Colloquia familiaria/Coronis apologetica

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Conflictus Thaliae et Barbariei Ex Erasmi Epistola Fairytale right blue.png
CORONIS APOLOGETICA
PRO COLLOQUIIS ERASMI
COLLECTA A PETRO SCRIVERIO.
De Sycophantiis et imposturis cuiusdam Dominicani, qui in Gallia Colloquia Erasmi, a se ridicule interpolata, edi curaverat
ERASMI ADMONITIUNCULA.

Prodierat Colloquiorum libellus, pnrtim e confabulationibus domesticis, partim e schedis meis consarcinatus; sed admixtis naeniis quibusdam, non tantum ineptis, verum etiam male Latinis, planeque soloecis: et hoc nugamentum miro applausu exceptum est, ut in his rebus quoque ludit fortuna. Coactus sum igitur hisce naeniis manum admoliri. Tandem adhibita paulo maiore cura, non pauca adiecimus, ut esset iusta libelli magnitudo, iamquc vel hoc honore dignus videri posset, ut Ioanni Erasmio, Ioannis Frobenii filio, puero tum sex annos nato, sed indole incredibili, dicaretur. Id factum est anno 1522. Quanquam huius operis ea natura est, ut, quoties visum fuerit, recipiat accessionem. Itaque in gratiam studiosorum et Ioannis Frobenii frequenter iam auctarium adiecimus; sed ita temperatis argumentis, ut, praeter lectionis voluptatem ac sermonis expoliendi fructum, inesset, quod ad mores quoque formandos conduceret. Porro, donec praeter meras ineptias nihil haberet ille libellus, miro omnium favore legebatur. Ubi accesserat uberior utilitas, non potuit effugere τῶν συκοφαντῶν δήγματα. Theologus quidam Lovaniensis, mire lippiens oculis, sed multo magis ingenio, vidit illic quatuor locos haereticos. Accidit et aliud quiddam huic operi memorabile. Excusum est nuper Lutetiae, correctis, hoc est depravatis, aliquot locis, quae videbantur attingere monachos, vota, peregrinationes, indulgentias, aliaque huius generis, quae si plurimum valerent apud populum, uberior esset istis quaestus. Verum hoc fecit adeo stulte, adeo indocte, ut scurram quempiam e trivio fuisse iures; quum auctor tam insulsae fabulae feratur theologus quidam ordinis Dominicani, natione Saxo. Quorsum attinet addere nomenet cognomen, quod nec ipse cupit supprimi? Nescit tale portentum pudescere; citius laudem etiam petat ex scelere. Addidit impostor novam praefationem meo nomine, in qua fecit tres viros in uno puero instituendo sudantes; Capitonem, qui tradidit literas Hebraicas: Beatum, qui Graecas: me, qui Latinas. Horum utroque facit me tum literatura, tum pietate inferiorem; significans, in colloquiis inspersa quaedam,quae Lutheri resipiant dogmata. Atque hic scio quosdam sublaturos cachinnum , quum legent Capitonem ab isto, qui sic odit Lutherum, optimi doctissimique viri elogio praedicatum. Haec atque huiusmodi multa me loquentem facit, huius audaciae exemplo sumpto ex epistola Hieronymi, qui queritur aemulos suos ipsius nomine confictam epistolam sparsisse apud Afros in conventu episcoporum, in qua fateretur, se, deceptum a Iudaeis quibusdam, falso vertisse vetus testamentum ex Hebraeis. Et omnino persuasissent, eam epistolam esse Hieronymi, si stilum Hieronymi aliqua ex parte potuissent assequi. Hoc facinus quum Hieronymus referat velut extremae deplorataeque malitiae, tamen unum hoc arrisit isti Phormioni, quod est quovis libello famoso sceleratius. Sed defuit malitiosae voluntati facultas perficiendi, quod destinarat: stilum Erasmi, quamvis incultum, assequi non potuit: sic enim claudit florulentam suam praefationem: Ita monuit aetas, ita iussit pietat, ut, dum vivere datur praegravi senecta, scripta mea repurgem, ne functos manet tristibus transscribant sequaces inferiis. Quum talis sit totus hominis sermo, tamen non veritus est suos flosculos nostris coronis intexere; aut insanissime sibi placens, aut pessime sentiens de iudiciis theologorum; nam his ista cudit; quos omnes tam stupidos esse putat, ut non statim deprehensuri sint infeliciter assutos huius pannos. Tam abiecte ubique adulatur Galliae, Lutetiae, Theologis, Sorbonae, Collegiis, ut nemo mendicus possit abiectius. Itaque si quid parum magnifice