![]() |
Peregrinatio religionis ergo ![]() |
eu. Salva sis, optima Fabulla. v. Salve multum, •1 Hoc ctt triste , sevcrum. Digitized by Eutrapele. Sed quid tandem novae rei accidit, quod nunc salutator insolens adveneris , queni hoc trien- nio toto nemo nostrum vidit? EU.Dicam: forte prae- teriens has aedes, vidi cornicem *) obvinctam candi- do linteo: demirabar quid esset caussae. fa. Adeone hospes es in hac regione, ut ignores, hoc esse symbo- lum puerperii in aedibus? ku. Eho, an »on prodi- gium est videre cornicem albam i Sed extra iocum; sciebam maxime : verum suspicari non potai, te pu- ellam vixdum ingressam decimum sextum annum, tam mature didicisse difticillimam artein gignendilt* beros, quam aegre diseunt quaedam ante annos tri- ginta. fa. lit tu semper es quod diceris, Kutrapele! ku. Ut nunquam deest Fabullae fabulal Deiniranti igitur commodura occurrit Polygamus. fa. Is qui nu- ^er extulit uxorem decimani? eu. Isipse; sed quod te fugit, opinor, rursum tam ambitiose procum agit, quasi hactenus vixerit caelebs. Hic percunctanti quid accidisset novaerei, Muliebre cbrpus, inquit, in his aedibus pcr medium sectuni est in duo. Ob quod, inquam, facinus? Si veruni est, inquit, quod rumore populari iactatur, heic matcrfamilias susti- nuit deglubere maritum suum: simulque cum risu subduxit sese. fa. Homo crasse facetus. f.u. Ego me protinus intro coniicio, tibi felicem partum gratula- turus. fa. Salutem mihi gratulare, si voles, Eutra- pele; felicem partum tum gratulaberis , quum qttod enixa sum videris de se praebere specimen boni viri. f.v. Pie tu quidem et vere, mea Fabulla. fa. Nullius Fabulla sum , nisi Petronii. eu. Uni quidem Petronio paris; at non uni vivis, opinor. Ceterum hoc quo- que gratulor, quod puerum enixa es. fa. Sed quas ") Aunulum fcrreum , additum ostio, quo pulsatur; Qraeci xoquvijv vocant. Ohtinet hic mm in plerisque Belgicae urbihua, ut eornicom aedium , in quihut puerpcrn dccumhit, lintenlo ob- ▼inciant, ne quit acccdons graviori impulsu eam turbet. P II E R P E R A. 321 ob caussas feliciiis iudicas peperisse masculum quam foeininam? eu. Quin tu potius, Fabulla Pe- tronii, fiam enim vereor, mea, dicere) illud mihi expedis, quas ob caussas vos magis gaudetis pepe- risse masculos quam foeminas? fa. Quid aliae seu- tiant, nescio; ego nunc me gaudeo peperisse mascu- lum, quia sic visum est Deo: si maluisset ilie puel- lam, maluissem et ipsa. eu. An putas, Deo tantum esse otii, ut etiam parturientibus obstetricetur? fa. Quid agat illc potius, Eutrapele, quam ut propaga- tione servet quod condidit? eu. Quid agat , o bona? lmo, ni Deus esset, non arbitror sulfecturuin tot negotiis. Exsulat Christiernus Danorum rex *), pius Evangelii fautor : Franciscus Galliarum rex hospes est Hispaniarum**), nescio quam ex ipsius animi sen- tentia, vir certe dignus meliore fortuna: Carolus molitur monarchiae proferre pomoeria: Ferdinan- dus rerum suarum satagit in Germania: bulimia pe- cuniarum urget aulas omnes: periculosos motus con- citant agricolae, nec tot stragibus ab instituto de- terrentur: populus meditatur anarchiam : periculo- sis factionibus collabitur ecclesiae domus: hinc at- que hinc distrahitur illa lesu tunica inconsutilis. Vi- nea Domini non ab uno iam apro vastatur; siniulque periclitatur sacerdotum cum decimis auctoritas, theologorum dignitas, monachorum maiestas: nutat confessio, vacillant vota, labascunt leges Pontifi- ciae, vocatur in discrimen eucharistia, exspectatur Antichristus; totus orbis parturit nescio quid magni
- ) Christiernus , seu Christianus Sccumlus , Danorum Kex,
