Colloquia familiaria/Absurda

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Cyclops Ementita nobilitas Fairytale right blue.png
ΑΠΡΟΣΔΙΟΝΥΣΑ, sive ABSURDA.
Annius, Leucius.
an. Audio te interfuisse nuptiis Pancratii et Albinae.
le. Nunquam antehac infelicius navigavi, quam hoc tempore.
an. Quid ais? tantam fuisse hominum frequentiam?
le. Nec unquam mihi vilior fuit vita, quam id temporis.
an. Vide quid faciant opes. Ad meas nuptias pauci convenirent, idque tenues.
le. Vix fueramus ingressi pelagus, ortus est ingens turbo.
an. Narras deorum coetum. Totne aderant viri principes, tot matronae nobiles?
le. Boreas dissecuit velum, dissectumque dissipavit.
an. Desponsam novi. Nihil fingi potest venustius.
le. Mox fluctus revulsit clavum.
an. Idem videtur omnibus. Nec sponsus admodum illi cedit, ut aiunt, formae gratia.
le. Quid animi censes nobis illic fuisse?
an. Sane rarum nunc est virgines nubere.
le. Remigandum nobis erat.
an. Dotem vix credibilem narras.
le. Ecce mox aliud malum.
an. Cur puellam nubilem commiserunt tam feroci?
le. Apparuit piratarum navis.
an. Profecto sic est: in multis nequitia supplet aetatem.
le. Ibi nobis geminum fuit bellum, alterum cum mari, alterum cum praedonibus.
an. Hui tantum donariorum? Interim pauperibus nemo dat festucam.
le. Quid? cederemus? Imo desperatio vitae addebat animos.
an. Vereor ne sint steriles nuptiae, si vera praedicas.
le. Imo iniecimus harpagones.
an. O rem novam! ante nuptias gravida?
le. Si spectasses eum conflictum, fatereris, me non esse foeminam.
an. Ut audio, coniugium hoc non solum ratum est, sed etiam consummatum.
le. Insiluimus in navim piraticam.
an. At demiror, te vocatum alienum, me praeterito, qui tertio propinquitatis gradu sponsae patrem contingo.
le. Ipsos in mare praecipites dedimus.
an. Vera praedicas; infelicium nulli sunt affines.
le. Quidquid erat praeda, inter nos partiti sumus.
an. Expostulabo cum puella primo quoque tempore.
le. Mox exorta est subita tranquillitas: dixisses esse Alcedonia.[1]
an. Si illi res est, mihi est animus. Nihil moror illius benevolentiam.
le. Ita pro una duas naves in portum deduximus.
an. Indignetur, qui alit.
le. Quo eam rogas? In templum, veli partem dicaturus divo Nicolao.[2]
an. Hodie non est liberum mihi: nam ipse domi convivas exspecto; alias non excusabo.
ΙΠΠΕΥΣ ΑΝΙΠΠΟΣ. sive EMENTITA NOBILITAS.
Harpalus, Nestorius.
ha. Potes me tuo levare consilio. Senties me hominem non immemorem nec ingratum.
ne. Dabo expeditum, ut sis quod esse velis.
ha. At nobis in manu non est, ut nascamur nobiles.
ne. Si non es, enitere benefactis, ut a te initium capiat nobilitas.
ha. Perlongum est.
ne. Exigua summa tibi vendet Caesar.
ha. Vulgo ridetur emptitia nobilitas.
ne. Quum nihil sit magis ridiculum quam ementita nobilitas, quid est ut tantopere affectes nomen equitis?
ha. Sunt caussae, nec leves, quas tibi non gravabor indicare, si mihi commonstraris rationes, quibus nobilitatis opinionem mihi parem apud vulgus.
ne. Nomen absque re?
ha. Atqui quum res abest, proximum est opinio. Sed age, consule, Nestori; ubi causas audieris, fateberis operae precium.
ne. Quando ita vis, dicam. Primum fac procul te abducas a patria.
ha. Memini.
ne. Ingere te in convictum iuvenum vere nobilium.
ha. Intelligo.
ne. Hinc primum orietur suspicio te talem esse, cum qualibus victitas.
ha. Sic est.
ne. Vide ne quid habeas plebeium.
ha. Quid nam?
ne. De cultu loquor. Ne vestis sit lanea, sed aut serica aut, si deest qui emas, fustania,[3] denique vel canabea potius quam pannea.
ha. Recte.
ne. Vide ne quid sit integrum, sed disseca pileum, thoracem, caligas, calceos, ungues, si potes, neve quicquam humile loquaris. Si quis ex Hispania veniat hospes, roga quomodo conveniat Caesari cum Pontifice, quid agat affinis tuus comes a Nassauen,[4] quid caeteri congerrones tui.
ha. Fiet.
ne. Sit anulus in digito cum gemma signatoria.
ha. Si quidem loculi ferant.
ne. At parvo constat anulus aereus inauratus cum gemma factitia. Sed adde clypeum cum insignibus.
ha. Quaenam mihi suades deligam?
ne. Duo mulctra, si velis, et cantharum ceruisiarium.
ha. Ludis, age dic serio.
ne. Nunquam fuisti in bello?
ha. Ne vidi quidem.
ne. At interim, opinor, decollasti anseres et capos rusticorum.
ha. Persaepe, et quidem fortiter.
ne. Pone machaeram argenteam, tria
Fairytale left blue.png Cyclops Ementita nobilitas Fairytale right blue.png
  1. Aiunt Halcyones vel Alcedonces esse genus quoddam avium, in ipso mari nidificantium. Hinc Alcedonia pro temporibus placidis ac tranquillis. Plaut. in prol. Casinae. Tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum.
  2. Cui res maritimae curae secundum Pontificios. Lapide onim molari insidens per mare dicitur in Russiam vectus esse.
  3. Pro gossipio barbare dicitur fustanum vel fustagium.
  4. Praecipui in aula Caesaris Caroli V. fuerunt Comites a Nassauen, eique inter intimos amicos. Prae cetoris praeclarissimus est magnus ille Guilielmus Arausionensis (Oranien) Princeps, qui funesto bello, quod Hispani cum Belgis gesserunt sub Philippo Caroli filio, peracto, foederatam Belgicam in libertatem vindicavit.