XIX | XXI |
INCIPIUNT DECRETA SIXTI PAPAE PRIMI. (Anno Domini 129, tempore Adriani.) Omnibus in Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo dilectis fratribus in charitate Domini nostri Jesu Christi, SIXTUS Romanae Ecclesiae archiepiscopus salutem.
Charissimi, fideliter agite in omnibus, ut fideles et non infideles inveniamini. Nolite imitari malum, sed quod bonum est agite, quia qui ex Deo est bene facit, qui autem male, non ex Deo, sed ex diabolo est. Fidem enim rectam vos tenere oportet, ut dissentientes ab apostolica non sitis doctrina. Unum enim verum Deum Patrem et Filium a prophetis et apostolis ostendimus praedicatum, a quibus etiam Spiritum sanctum credimus non esse discretum, Isaia propheta dicente: « Ego sum Deus et non est alius praeter me. Et per meipsum juro, quia exivit ex ore meo veritas; et sermo meus non avertitur, quia mihi inclinabitur omne genu, et omnis lingua confitebitur per Dominum, dicens: Justitia et gloria ad eum veniet. » Et ut in hoc testimonio Patrem et Filium simul fuisse cognoscatis Paulum apostolum audite dicentem: « Ut in nomine, inquit, Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris omnipotentis. » Quod si secundum aliquos Filius est minor Patre suo, ergo minorata 23 est et gloria Patris in Filio. Et ubi est quod in Salomone Scriptura loquitur dicens: « Sicut enim in conspectu eorum, inquit, magnificatus es in nobis, ita in conspectu nostro magnificaberis in illis ut cognoscant te sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine? » Diligenter attende et agnosce Filium esse qui magnificabitur in judicio, dum venerit vivos et mortuos judicare. Item Isaias: « Audite domus Jacob, et residui domus Israel, qui egredimini ex utero et erudimini a puero usque ad senectutem. Ab initio ego sum et quousque senescatis ego sum. Ego vos feci et ego sustineo, ego remittam, ego suscipiam, dicit Dominus. » Et iterum: « Ego sum Dominus Deus, praeter me non est alius Deus, annuntians novissima priusquam fiant, et statim consummata sunt. » Item alibi: « Audi me Jacob et Israel, quoniam ego feci. Ego sum Dominus Deus tuus, et non est alius praeter me. » Item ibi: « Ego sum Dominus Deus tuus primus et ego novissimus et in ea quae superventura sunt in novissimis ego sum. Ego sum Deus qui te creavi, qui te adjuvi, et communivi dextera mea. » Et unitatem Patris et Filii assignans loquitur dicens: « Ego testis vester, dicit Dominus Deus, et puer meus tu quem ego elegi, ut sciatis et credatis, quia ego sum, et ante me non fuit alius Deus, et post me non erit. » Unum hi qui non sane sapiunt, eligant ex duobus aut fateantur Patrem et Filium Deum unum, aut si solum Patrem Deum esse contendunt, ergo illis Dominus noster Jesus Christus Dei Filius non erit Deus, quia scriptum est: « Ante me non fuit alius Deus et post me non erit. » Si secundum tales ita est, cur Apostolus talia praedicat et eumdem Filium Deum super omnes benedictum insinuat: « Quorum patres, inquit, ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula. » Item Isaias ait: « Dominus Deus Israel qui liberavit eum de Aegypto. Ego sum primus et ego post haec et praeter me non est Deus sicut ego sum qui stet et vocet, et praeparet mihi, ex quo hominem feci in saeculo. » Item alibi: « In te est Deus et nesciebamus et non est alius Deus praeter te. Tu es enim Deus et nesciebamus, Deus Israel Salvator. » Unus Deus non sunt Pater et Filius? Quis est hic Deus, in quo esse dicitur Deus Pater quem alium Deum non esse propheta saepenumero protestatur? Et Baruch: « Hic Deus noster, ait, et non applicabitur alter ad eum qui invenit omnem viam scientiae et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est et inter homines conversatus est. » Et in Salomone habetur: « Miserere nobis Deus omnium et ostende nobis lumen miserationis, et immitte timorem tuum super gentes, qui non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est alius Deus nisi tu. » Item alibi: « Domine Deus Israel, non est tibi similis in coelo sursum, neque in terra deorsum. » Et in psalmo septimo decimo: « Quoniam quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus, praeter Deum nostrum. » Et in Genesi: « Et pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super Sodomam et Gomorrham et evertit civitates illas. » Si solus Pater Deus est, quis pluit ignem et sulphur supra praedictas civitates, ut eas everteret? Quaeso, responde. Et in Deuteronomio: « Dominus solus deducebat eos et non fuit cum illis Deus alienus. » Et Paulus apostolus: « Unus Deus qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem; » et ad Corinthios: « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi; » et iterum: « Non est Deus nisi unus; » et ad Galatas: « Mediator autem unius non est, Deus autem unus est; » et unitatem Patris et Filii, et Spiritus sancti demonstrans, Ephesiis scribens, ita confirmat: « Sufferentes invicem in charitate, solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Deus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 2). » Si non sane sapientes unitatem fidei voluerint simplici corde recipere, ex hoc itaque testimonio in uno spiritu poterunt simul Patris et Filii unitatem condiscere. Patrem igitur, ut superius comprehensum est, in divinis litteris, ingenitum, proprie positum nec legere possunt penitus nec probare. Sed quia id ipsum fides exigit christiana absque ulla dubitatione ingenitus creditur qui tamen secundum seriem Scripturarum in Filio a se genito unus esse monstratur.
De caetero placuit propter malorum hominum infestationes, ut in accusatione Domini ministrorum, primo persona, fides, vita, et conversatio blasphemantium enucleatim perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius in fide infidelis est, nec eis omnino est credendum qui veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt. Quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes, idcirco suspicio eorum discutienda primum, et corrigenda, neque accusatoribus suspectis vel de inimicorum domo prodeuntibus est credendum. Erant enim quidam qui prius videbantur esse ex nobis, sed non erant ex nobis. Si vero essent ex nobis, mansissent utique nobiscum, et non conturbassent fratres. « Exacuerunt enim, » ut ait Propheta, « linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. CXXXIX, 4). » Quapropter hi respuendi sunt si incorrigibiles apparuerint, et vitandi ne Domino decipiant famulantes. State ergo, dilectissimi, super vias aspicientes et interrogantes de semitis Domini antiquis: et videte quae est via Domini bona et recta, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris. Data decima sexta Kalen. Maii sub Adriano et Vero.