annn 1523. viginti navihus se iu Hollandiam conjtulit. Reversus in Daniam primum xiv. annos captivus detentus est , postmodo iure suo ceuens privatus obiit anno 1559. •*) Franciscus, adversus Carolum V. bellum gercns, per Al- ?es in Italiam perrumpens , postquam infeliciter nppugnasset 'icinum , ab Hispanis carcere detentus est,dein duris conditio- nihus, liberisque obsidibus datis, in Galliam dimissus. Eras. Coi.l. X Digitized by Google 322 PUERPERA. mali. Interim superant et inuiiinent Turcae, nihil non populaturi, si successerit quod agunt: et tu ro- gas, quid agatpotius? Imo tempus arbitror, ut suo quoque regno prospiciat in tempore. fa. Quod ho- minibus videtur maximum, id fortassc videtur Deo nullius inomenti. Sed ab hac fabula Dci personam, si vis, secludamus. Dic quae te caussae moveant, ut felicius existimes peperisse catulum, quam catel- lam. eu. Piae mentis est, hoc iudicare qptimuio, quod dedit Deus citra controversiam optimus. Ve- rum si Deus tihi daret poculum crystallinum, nonne maximas ageres gratias? fa. Agerem. eu. Quid si idem daret itreuiu: num pares ageres? Sed vereor ne tibi niole tiam adferani pro solatio, haec apud Ae philosophans. fa. lnio Fabullae nihil est iam a fabu- lis pericuii. lam quartam hebdomadem decumbo, sa- tisque valeo vel ad luctam. eu. Quiii igitur e nido provolas ? fa. Vetuit rex. eu. Qui rcx? fa. Imo ty- rannus. eij. Qui quaeso? fa. Syllaba dicam, mos. f.u. Heu quam iste r«x multa praetcr aequum exigit! Pergamus igitur philosophari de crystallo et vitro. fa. Marem, uticoniicio, natura p raestantiorem ac firmiorem iudicas, quam foeminam. f.u. Sic arbitror. fa. Nimirum viris auctoribus. Num igitur viri viva- ciores sunt , quam foeminae V Num a morbisimniu nes? eu. Nequaquam, sed in genere viribus antecel- lunt. fa. Sed ipsi rursus superantur a camelis. f.u. Imo .prjor creatus est masculus. fa. Prior conditus est Adam, quam Christus. Et solent artifices in po- steriorihus sc ipsos vincere. eu. At Deus mulierem viro subiecit. fa. Non statim melior est, qui imperat: et nuptam subiicit, non focniioaiu: ac ruraus nu- ptam ita subiicit, ut quum utrique sit potestas alte- rius, mulierein tanien velit viro morem gerere, iioii ut praestantiori, sed ut ferociori. Dic, Eutrapele, uter infirmior, qui cedit alteri, an cui ceditur? Digitized by PUEKPKKA. 323 ku. Tibi quidem heic cedam, si mihi declararis, quid sensent Paulus, scribens Corinthiis, quum viri caput dicit esse Christum, mulieris caput virum; rursus, quum virum dicit imaginem et gloriam Dei ; mulie- rem gloriam viri. fa. Istud expediam , si mihi dc- clararis , an solis viris datum sit esse membra Chri- sti. eu. Absit: id quidem datum est omnibus homi- mbus per ftdem. fa. Quifttigitur, ut caput unum quum i sit, nonhabeatur omnibus membris commune? Deinde, quum Deus hominem fingeret ad imaginem sui , utrum hanc imaginem expresserit in corporis fi- gura, an in animi dotibus? kc. Jn animi dotibus. fa. At in his quid tandem habent viri nobis praecel- lentiuslin utro sexu plures sunt tcmulentiae, rixae, pugnae, caedes, bella, rapinac et adulteria? ku. At soli viri bellum gerimus pro patria. fa. Sediidem saepius deserto loco turpiter fugitis: necsempcr pro patria, sed frequentius pro sordido salariolo de- seritis uxorem et Hberos, et peiores gladiatoribus ultro corpora vestra traditis in servilem necessita- tem vel moriendi vel occidendi. lam ut maxime ia- ctes mihi virtutem bellicam, nemo vestrum, si se- mel esset expertus quid sit parere, non mallet de- cies m acie stare, quam subire semcl, quod nobis toties est experiendum. In bello non scmper venitur ad manus: et si venitur, non in quavis exercitus par- te discrimen est. Tui similes disponuntur in acie media, alius est in subsidiis, alius tuto sedet post pnncipia, denique plurimos servat deditio et fuga: nobis cominus cum morte conflictandum cst. FU.lsta non nunc primum audio; verum suntne haec vera, quae dicuntur f fa. Niniium vera. eu. Visnc igitur, Kabulla, ut