Jump to content

Colloquia familiaria/Exorcismus sive Spectrum

Checked
E Wikisource

 Epithalamium Petri Aegidii Alcumistica 

genium; gaudet huiusmodi commentis ludere stultitiam populi. Dicam quid nuper designarit huius generis. Simul equitabamus aliquam multi Richemondam; inter quos erant, quos tu diceres cordatos homines. Coelum erat mire serenum, nec ulla usquam nubecula suffuscatum. Ibi Polus, intentis in coelum oculis, signavit totam faciem ac scapulas imagine crucis; et vultu ad stuporem composito, ita secum: Deum immortalem, quid ego video? Rogantibus qui proxime equitabant, quid videret, rursus obsignans se maiore cruce: Avertat, inquit, clementissimus Deus hoc ostentum. Quum instarent aviditate cognoscendi, ille defixis in coelum oculis, ac digito commonstrans coeli locum, Nonne, inquit, videtis illic immanem draconem, igneis armatum cornibus, cauda in circulum retorta? Quum negarent se videre, atque ille iussisset, oculos intenderent, ac locum subinde commonstraret, tandem unus quispiam, ne videretur parum oculatus, affirmavit se quoque videre. Hunc imitatus est unus item atque alter: pudebat enim non videre quod tam esset perspicuum. Quid multis? Intra triduum rumor hic totam Angliam pervaserat, tale portentum apparuisse. Mirum autem quantum fama popularis addidit fabulae. Nec deerant qui, quid sibi vellet ostentum, interpretarentur serio. Horum stultitia ille, qui commentus fuerat argumentum, magna cum voluptate fruebatur.

th. Agnosco hominis ingenium. Sed redi ad spectrum.
an. Interea commodum divertit ad Polum Faunus quidam sacerdos, ex eorum genere quibus non satis est appellari Latine regulares, nisi Graece cognomen idem accinatur,[1] parochus vici illic alicunde vicini. Is sibi non vulgariter videbatur sapere, praesertim in rebus sacris.
th. Intelligo; repertus est actor fabulae.
an. Super coenam ortus est sermo de rumore spectri. Quum Polus sentiret, Fauno rumorem hunc non solum auditum esse, verum etiam creditum, coepit hominem obtestari, vir doctus ac pius succurreret animulae tam dira patienti: et, Si quid dubitas, inquit, explora rem, obambula ad decimam iuxta ponticulum illum, et audies miserum eiulatum: adiunge tibi quem voles comitem; ita et tutior audies, et certius.
th. Quid deinde?
an. Coena peracta Polus ex more abit venatum, aut aucupatum. Faunus obambulans, quum iam tenebrae sustulissent certum de rebus iudicium, tandem audit miserandos gemitus: hos Polus artifex mire effingebat, abditus illic in vepreto, adhibita ad id olla fictili, quo vox e cavo reddita lugubrius quiddam sonaret.
th. Haec fabula, ut video, vincit Phasma Menandri.[2]
an. Magis istuc dices, si totam audieris. Faunus domum se recepit, narrare cupiens, quid audisset. Polus alia via compendiaria iam anteverterat. Ibi Faunus narrat Polo, quod erat actum, et aliquid etiam affingit, quo res esset admirabilior.
th. Poterat interim Polus tenere risum?