dictum videtur in Gallos, transfert in Britannos; si quid in Lutetiam, vertit in Londinum. Addidit quaedam odiosa, velut a me dicta, quo mihi conflet invidiam apud eos, quibus dolet me esse carum. Quid multis? passim suo commodo resecat, addit, mutat, veluti sus oblita coeno volutans sese in horto alieno, nihilque non conspurcans, perturbans, evellens; nec interim sentit perire captatam a nobis argutiam. Etenim quum illic cuidam dicenti, ex Hollando vertut es in Gallum, respondetur: Quid? an capus eram, quum hinc abirem? ille mutavit, ex Hollando versus es in Britannum. Quid an Saxo eram, quum hinc abirem? Rursum, quum ideni dixisset, Vestit indicat te mutatum ex Batavo in Gallum; ille ex Gallo facit Britannum: quumque ille respondisset, hanc metamorphosin malim , quam in gallinam, alludens ad Gallum; ille mutavit gallinam in Bohemum. Mox, quum iocatur se Latinum sermonem sonare Gallice, ille pro Gallice vertit Britannice; et tamen reliquit quod sequitur, Nunquam igitur bona carmina facies, quia periit tibi syllabarum quantitas, quod in Britannos non congruit. Item, quum illic dicatur, Quid accidit Gallis, ut bellum suscipiant cum Aquila? ille sic corrumpit iocum, Quid accidit pardis, ut bellum suscipiant cum liliis? quasi lilia soleant prodire in bellum. Interdum non sentit, ea, quae sequuntur, cum his, quae mutavit, non cohaerere. Velut hoc ipso in loco. Ego scripseram, Estne Lutetia immunis a pestilentia? ille mutat, Estne Londinum immunit a pestilentia? Rursus alio ioco, quod a quodam dicitur, Quid trepidamus hunc gallum lacerare? ille gallum vertit in leporem; nec tamen mutavit quod sequitur, utrum mavis de ala, an de poplitibut. Porro quum Dominicalibus adeo temere faveat, ut voluerit apud illos sedere commissarios; tamen Scotum atrociter attactum aequo fert animo. Nec enim mutavit, quod illic dicit quidam, citius patiar perire totum Scotum, quam libros unius Ciceronis. Verum ut haec stultitiae plena sunt, ita insunt permulta quae parem habent stultitiae iunctam malitiam. Quidam illic irridet sodalem, qui quum esset perditae vitae, tamen fideret bullis indulgentiariis: hic corrector facit illum fatentem, se cum Luthero suo sentire, indulgentias pontificias nihil valere, ac mox fingit eundem resipiscentem profiteri erroris sui poenitentiam. Atque haec videri vult a me correcta. O miros fidei Atlantes! Hoc perinde, ac si quis offis sanguine imbutis vulnus mentiatur in humano corpore, ac mox idem, sublatis quae admoverat, vulneri medeatur. Dicit illic puer quispiam, confessionem, quae fit Deo, praecipuam esse; ille correxit, asseverans confessionem, quae fit sacerdoti, praecipuam esse: ita prospexit periclitanti confessioni. Unum hoc exempli caussa retuli, quum in huius generis sycophantiis creber sit. Atque haec respondent palinodiae, quam ille sub meo nomine pollicetur in falsaria praefatione, quasi cuiusquam sit, canere palinodiam erroris alieni: aut quasi, quicquid illic sub quacunque persona dicitur, meum sit dogma. Nihil enim me movet, quod hominem nondum sexagenarium facit praegravi senecta. Olim capitale erat edere quicquam alieno nomine; nunc tales sycophantias in vulgus spargere, ficto ipsius nomine qui traducitur, ludus est theologorum: nam vult theologus videri, quum res illum clamitet ne pilum quidem tenere rei theologicae. Nec dubito, quin furcifer ille mendaciis suis imposuerit famelico typographo: non enim arbitror quemquam esse tam insanum, qui sciens tam indoctas naenias velit excudere. Deploratam hominis audaciam mirari desii, posteaquam intellexi, illum esse pullum e nido Bernensi quondam elapsum, plane ἐκ κακίστου κόρακος κάκιστον ᾠόν. Illud demiror, si verum est quod adfertur, apud Parisios esse theologos, qui sibi plaudant, quod tandem nacti sunt hominem, qui eloquentiae suae fulmine disiiciat universam Lutheri factionem, et ecclesiam pristinae restituat tranquillitati. Nam scripsit et adversus Lutherum, ut audio. Et postea theologi queruntur, se a nobis traduci, qui studia ipsorum tantis vigiliis adiuvamus; quum ipsi volentes