marito tuo persuadeam, ne posthac te contingat? Niim eo pacto tuta fueris ab istodiscrimi- ne. fa. Equidem nihil malim, si possis. eu. Quid praemii feret orator hic, si pcrsuascrit? fa. Dabu 324 PUERPEKA. decem linguas bubulas fumo duratas. eu. lstas nia- lim, quam decem linguas lusciniarum. Nun reiicio conditiunem : verum cuntractum hunc ratum esse nulim priusquam intercesserit stipulatiu. fa. Adda- tur, si libet, et si qua alia cautiu. eu. ld ftet ex ani- mi tui sententia pust mensem exactum. fa. Quin po- tius nunc ftt ex animi mei sententia? eu. Dicani : quia vereur ne pust mensem non sit eadem animi tui sententia. ltaque et tibi sulvendum esset duplex praeinium , et mihi duplex esset sumenda opera, persuadendi, ac dissuadendi. fa. Age, fiatutvoles. Sed interim perge demonstrare, quare viri sexus sit praestantior foemineo. f.u. Video te ineditatam mo- nomachiam : qtiam ob rem in praesentia quidem con- sultius arbitror tibi concedere. Congrediaralias,sed armatus , nec absque subsidiario milite. Nam ubi lingua res geritur, ne septein quidem viri pares sunt uni foeminae. fa. Niniirum hoc telo armavit nos na- tura: quanquam ne vos quidein clingues estis. ku. Fortassis: sed ubi pueilus? fa. ln conclavi proxi- mo. eu. Quidillic? coquitolus? fa. Nugator; apud nntricem est. eu. Quam mihi nutricem narras? an est alia nutrix, quam ea, quae mater est? fa. Quid- ni ? vuigo fit. eu. Pessimum mihi nominas auctorem rei bene gerendae vulgum, Fabulla. Vulgo pcc- cant , vulgo luditur alea, vulgo commeatur ad for- nices, vulgo fraudatur, potatur, insanitur. fa. Sic amicis visum est: censuerunt enim , parcendum huic aetati tam tenerae. eu. Atqui si natura dedit vires ad concipiendum, baud dubie dedit et ad lactandum. fa. Probabile quidem est. eu. Dicmihi, nonne sen- tis, esse dulcissimum matris vocabuluni ? fa. Sentio. eu. Itaque si fieri posset , patereris aliani mulierem esse matrem tui partus ? fa. Mininie gentium. eu. Cur igitur volens plus quam diniidiatum niatris no- mcn transfers in focminam alienam i fa. Bona ver- Digitized by P U £ K P E R A. 325 ba, Eutrapele; non divido filium; sola totaque sum mater. eu. Imo heic tibi, Fabulla, reclamat in os ipsanatura. Cur terra dicitur omnium parens? an quod gignat tantuni? imo multo niagis quod nutriat ea quae genuit. Quod aqua gignit, in aquis educa- tur. In terra nullum animantis aut plantae genus nascitur, quod eadem terra succo suo non alat: nec est ullum animantis genus, quod non alat suos foe- tus. Ululae, leones, et viperae educant partus suos; et homines suos foetus abiiciunt! Obsecrote, quid crudelius iis, qui prolem educationis taedio dicuntur exponeret fa. Abominanda dicis. eu. Atqui non per- inde factum abominantur homines. Annon exposi- tionis genus est, infantulum tenerum, adhuc a ma- tre rubentem, matrem spirantem, matrisopemea voce implorantem, quae movere dicitur et feras, tra- dere mulieri, fortassis nec corpore salubri, nec mo* ribus integris, denique cui pluris sit pecuniae pau- xilluni , quam totus infans tuust fa. Delecta est mu- lier salubri corporis temperatura. eu. Hoc medici certius iudicent, quam tu. Sed ftnge heic illam tibi vel parem, vel aliquanto, si vis, superiorem: an nihil interesse censes, utrum infans tenellus cogna- tum illum et familiarem hauriat succum, et calore iam assueto foveatur, an alienis cogatur assuescere? Triticum in aliud solum iactum degenerat in avenam aut siliginem : vitis in alium collem translata mutat ingenium : plantula revulsa a parente terra flacce- scit ac velut emoritur ; eoque quantuin tieri potest, cum terra nativa transferunt* fa. Imo narrant, plan- tas translatas et insitas exuere silvestre ingenium, «tt fructus edere generosiores. eu. At non protinus ut nataesunt, o bona. Veniet et olim hoc