an. Illene? Vultum habet in manu. Dixisses rem serio agi. Tandem Faunus, vehementer obtestante Polo, suscepit negotium exorcismi, ac totam eam noctem agit insomnem, dum dispicit, quibus modis rem aggrederetur tuto: nam sibi quoque misere metuebat. Primum itaque congesti sunt exorcismi efficacissimi, et additi novi nonnulli per viscera beatae Mariae, per ossa beatae Werenfridae.[3] Deinde delectus est locus in planitie vicina vepreto, unde vox exaudiebatur: circumductus est circulus satis amplus, qui crebras haberet cruces, variasque notulas. Haec omnia peragebantur verbis conceptis. Adhibitum est vas ingens, plenum aquae consecratae. Addita est in collum sacra stola, quam vocant, unde pendebat initium Evangelii secundum Ioannem. In loculis habebat cerulam, a Romano pontifice quotannis consecrari solitam, quae vulgo dicitur Agnus Dei. His armis olim se muniebant adversus noxios daemones, priusquam illis Francisci cuculla coepit esse formidabilis. Haec omnia procurata sunt, ne, si spiritus malus esset, impetum faceret in exorcistam. Nec tamen ausus est se solum huic circulo committere: sed decretum est, adhibendum esse sacerdotem alterum. Ibi Polus metuens, ne, si nasutior adiunctus fuisset, proderetur fabulae mysterium, adiungit parochum quendam ex vicinia, cui rem totam aperit: sic enim postulabat actio fabulae; et erat is qui a tali ludo non abhorreret. Postridie rebus omnibus rite praeparatis, sub horam decimam Faunus cum parocho circulum ingreditur. Polus, qui praecesserat, e vepreto gemit miserabiliter. Faunus auspicatur exorcismum. Interim Polus clam per tenebras subducit se in villam proximam. Illinc adducit aliam personam fabulae: nec enim poterat nisi per multos agi.
th. Quid faciunt?
an. Conscendunt equos nigros, ignem occultum secum ferunt. Ubi non procul abessent a circulo, ignem ostentant, quo metu Faunum abigerent e circulo.
th. Quantum operae sumpsit Polus ille, ut falleret!
an. Sic est homo. Verum ea res propemodum pessime cesserat illis.
th. Qui sic?
an. Nam equi, subito prolato igne consternati, parum abfuit quin et se praecipitarent et sessores. Habes primum actum fabulae. Ubi reditum est in colloquium, Polus velut ignarus omnium, rogat quid esset actum. Ibi Faunus narrat, sibi conspectos duos teterrimos cacodaemones, in nigris equis, oculis igneis, ac naribus spirantes ignem, qui tentassent ingredi circulum, verum efficacibus verbis abactos in malam rem. His rebus quum accrevisset animus Fauno, postero die summo cum apparatu rediit in circulum: quumque diu multis obtestationibus provocasset spectrum, Polus rursum cum collega suo procul ostendit sese ex equis atris, horrendo fremitu, quasi cuperent irrumpere in circulum.
th. Nihil habebant ignis?
an. Nihil; nam id male cesserat. Sed audi aliud commentum. Ducebant longum funem: eo leviter per humum tracto, dum hinc atque hinc uterque se proripit, velut abacti exorcismis Fauni, sacerdotem utrumque una cum vase, quod habebant aquae sacrae plenum, provolvunt in terram.
th. Hoc praemii tulit pro sua actione parochus?
an. Tulit: et tamen maluit hoc perpeti, quam deserere coeptam fabulam. His ita gestis, ubi reditum est ad colloquium, depraedicat apud Polum Faunus, quanto fuisset in periculo, et quam fortiter utrumque cacodaemonem suis verbis profligasset: iamque certam conceperat fiduciam, nullum esse tam noxium aut impudentem daemonem, qui posset in circulum irrumpere.
th. Faunus ille non multum abest a fatuo.
an. Nihil adhuc audisti. Hucusque progressa fabula, commodum supervenit Poli gener: nam eius filiam duxerat natu maximam; iuvenis, ut scis, ingenio mire festivo.
th. Scio; nec abhorrens ab huiusmodi iocis.