amplectantur talia monstra, quae plus dedecoris adferunt ordini theologorum atque etiam monachorum, quam quivis quamlibet maledicus hostis posset. Qui tale facinus audet, idem non dubitabit incendium aut veneficium admittere. Atque haec excuduntur Lutetiae, ubi nefas est vel evangelium excudi, nisi theologorum censura comprobatum. Hoc colloquiorum opus postremum exiit auctum coronide, anno 1524. mense Septembri.
ERASMUS ROTERODAMUS
THEOLOGIS LOVANIENSIBUS
FRATRIBUS IN DOMINO CHARISSIMIS
S. D.

Res ad me delata est, non solum rumore, sed ex amicorum haud futilium literis, et illa nominatim exprimentium, quibus verbis, quo loco, apud quos mihi intentata sit calumnia per illum perpetuo sui similem; cuius etiam mores ac priora gesta faciunt, ut, quod alioqui probabile futurum erat, pro comperto possit haberi. Proinde non arbitratus sum mihi dissimulandum esse: praesertim apud Vos, quorum partes erant, tam effrenem hominis petulantiam, si non mea caussa, certe ordinis vestri gratia coercere.

Iactat ac vociferatur, in libello colloquiorum quatuor esse loca plus quam haeretica: de etu carnium, et ieiunio: de indulgentiis, ac de votis. Hoc quum ille fortiter et impotenter asseveret, tamen secus habere comperiet, quisquis libellum legerit integre. Quod si cui non vacat eiusmodi nugas legere, rem paucis aperiam. ld vero priusquam aggrediar, tria quaedam praefari visum est.

Primum hac in re non posse mihi obiici contemptum edicti Caesarei, quod audio publicatum 6. Maii, anno 1522, quum hic libellus multo ante fuerit excusus, idque Basileae, ubi tamen nullum adhuc Caesaris edictum vel publice vel privatim fuit exhibitum.

Deinde, quod in eo libello non trado dogmata fidei, sed formulas loquendi Latine: tametsi quaedam admixta sunt obiter, quae faciunt ad bonos mores. Quodsi grammaticus praescripto themate Germanico Gallicove, si doceret pueros hunc sensum Latine reddere: Utinam nihil edant praeter allia, qui nobis hos dies pisculentos invexerunt; aut hoc: Utinam inedia pereant, qui liberos homines adigunt ad ieiunandi necessitatem; aut hoc: Digni sunt ut fumo pereant, qui nobis dispentationum ac indulgentiarum fumos tam care vendunt; aut hoc: Utinam vere castrentur, qui nolentes arcent a matrimonio: quaeso, num is caussam dicere cogeretur, qui sententiam, licet improbam, doceret verbis bene Latinis efferre? Neminem arbitror esse tam iniquum, qui hoc censeat aequum.

Tertio, cum primis illud videndum erat, qualis sit persona, cui sermonein in dialogo tribuo. Non enim illic facio theologum concionantem, sed bellos homunculos interse nugantes. Quod si quis tam iniquus sit, ut nolit mihi suffragari personae qualitatem, is eadem opera debet imputare, quod illic Augustinus (opinor) quidam contemnit honestum Stoicorum, et praefert sectam Epicureorum, qui summam boni posuerunt in voluptate. Idem imputet, quod illic miles quidam inter multa, quae sane militariter loquitur, ait se velle quaerere sacerdotem confessurus, cui quam minimum sit bonae mentis. Idem imputaret opinor, si in dialogo tribuerem Ario sermonem ab ecclesiastico dogmate dissonantem. Haec si mihi absurde imputarentur; cur in ceteris non debet respici personae qualitas? Nisi forte, si Turcam loquentem facerem , mihi censeant imputandum, quidquid ille diceret.

