Jump to content

Colloquia familiaria/Cyclops

Unchecked
E Wikisource
 Impostura Absurda 
CYCLOPS, sive EVANGELIOPHORUS.
Polyphemus, Cannius.
ca. Quid hic venatur Polyphemus?
po. Quid vener, rogas, sine canibus et venabulo?
ca. Forte nympham aliquam hamadryadem.
po. Pulchre divinasti. En tibi rete venatorium.
ca. Quid ego video? Bacchum in exuvio leonis,[1] Polyphemum cum codice? Γαλῇ κρωκοτόν.[2]
po. Non croco tantum pinxi libellum, sed etiam minio lasurioque.
ca. Non loquor de croco, sed Graece dixi quiddam. Militaris videtur libellus; nam nodis, laminis et circulis aereis armatus est.
po. Introspice.
ca. Video. Sane perquam bellus est: sed nondum ornasti satis.
po. Quid deest?
ca. Addere debebas tua insignia.
po. Quae?
ca. Sileni caput e dolio prospiciens. Sed quid tractat? artem potaticam?
po. Vide ne quam imprudens effutias blasphemiam.
ca. Quid igitur? estne sacri quippiam?
po. Est, quo nihil sacratius, Evangelium.
ca. g-Hehrakleis ! Quid Polyphemo cum Evangelio?
po. Quin ita rogas, quid Christiano cum Christo?
ca. Nescio, nisi quod te talem magis decet halbardacha.[3] Nam si quis mihi ista specie ignotus occurreret in mari, piratam esse crederem; si in nemore, sicarium.
po. Atqui hoc ipsum nos docet Evangelium, ne quem iudicemus iuxta faciem. Quemadmodum enim saepenumero sub tunica cinericea latet animus tyrannicus, ita nonnunquam attonsum caput, circumtorta barba, torva supercilia, truces oculi, vertex plumam ventilans, sagum militare, caligae intersectae, tegunt evangelicum animum.
ca. Quidni? nonnunquam et sub pelle lupina latet ovis; et, si qua fides apologis, sub exuuio leonis latet asinus.
po. Imo ego novi, qui ovem gestat in vertice, vulpem in pectore; cui libens optarim, ut quam habet nigros oculos, tam habeat candidos amicos, tamque probe inauretur, quam colorem habet inauraturae congruum.
ca. Si ovem gestat in vertice, qui pileum gestat ovillum, quam tu incedis onustus, quum ovem simul et struthiocamelum gestes in capite! Tum an non absurdius facit, qui avem portat in capite, asinum in pectore?
po. Mordes.
ca. Sed belle res habuerit, si, quam tu decorasti variis ornamentis Evangelium, tam te vicissim exornet. Ornasti coloribus; utinam exornet te bonis moribus!
po. Curabitur.
ca. Ut soles.
po. Sed omissis conviciis; itane damnas eos qui circumferunt codicem evangelicum?
ca. Minime gentium.
po. Quid? an tibi videor minimus gentium, vel asinino capite te procerior?
ca. Non arbitror tanto, si asinus arrigat auriculas.
po. Certe bubalino.
ca. Placet collatio, sed ego minime dixi, non minime.
po. Quid interest inter ovum et ovum?
ca. Quid interest inter medium digitum et infimum?
po. Medius est longior.
ca. Scite. Quid interest inter asininas auriculas et lupinas?
po. Lupinae sunt breviores.
ca. Rem tenes.
po. At ego longa breviaque palmo et ulna metiri soleo, non auribus.
ca. Age, qui Christum gestavit, dictus est Christophorus: tu qui Evangelium portas, pro Polyphemo dicendus es Euangeliophorus.
po. An sanctum non putas, portare Evangelium?
ca. Non, nisi tu fatearis esse sanctissimos asinos.
po. Qui sic?
ca. Quia unus sufficit gestandis tribus istiusmodi codicum milibus; nec te crediderim futurum imparem oneri, si probe sis clitellatus.
po. Nihil absurdi sic asino tribuere sanctimoniam, quia gestavit Christum.
ca. Istam sanctimoniam tibi non invideo. Et, si vis, donabo tibi reliquias illius asini, cui Christus insedit, ut exosculeris.
po. Dabis munus gratissimum. Nam asinus ille contactu corporis Christi consecratus est.
ca. Sane Christum contigerunt, et qui illi impegerunt alapas.
