contempserit, indiscreta dignitate poenas debitas exigatur. DAT. IIII KAL. NOV. TREVIRIS VOLUSIANO ET ANNIANO CONSS.

                                                                                     2.

IDEM A. AD PROCULUM PROC(ONSULEM) AFRIC(AE). Si ex memorialibus vel [ex] palatinis nostris aliquis ad agendas curas re[i] publicae vel alterius officii fuerit destinatus, m[i]nime ab eo repraesentatio postuletur equoru[m]. Qui autem in palatio obsequia non praebuerun[t], sed ex alio hominum genere sunt, equos sollemnes pro huiusmodi acta repraesentent. DAT. VI KAL. AUG. CONSTANTINO A. IIII ET LICINIO CONSS.

                                                                                     3.

IDEM A. AD RUFINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. De cubiculis nostris vacatione donatos vel diversis obsequiis palatinis aut scriniis memoriae epistularum libellorumque vel officio largitionum comitatensium singularumve urbium, sed et officio admissionum ad legum nostrarum privilegia volumus pertinere, ut nec ipsi nec filii nec nepotes eorum ad curiam vel honores vel munera municipalia devocentur. Meritoque his iungimus largitionales urbium singularum, ne privilegio separentur quos dignitas propemodum similis copulavit, memorati namque palatinorum matriculis adtinentur, quique sub castrensi militant. Quibus omnibus condonamus, ne exactorum vel turmariorum, quos capitularios vocant, curam subeant vel obsequium temonariorum vel prototypiae. Nam beneficiis nostris ita digni sunt, ut etiamsi quis ad diversas administrationes post obsequia palatina pervenerit, isdem debeat uti privilegiis, quoniam maior dignitas nulli debet praeiudicium facere. Nemo igitur ex filiis praedictorum vel servis castrensi peculio conquisitis professionibus censualibus inseratur vel numero adcrescentium locove deficientium subrogetur, si non fuerit innexus voluminibus censualibus. Personalibus etiam et corporalibus muneribus liberentur, sive adhuc in palatio observant, sive optata quiete donati sunt. Quibus omnibus privilegiis coniungimus agentes in rebus, licet meritis militaribus videantur esse subnixi. DAT. V KAL. MAI. SIRMIO CONSTANTINO A. V. ET LICINIO C. CONSS.

                                                                                     4.

IDEM A. AD IULIUM VERUM VIC(AR)UM ITALIAE. Palatinis nostris, qui ob spectatum laborem otio donati sunt, sub obtentu pensitationum, quae repraesentari consuerunt, tolerantia munerum sordidorum atque indigni oneris quorundam temeritate inponitur. Quod facinus licet graviore poena plectendum est, tamen ita volumus emendari, ut gravitas tua ex officio rationum aeris speciem postulet et in tabulas ei formatae legis huius apices inprimat, ut, si quid tale sustineant, ad eas inlico quasi ad praesentia remedia perfugiant atque ab intentato onere liberentur. P(RO)P(OSITA) ID. MART. CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.

                                                                                     5.

IDEM A. AD UNIVERSOS PALATINOS. Ab his, qui post inpleta officia fidelis obsequii administrationes publicas me[ru]erunt, concessa quidam conantur privilegia de[tor]quere nec intellegunt fastigiis promotionum [in] sublime provectos ab immunitate legitima exire minime oportere. Ideoque praecipimus, ut palatini [nos]tri expleto munere fidelis obsequii, cum ad dign[i]tatum cumulos elati fuerint, nihil de concessis p[rivi]legiis perdant, sed incrementis dignitatum utilis [au]geatur immunitas. De qua re ad praefectos praeto[rio] et ad praefectum urbis scribta direximus. DAT. *** NON. IUL. YSCO IANUARINO ET IUSTO CONSS.

                                                                                     6.

IMPP. VAL(ENTINI)ANUS ET VALENS AA. H(AVE), ARTEMI, K(ARISSIME) NOB(IS). M[ira]ti admodum sumus te non consideratis privi[le]giis palatinorum quosdam ex eorum nume[ro] susceptoribus velle coniungere, cum id minime legis nostrae sententia comprehendat. ET CETERA. DAT. XIII KAL. OCT. AQUILEIA DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONSS.

                                                                                     7.