Haec praefatus in genere, de locis ab isto taxatis pauca dicam. In primo loco puer quidam, sedecim annos natus, ait, se confiteri peccata duntaxat certo capitalia, aut vehementer suspecta: quum Lutherani, sicut audio, doceant non esse necesse confiteri omnia crimina capitalia. Proinde res ipsa declarat, hunc pueri sermonem multum dissonare a dogmate, quod vos danmatis. Mox puer idem, rogatus, an ipsi sufficiat confiteri Christo, respondet, satis futurum animo suo, si idem visum fuisset ecclcsiae proceribus. Ex hoc ratiocinatur, non per artem dialecticam, sed per malitiam sycophanticam: me videlicet auctorem esse, hanc confessionem, qua nunc utimur, non esse institutam a Christo, sed ab ecclesiae praesulibus. lsta collectio posset videri probabilis, si Christus non esset unus e primatibus ecclesiae, quum iuxta Petri dictum sit princeps pastorum, ac iuxta vocem evangelicam, pastor bonus. Ergo qui proceres ecclesiae dicit, non excludit Christum, sed complectitur et illum cum apostolis et apostolorum successoribus, quemadmodum qui praecipua corporis membra nominat, non excludit caput. Quod si cui videbitur haec responsio non carere stropha, age, demus, puerum illum sensisse de puris hominibus, ecclesiae proceribus: an puero non est satis quod in confitendo sequitur auctoritatem illorum, etiamsi non habeat certum, an pontifices potuerint hoc instituere de suo, an tradiderint nobis ex institutione Christi? quum illi sit animus, parere, quocunque modo tradiderint. Ne mihi quidem ipsi satis adhuc plene constat, quod ecclesia definierit, hanc confessionem, ut nunc fit, esse ex institutione Christi. Sunt enim permulta argumenta, mihi quidem insolubilia, quae suadent contrarium. Et tamen hunc animi mei sensum ubique submitto iudicio ecclesiae, libenter sequuturus, simul atque certum vigilans claram illius vocem audiero. Iam, si maxime hoc expressisset bulla Leonis, et aliquis vel nesciret, vel non meminisset, sufficeret interim (opinor) hac in re obsequi auctoritati ecclesiae, cum animo parendi, si et illud constaret. Neque vero recte colligi potest, Haec confessio est ex institutione hominum, ergo non habet auctorem Christum. Apostoli instituebant ecclesiarum disciplinam, haud dubie, quin ex institutione Christi: instituebant baptismum , instituebant episcopos, sed auctoritate Christi. Et tamen negari non potest, multa huius confessionis pendere ex constitutione pontificum: videlicet, quod confitemur semel in anno, quod ad pascha, quod huic aut huic sacerdoti; quod nos quivis sacerdos absolvit a quibuslibet admissis. Ex his arbitror liquere, quam sit manifesta calumnia, quod ad confessionem attinet.