po. Sed age dic serio; nonne pium est circumferre codicem evangelicum?
ca. Pium, si absit hypocrisis, si vere id fiat.
po. Abeat hypocrisis ad monachos! quid militi cum hypocrisi?
ca. At primum expedi mihi quid sit hypocrisis.
po. Quum aliud prae te fers, quam lateat in animo.
ca. Sed quid praefert circumlatus evangelii codex? Nonne vitam evangelicam?
po. Opinor.
ca. Ergo ubi vita non respondet codici, nonne hypocrisis est?
po. Videtur. Sed quid est, vere codicem evangelicum circumferre?
ca. Quidam circumferunt manibus, quemadmodum Franciscani Francisci regulam: idem possunt et baiuli Lutetiani, et asini, et cantherii. Sunt qui circumferant ore, nihil crepantes nisi Christum et Evangelium: hoc est pharisaicum. Quidam circumferunt animo. Proinde vere circumfert, qui et manibus, et ore, et corde portat Evangelium.
po. Ubi sunt isti?
ca. In templis diaconi, qui portant codicem, pronutiant populo, et tenent corde.
po. Tametsi non omnes sancti sunt, qui animo gestant Evangelium.
ca. Ne mihi sophistam agas. Non gestat animo, nisi qui medullitus amat. Nemo penitus amat, nisi qui moribus exprimit Evangelium.
po. Istas subtilitates non assequor.
ca. At dicam crassiore Minerva. Si lagenam vini Belnensis gestes humeris, quid aliud est quam onus?
po. Nihil aliud.
ca. Si teneas faucibus, ac mox exspuas?
po. Haud profuerit; quanquam id quidem non soleo.
ca. Sin, ut soles, affatim haurias?
po. Nihil divinius.
ca. Concalescit omne corpus, rubescit facies, hilarescit frons.
po. Prorsus.
ca. Tale quiddam est Evangelium: in animi venas demissum innovat totum hominis habitum.
po. Videor igitur tibi parum evangelice vivere?
ca. Istam quaestionem nemo te dissolverit rectius.
po. Si bipenni res agatur.
ca. Si quis in os te vocet mendacem aut ganeonem, quid facias?
po. Quid faciam? sentiret pugnos meos.
ca. Quid si quis tibi impingat colaphum?
po. Amputarem illi collum pro colapho.
ca. Atqui codex tuus docet, ut pro convicio referas benignum sermonem, et ferienti maxillam dextram porrigas et sinistram.
po. Legi; sed exciderat.
ca. Oras, opinor, frequenter.
po. Isthuc est Pharisaicum.
ca. Pharisaicum est, prolixe precari, sed fucate. At tuus codex docet semper orandum, sed ex animo.
po. Attamen oro nonnunquam.
ca. Quando?
po. Quum venit in mentem, semel aut bis in hebdomade.
ca. Quid tum oras?
po. Precationem dominicam.
ca. Quoties?
po. Semel. Nam vetat Evangelium battologiam eadem iterantem.
ca. Potes attentus absolvere precationem dominicam?
po. Nunquam id tentatum est. An non satis quod voce pronuntio?
ca. Nescio, nisi quod Deus non audit nisi cordis vocem. Crebro ieiunas?
po. Nunquam.
ca. At tuus codex probat precationem et ieiunium.
po. Probarem et ego, nisi aliud flagitaret venter.
ca. At Paulus negat eos servire Iesu Christo, qui ventri serviunt. Vesceris carnibus quovis die?
po. Quum dantur.
ca. Atqui ista gladiatoria laterum firmitas vel foeno arborumque corticibus poterat ali.
po. Sed Christus dixit, non coinquinari hominem his, quae intrant in os.
ca. Ita, si modice, si praeter offendiculum. At Paulus Christi discipulus mavult fame mori, quam fratrem infirmum offendere suo cibo: nosque ad suum hortatur exemplum, ut omnibus per omnia placeamus.
po. Paulus est Paulus; ego sum ego.
ca. At Aegonis est capras pascere.
po. Malim esse.
ca. Pulchre tibi precaris: caper citius fies, quam capra.
po. Esse dixi pro edere.
ca. Eleganter. Libenter succurris pauperibus?
po. Non est quod dem.
ca. At esset, si sobrie viveres, si gnauiter laborares.
po. Dulce est otium.
ca. Servas praecepta Dei?
po. Grave est.
