XX | XXII |
ITEM EPISTOLA SIXTI PAPAE
(0103)
(0103A) SIXTUS universalis apostolicae Ecclesiae episcopus omnibus episcopis in Domino salutem. (0103)
Cognoscat vestra sapientia, charissimi fratres, quia in hac sancta sede apostolica a nobis et reliquis episcopis caeterisque Domini sacerdotibus statutum est, ut sacra vasa non ab aliis quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Indignum valde est ut sacra Domini vasa quaecunque sint humanis usibus serviant, aut ab aliis quam a Domino famulantibus eique dicatis tractentur viris. Ne pro talibus praesumptionibus iratus Dominus plagam imponat populo suo, et hi etiam qui non peccaverunt mala patiantur aut pereant, quia perit iustus saepissime pro impio. Attendite, fratres, ne talia viris in Ecclesiis permittatis deinceps fieri, ne grex pretioso (0103B) sanguine Christi redemptus in praecipitium (quod absit) ruat; propter quod assumite armaturam Dei, ut possitis resistere his qui contradicunt veritati, et induite vos lorica iustitiae, calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Si quis vero vestrum pulsatus fuerit in aliqua adversitate licenter hanc sanctam et apostolicam appellet Sedem, et ad eam quasi ad caput suffugium habeat, ne innocens damnetur, aut Ecclesia sua detrimentum patiatur. Si autem ei necesse fuerit eamque appellare minime ausus fuerit, et vocatus tamen ab hac sancta Sede fuerit, non renuat venire, sed confestim, ut ei nuntiatum fuerit, venire festinet, et causas pro quibus vocatus est prudenter disponat, atque si necesse aliquid corrigere fuerit, cum his quos hic primos invenerit, corrigat; (0103C) ad Ecclesiam tamen suam non prius revertatur quam litteris apostolicis vel formatis pleniter instructus atque purgatus, si fuerit unde. Et postquam domum reversus fuerit, cognoscant vicini sui qualiter hic sua aliorumque causa discussa fuerit, quatenus eam absque aliqua ambiguitate nuntiare et praedicare omnibus (0104A) possit. Ab hac enim sancta Sede, a sanctis apostolis tueri, defendi et liberari episcopi iussi sunt, ut sicut eorum dispositione ordinante Domino primitus sunt constituti, sic huius sanctae Sedis, cuius dispositioni eorum causas et iudicia servaverunt, protectione, futuris temporibus sint ab omnibus perversitatibus semper liberi. Unde culpantur hi qui aliter circa fratres egerint, quam huius sedis rectoribus placere cognoverint. His taliter consideratis atque cum reliquis episcopis decretis tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae apicem decernimus, ut nemo pontificum aliquem suis rebus exspoliatum episcopum aut a sede pulsum excommunicare, aut iudicare praesumat, quia non est privilegium quo exspoliari possit iam nudatus. Si quis (0104B) autem aliter agere praesumpserit, sciat censuram huius Sedis cum omnibus membris suis sibi venturam, et sicut egerit, ita recipiet. Si bene bene, grave grave. Si pessime pessime, quoniam dignus est operarius mercede sua. Nos, fratres, nullum perdere volumus, sed ipse perdit se qui pie considerata avertit, et qui Apostolorum et huius sanctae Sedis decreta libenter violat. Sed nunc, fratres, commendamus vos omnes Domino, et verbo gratiae eius, qui potest perficere et dare haereditatem cum omnibus sanctis; ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore et uno corde honorificemus eum in concordia et consolatione fratrum, qui potens est confirmare nos (0104C) secundum Evangelium eius, iuxta revelationem mysterii aeterni, temporibus scilicet perpetuis, quibus vobis munera futurorum gaudiorum largienda sunt. Data nono Kalen. Aprilis, Adriano et Vero cc. consul.