tempus, si Deus voluerit, ut adolescentem tuum ableges ab ae- dibus, literis iam ac severioribus disciplinis imbu- endum, quae functio patris est potius, quam ma- Digitized by 326 F U E K F E R A. tiis. Nunc aetas tenera fovenda est. Porro quum ad salubritatem firniitatemque corporis plurimum refert, qualis sit alimonia, tum vero praecipue, quo suc- co tenerum illud ac molle corpusculum imbuatur. Sam heic quoque locum habet illud Flacci dictum, Quo temel ett imbuta recent, tervabit odorem Tetta diu *). ya. Oe corpore non ita multum laboro, modo sit animus qualem optamus. f.u. Pie tu quidem , sed parum philosophice. fa. Quam ob rem? eu. Cur tu igitur quoties concidis holus , quereris aciem cultri retusam esse, et iubes exacui? Cur arum reiicis ob- tusa cuspide, quum caresnonadimat artem? fa. Non deestars, sed obstat instrumentum parum idoneum. fi . Cur quibus est opus oculorum acie, vitant lo- ltum et caepas? fa. Quia vitiant oculos. eu. Nonno animus est qui cernit? fa. Est; nam nihil vident ex- aoimes. Sed quid agat faber vitiatasecuri? eu. Aguo- scis igitur, corpus esse mentis organum ? fa. Apparet. kl. Et fateris , vitiato corpore non agere animum, ayt incommodius agere ? fa. Non dissimile veri di- cis eu. Age, videor mihi nactus ingenium philoso- phicum. Fingeigitur, animum hominis demigrare in corpus galli gallinacei; num ederet vocem, quam nuncedimus? fa. Nequaquam. eu. Quid obstaret? fa. Quia desunt labra, dentes, et lingua similis: nec epiglottis , nec tres adsunt cartilagines a tribus motae musculis , ad quos pertinent nervi a cerebro demissi , nec fauces, nec os siniilc eu. Quid si in corpus suis? fa. Grunniret suillo more. eu. Quid si in corpus cameli ? fa. Caneret ut canit camelus. eu. Quid si in corpus asini, quod evenit Apuleio? fa. Ruderet, opinor, ut asinus. eu. Nimirum fatetur hoc ille , quum cuperet inclamare Caesarcm , con- tractis quantum potuit labris, vix O sonuit ; Caesa- rem nullo pacto potuit exprimere. Idem quum fabu- •) Epitt. 2. lil). I. Digitized by PUEKPKRA. 327 lam auditam , ne excideret , describere cuperet, damnavit cogitationem tam asininam, quum ungu- las intueretur solidas. fa. Etmerito. eu. Ergo lip* pientfbus oculis, minus videt animus: oppletis sor- dibus auribus, minus audit: ubi cerebrum occupat pittiitav minus olfacit; ubi stupet membrum, minus sentit: ubi malis bumoribus vitiata est lingua, mi- nus gustat. fa. Negari nou potest. eu. Non ob aliud, nisi quia vitiatum est organum. fa. Arbitror. eu. Nec inficiaris, plerumque vitiari cibo potuque. fa. Fateor ; sed quid istuc ad bonam mentem % eu. Pro- inde quid loiium ad perspicaees oculos? fa. Quia vitiat organum aninti. eu. Probe respondes. Verum iliud expedi: unde fit, quod aliusalio celeriusintelli- git , ae tenacius meminit '! aiius alio citius irascitur, aut moderatius odit? fa. Sic conditus est animus. eu. Non sic elaberis. Unde fit, ut qui prius fuit in- genio celeri, felici memoria, postea fiat oblivio- sus ac tardus, sive piaga, sive casu , sive morbo, sive senio? fa. Tu nunc mihi videre sophistam age- re. eu. Proin tu contra fac agas sophistriam. fa. Opinor hoc te velle dicere, quod animus quemadmo- dum cernit et audit per oculos et aures , ita per or- gana quaedam intehigit, meminit, amat, odit, ira- scitur et placatur. eu. Recte coniectas. fa. Quae tandem sunt ista organa? et ubi suntf eu. Oculos ubi sunt vides. fa. Et aures, et nares, et palatum ubisit, scio. Et toto corpore contactum esse video, nisi quum stupor occupat membrum. eu. Amputato pede, tamen intelligit aninius. fa. Intelligit; itidem et manu. eu. At qui vehementem plagam accipit in tempus capitis, aut in occipitium, concidit mortuo similis, omnique sensu suo vacat. fa. lstuc aliquo- ties vidi. eu. Ex hoc colligis intra cranium esse