| Exorcismus sive Spectrum |
|
- al. Deum immortalem! quod ego novum spectaculum heic video?
- ba. Aut tu vides quod nusquam est, aut mei parum prospiciunt oculi.
- al. Atqui mirum spectaculum est et amabile.
- ba. Enecas: dic, ubi vides?
- al. Ad laevam in hoc colle nemoroso.
- ba. Collem video.
- al. Non vides puellarum chorum?
- ba. Quid tibi venit in mentem, ut nos ad istum modum ludos facias? Ego ne muscam quidem puellam usquam conspicor.
- al. Tace: prodeunt e nemore. Papae, qui nitor, quae gratia! non humanum est hoc spectaculum.
- ba. Quae hunc agitant intemperiae?
- al. Agnosco; novem sunt Musae cum tribus Gratiis: demiror quid agant; nunquam vidi cultiores aut magis alacres: omnes sunt redimitae lauro, et suum quaeque gerit organum. Porro Gratiae quam amabiliter sibi haerent! quam decet nullo adstricta cingulo vestis ac liberis diffluens laciniis!
- ba. At ego nunquam audivi quenquam magis delirantem, quam te.
- al. Imo neminem vidisti me feliciorem.
- ba. Cur heic solus habes oculos?
- al. Quia non bibisti ex fonte Musarum: nam his solis conspicuae sunt Musae.
- ba. Ego affatim hausi e fonte Scoti.
- al. Non ille fons est Musarum, sed lacus ranarum.
- ba. Non potes efficere, ut et ipse videam hoc spectaculi?
- al. Possem, siquidem adesset laurus: nam liquor e fonte limpido, ramo lauri adspersus, oculos reddit huiusmodi spectaculorum perspicaces.
- ba. Ecce laurus: ecce fonticulus.
- al. Commodum profecto.
- ba. Asperge.
- al. Intende: videsne?
- ba. Quantum antea. Asperge rursus.
- al. Iamne vides?
- ba. Tantundem. Asperge copiosius.
- al. Iam vides, opinor.
- ba. Imo vix te video.
- al. Miser, quam penitus oculos tuos obsedit τὸ σκότος! Haec ars vel aurigae daret oculos. Verum non est quod crucieris: praestiterit fortasse non videre, ne tali praemio videas Musas, quali Actaeon vidit Dianam. Periculum enim esset, ne te vertant in histricem aut aprum silvestrem aut porcum aut camelum aut ranam aut graculum. Efficiam tamen ut audias, modo ne obstrepas. Iam huc deflectunt viam: occurramus. Χαίρετε, τρισπόθητοι θεαί.
- mu. Καὶ σὺ μάλα χαῖρε, φιλόμουσε.
- al. Quid vellicas?
- ba. Non praestas quod promiseras.
- al. Annon audis?
- ba. Audio, sed velut asinus lyram.
- al. Loquar igitur Latine. Quonam est iter tam cultis, tamque alacribus? Num invisitis Lovaniensium Academiam?
- mu. Bona verba.
- al. Quam ob rem?
- mu. Quis nunc illic nobis locus, ubi tot porci obgrunniunt, obrudunt asini, obblactiunt cameli, obstrepunt graculi, obgarriunt picae?
- al. Atqui sunt et illic quibus vestrum numen est venerandum.
- mu. Scimus; eoque post annos aliquot illuc commigrabimus. Nondum revoluta seculorum periodus diem illum fatalem advexit. Erit enim qui illic nobis amoenum exstruet domicilium, vel templum potius, quo vix alibi magnificentius ac sanctius.
- al. Non est fas scire quisnam tantum decus invecturus sit nostrae ditioni?
- mu. Tibi fas est, nostrorum sacrorum mystae. Non dubium est, quin tibi notum sit toto orbe celebre Buslidianorum nomen.
- al. Heroicum genus nominasti, et ornandis summorum principum aulis natum. Quis enim non veneratur magnum illum Franciscum Buslidium Besontinae ecclesiae praesulem,[1] qui unus non unum Nestorem praestitit Philippo maximi Maximiliani filio,[2] Caroli, qui maior futurus est, patri?