Porro non fit illic mentio de ieiunio, ad quod nos hortatur evangelium et apostolicae litterae, sed de delectu ciborum, quem palam contemnit in evangelio Christus, nec raro damnant Paulinae litterae: praesertim ludaicum et superstitiosum. Dicet aliquis: hoc est accusare pontificem Romanum, qui hoc praecipiat, quod damnat apostolus. Quid doceat evangelium, in propatulo est. Pontifex ipse declaret, quo animo iubeat, quod non exigit evangelium. Quanquam nullus illic dicit, quod nescio an doceat Lutherus, constitutiones pontificum non reddere nos obnoxios crimini, nisi contemptus accesserit. Imo qui loquitur illic, concedit pontificem posse constituere: tantum quaerit, an hic fuerit animus pontificis, obligare ex aequo omnes ad carnium abstinentiam; sic, ut qui comederit, obnoxius sit Gehennae, etiamsi non accedat perversus contemptus. Et qui hoc dicit in colloquiis, addit, se non aliter odisse pisces, quam anguem. Sunt autem quidam sic affecti, ut piscis sit illis venenum, quemadmodum inveniuntur, qui similiter abhorreant a vino. Qui sic affectus est erga pisces, si prohibeatur vesci carnibus et lactariis, nonne dure tractabitur? An hunc quisquam homo velit obnoxium fieri poenae Gehennae, si pro corpusculi necessitate vescatur carnibus? Si quaevis constitutio pontificum et episcoporum obligat ad poenam Gehennae, dura nimirum est conditio Christianorum. Si quaedam obligant, quaedam non obligant, nemo melius declarabit animum suum, quam ipse pontifex. Atque id sane declaratum esse, faceret ad tranquillitatem conscientiarum. Quid si pontifex aliquis statueret, ut sacerdotes incederent cincti: an probabile erit eum hoc animo statuisse, ut si quis ob dolorem renum deponeret cingulum, redderetur obnoxius Gehennae? non opinor. Divus Gregorius constituerat, ut, si quis noctu cognovisset uxorem, abstineret postridie ab ingressu templi: hic, si quis dissimulato coitu, templum fuisset ingressus, non ob aliud, nisi ut audiret evangelicam concionem, an is obnoxius fieret Gehennae? Non arbitror, virum sanctissimum fuisse tam immitem. Si quis cum aegrotante uxore vesceretur carnibus, quod aliter ad edendum non posset provocari, et valetudo posceret cibum, num pontifex vellet illum ob id factum esse obnoxium Gehennae? Hoc tantum ibi quaeritur, nec quicquam asseveratur. Et certe ante Caesaris edictum hisce de rebus licebat quaerere.

Iam vero nec illic, nec alibi simpliciter damno pontificum indulgentias, quanquam hactenus plus satis indultum est illis. Tantum quidam ridet congerroneni suum, qui quum alias esset nugacissimus nugator,(nam talis fingitur) tamen praesidio bullae credebat se perventurum in coelum. Hoc adeo non arbitror haereticum esse, ut existimem nihil esse sanctius, quam admonere populum, ne bullis confidant, nisi studeant mutare vitam, et pravos affectus corrigant.

Sed ridentur illic vota. lmo ridcntur et admonentur isti, quorum plurima turba est, qui domi relictis liberis et uxore, voto temere inter pocula concepto, cum aliquot combibonibus Romam, Compostellam, aut Hierosolymam procurrunt. Quanquam ut nunc sunt mores, arbitror sanctius, in totum homines a talibus votis dehortari, quam adhortari.

Hae videlicet sunt execrabiles haereses, quas ille Lynceus vidit in iibello puerili. Mirum autem, cur non excutiat et Catunculum meum et Mimos Publianos. Quis non intelligit, ista proficisci a privato quodam odio? Quanquam a me quidem in nulla re laesus est; nisi quod favi bonis litteris, quas ille plus quam capitaliter odit, nec scit quam ob rem. Et interim gloriatur, sibi quoque telum esse, quo se ulciscatur. Si quis illum in convivio dixerit Coroebum aut ebrium, ilie vicissim in concione clamabit eum haereticum, aut falsarium , aut schismaticum. Credo, si coqua in coena poneret carnes adustas, postridie in concione clamaret, illam de haeresi suspectam. Nec pudescit, aut resipiscit, toties ipsa re deprehensus in manifesto mendacio.

Primum, quam stulta, quam insana blateravit in novum testamentum a me recognitum! Deinde quid insanius illa voce, quam iecit in lacobum Fabrum[1] et me, quum ipsa res loqueretur, illum non intelligere, quid mihi cum Fabro conveniret, aut quid esset in controversia? Quid impudentius, quam quod in publica lectione falsi crimen et haeresim impegit, quod iuxta Graecos verterim: Omnes quidem non resurgemut, sed omnes immutabimur? Quid furiosius, quam quod Mechliniae in publica concione monuit populum, ut caveret ab haeresi Lutheri et Erasmi? Quid enim nunc commemorem, quas voces evomat verius quam eloquatur in lautis conviviis, quoties e poculis accrescit zelus domus Dei? Nuper apud Hollandos dixit, me apud theologos Lovanienses haberi pro falsario: (scripsit ad me, qui praesens audivit.) Rogatus, quam ob rem: Quare, inquit, toties castigat novum testamentum? O stolidam linguam! Hieronymus toties castigavit psalterium , an ideo falsarius est? Denique si falsarius est, qui vel imprudens, vel ob inscitiam vertit aliquid secus quam oportet, falsarius fuit hic, cuius hodie translatione utitur ecclesia. Quantum autem proficit istiusmodi moribus? Omnes rident ut Morychum,[2] horrent ut cerritum, fugitant ut morosum et intractabilem. Nec possunt non bene sentire de eo, de quo ille tam odiose praedicat. Et quum omnibus displiceat, uni sibi displicere non potest.