in- tellectus, voluntatis ac memoriae organa, minus quidem crassa, quam sunt aures et oruli, sed tanien Digitized by 328 P U E R P E II A. materialia ; quandoquidem et spiritus, quos nabf- mus in corpore subtilissimos, corporales sunt. fx. An ista quoque vitiantur cibo potuque? eu. Maxime. fa. Cerebrum procul abest a stomacho. ku. Ita sum- ma fumarii pars abest a foco ; tamen illi si insideas, senties vaporeni. fa. Non experiar. ku. Atsi mihi non credas, sciscitaree ciconiis. ltaque refert qui spiritus, qui vaporesa stomachosubvolentincerebrum etin or- gana mentis. Nam hi si crudi sint ac frigidi, recidunt in stomachum. fa. Nae tu mihi metam distillatoriam describis, qua ex floribus herbisque succum exhalan- tem excipimus. f.u. Haud ita male coniectas. Nam hepar, cui fel adhaeret , ignis loco est, stomachus patella; cranium summae metae colophon; atque adeo, si vis, nasus ftstulae plumbeae vice fungatur. Itaque ex hoc mutuo fluxu ac refluxu humorum na- scitur fere quidquid est morborum , ut varie delabi- tur varius humor nunc in oculos, nuns in stonia- chum, alias in scapulas, interim in cervicem, alio- ve. Quoque magis intelligas; cur qui vino immodico sese ingurgitant, sunt male memores? qui cibisalun- tu r subtiiiorum spirituum, minus torpent in *enio t Cur coriandrum memoriam emendat: elleborus mentem purgat? Cur expletio vehemens epilepsim adducit, quae stuporem adfertsimul omnibussensibus,quem- admodum et somnus profundus ? Denique ut immodica sitis aut inedia ingeniimemoriaequevim elidit in pu- eris, ita cibus immodicus in puerisgignitingeniistu- porem,si credimus Aristoteli, nimirum igniculomen- tis velut obruto ingesta materia. fa. Estneigiturcor- poreus animus,ut a rebus corporalibusalficiatur? eu. Animi rationalis naturanon corriimpiturquidemipsa, sed organis vitiatis impeditur illius vis et actio : velut artifex frustra valetarte, si destituatur idoneis in- strumentis. fa. Quanta quave specie est animus? eu. Ridicule percunctaris de magnitudine aut flgura, Digitized by P U E R P E H A. 329 quum fatearis incorporeum. FA.Egocorpusintelligo, quod sentitur. eu. lmo quae non sentiuntur, perfe- ctissima sunt, veluti Deus et angeli. fa. Audio, Deum et angelos spiritus appellari ; at spiritum sen- timus. eu. Hac voce literae sacrae ob rudes homi- nes balbutiunt, mentem significantes puram ab omni commercio rerum sensibilium. fa. Quid igitur inter- est inter angelum et animum ? eu. Hoc ipsum, quod inter limacem et coclileam, aut, si mavis, testudi- nem. fa. Corpus igitur domicilium est animi magis, quam instrumentum. eu. Xihil vetat instrumentum adiunctum dici domicilium. Atque hac quidem de re variant philosophorum sententiae. Sunt qui dicant, corpus esse vestem animae,sunt qui domicilium,sunt qui instrumentum,sunt quiharmoniam. Horum quod- cunque dixeris, consequitur, actiones animi corporis affectionibus impediri. Primum, si quod vestis est cor- pori, idem corpus est animo:quantumadcorporisva- letudinem faciat vestis, declaravitHercules; nequid de coloribus aut pilorum pelliumque generibus refe- ram. Ceterum an eadem anima sufticiat pluribus corporibus deterendis , quemadmodum corpus mul- tas deterit vestes, viderit Pythagoras *). fa. Non in- commodum foret, si iuxta Pythagoram liceret, ut vestibus, ita corporibus mutatoriis uli: sic ut men- sibus hibernis sumeretur corpus obesum crassaeque texturae, aestivis rarius et gracilius. ku. Atqui pa- runi, opinor, esset commodum , si quemadmoduni multis vestibus detritis tandem et corpus deterimus, ita multis corporibus detritis tandem et anima sene- sceret deticeretque. fa. Non sane. eu. lam quemad- modum ad corporis salubritatem agilitatenique re- fert, qua veste sit amictum, ita refert, quod corpus circumferat anima. fa. Profecto si corpus vestis