Jump to content

Colloquia familiaria/Talorum lusus

Unchecked
E Wikisource
 Ementita nobilitas Senatulus 
ΑΣΤΡΑΓΑΛΙΣΜΟΣ, sive TALORUM LUSUS.
Carolus, Quirinus.
qu. Disce, inquit Cato, sed a doctis.[1] Cupio itaque, mi Utenhovi,[2] te magistro discere, quamobrem prisci illi religionis antistites edixerint, ut clerici talaribus tunicis uterentur, hoc est, usque ad talos demissis.
ca. Duabus, opinor, de caussis. Primum verecundiae gratia, ne quid nudi pateret oculis. Nam olim nec hoc caligarum genus fuit repertum, quod nunc ab ilibus usque ad imos pedes corpus tegit, neque subligaribus aut femoralibus vulgo utebantur. Eadem de caussa turpe est foeminis, brevioribus uti vestimentis, quo magis consultum sit sexus pudori. Deinde ut non solum moribus, verum etiam habitu differrent a populo, in quo ut quisque est prophanissimus, ita brevissimis tunicis uti gaudet.
qu. Non dissimile veri est quod narras. Ceterum ex Aristotele Plinioque didici, nulli hominum esse talos, sed tantum quadrupedibus, non tamen omnibus, sed bisulcis plerisque, nec rursus nisi his in tibiis posterioribus. Unde igitur vestis dici talaris potest, quam gestat homo, nisi fuerunt homines olim quadrupedes, iuxta fabulam Aristophanis?[3]
ca. Imo, si credimus Oedipo, et quadrupedes et tripedes et bipedes inveniuntur homines; nec raro nobis e bello redeunt unipedes, interdum apodes: sed quod ad tali vocabulum attinet, rectius mireris, si legas Horatium, qui fabulis quoque talos attribuit. Sic enim, opinor, scribit in Arte poëtica:
Securus, cadat, an recto stet fabula talo.[4]
qu. Poëtis licet, ut libet, loqui: apud quos Tmolus[5] habet aures, et naves[6] loquuntur, et saltant quercus.
ca. Quin et Aristoteles tuus hoc te docere poterat, esse talos dimidiatos, quos ille vocat ἡμιαστραγάλους, quales tradit esse lyncum generi. Addit, leonibus inesse quiddam vice tali, sed anfractuosum, quod ille vocat λαβυρινθῶδες, Plinius vertit tortuosum. Denique ubicunque committuntur ossa ossibus ad flexus commoditatem, cava prominentibus inter se respondent, utrinque lubrica cartilagine communitis, ac velut incrustatis partibus, ne mutuo attritu sese laedant, ut idem docet Aristoteles. In his fere est aliquid, quod a tali similitudine pariter et usu non discrepat; velut in ima tibia iuxta calcaneum, ubi totius pedis flexus est, prominet quiddam talo simile, quod Graeci σφυρὸν appellant. Rursus in flexura genu quod, ni fallor, ἴσχιον appellant, quidam vertebrum. Simile quiddam videmus in coxendicibus, in humeris; postremo in commissuris digitorum, pedis, ac manus. Quod ne tibi mirum videatur, Graeci tradunt ἀστραγάλου vocabulum apud probatos auctores tributum etiam ossibus, quibus spina connectitur, praesertim in cervice. Citant enim hoc carmen:
Ἐκ δέ μοι αὐχὴν
Ἀστραγάλου ἐάγη[7]
Quoniam autem Aristoteles tradit, priores tibias animanti datas ad celeritatem, et ob id carere talis; posteriores ad stabilitatem, quod in eam partem vergat pondus corporis, quemadmodum ad robur iis, quae calcibus feriunt: Flaccus dum significare vult, fabulam non eiectam, sed ad finem usque peractam, dicit illam recto stet fabula talo nec aliter tribuit fabulae talum, quam nos libro tribuimus calcem, et volumini umbilicum.[8]
qu. Nae tu probe grammaticum agis.
ca. At quo magis id credas, Graeci literatores ἀστράγαλον dici volunt a στρέφω et α particula privativa, quod minime flectatur, sed immobilis sit. Quanquam alii malunt ἀστράγαλον, interiecta litera ρ, dictum pro ἀστάγαλον, quod lubrica volubilitate stare nesciat.