- mu. O felices nos, nisi fata virum illum terris invidissent! Quantus erat ille Maecenas honestorum studiorum, quam candidus fautor ingeniorum! Sed reliquit fratres duos, Aegidium, admirabili iudicio prudentiaque virum, et Hieronymum.
- al. Hieronymum novimus, omni literarum genere perpolitum, omni virtutum genere decoratum.
- mu. Nec eum fata longaevum esse patientur, tametsi nemo dignior est immortalitate.
- al. Unde ista nostis?
- mu. Apollo nobis denarravit.
- al. Quaenam est ista fatorum invidia, ut optima quaeque protinus subducant?
- mu. Id quidem non est huius temporis philosophari: sed Hieronymus heic summa cum laude moriens, universas opes suas destinabit instituendo Lovanii collegio, in quo gratis et publicitus tres linguas eruditissimi viri profitebuntur. Ea res magnum ornamentum adiunget et studiis et Caroli gloriae. Tum non illibenter versabimur Lovanii.
- al. Quo nunc igitur est iter?
- mu. Antverpiam.
- al. Musae et Gratiae ad mercatum?
- mu. Nequaquam; imo ad nuptias.
- al. Quid virginibus cum nuptiis?
- mu. Ad tales nuptias non est indecorum ire virgines.
- al. Quas igitur nuptias narras?
- mu. Sanctas, puras, castas, ad quas non puderet ipsam adire Palladem; et arbitror adfuturam.
- al. Non est fas scire sponsi nomen et sponsae?
- mu. Arbitror tibi non ignotum esse candidissimum illum iuvenem, et omnibus politioris literaturae deliciis expolitissimum, Petrum Aegidium.
- al. Gemmam nominasti, non hominem.
- mu. Ei nubet Cornelia, virguncula vel ipso digna Apolline.
- al. Ille quidem vestri cultor eximius a teneris annis fuit.
- mu. Huic igitur canemus epithalamium.
- al. Et saltabunt Gratiae?
- mu. Non modo saltabunt, verum etiam duo candidissima pectora indissolubilibus mutuae benevolentiae nodis copulabunt, ut nihil unquam inter illos possit incidere vel irae vel taedii. Illa perpetuum nihil audiet, nisi, Mea lux: ille vicissim nihil, nisi, Anime mi. Atque huic iucunditati ne senectus quidem quidquam detrahet, imo potius adiunget aliquid.
- al. Demirarer, si, qui sic vivunt, possint senescere.
- mu. Recte mones: nam maturitas erit potius, quam senectus.
- al. Atqui novi permultos, quibus intra menses treis istae verborum blanditiae longe in diversum versae sunt, et in convivio pro lepidis iocis volitabant disci et quadrulae. Maritus pro, Anime mi, audiebat, Fungus, lagena, spongia: uxor, Scropha, Acco,[3] vomica.
- mu. Vera praedicas: sed istiusmodi nuptiae Gratiis iratis coierant; heic perpetuo morum iucunditas alet mutuam benevolentiam.
- al. Narras tu quidem raram matrimonii felicitatem.
- mu. Tam raras virtutes rara decet felicitas.
- al. Quid? coibunt nuptiae absque Iunone et Venere?
- mu. Iuno quidem non aderit, rixosa Dea, et cui raro bene convenit cum suo Iove. Ne Venus quidem illa terrestris et ebriosa, verum altera illa coelestis, quae conciliat formas animorum.
- al. Proinde sterile matrimonium mihi narras.
- mu. Nequaquam; imo felicissime foecundum.
- al. Quid illa coelestis gignit, nisi animos?
:mu. Imo addit et corpora, sed ipsis animis morigera, perinde quasi gemmeo myrothecio indas opobalsamum.
- al. Ubinam est ea?
- mu. En tibi procul adventat.
- al. Video: Deum immortalem, qui fulgor, quae formae maiestas! ad hanc quidem altera Venus invenusta est.