est ") Pythagoras aicbat animam mam in varia cnrpora demigra*- ■e. Sic eum iuducit loqucntcm Ovid. IMctaniorph. lilt. v. Digitized by animae, video multos homines admodum varie cul- tos. eu. Sic est. Et tamcn nonnulla pars huius rei sita est in nobis, quain comiuode vestiatur anima. fa. Valeat igitur vestis: dic aliquid de doniicilio. eu. Atqui ne, quod dico, tibi videatur commentum, Fa- bulla, ipse donunus lesus suuiii corpus templum ap- pellat: et Petrus apostolus suum corpus tabernacu- lum appellat. Nec defuerunt , qui corpus dixeruntr animae sepulcrum, ootpa dictum arbitrantes ■quasr ofjfia: alii carcerem mentis appellarunt, nonnulli" praesidium *), velut arcem munitam. Quorum ani- mus est undiquaque purus, in templo habitat. Qui 1 non tenentur amore rerum corporalium, horum animus agit in tabernaculo , libenter exsiliturus, si vocet imperator. Qui prorsus excaecati sunt! vitiis spurcissimis , ut nunquam adspirent ad auram libertatis evangelicae, horum animus iacet in sepulcro. Ceterum, qui moleste luctantur cum vitiis, nec adhuc possunt quod volunt, horum ani- mus habitat in carcere, subinde clamans ad liberato- rem omnium , Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, domine **). Qui graviter pu- gnant cum satana, vigilantes et excubantes adver j sus insidias iHius, qui circumit, ut leo quaerens quem devoret, horum animus versatur in praesidio, unde iniussu imperatoris non licet discedere. fa. Si corpus est animi domicilium, plurimos video, quo- rum unimus maie habitet. f.u. Sic est, videlicet in ae- dibus perstillantibus , opacis, ventis omnibus obno- xiis, fumosis, pituitosis, laceris, ac ruinosis, de- nique putribus et infectis. Et tamen Cato primam felicitatis partem iudicat , bene habitare. fa. Tole-
- ) Sie Socrates apud Platonem inquitaniinam hnmanain in hoe
corpore velut in praeaidio potitam ease, unde fas non sit disce- dere iniussu impcratoris, nec diutius in eo immorari, quam vi- sum sit ei, qui collocavit. ••) Exstat Incus Psalm. 143,8. PUEKPEKA. 331 rabilis res, si liceret in aliud immigrare domicilium. ku. Eiuigrare non licet, nisi quuni evocat locator. Verumtamen si non licet emigrare, licet arte cura- que nostra domicilium animi commodius reddere, quemadmodum in aedibus niutantur fenestrae, at- tollitur solum, incrustantur aut convestiuntur tabu- latu parietes, situs igni suflituque purgatur. ld iu senili corpore iamque ruinam minitantediflicillimum est. Piurimum autem conducit , st puerile corpus ab ipso protinus ortu, sicut oportet, curetur. fa. Tu quidem matrem ac nutricem medicani esseiubes. eu. Plane iubeo,quod attinet ad delectum ac moderatio- nem cibi potusque, motus, somni, balneorum, un- ctionum, frictionum, vestitus. Quam multos esse censes, qui gravissimis morbis ac vitiis obnoxii sunt, epilepsiae, gracilitati, imbecillitati, surditati, fra- ctis lumbis, distortis membris, infirmo cerebro, stu- pori mentis, non ob aliud, nisi quod a nutricibus in- diiigenter curati sunt? fa. Demiror te non pro pi- ctore factum fuisse Franciscanum, qui tam belle concioneris. kii. Ubi te Claranam videro *), tUm ego tibi Franciscanus concionabor. fa. Ego sane libens scire cupiam, quid sit anima, de qua tam multa au- dimus dicimusque, quum nemo viderit. eu. Imo ne- mo non videt, cui sunt oculi. fa. Video pictas ani- mas infantuli specie. Verum cur non adduntur alae, quemadmodum angelis? kl. Quoniam delabentibus e coelo fractae sunt alae , si qua Socraticis fabulis habenda fides. fa.Quo modo igitur subvolare dicun- turincoelum? eu. Quoniam fides et caritas faciunt, ut i 1 1 is renascantur alae. Uas alas petebat ille per- taesus domicilium sui corporis, dum clamat, Qui» dabit mihi pennat aicut columbae , et volabo et re-
- ) Idest, monacham ordinis Clarae. Fuit hacc Clara Fran.