qu. Ad istum modum licet plura divinare. Simplicius erat dicere, Nescio.
ca. Non usque adeo videbitur absurda divinatio, si cogites quantam habeat caliginem vocum primitiva origo: tum in re nullam esse contrarietatem: quod apparebit, si propius inspicias. Volubilis est talus, sed ita volubilis, ut eam partem, cui innectitur, reddat ad standum firmiorem: deinde os ossi connectit, ne facile luxari queat.
qu. Tu vel sophistam agere possis, quantum video, si libeat.
ca. Sed nihil est, Talesi,[9] quod nos torqueat etymologia vocis. Nam quod hodie Graeci vocant ἀστράγαλον, prisci, quorum est Callimachus dixerunt ἄστριον, cuius hoc refertur hemistichium; Δέκα δ' ἄστρια αἴνυτο λύτρον, unde quemadmodum ἀστραγαλίζειν, ita et ἀστρίζειν dicebant talis ludere.
qu. Quale est igitur illud, quod proprie talum vocant?
ca. Est id quo nunc ludunt puellae, olim puerorum erat lusus, quemadmodum nuces. De quo est illud Graecorum: Ἀμφ' ἀστραγάλοισι χολοθείς,[10] quum iram levi de caussa susceptam indicant. Rursus Horatius in Odis: Nec regna vini sortiere talis.[11] Item in Sermonibus: Te talos, Aule, nucesque,[12] etc. Postremo dictum illud Lacedaemonii, ni fallor, Pueros esse fallendos talis, viros iureiurando. Hunc talum negant in ullo animante inveniri, quod sit μώνυχον, hoc est, ungula solida, excepto asino Indico unicorno: aut quod sit πολυσχίδές, hoc est, pede in multos digitos ungulasve fisso; quod genus sunt leo, panthera, canis, simius, homo et avis, aliaque permulta. Quae vero δίχηλα sunt, hoc est, ungula bisulca, pleraque talum habent, idque, ut recte dicebas, in posterioribus cruribus. Uni homini duplici de caussa tali non sunt; primum quia bipes, deinde quia quinis digitis fissos habet pedes.
qu. Ista frequenter audivi. Ceterum pervelim mihi situm ac formam tali describi. Nam istud lusus genus etiam puellis hodie fastiditum est: sed aleam, chartas, aliosque masculos lusus affectant.
ca. Non mirum, quum affectent et theologiam. Verum etiam si mathematicus sim, aut pictor, aut etiam plastes, non possim tibi melius tali formam exhibere, quam ipso talo: nisi mavis, ut tibi describam per literas, ut illi solent.
qu. Habesne talum?
ca. En tibi ovillum e dextro crure. Vides quatuor dumtaxat latera, quum in cubo et alea seu tessera sint sex; in ambitu quatuor, in summo et imo duo.
qu. Sic est.
ca. In talo, quoniam summa pars et ima curvatur, non sunt nisi quatuor latera: quorum unum vides velut in dorsum intumescere.
qu. Video.
ca. Quod est e regione, cavum habere. Illud Aristoteles vocat πρανὲς, id est, pronum; hoc ὕπτιον, id est, supinum. Velut in congressu uxoris et mariti, quum dant operam liberis, mulier supina est, vir pronus; et manus, si vola spectet terram, prona est; si invertas, supina. Quanquam oratores et poëtae nonnunquam his verbis abutuntur, quod ad hanc rem nihil attinet.
qu. Isthuc quidem eleganter oculis subiecisti. Inter reliqua duo latera quid est discriminis?
ca. Alterum modice cavatum est, ut ossi, cui innectitur, congruat: alterum propemodum nihil habet concavi, minusque armatum est cartilaginea tunica, sed tantum nervo et pelle tegitur.
qu. Video.
ca. Pronum latus nihil habet nervorum, sed supinae partis concavo adhaeret nervus, quemadmodum dextri lateris summo, laevi imo.
qu. Pulchre narras; sed unde dignoscam dexterum a sinistro?