IDEM AA. AD PRAETEXTATUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Omnes, qui intra consistorii secreta veneranda notariorum funguntur officio quique in scriniis militant quique inter agentes in rebus plenum vigiliarum munus exercent, admissionales etiam et qui sub castrensi officio sive comitatensibus sive privatis largitionibus obsecundant, cum pro merito probitatis et fidei accessu istius fuerint splendoris ornati constetque eos tunc temporis honoratos, cum a palatinis mitterentur obsequiis, a primis quibusque gradibus usque ad perfectissimatus ordinem, tametsi prosecutoriarum adiumenta non habeant, praerogativa concessi honoris utantur. Comitibus autem, quorum iam celsior locus est, et tribunis ita demum prosit allectio, si sacra ad urbanae officium praefecturae scribta pertulerint, quibus eorum vita laudetur. Haec peculiariter Romae serventur, ut habito loci honorisque delectu, habito etiam virium fortunarumque discrimine, et laboribus singulorum congrua praemia rependantur et hi ad impetratam adlectionem pertineant, quos post gloriosum laborem exhauriri senatoriis sumptibus non oportet. DAT. XIIII KAL. DEC. TREVIRIS, ACC. IIII ID. DEC. LUPICINO ET IOVINO CONSS.

                                                                                     8.

[IDEM] AA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Circa palatinos nostros quies inlibata permaneat, quo intellegant cuncti nec officia inpunitum habere nec iudices, si inquietentur hi, quibus post documenta fidelis obsequii sub nostris acta conspectibus plena est inpertienda tranquillitas. DAT. III KAL. SEPT. BRISIACI VAL(ENTINI)ANO NOBILISSIMO PUERO ET VICTORE CONSS.

                                                                                     9.

IMPPP. GRA(TI)ANUS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIUS) AAA. AD ARBORIUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Omnes, qui e palatio sacro vel privelegiis ambiuntur vel provinciali administratione donati sunt, nullis volumus conventionibus fatigari. Quisquis igitur agentum in rebus aliumve palatina dignitate subfultum, qui vel post administratam provinciam honorati auctoritate fulcitur vel testimonii nostri adsertione confidit frequenter super dignitate sua, interpellatione pulsaverit, quinque librarum auri inlatione tenebitur. DAT. XV KAL. MART. TREVIRIS GRATIANO V ET THEODOSIO I AA. CONSS.

                                                                                     10.

IDEM AAA. AD PROBUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Rectores provinciarum inlicitum esse cognoscant quemquam, qui e palatio gloriosa administratione perfunctus seu vacatione donatus sit, ulli necessitati extra ordinem subiugandum praeterquam semel ad professionem proprii hon[o]ris, non modo ulla conventione cogendum, verum levi saltem commonitione pulsandum. Quod si quis iudex hoc praeceptum temerare contenderit, ei[us] officium, penes quod culpam neglectae iussion[is] haerere manifestum est, quinque librarum auri [con]demnatione multandum est. DAT. V KAL. IUL. AQUIL[EIA] GRATIANO THEOD(OSIO) I AA. CONSS.

                                                                                     11.

IDEM AAA. EUTROPIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ab omnibus ex aula nostra decede(n)tes viri iniunctis habeantur immunes; numerar(io)rum fastus vel rapaces quaestus tamquam ex(pe)rientes et idonei non patiantur nec post emeritam [mis]sionem ad ministeria senes debiles seu vacante[s] oblitterata laboris exacti consideratione revoce[n]tur. DAT. III NON. FEB. CONST(ANTINO)P(OLI) EUCHERIO ET SYAGRIO VIRIS CLARISSIMIS CONSS.

                                                                                     12.

IDEM AAA. AD CYNEGIUM C(OMITEM) S(ACRARUM) L(ARGITIONUM). Quoscumque palatinae militiae officiis deputatos per decem annorum spatia quisquam ad ordinem sibi debitum repetere cessaverit, postea super petitione personae agere nihil poterit. DAT. III NON. MART. CONST(ANTINO)P(OLI) MEROBAUDE II ET SATURNINO VIRIS CLARISSIMIS CONSS.

                                                                                     13.

IMPPP. VAL(ENTINI)ANUS, THEOD(OSIUS) ET ARCAD(IUS) AAA. AD PINIANUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Omnes, qui in palatio militando diversis actibus paruerunt, secundum legem domini germani nostri in tantum eius dignitatis, cuius meruerint missionem, optinere norint insignia, ut his omnibus praeferantur in ordine atque consessu, qui posteriore tempore regendas provincias dignitatesque susceperint palatinas. Hoc autem generale decretum si quisquam temeraria usurpatione violare temptaverit, sacrilegii reus legibus censeatur. DAT. PRID. NON. IUL. MED(IOLANO), ACC. IIII KAL. SEPT. HONORIO N. P. ET EVODIO CONSS.