ca. Agis admissorum poenitentiam?
po. Christus pro nobis dependit.
ca. Unde igitur declaras te amare Evangelium?
po. Dicam. Franciscanus quidam apud nos non desinebat e suggesto deblaterare in Novum Testamentum Erasmi: conveni hominem privatim, laevam inieci capillis, dextra pugilem egi, suggillaui illum magnifice, totamque faciem tuber reddidi. Quid ais? non est hoc favere evangelio? Deinde absolvi illum a commissis, hoc ipso codice ter in verticem impacto, fecique tria tubera, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
ca. Satis quidem evangelice. Istuc nimirum est Evangelium Evangelio defendere.
po. Occurrit alter eiusdem sodalitii, qui nullum neque modum neque finem faciebat debacchandi in Erasmum. Accensus evangelico zelo minis hominem adegi, ut utroque genu flexo rogaret veniam, fatereturque, se, quae dixerat, instigante diabolo dixisse: ni fecisset, iam halbardacha erat in cervicem vibrata. Vultus erat qualis esse solet Martis irati. Hoc gestum est coram aliquot testibus.
ca. Miror hominem non fuisse protinus exanimatum. Sed ut pergamus. Vivis caste?
po. Id fortasse fiet, ubi senuero. Sed vis tibi verum fatear, Canni?
ca. Non sum sacerdos: si confiteri libet, alium quaere.
po. Deo soleo confiteri; sed tibi fateor, me nondum esse perfectum evangelicum, sed unum e populo. Habemus quatuor evangelia; nos evangelici quatuor res potissimum venamur: ut ventri bene sit; ne quid desit iis, quae sub ventre sunt; tum ut sit unde vivamus; postremo ut liceat, quod lubet, agere. Haec si suppetant, inter pocula clamamus,
  • ) Ah Eraamo versum e Graeco in Lntimim. Io triumphe, io Paean; vivit Evangelium, regnat Christus!
ca. Ista quidem Epicurea vita est, non evangelica.
po. Haud inficior. Sed scis Christum omnipotentem esse; potest repente vertere nos in alios homines.
ca. Potest et in sues; quod quidem proclivius arbitror, quam in bonos viros.
po. Utinam non essent peiores in mundo suibus, bubus, asinis, et camelis! Multos videas leonibus truculentiores, lupis rapaciores, passeribus salaciores, canibus mordaciores, viperis nocentiores.
ca. At iam tempus est, ut ex animante bruto in hominem incipias verti.
po. Recte mones. Nam horum temporum prophetae dicunt instare supremum mundi diem.
ca. Tanto magis properandum.
po. Exspecto Christi manum.
ca. Vide ut tu manui ceream praebeas materiam. Sed unde colligunt, in propinquo esse mundi finem?
po. Quoniam, inquiunt, idem nunc faciunt homines quod faciebant imminente diluvio: epulantur, potant, comessantur, ducunt, nubunt, scortantur, emunt, vendunt, foenerant et foenerantur, aedificant: reges belligerantur, sacerdotes student augendis censibus, theologi nectunt syllogismos, monachi per orbem cursitant, populus tumultuatur, Erasmus scribit colloquia: denique nihil malorum abest, fames, sitis, latrocinia, bellum, pestilentia, seditio, rerum bonarum inopia. An non haec arguunt adesse finem rerum humanarum?
ca. Ex hoc malorum acervo, quod tibi est molestissimum?
po. Divina.
ca. Quod crumenam tuam obsident araneae.
po. Dispeream, nisi rem acu tetigisti. Nunc venio recens a compotatione: alias sobrius tecum disputabo, si voles, de evangelio.
ca. Quando te videbo sobrium?
po. Quum fuero.
ca. Quando eris?
po. Quum videris. Interim, mi Canni, sis felix.
ca. Tibi vicissim opto ut sis quod diceris.
po. Ne me vincas officio, precor ne
 Coniugium Impar [[Colloquia familiaria/|]] 
  1. Uti in Ranis Aristophanis amictus incedit.
  2. Γαλῇ κρωκοτόν, id est, Feli crocotam, supple das; quoties honor additur indignis. Est autem κρωκοτός, Ciceroni crocota, vestis crocei coloris, olim matronis nobilibus usitata.
  3. Barbare loquitur Cannius. Intelligit per Halbardacham securim vel bipennim Romanam, eine Hellebarde.