ca. Recte admones. Nam perperam docui, nisi dextri cruris talum intelligas. Dicam igitur melius simulque, quod volebas, situm indicabo. Talus est in ipsa suffragine[13] cruris infra coxam.
qu. Complures arbitrantur iuxta pedem esse.
ca. Errant. Is qui proprie dicitur talus, est in suffraginibus, quas Graeci καμπάς vocant, sed crurum, ut dixi, posteriorum. Inter pedem tuum et genu tibia est.
qu. Sic opinor.
ca. Post genu καμπή.
qu. Assentior.
ca. Nam qui flexus est homini in brachiis, idem est quadrupedibus in cruribus posterioribus; simiam excipio semihominem. Itaque quod genu est in cruribus, id cubitus est in brachiis.
qu. Animadverto.
ca. Itaque flexus flexui respondet.
qu. Illud dicis, crurum posteriorum et priorum.
ca. Tenes. In ea igitur suffragine, quae respondet suffragini, quae est post genu, stat talus erectus, quum stat quadrupes, cuius summa et ima pars leniter incurvatur, quanquam non prorsus eodem modo. Nam superior replicatur in cornua quaedam, quas Aristoteles appellat κεραίας, Theodorus vertit antennas,[14] iuxta quas se submittit pronum latus: ima tale nihil habet.
qu. Plane video.
ca. Illud ergo latus, quod spectat tibias priores, Aristoteles vocat supinum: quod illi adversum est, pronum. Rursum sunt duo latera, quorum alterum intus spectat tibiam posteriorem, puta laevam aut dextram, alterum spectat foras. Quod introrsum spectat, Aristoteles appellat κῶλον, quod foras, ἰσχίον.
qu. Prorsus oculis rem video. Iam superest ut nobis indices, quae fuerit olim talis ludendi ratio. Nam qui lusus nostra memoria dicitur in usu fuisse, nihil convenit cum iis, quae comperimus apud priscos auctores de hoc ludendi genere.
ca. Ac sane fieri potest, ut quemadmodum hodie chartis ac tesseris ad varias ludendi formas abutimur, ita non fuerit eadem apud veteres talis lusitandi ratio.
qu. Probabile est quod dicis.
ca. Theodorus Gaza, sive, ut alii malunt appellare, Thessalonicensis, vertens Aristotelis librum de historia animalium secundum, ait tali latus, quod foras transversum spectat, Canem vocari, quod introrsum ad alterum crus, Venerem. Ceterum hoc quidem de suo addidit. Nam Aristoteles haec tantum ponit: Τὸ μὲν πρανὲς ἔξω, τὸ δὲ ὕπτιον εἴσω, καὶ τὰ μὲν κῶλα ἐντὀς ἐστραμμένα πρὸς ἄλληλα, τὰ δὲ ὶσχία καλούμενα ἔξω, καὶ τὰς κεραίας ἄνω. Ceterum quando constat ab aliis, Veneris iactum appellari, :quoties ex quatuor talis nullus est, qui summam faciem habet cum alio congruentem, demiror quid sequutus Theodorus unum latus appellet Venerem. Erasmus noster, quem communem habemus amicum, huiusmodi observationum non admodum curiosus, in proverbiis aliquot ex auctoritate veterum indicat quaedam de ludo talorum; velut in proverbio, Non Chius, sed Cous,[15] refert, Coum et Senionem eundem esse quem Graeci ἐξίτην dicunt. Idem tradit in proverbio, Chius ad Coum, (addens Chium eundem esse cum cane) Coi iactum fuisse felicem, Canis infelicem, teste Persio:[16]
Quid dexter senio ferret,[17]
Scire erat in votis, damnosa canicula quantum
Raderet.[18]
Itidem Propertius:
Semper damnosi subsiluere canes.[19]
Et Ovidius libro de Tristibus secundo damnosos canes appellat. Addit ex Martiale, Senionem videri per se felicem; ceterum infelicem fieri, si accedat Canis. Sic enim loquitur:
Senio nec nostrum cum cane quassat ebur.[20]
Iam Veneris iactum esse ut rarum, ita felicissimum, indicat Martialis in Apophoretis:[21]
Quum steterit vultu nullus tibi talus eodem,
Munera me dices magna dedisse tibi.
