Collectio decretalium/CXXI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png CXX CXXII Fairytale right blue.png


Item epistola ejusdem.

VITALIANUS VAANI cubiculario et imperiali chartulario.

Semper celsitudo vestra piis hominibus praebuit concursum, semperque irreprehensibiliter viventibus tribuit libenter opem. Ideoque congruum praevidimus per praesentia nostra scripta Joannem antistitem Ecclesiae Lampensis, sitae in insula Creta, ei in omnibus commendare, quatenus divina ope praevia, ejusque suffultus suffragio valeat ad sanctam celeriter remeare Ecclesiam. Per Septembrem enim mensem praesentem undecimae indictionis in hac Romana urbe ad apostolorum nostri culminis protectorum limina veniens, obtulit nobis petitionem per quam suppliciter precatus est nos, ut ejus causae meritum cognoscentes canonice terminaremus. Obtulit denique nobis et sententiam quam promulgavit ejus metropolitanus cum suis episcopis adversus eumdem Joannem, volens eum ostendere reprehensibilem, per quam eum contra canonum decreta poenalibus submisit. Cujus exemplar et idem ejus metropolitanus nobis direxit. Propterea facientes congregari episcopos in hac urbe, ejus causa est cognita, relecta videlicet petitione ejus. Et praefata sententia ab eodem metropolitano ejus nobis directa, visum nobis est, non secundum sacros canones eamdem esse sententiam promulgatam, ideoque eam inanem atque 284 vacuam statuimus fore, decernentes eumdem Joannem innocentem existere, et absque aliqua culpa eum ab ejus metropolita quaerimur subivisse, quem merito absolvimus ad suam Ecclesiam regredi, scribentes ejus saepius nominato metropolitae, ut quae per simplicitatem egerit in ejus personam contra canonum decreta, essent vacua et inania. Eumdem itaque Joannem, ut dictum est, antistitem vestrae eximiae charitati per has nostras litteras commendantes, hinc absolvimus; ad vestra nimirum ambulaturum vestigia, ut exinde rursus cum suis scriptis eum absolvere festinet, quaesumus ad suam Ecclesiam, commendantes eum quibus praeviderit, ut illaesus debeat esse. Profecto enim una mecum cunctis diebus vitae suae, et ipse pro vestrae excellentissimae charitatis prosperitate ac longaevitate deprecabitur Dominum. Data die VI Kal. Febr. indictione undecima.

Item ejusdem ad Paulum Cretensem.

VITALIANUS PAULO episcopo Cretensi.

Ad cognitionem tuae dilectionis congruum praevidimus perducere, eo quod Joannes episcopus Lampensis Ecclesiae nobis suggesserit, asserens quod ejus parochiae pertinentia monasteria unum, quod appellabatur Palea, et alterum, quod vocatur Arsilli, a tua Ecclesia esse invasa. Ideoque si ita est, hortamur tuam charissimam fraternitatem, ut ei, secundum terminos sanctorum canonum, reddere faciat, quia unicuique quod justum est volumus conservari, maxime a nostris fratribus. Cognovimus denique quod quidam diaconus, nomine Joannes, postquam consecratus est minister accepisset uxorem, et non solum hoc, sed in duabus Ecclesiis militet. Ideoque si ita est, hoc tua dilectissima fraternitas pro Dei amore corrigat, ne denuo hujusmodi nefas proveniat ad instar male viventium. Deinde cognovimus quod quemdam curialem, nomine Eulampium, habeat quasi consiliarium. Non enim ut nobis suggestum est, eum constat esse bonae vitae. Ille enim quotidie, ut fertur, inter fratres zizania seminat, ut de eorum discordia marsupium impleat Quamobrem, si ita est, hortamur tuam fraternitatem eum a se projicere, ut ejus opinio coram Deo, et hominibus floreat. Data, ut supra.

Item epistola ejusdem.

VITALIANUS GEORGIO episcopo Syracusano.

Gesta sive sententiam a tua fraternitate directam dilectissimo filio nostro Gaudentio primicerio, sibi ab antistite Cretensis insulae transmissam pro causa episcopi Lampensis Ecclesiae suscepimus. Quamobrem admirati sumus, cur ipse, Cretensis antistes nobis aut per suum clericum hanc minime direxerit, aut per sua scripta non indicaverit quae erant necessaria. Praefatus enim Joannes Lampensis Ecclesiae hujusmodi sententiam manu ejus metropolitae, episcoporumque subscriptam, cum sua nobis obtulit petitione, postulans suae causae meritum canonice requiri. Cujus precibus moti, pro tali re in hac urbe fecimus congregari synodum, ut cognosceretur hujusmodi negotium. Cumque esset congregata, relicta est nimirum petitio Joannis praesulis, ac sententia a tua directa fraternitate. Quibus nobis eisque visum est, non secundum sacratissimos canones, neque secundum instituta Patrum esse eadem gesta promulgata adversus praenominatum Lampeon Ecclesiae episcopum. Idcirco decrevimus eam per nostrae praeceptionis auctoritatem esse inanem et vacuam, absolventes eum ad suam Ecclesiam remeare cum nostra praeceptione ad eumdem ejus metropolitam facta. Ideoque eo illic ad tuam fraternitatem conjungente ei ita concurrat, ut cum litteris commendatitiis domini excellentissimi Vaani filii nostri imperialis cubicularii et chartularii ad suam Ecclesiam prospere revertatur. Viva enim voce pro sua causa subtiliter tuae fraternitati, dum ab ea requisitus fuerit, profecto indicabit, ostendens ei exemplar praecepti nostri ad Cretensem metropolitam directi. Propterea, Sylvinus tibi intimabit omnia praedicata, ne modum transgredi litterarum cerneremur. Data ut supra.