Hoc scilicet habet edictum Caesaris, ut furiosa linguae petulantia, in quemcunque vellet, debaccharetur. Sic sustinet negotium orthodoxae fidei vir sapiens et gravis. Non est iste zelus dei, laedere innoxios, sed furor est diaboli. Semel collaudatus est Iudaicus zelus Phinees, sed ita ut exemplum non transeat ad Christianos. Et tamen ille palam impias occidit. Isti, quidquid odit, Lutheranum est et haereticum. Sic opinor tenue zythum, vapidum vinum, et ius insipidum, isti Lutheranum vocabitur: et lingua Graeca, quam unice odit, opinor ob id, quod hanc apostoli tanto honore dignati sint, ut non alia scripserint, Lutherana vocabitur. Poetica (nam et hanc odit, magis amans potaticam,) erit Lutherica.

Clamat, per nos minui suam auctoritatem, seque meis scriptis ludicrum fieri: imo ipse sese propinat doctis et cordatis omnibus deridendum: nec ullum facit finem. Ego calumniam a me depello. Quod si docti bonique male sentiunt de eo, qui immerenti calumniam intendit, utri par est imputare, iure depellenti, quod agnoscere non debet, an per iniuriam intendenti? Si quis affirmans asinis esse alas in Brabantia, rideretur: nonne ipse faciat ridiculum? Clamat totum Lutherum esse in libris meis, omnia undique scatere haereticis erroribus. Ceterum ubi, qui mea legunt, nihil tale reperiunt, etiamsi dialecticam nesciant, tamen facile colligunt quod consequitur. Habet auctoritatem a Caesare: rem igitur gerat ex animo Caesaris , qui nocentes sanari mavult quam puniri: certe innoxios laedi non vult. Concredidit hoc muneris ignoto: ubi rescierit qualis sit homo, dubium non est, quin, quod credidit, sit repetiturus. Nec Caesaris mitissimi, nec pontificis integerrimi mens est, ut, qui suis vigiliis et ornare student et iuvare rempublicam, dedantur odiis talium: etiamsi quid humani lapsus esset. Tantum abest, ut bonos et integros velint alienari, et in diversam partem protrudi.

Haec magis ad Vos pertinent, quam ad me. Nam huius mores multum dedecoris conciliant ordini vestro, dum vulgus ex hoc uno vos omnes aestimat: iniuria quidem, fateor; sed sic sunt hominum mores; neque paucos a theologiae studio alienat istius asperitas. Scio totum hominem vobis displicere, praeter duos aut tres combibones, et unum veteratorem, qui stultitia hominis ad suas cupiditates abutitur. Sed ita demum intelligerent omnes, eum vobis non probari, si posteaquam coerceri non potest, eieceritis e vestro contubernio. Difficillimum quidem istud erit, sat scio. Nam aegre tales avelluntur a nidore conviviorum, solemnium, opiparorum et gratuitorum. Sed tamen hoc pertinet ad honorem ordinis vestri: cui merito faveo. Bene valete.

(Scripta anno, ut videtur, 1531)

Fairytale left blue.png Conflictus Thaliae et Barbariei Ex Erasmi Epistola Fairytale right blue.png
  1. Stapulensem, qui obiit 1547. anno aetatis 101, qutim Margarota, Francisci I. regis Galliae soror, pransum ad eum venisset, quam haeredem instituit, negotium distribuendi bona inter pauperes commendando. Scripsit Commentarios in quatuor Evangelia et vulgatam epistolarum Pauli versionem
  2. Bacchum, euius faciem vindemiae tempore musto et recentibus ficis oblinere consueverunt.