- mu. Vides quam modesti Cupidines, nequaquam caeci, quemadmodum illi, quibus altera dementat animos mortalium, sed oculatissimi: nec habent insanas faces, sed ignes placidissimos; nec habent plumbeas cuspides, quibus immittunt odium amantis, ac miseros animos amore non mutuo discruciant.
- al. Plane matrem referunt. O felicem illam domum, et superis egregie caram! Ceterum licetne audire epithalamium carmen, quod illi destinastis?
- mu. Imo rogamus, ut libeat audire.
Candida laurigero nubit Cornelia Petro.
Auspiciis adsint numina dextra bonis.
Contíngat illis túrturum concórdia,
Cornículae vivácitas.
Ílle caritáte Gracchum Tíberium praecésserit,[4]
Quí suae vitam ánteposuit cóniugis Cornéliae.
Ílla caritáte superet cóniugem Admetí ducis,
Quaé volens mortém mariti mórte mutavít sua.
Ille non flagret leviore flamma,
Attamen fato meliore, quam olim
Plautius raptae sociae gravatus[5]
Esse superstes.
Illa non flagret leviore flamma,
Attamen longe meliore fato,
Casta quam sanctum deamavit olim
Porcia Brutum.[6]
Sponsum moribus undiquaque sanctis
Nec Nasica probatus antecellat.[7]
Uxor moribus undiquaque castis
Vincat Sulpitiam Paterculanam.[8]
Laudetur simili prole puerpera,
Accrescat domui res simul et decus;
Sed livore vacet, si fieri potest
Factis egregiis debita gloria.
- al. Prorsus inviderem illi Petro Aegidio, nisi tantus esset hominis candor, ut ipse nemini possit invidere.
- mu. Sed iam tempus est, ut coeptum carpamus iter.
- al. Numquid est quod interim velitis renuntiari Lovanium?
- mu. Ut nostro nomine salutes amicos omnes candidos, ac nostri studiosos, sed prae ceteris vetustissimum nostri chori cultorem Ioannem Paludanum, Iodocum Gaverium, Martinum Dorpium, et Ioannem Borsalum.
- al. Id quidem fiet diligenter.
Quid ceteris?
- mu. Dicam in aurem.
- al. Res non est magni sumptus:[9] itaque fiet quam primum.
| Exorcismus sive Spectrum |
|
- ↑ Besontium vel Bisontium metropolis Burgundiae, vulgo Besancon.
- ↑ Est hic Philippus XXIX, Hollaudiae comes, filius Maximiliani Caesaris et Mariae, Caroli bellicosi filiae. In Hispania Ioannam, Ferdinandi regis filiam, uxorem duxit, et ita iure matrimonii regni Hispanici administrationem adeptus anno 1506. In civitate Brugensi obiit, relictis duobus filiis Carolo et Ferdinando, et quatuor filiabus.
- ↑ Acco nomen mulieris ob stultitiam nobilis, ita ut in proverbium abierit.
- ↑ Tib. et C. Gracchorum patrem. Cf. Plut. Tib. Gracch. c. 1. et Val. Max.
- ↑ Valerius Maximus lib. 4. cap. 6. de amore coniugali duo narrat exempla Plautiorum, alterum, C. Plautii Numidae, qui morte uxoris audita, doloris impotens pectus suum gladio percussit: alterum M. Plautii, qui quum Tarentum appulisset, atque ibi uxor eius Orestilla morbo decessisset, funerata ea, atque in rogum imposita, inter officium ungendi, et osculandi, stricto ferro incubuit.
- ↑ Porcia Catonis filia, quum maritum suum Brutum apud Philippos interemptum cognosceret, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones hausit, et se suffocavit.
- ↑ Scipio Nasica, qui a Senatu vir optimus iudicatus matrem
Deorum primitus advectam hospitio excepit. - ↑ Sulpitia, Paterculi filia, Fulvii Flacci uxor, ob pudicitiam
e centum matronis lecta fuit ad dedicandum Romae Veneris simulacrum. - ↑ Videtur hoc dictum in aurem, ut suspendant sese.