an. Abhorrens? Nullum ille vadimonium non desereret, si talis vel spectanda vel agenda esset fabula. Huic socer rem omnem denarrat, atque illi delegat partes, ut animam agat. Sumit ornatum, ac lubens; convolvit se linteo, quemadmodum apud nos solent funera: habet prunam vivam in testa, quae per linteum reddebat speciem incendii. Sub noctem itum est ad locum, ubi haec agebatur fabula. Audiuntur miri gemitus. Faunus expedit exorcismos omnes. Tandem procul inter vepretum ostendit sese anima, subinde ostentans ignem, ac misere suspirans. Hanc quum Faunus obtestaretur, ut eloqueretur quisnam esset, subito prosiliit e vepreto Polus ornatu cacodaemonis, fictoque fremitu: Nihil, inquit, tibi iuris est in hanc animam; mea est: ac subinde procurrit usque ad oram circuli, velut impetum facturus in exorcistam; moxque velut submotus verbis exorcismi, et vi aquae sacrae, quam illi multam aspersit, retrocessit. Tandem abactu paedagogo daemone, nascitur dialogismus Fauni cum anima. Percunctanti et obtestanti respondit, se esse animam hominis Christiani. Rogata, quo nomine vocaretur, respondit: Faunus. Faunus, inquit, idem mihi nomen est. Iamque ex communi nomine res coepit illi magis esse cordi, ut Faunus Faunum liberaret. Quum Faunus multa percunctaretur, ne diutina confabulatio proderet fucum, subducebat sese anima, negans sibi fas esse diutius colloqui, quod tempus urgeret, quo cogeretur abire, quo liberet daemoni: pollicita tamen est, sese postridie redituram hora qua fas esset. Rursus convenitur in aedibus Poli, qui choragus erat fabulae. Ibi denarrat exorcista, quid esset gestum, nonnulla etiam admentiens, quae sibi tamen persuadebat esse vera. Adeo favebat negotio quod agebatur. Iam hoc compertum erat, scilicet, animam esse Christianam, quae sub inclementissimo daemone diris cruciatibus vexaretur. Huc omnis conatus intenditur. Verum in exorcismo proximo ridiculum quiddam accidit.
th. Obsecro, quidnam?
an. Quum Faunus evocasset animam, Polus, qui daemonem agebat, prorsus sic assiliit, quasi intra circulum irrupturus: quumque contra Faunus pugnaret exorcismis, multamque vim aquae aspergeret, tandem exclamat daemon, se ne pili quidem facere ista omnia. Rem, inquit, habuisti cum puella; mei iuris es. Id quum Polus ioco di- ceret, tamen forte fortuna verum dixisse visus est: nam exorcista hoc dicto tactus illico recepit se in centrum circuli, et nescio quid immussavit in aurem parocho. Id Polus sentiens recepit sese, ne quid audiret, quod audire fas non esset.
th. Sane Polus religiosum ac verecundum agebat daemonem.
an. Sic est; reprehendi poterat actio, quod parum meminisset decori. Exaudivit tamen parochi vocem, indicentis satisfactionem.
th. Quam?
an. Ut ter diceret precationem dominicam: ex hoc coniiciebat, illum ter habuisse rem eadem nocte.
th. Hoc sane regularis ille praeter regulam.
an. Homines sunt, et lapsus erat humanus.
th. Perge; quid deinde factum?
an. Iam Faunus ferocior redit ad oram circuli, et ultro provocat daemonem. At ille iam timidior refugiebat: Fefellisti me, inquiens: si sapuissem, non monuissem te. Persuasum est hoc multis, quae semel sacerdoti confessus sis, prorsus abolita esse e memoria daemonis, ne possit opprobrare.
th. Iocum plane ridiculum narras.
an. Sed, ut aliquando finiam fabulam, diebus aliquot hunc in modum colloquium habitum est cum anima. Summa huc evasit. Roganti exorcistae, num qua via posset a cruciatu liberari, respondit illa, posse, si pecunia, quam reliquisset fraude partam, restitueretur. Ibi Faunus, Quid, inquit, si per bonos viros dispensaretur in pios usus? Respondit, et hoc profuturum. Heic exhilaratus exorcista, summa diligentia percunctatus est, quanta esset summa. Illa dixit ingentem; quod illi erat bonum atque commodum. Indicavit et locum, sed procul dissitum, ubi thesaurus hic defossus esset. Praescripsit, in quos usus vellet impendi.
th. In quos?
an. Ut tres susciperent peregrinationem, quorum unus adiret limina Petri, alter iret salutatum Iacobum Compostellanum, tertius oscularetur pectinem Iesu, qui est Treviris. De- inde per aliquot monasteria magna vis psalteriorum ac missarum perageretur. Quod superesset, ipse pro suo arbitratu dispensaret. Iam totus erat in thesauro Fauni animus; illum toto pectore devorarat.