Tot autem talis ludebatur, quot quisque habet latera. Nam tesseris non plus tribus ludi solet. Sed propius ad ludendi rationem facit, quod scribit Suetonius in Octavio Augusto, recitans ex illius quadam ad Tiberium epistola haec: Inter coenam lusimus γεροντικῶς et heri et hodie. Talis enim iactatis ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat universos qui Venerem iecerat.
qu. Docuisti, felicissimum esse iactum, quum omnes tali quatuor ostenderint diversum latus, quemadmodum in tesserarum ludo fortunatissimus est, qui dicitur Midas; at nondum declarasti, hunc iactum dici Venerem.
ca. Illud expediet tibi Lucianus, ita loquens in Cupidinibus: Καὶ βαλὼν μὲν ἐπὶ σκοποῦ, μάλιστα δὲ εἴ ποτε τὴν θεὸν αὐτὴν εὐβολήσειε, μηδενὸς ἀστραγάλου πεσόντος ἴσῳ σχήματι, προσεκύνει τῆς ἐπιθυμίας τεύξεσθαι νομίζων. Loquitur autem illic de Venere.
qu. Si falsus est Theodorus, duo tantum latera suis vocabulis designantur.
ca. Fortassis alicuius auctoritatem ille sequtus est, quae nos fugit: quod apud auctores compertum est, afferimus in medium. Nam sunt qui meminerunt de numero Stesichorio[22] in talis, quem putant ogdoadem esse: item de Euripideo,[23] qui continebat quadraginta.
qu. Restat ut lusus leges praescribas.
ca. Non arbitror, pueros iisdem usos legibus, quibus se usum fuisse scribit Octavius. Nec probabile est, hoc ludendi genus quod commemorat, fuisse publicum. Id si fuisset, satis erat dixisse, Inter coenam lusimus talis. Sed mihi subindicare videtur novam ludendi conditionem inter illos repertam, velut aptam senibus, minimeque torquentem animos sollicita cogitatione, quemadmodum faciunt hodie complures lusus, ut levius sit intendere studiis.
qu. Profer, obsecro te, reliquos talos, ut experiamur.
ca. Sed deest nobis turricula volvendis talis, deinde tabula.
qu. Suffecerit haec mensa ad qualecunque specimen exhibendum. Pro turricula suffecerit cyathus aut pileum.
ca. Imo complexus cavarum manuum. Iactus saepius ostendit supinam partem, quam pronam, et pronam saepius, quam senionem aut canem.
qu. Videtur.
ca. Si inter quatuor talos extiterit unus canis, expones nummum; si duo, duos; si tres, tres; si quatuor, quatuor. Item quoties ieceris senionem, toties recipies unum e nummis.
qu. Quid si senionem cum cane?
ca. Si vis, uterque nummum addet, neuter tollet; cui primum obtigerit Venus, is auferet acervum.
qu. Quid si talus ostendat partem supinam aut pronam?
ca. Is iactus erit irritus, et aut tu iactum repetes, aut iaciendi ius ad me devolvetur.
qu. Placet deuolutio.
ca. Nunc appone sortem.
qu. Experiamur absque periculo.
ca. Vis tu tantam artem discere gratis?
qu. Verum impar certamen est inter artificem et rudem.
ca. Atqui spes lucri et damni metus reddet te attentiorem.
qu. Quanti certabimus?
ca. Si vis cito ditescere, centum ducatis.
qu. Utinam sint quos deponam. Tutius paulatim ditescere. En tibi solidum assem.
ca. Age, addemus pusillum pusillo, quemadmodum monet Hesiodus;[24] sic quoque fiet ingens acervus. Convolve ac mitte. Felix auspicium: canem habes; appone nummum et posthac agnosce damnosum latus. Da talos.
qu. Felicius auspicium: treis habes canes; appone.
ca. Insidiatur tibi fortuna. Mitte, sed circumvolutos, o bone. Labor irritus, pronum habes et supinum. Succedo, trade talos.
qu. O factum bene, rursum treis video canes.