cisci roaetanea , instihiitque ordinem virginum monacharum •uh diirissuno vitae geneie. Digitized by 332 PUERPERA. quietcam *). Nec enim alias alas habet anirna, quum sit incorporea ; nec ullani habet speciem, quae corporis oculis sit conspicua; sed certius cernuntur ea, quae videmus animo. Credisne Deum esse? v. Maxime. eu. At nihil minus videri potest, quam Deus. fa. Videtur in rebus conditis **•). ku. Itidem vi- detur animus ex actione. Si quaeris quid agat in cor- pore vivo, contemplare corpus exanime. Quum vi. des homineni sentire , cernere, audire, moveri, in- telligere , meminisse , ratiocinari ; certius vides ani- mam adesse, quam nunc vides hunc cantharum: pot- est enim falli sensus unus ; tot argumenta sensuum non fallunt. fa. Proinde, si non potes ostendere animam , sic illam notis quibusdam pingc, quasi mi hi velis describere Caesarem , quem nondum vidi. eu. Aristotelis definitio in promptu est. f. Quaef Nam aiunt istum esse probum rerum omniuin depi- ctorem. eu. Animaett actut corporit organici, phy- tici, vitam habentit in potentia. v. Cur actum vocat potius quam iter aut viam v **)? eu. Non heic cavetur aurigis aut equitibus, sed animae ratio definitur. Et actum vocat formam, cuius naturae est agere, quum materiae ratio sit pati. Omnis autem corporis motus naturalis ab animo proficiscitur. Kst autem varius corporis motus. v. Intelligo. Sed cur addit organici? eu. Quoniam anima nihil agit, nisi per organa, hoc est,instrumenta corporis. v. Cur addit physici? eu. Quia Daedalus frustra fingeret tale cor- pus. Ideoque addit, vitam hahentis in potentia. Forma non agit in quidvis, sed in materiam capa- •) Verba Davidis Pg. 55. •■) Creatis, factis. ""') Quum Aristoteles animam artmn vocat, intelligit ivnli- -/tiuv quandam, hoc est perfectionem et cnntinuatam quandam et perennem motionem. Sed Fabulfa, simulans se id vnca?>u- lum pbilosnphicum nmi intelligere , ut Eutrapeln ristim excitet, detorquet ad iurecnnsultos , qui distinguunt inter iter , arhtm^ et v'am. Digitized by PUE RPERA. 333 cem. fa. Quid si angelus immigraret in corpus ho- minis? el. Ageret quidem , sed non per organa na- turalia, nec vitam daret corpori, si abesset anima. fa. Habeone iam totam animae rationem ? eu. Ha- bes Aristotelicam. fa. Equidem accepi celebrem es- se philosophum ; et vereor ne sapientum centuriae mihi scribant haereseos dicain, si quid refrager. Alioqui quidquid adhuc dixit de animahominis, com- petit in asinum et bovem. EU.lmo in scarabeum quo- que et limacem. fa. Quid igitur interest inter ani- inam bovis et hominis? ku. Qui dicunt aiiimam nihil aliud esse , quam harmoniain qualitatum corporis, faterentur non ita multum interesse, videlicet harmo- nia soluta perire animas utriusque. Ne ratione qui- dem distiuguitur bovis ab hominis anima, sed quod boum minus sapit, quam hominum; quemadmo- dum videre est et homines, qui minus sapiunt quam bos. fa. Nae isti bubulam habent mentem. eu. At- tamen illud ad te pertinet, quod pro testudinis qualitate modulatior est harmonia. fa. Fateor. el. Nec parvi refert, ex quo ligno quave tigurasit facta testudo. fa. Verisimile dicis. eu. Nec ex quorumli- bet animantium intestinis fiunt canorae fides. fa. Audivi. eu. Atque hae quidem ex aeris circumfusi madore aut siccitate laxantur, contrahuntur, non- nunquam et rumpuntur. FA.lstuc vidi non semel. ku. Heic igitur potes opem praestare non vulgarem in- fantulo tuo, ut animus illius testudinem habeat bene temperatam, minimeque vitiatain, ne laxa sit se- gnitie, ne stridula sit iracundia, ne rauca sit temu- lentia. Nam hos affectus inserit in nobis nonnun- quam educatio victusque ratio. fa. Admonitionem accipio; sed exspecto^quo pacto tuearis Aristotelem. eu. llle quidem descripsit in genere aniinam animan- tem , vegetantem ac sentientem. Anima dat vitam ; sed non protinus animal est, quod vivit. Vivunt Digitized by 334 FUERFEKA. enim et senescunt et emoriuntur arbores, at non sentiunt: quanquam his quoque nonnulli sensum tri- buunt stupidum. In adhaesis vix deprehenditur sen- sus, in spongia deprehenditur ab avulsoribus, in ar- boribus materiarum caesores sensum comperiunt, si quid illis credimus. Aiunt enim, si palma ferias truncum arboris, quam velis caederc, quemadmo- dum fere solent materiarii , difficilius arbor incidi- tur, ut semet contraxit