th. Vulgaris morbus est, quanquam hoc nomine peculiariter male audiunt sacerdotes.
an. Ubi nihil esset omissum, quod ad pecuniae negotium pertineret, exorcista submonitus a Polo, coepit animam de curiosis artibus percunctari, de alcumistica deque magia. Et ad haec anima quaedam respondit pro tempore, ceterum pollicita se plura indicaturam, simul atque illius opera liberata fuisset a paedagogo daemone. Sit hic, si videtur, tertius fabulae actus. In quarto Faunus coepit ubique serio praedicare rem prodigiosam, nihil aliud crepare in colloquiis, in conviviis; polliceri monasteriis magnifica quaedam: et omnino nihil iam humile loquebatur. Adit locum, reperit signa, non ausus tamen est effodere thesaurum, quod anima iniecisset scrupulum, ingenti periculo facturum, si prius, quam essent peractae missae, thesaurus attingeretur. Iam multis nasutioribus subolebat fucus. Quum tamen ille nusquam non depraedicaret suam stultitiam, clam admonitus est ab amicis, praesertim ab Abbate suo, ne, qui hactenus habitus esset vir prudens, nunc diversum de se specimen daret omnibus. Ille tamen nullius oratione potuit commoveri, quo minus crederet, rem esse seriam: adeoque penitus haec imaginatio occupavit animum hominis, ut praeter spectra et malos genios nihil somniaret, nihil loqueretur. Abierat mentis habitus in ipsam faciem, quae sic pallebat, sic erat extenuata, sic deiecta, ut larvam esse diceres, non hominem. Quid multis? minimum aberat a vera dementia, ni celeri remedio succursum fuisset.
th. Nimirum hic erit extremus actus fabulae.
an. Eum tibi reddam. Polus et huius gener huiusmodi technam commenti sunt. Effinxerunt epistolam, raris literis descriptam, idque non in chartis vulgaribus, sed in his, in quibus aurifices reponunt bracteas auri, subrubentibus, ut scis, luto. Epistolae sententia haec erat: „Faunus, dudum captivus, nunc liber, Fauno liberatori suo optimo salutem aeternam. Non est, mi Faune, cur te diutius in hoc negotio maceres; respexit Deus animi tui piam voluntatem, et illius merito me liberavit a suppliciis: ego nunc feliciter ago inter angelos. Te manet locus apud divum Augustinum, qui proximus est Apostolorum choro. Ubi veneris ad nos, agam tibi gratias coram. Interim cura ut vivas suaviter. Datum e coelo empyreo, Idibus Septembribus, anno millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, sub sigillo annuli mei.“
Haec epistola clam posita est in altari, ubi facturus erat rem divinam Faunus. Ea peracta, subornatus est, qui eum submoneret de re, quasi casu deprehensa. Nunc eam circumfert epistolam, et ostentat ceu rem sacram: nihilque credit certius, quam eam e coelo perlatam ab angelo.
th. Istud non est liberasse hominem insania, sed mutasse insaniae genus.
an. Sic est profecto, nisi quod nunc insanit suavius.
th. Antehac non soleo multum tribuere fabulis, quae vulgo feruntur de spectris; sed posthac multo minus tribuam: suspicor enim, ab hominibus credulis et Fauni similibus multa pro veris prodita literis, quae simili artificio sunt adsimulata.
an. Ego pleraque huius generis esse credo.

 Epithalamium Petri Aegidii Alcumistica 
  1. Vocantur enim Canonici, a κανών, regula.
  2. Menander Atheniensis, Graecorum Comicorum doctissimus, conscripsit LXXX Comoedias, inter quas Phasma, i. e. spectrum, fabulas nomen est; in qua puella potiebatur amatore suo, ficta apparitione Deae, cui fiebant sacra.
  3. Apud Anglos olim haec diva magno fuit in honore.