ca. Μὴ πρὸ τῆς νίκης ἐγκώμιον. Illectat, inquam, te fortuna. Sed heus tu, ad hunc quidem modum edoctus sum. At mea sententia secus lusit Octavius.
qu. Quo modo?
ca. Qui canem iecerat, apponebat denarium, ut diximus; qui senionem, nihil quidem auferebat, sed alter ponebat.
qu. Quid si plures seniones exissent?
ca. Totidem nummos alter addebat. Bene cumulatum acervum semel tollebat Venus. Et illud addas licebit: cui nec senio obtigerit nec canis, nihil aliud quam mittendi vicem perdet.
qu. Non recuso.
ca. Mihi videtur et hoc elegantius: si tertio quisque iactu defungatur, qui talos tenet, et mox alteri tradat vices.
qu. Placet, sed quota Venus finiet ludum?
ca. Tertia, si videtur. Deinceps liberum erit de integro pacisci; siquidem tum raro, tum paucis favet Venus. Nunc aggrediamur bonis avibus.
qu. Fiat, sed praestat occludere fores, ne nostrae culinae regina videat nos puerorum more ineptientes.
ca. Imo seniliter potius. Adeone loquacem habes famulam?
qu. Tam futilem, ut, si desint homines quibus narret quicquid domi geritur, longo sermone gallinis narret ac felibus.
ca. Heus puer, claude ostium et obde pessulum, ne quis subitus interveniat spectator, quo liceat ad satietatem usque ludere.

 Absurda Senatulus 
  1. In distichis moralibus. Verba sunt: Disce, sed a doctis: indoctos ipse doceto: Propaganda etenim rerum est doctrina bonarum.
  2. Carolus Utenhovius Ganduvensis, dominus Methegemii, vir multae doctrinae, inter praecipuos amicos ab Erasmo cultus est.
  3. Quam profert in Platonis Symposio.
  4. Exstat is versus in Epistola ad Augustum, Ep. II, I, 176.
  5. Tmolus, Lydiae mons. Hunc Ovidius lib.XI. Metamorph consedisse refert, ad audiendum cantum Panis certantis cum Apolline.
  6. Argo navem vocalem fuisse auctores sunt poetae, qui Argonautica scripserunt.
  7. Verba tunt Elpenoris apud Hom. Od. XI, 64.
  8. Qui est ornamentum libri, quod postremum additur.
  9. Per iocum Carolua Quirinum de talis diwerentem Talesium vocat.
  10. Cf. Iliad. XXIII, 88.
  11. Oda 4. lib. 1. ad Sextium.
  12. Horatius sat.3. lib. 2.
  13. Suffrago in posterioribus quadrupedum pedibus dicitur, quod in prioribus genu. Gr. ὀπισθία.
  14. Theodorus Gaza Thessalonicensis, vir utriusque linguae peritissimus, multa egregie ex Latino in Graecum, rursus ex Graeco in Latinum conversa reliquit.
  15. Chius et Cous iactus fuere talorum, Cous iactus felix, continens sex; Chius vero infelix, habens unum tantum, unde et infelix canis dictus.
  16. In Satyra III.
  17. Senio erat summus talorum iactus, ideoque felix.
  18. I. e. mihi detraheret. Canicula, i. e. iactus caninus.
  19. Versus Propertii est pentameter lib. 4. Eleg. 9. cuius initium est, Quum fieret nostro toties iniuria lecto.
  20. Martial. lib. 13 Epig. 1. cuius initium, Ne toga, etc.
  21. Martialis libro Epigr. XIV, 14. cui libro inditum nomen Apophoreta.
  22. A sepulchro Stesichori poetae Graeci, ut volunt, quod ab omni parte fuit octonarium.
  23. Quadragenarium numerum in talis voluit imlucere Euripides, eo tempore, quo, exactis triginta tyrannis, quadraginta principes Arheniensium rempublicam regebant, unde numerus iste Euripideus dictus.
  24. Verba sunt ἔργων, v. 331 et 332. Εἰ γάρ κεν καὶ σμικρὸν ἐπὶ σμικρῷ καταθεῖο, Καὶ θαμὰ τοῦτ' ἔρδοις, τάχα κεν μέγα καὶ τὸ γένοιτο.