                                                                                     14.

[IMP]P. HONORIUS ET THEOD(OSIUS) AA. AD ASCLEPIODOTUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Qui [i]ntra nostra scrinia vel agentum in rebus vel palatinorum tam comitis largitionum quam comitis privatarum, vel ad apparitionis amplissimae praefecturae praetorianae sacramenta se devoverit et quindecennii transcurso curriculo nulla fuerit a collegis conventione pulsatus, adsumpti cinguli honore laetetur nec emensa militia relictae originis invidia quatiatur. In cohortalinorum autem militia praedicta tempora propaganda censemus, non quod maiores in ipsis rei publicae vires sint quam in curialibus constitutae, sed quod non isdem privilegiis inferioris sortis homines debeant honorari. Ideoque decernimus, ut, si in ea militia, ad quam transire conati sunt, viginti quinque annos sine ulla fortunae suae conventione peregerint et in officiis sine inquietudine et intermissione permanserint, quibus se quamvis inlicite sociarunt, ipsi quoque securi sint et a prioris condicionis macula liberentur. Liberos autem curialium vel cohortalium quandoque susceptos, sive ante praerogativam et tempora expressa praesumptae militiae sive post decursa stipendia, originalem sequi condicionem oportet, quoniam satis est parentibus eorum vacationem a nostra clementia pro remuneratione fuisse concessam. Haec autem lex non ad illos pertinet, qui vel curiis vel suis officiis per sententias iudicum traditi sunt, quos quidem propriam ne[ces]se est, cui addicti sunt, fortunam amplecti, sed ad eos, de quorum condicione in iudiciis quaestio vertitur, ut datam formam cognitores observent. DAT. XV KAL. IUN. CONS(TANTINO)P(OLI) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO [CONSS].


[XXXVI. DE CASTRENSI OMNIUM PALATINORUM PECULIO.]

                                                                                     1.
    

IMP. CONSTANTINUS A. AD SEVERUM P(RAEFECTUM) U(RBI). Omnes pala(ti)nos, quos edicti nostri iam dudum certa privileg(ia) superfundunt, rem, si quam, dum in palatio nost(ro) morantur, vel parsimonia propria quaesiv(e)rint vel donis nostris fuerint consecuti, ut ca(stren)se peculium habere praecipimus. Quid enim tam (ex) castris est, quam quod nobis consciis ac prope (sub) conspectibus nostris adquiritur? Sed nec alieni su(nt) a pulvere et labore castrorum, qui signa nostra comitantur, qui praesto sunt semper actibus, quos intentos eruditis studiis itinerum prolixitas et expeditionum difficultas exercet. Ideoque palatini nostri, qui privilegiis edicti uti potuerint, peculia sua praecipua retineant, quae, dum in palatio constituti sunt, aut labore, ut dictum est, proprio aut dignatione nostra quaesiverint. P(RO)P(OSITA) X KAL. IUN. CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTIO CAES. CONSS.


XXXVII. DE EQUESTRI DIGNITATE.

                                                                                     1.
      

(IMP)P. VAL(ENTINI)ANUS ET VALENS AA. AD MAMERTINUM P(RAEFECTUM) P(RAETORI)O. Equites Romani, quos secundi gradus in urbe omnium optinere volumus dignitatem, ex indigenis Romanis et civibus eligantur, vel his peregrinis, quos corporatis non oportet adnecti. Et quia vacuos huiusmodi viros esse privilegiis non oportet, corporalium eos iniuriarum et prosecutionum formido non vexet, ab indictionibus quoque, quae senatorium ordinem manent, habebuntur immunes. DAT. PRID. KAL. NOV. PHILIPPOPOLI DIVO IOVIANO ET VARRONIANO CONNS.


XXXVIII. DE PERFECTISSIMATUS DIGNITATE.

                                                                                     1.
      

IMP. CONSTANTINUS A. AD PATERNUM VALERIANUM. Codicillis perfectissimatus fruantur qui impetraverint, si abhorreant a condicione servili vel fisco aut curiae obnoxii non sint vel pistores non fuerint, vel non in aliquo . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .