Jump to content

Colloquia familiaria/Ementita nobilitas

Unchecked
E Wikisource
 Absurda Talorum lusus 
ΙΠΠΕΥΣ ΑΝΙΠΠΟΣ. sive EMENTITA NOBILITAS.
Harpalus, Nestorius.
ha. Potes me tuo levare consilio. Senties me hominem non immemorem nec ingratum.
ne. Dabo expeditum, ut sis quod esse velis.
ha. At nobis in manu non est, ut nascamur nobiles.
ne. Si non es, enitere benefactis, ut a te initium capiat nobilitas.
ha. Perlongum est.
ne. Exigua summa tibi vendet Caesar.
ha. Vulgo ridetur emptitia nobilitas.
ne. Quum nihil sit magis ridiculum quam ementita nobilitas, quid est ut tantopere affectes nomen equitis?
ha. Sunt caussae, nec leves, quas tibi non gravabor indicare, si mihi commonstraris rationes, quibus nobilitatis opinionem mihi parem apud vulgus.
ne. Nomen absque re?
ha. Atqui quum res abest, proximum est opinio. Sed age, consule, Nestori; ubi causas audieris, fateberis operae precium.
ne. Quando ita vis, dicam. Primum fac procul te abducas a patria.
ha. Memini.
ne. Ingere te in convictum iuvenum vere nobilium.
ha. Intelligo.
ne. Hinc primum orietur suspicio te talem esse, cum qualibus victitas.
ha. Sic est.
ne. Vide ne quid habeas plebeium.
ha. Quid nam?
ne. De cultu loquor. Ne vestis sit lanea, sed aut serica aut, si deest qui emas, fustania,[1] denique vel canabea potius quam pannea.
ha. Recte.
ne. Vide ne quid sit integrum, sed disseca pileum, thoracem, caligas, calceos, ungues, si potes, neve quicquam humile loquaris. Si quis ex Hispania veniat hospes, roga quomodo conveniat Caesari cum Pontifice, quid agat affinis tuus comes a Nassauen,[2] quid caeteri congerrones tui.
ha. Fiet.
ne. Sit anulus in digito cum gemma signatoria.
ha. Si quidem loculi ferant.
ne. At parvo constat anulus aereus inauratus cum gemma factitia. Sed adde clypeum cum insignibus.
ha. Quaenam mihi suades deligam?
ne. Duo mulctra, si velis, et cantharum ceruisiarium.
ha. Ludis, age dic serio.
ne. Nunquam fuisti in bello?
ha. Ne vidi quidem.
ne. At interim, opinor, decollasti anseres et capos rusticorum.
ha. Persaepe, et quidem fortiter.
ne. Pone machaeram argenteam, tria anserum capita aurea.
ha. In quo solo?
ne. Quo? nisi sanguinolento, monumentum fortiter effusi cruoris.
ha. Quid ni? rubet sanguis anserinus aeque atque humanus. Sed perge, obsecro.
ne. Hunc igitur clypeum pro foribus omnium diversoriorum, in quibus forte versatus es, affigendum curato.
ha. Quid addetur galeae ?
ne. Recte submones. Eam facies ore dissecto.
ha. Quamobrem?
ne. Ut spires, deinde ut congruat vestitui. In vertice quid eminebit?
ha. Expecto.
ne. Caput canis demissis auribus.
ha. Vulgatum est.
ne. Adde duo cornua : rarum hoc est.
ha. Placet. Sed quae bestiae sustinebunt clypeum?
ne. Cervos, canes, dracones, gryphes occuparunt principes, tu ponito duas harpyas.
ha. Optime consulis.
ne. Restat cognomen. Hic illud in primis cavendum, ne plebeio more te patiaris vocari Harpalum Comensem, sed Harpalum a Como, hoc enim nobilium est, illud sordidorum theologorum.
ha. Sic memini.
ne. Habesne quicquam cuius te posses appellare dominum?
ha. Ne haram quidem.
ne. In urbe celebri natus es ?
ha. In obscuro pago. Non enim fas est ei mentiri, unde petas medicinam.
ne. Recte est. Sed ei pago nullus est vicinus mons ?
ha. Est.
ne. Et habet alicunde rupem?
ha. Habet praeruptam.
ne. Ergo sis Harpalus eques ab aurea rupe.
ha. Atqui mos est magnatum, ut suum quisque symbolum habeat vocale, quemadmodum Maximilianus[3] habebat: Tene mensuram; Philippus: Qui volet; Carolus : Vlterius. Item alius aliud.
ne. Tu asscribito : Omnis iacta sit alea.
ha. Nae tu percommode dicis.
ne. Iam quo firmior sit hominum opinio, fingito litteras a magnatibus ad te missas, in quibus identidem appelleris eques clarissimus magnarumque rerum fiat mentio, de feudis, de arcibus, de multis florenorum milibus, de praefecturis, de matrimonio opulento. Curabis ut huiusmodi litterae tibi velut elapsae aut per oblivionem relictae veniant ad aliorum manus.
ha. Istud quidem erit mihi commodum: nam et litteras novi, et hanc facultatem multo usu paravi, ut cuiusvis manum facile effingam.
ne. Interdum insue vesti, aut relinque in crumena, ut quibus sartiendi negocium dederis, illic reperiant. Illi non silebunt, et tu simul ac resciveris, compones vultum ad iracundiam ac moesticiam, quasi doleat casus.
ha. Et isthuc iam pridem meditatus sum, ut faciem tam facile mutem, quam personam.
ne. Ita fiet, ut nec fucus suboleat et res cum fide spargatur.
ha. Curabitur sedulo.
ne. Deinde sodales aliquot asciscendi sunt, aut etiam famuli, qui tibi cedant loco, et apud omnes mi Ioncherum appellent. Nec est quod hic sumptum metuas. Sunt plurimi iuvenes, qui vel gratis cupiant hanc agere fabulam. Adde huc, quod haec regio scatet iuvenibus eruditulis, qui mira tenentur scribendi libidine, ne dicam scabie. Nec desunt famelici quidam typographi, nihil non audentes, si spes quaestus affulserit. Ex his aliquot suborna, qui in libellis suis te praedicent patriae procerem, idque subinde repetatur litteris maiusculis. Hac via vel in Bohemia celebrabunt procerem patriae. Et citius enim et latius discurrunt libelli quam voces aut quamlibet loquaces famuli.
ha. Nec ista displicet ratio. At famuli sunt alendi.
ne. Sunt, at non ales famulos ἀχείρους, et ob id ἀχρείους. Mittantur huc et illuc, invenient aliquid. Scis varias esse talium rerum occasiones.
ha. Desine. Teneo rem.
ne. Supersunt artes.
ha. Aveo scire.
ne. Ni sis bonus aleator, probus chartarius, scortator improbus, potator strenuus, profusor audax, decoctor et conflator aeris alieni, deinde scabie ornatus Gallica, vix quisquam te credet equitem.
ha. In istis quidem iam pridem excercitatus sum. Sed unde sumptus?
ne. Mane, isthuc ibam. Est tibi patrimonium?
ha. Perpusillum.
ne. Postquam apud multos confirmata fuerit nobilitatis opinio, facile reperies fatuos, qui tibi credant; quosdam etiam pudebit negare, quidam metuent. Iam ut ludas creditores, mille sunt artes.
ha. Earum quidem rudis non sum. Sed tandem urgebunt, ubi perspexerint nihil esse nisi verba.
ne. Imo nulla est commodior ad regnum via, quam debere quamplurimis.
ha. Qui sic?
ne. Primum creditor observat te non aliter, quam obligatus magno beneficio, vereturque ne quam praebeat ansam amittendae pecuniae. Servos nemo magis habet obnoxios, quam debitor suos creditores, quibus si quid aliquando reddas, gratius est quam si dono dones.
ha. Animadverti.
ne. Illud tamen caveto, ne cum tenuibus habeas commercium. Nam hi ob parvulam summulam ingentes excitant tragoedias. Placabiliores sunt, quibus lautior est fortuna, cohibet illos pudor, lactat spes, deterret metus, norunt quid possint equites. Postremo, cum inundaverit aeris alieni magnitudo, fictis causis alio demigra, atque inde rursus alio. Nec est quod huius rei te pudeat. Nulli magis obaerati sunt quam magni principes. Si quis rusticus urgeat, finge offensum improbitate animum. Interdum tamen aliquid reddito, verum nec totum nec omnibus. Illud ubique curandum, ne cui suboleat tibi prorsus exhaustos loculos. Semper ostenta.
ha. Quid ostentet qui non habet?
ne. Si quid amicus apud te deposuit, ostenta pro tuo, sed artem dissimula, cura ut casus videatur. In hunc usum interdum sumito pecuniam commodato, quam mox reddas. Ex loculo nummis aereis distento, profer aureos duos ibi sepositos. Caetera ex te ipso coniicito.
ha. Intelligo. At tandem obruar oportet aere alieno.
ne. Scis quantum apud nos liceat equitibus.
ha. Nihil non, et quidem impune.
ne. Ergo famulos ale non segnes aut etiam sanguine propinquos, qui alioqui forent alendi. Occurret negociator, quem obvium spolient. Reperient aliquid in diversoriis aut in aedibus aut in navibus incustoditum. Tenes? Meminerint non frustra datos homini digitos.
ha. Siquidem tuto.
ne. Cura ut habeas pulchre vestitos, cum insignibus. Committe litteras fictitias ad summates. Si quid clam sustulerint, nullus audebit illos insimulare, etiam si quid suspicentur, timebunt equitem dominum; sin vi praedam extorserint, bellum vocabitur. His progymnasmatibus ad bellum praeluditur.
ha. O felix consilium.
ne. Iam illud equestre dogma semper erit tuendum: ius fasque esse equiti plebeium viatorem exonerare pecunia. Quid enim indignius, quam ignobilem negociatorem abundare nummis, quum interim eques non habeat, quod impendat scortis et aleae? Fac semper te adiungas magnatibus, vel ingeras potius; ne quid pudeat, perfricanda frons est, sed praesertim hospitibus, eoque praestat in celebri quopiam loco vitam agere, puta in thermis, frequentibus diversoriis.
ha. Isthuc ipsum erat in animo.
ne. Hic saepenumero fortuna praedam obiicit.
ha. Qui, rogo?
ne. Puta, hic aut fille reliquit crumenam, aut oblitus reliquit clavim in sera promptuarii. Caetera tenes.
ha. At —.
ne. Quid metuis ? de sic culto, de tam magnifice loquente, de equite ab aurea rupe, quis audebit suspicari? Et si quis forte tam improbus extiterit, quis erit tam audax ut te appellet? Interim suspitio derivabitur in aliquem hospitum, qui pridie discesserint. Turbabuntur famulicia cum pandocheo. Tu tranquillus tuam personam agito. Hoc si acciderit homini modesto cordatoque, silebit, ne simul cum damno lucrifaciat pudorem, qui rem suam indiligenter servaverit.
ha. Non absurde dicis. Nam nosti, opinor, comitem a vulture albo.
ne. Quid ni?
ha. Apud hunc diversatus est, ut accepi, Hispanus quidam, specie cultuque sane quam liberali. Is abstulit florenos sexcentos, nec unquam comes ausus est queri. Tanta erat hominis maiestas.
ne. Habes exemplum. E famulis tuis interdum aliquem emandes, in bellum scilicet. Is spoliatis templis aut monasteriis quibuslibet, redibit onustus praeda bello parata.
ha. Hoc quidem est tutissimum.
ne. Est et alia ratio conflandae pecuniae.
ha. Narra, obsecro.
ne. In bene nummatos finge causas irarum, praesertim in monachos aut sacerdotes, qui nunc apud omnes fere summa laborant invidia. Alius irriserit aut conspuerit clypeum tuum, alius parum honorifice de te sit loquutus, alius scripserit aliquid, quod in calumniam detorqueri valeat. His per feciales tuos ἄσπονδον πόλεμον denuntia. Sparge minas atroces, excidia, exitia, πανολεθρίας meras : territi venient ad componendam litem. Ibi fac magno aestimes tuam dignitatem, hoc est, iniquum petas, ut aequum feras. Si postules tria millia, pudebit minus offerre quam ducentos aureos.
ha. Aliis minitabor leges.
ne. Istud propius quidem accedit ad sycophanticam, sed tamen iuvat et hoc in partem. Sed heus, Harpale, pene exciderat, quod dictum in primis oportuit, puella quaepiam bene dotata in matrimonii nassam illaqueanda est. Habes apud te philtrum, iuvenis es, candidulus es, lepidus nugator es, rides blandum. Sparge te magnis promissis ascitum in aulam Caesaris. Amant puellae satrapis nubere.
ha. Novi quibus hoc bene cesserit. Caeterum quid si fucus tandem erumpat, et insiliant undique creditores? Irridebor personatus eques. Nam id apud istos turpius est, quam si templum sacrilegio spolies.
ne. Hic oportet meminisse perfrictae frontis. Illud in primis, quod nullis unquam temporibus magis licuit audacia pro sapientia uti, quam hodie. Comminiscendum est aliquid quod excuses. Deinde nunquam deerunt candidi qui faveant tuae fabulae, nonnulli civiliores dissimulabunt intellectum fucum. Postremo si nihil aliud, profugiendum est aliquo in bellum, in tumultum. Quemadmodum κλύζει θάλασσα πάντων τῶν ἀνθρώπων κακά,[4] ita bellum operit omnium scelerum sentinam. Nec enim habetur hodie bonus belli dux, nisi tali tyrocinio praeparatus accesserit. Hoc erit extremum asylum, si cuncta fefellerint. Verum omnis movendus erit tibi lapis, ne huc veniatur. Vide ne te securitas opprimat, oppidula minuta fuge, in quibus ne pedere quidem licet, ni populus sciat: in magnis ac frequentibus civitatibus plus est licentiae, nisi si qua sit Massiliae[5] similis. Dissimulanter expiscare, quid quisque de te loquatur. Ubi senseris huiusmodi voces increbescere: quid agit? quur hic tot annos moratur? quur non revisit patriam? quur negligit arces suas? unde ducit imagines? unde tantae profusionis facultates? Hoc genus, inquam, voces, ubi coeperint magis ac magis gliscere, tum mature tibi de migrando cogitandum est, sed sit fuga leonina,[6] non leporina. Adsimula te vocari in aulam Caesaris ad res magnas, brevi adfuturum cum exercitu. Non audebunt in absentem hiscere, quibus est quod nolint amittere. Sed in primis tibi censeo cavendum genus istud hominum poeticum irritabile nigrumque.[7] Illinunt chartis, si quid illos habet male, subitoque per orbem spargitur quicquid illeverint.
ha. Dispeream, ni mihi vehementer placet tuum consilium. Efficiam, ut intelligas te nactum docilem ingenium et iuvenem minime ingratum. Equum quem primum te dignum nactus in pascuis fuero, tibi dono mittam.
ne. Nunc superest, ut quod pollicitus es, vicissim praestes. Quid est, quur tantopere affectes falsam opinionem nobilitatis?
ha. Nullam aliam ob causam, nisi quod his omnia licent impune. An hoc tibi leve videtur momentum?
ne. Ut pessime cedat, mors una debetur naturae, etiam si vixisses in Carthusia.[8] Et levius moriuntur in rota, quam qui moriuntur calculo, podagra aut paralysi. Nam militare est credere nihil hominis superesse post mortem praeter cadaver.
ha. Sic opinor.

 Absurda Talorum lusus 
  1. Pro gossipio barbare dicitur fustanum vel fustagium.
  2. Praecipui in aula Caesaris Caroli V. fuerunt Comites a Nassauen, eique inter intimos amicos. Prae cetoris praeclarissimus est magnus ille Guilielmus Arausionensis (Oranien) Princeps, qui funesto bello, quod Hispani cum Belgis gesserunt sub Philippo Caroli filio, peracto, foederatam Belgicam in libertatem vindicavit.
  3. Philippi Pater, et Caroli Vavus.
  4. Eur. Iph. Taur. 1201.
  5. Massilia, urbs Narbonensis Galliae vetustissima, adeo disciplinarum studiis floruit, ut Massiliensium mores pro severissimis et optimis in proverbium abierint.
  6. Hoc est, fuge impavidus, sicuti leones solent.
  7. Satyrici. - Nigri dicuntur homines malae notae: unde atro carbone notati appellantur. Et Ilorat. Hic niger est: hunc tu Romane caveto.
  8. Carthusia locus incultus in Gallia Celtica, ubi Bruno ille Coloniensis institutor ordinis Carthusiani monasterium ercxit.