metu. Qubd autem vivit ac sentit, animal est. Nihil autem prohibet esse ve- getabile, quod non sentit, veluti fungi, betae, cau- les. fa. Ista si vivunt utcunque, si sentiunt utcun- que, si moventur quum adolescunt, quid prohibet ea- dem dignari animalis cognomine! eu. Non ita visum est maioribus , neque nobis fas est ab illorum placi- tis discedere , ac ne refert quidem ad hoc, quod nunc agimus. fa. Atqui non feram, eandem esse animam scarabei et hominis. eu. Non est eadem , o bona, sed ratio quadamtenus communis est. Animat, ve- getat, sensibile reddit corpus tuum anima tua. ldeni agit scarabei anima in suo corporc. Nain quod quae- dam aliter, aut aliud agit anima hominis, quam sca- rabei, partim in caussa est materia. Non canit , non loquitur scarabeus , quia caret organis adhaecido- neis. fa. lllud igitur dicis , si anima scarabei demi- graret in corpus hominis, idem ageret quod agit ani- ma humana. eu. Imo ne si mens quidem angelica, quemadmodum dixi. Nihil autem interest inter an- geluin et animam humanam, nisi quod hominis ani- ma in hoc condita est, ut agat corpus humanum na- turalibus organis instructum, quemadmodum ani- ma scarabei non movet nisi corpus scarabei : ange- lus non in hoc conditus est , ut animet corpus, sed ut absque corporalibus organis intelligat. fa. Num idem potest anima % eu. Fotest quidem a corpore se- mota. fa. Nonest igitur sui iuris,dum est in corpore? Digitized by eu. Non profecto: nisi si quid accidat praeter coni- muneni naturae cursum. fa. Verum tu mihi pro una -anima plures animas eftudisti, animantem, vege- tantem, sensibilem, intelligentem, memorem, vo- lentem , irascentem , concupiscentem. Mihi satis erat una. eu. Eiusdem animae diversae sunt actio- nes: ex his varia sortitur cognomina. fa. Non satis assequor quod dicis. el. At faciam ut assequaris. Tu in cubiculo es uxor, in otiicina es textrix aulaeo- rum, in taberna es aulaeoruni venditrix, in culina es coqua, inter famulos et famulas es domina, in- ter liberos es niater: et tamen haec omnia es eadem in domo. fa. Satis tu quidem pingui Minerva philo- eopharis. Sic igitur est animus in corpore, quem. admodum ego in domo? eu. Sic. fa. Atqui dum ego texo in ntiicina, non coquo in culina. ku. Neque enim tu es anima tantam, sed anima corpus circumfe- rens : corpus autem non potest simul pluribus ines.se locis: anima quoniam est forma simplex, sic est in totocorpore,ut in singulis corporis partibus sit tota, quamvis non idem agat per omnes partes, nec eo- dem modo per quomodolibet afiectas. Nam sapit ac meminit in cerebro, irascitur in corde. concupiscit in hepate, audit in auribus, cernit in oculis, olfa- cit in naribus, gustat in palato et lingua, sentit in omnibus partibus corporis, quae nervaceum aliquid habent adiunctuni. Neque enim sentit in pilis, nec siimmis unguibus: ac ne pulmo quidem per se sentit, nec hepar fortasse, nec lien. fa. Proinde in quibus. dam partibus animat tantum ac vegetat eu Ita vi- detur. f. Si in uno hoinine facit haec oinnia eadem aniiua, consequitur, ut foetus in utero materno sta- tim ut augescit , quod est vitae signum , simu) et sentiat et intelligat ; nisi forte unius hominis initio plures sunt animae, deinde ceteris cedentibus, una •peragit omnia: ita ut priniuni homo fucrit planta, mox animal, postrenio homo. eu. Quod dicis, for- tasse non absurdum videatur Aristoteli. Nobis pro- babilius cst, simul cum vita infundi rationalem ani- mam, sed quae, velut igniculus, immersa materiae supra modum huniidae nondum queat cxserere vires suas. fa. Animus igitur illigatus est corpori, quod agit movetque? eu. Non aliter quam testudo domui, quam circumfert. fa. Eam movet quidem , sed sic ut simul moveatur, quemadmodum gubernator flectit navem quo vult, sed ipse interim cum navi movetur. eu. Imo quemadmodum sciurus volvit caveam rota- tilem, inobilis interim et ipse. fa. Sic et afficit ani- ma corpus, ac vicissim aflicitur? eu. Sane quod ad operationes attinet. fa. Ergo quod ad naturam per- tinet, par est anima morionis animae Saloinonis. el. Nihil absurdum. fa. Itaque pares sunt et angeli, quandoquidem carent materia, quae parit, ut ais, inaequalitatem. eu. lam satis philosophiae. Quin potius haec theologos torqueant; nos hoc agamus, quod coepimus. Si tota mater esse vis, cura corpu- sculum infantuli tui, quo posteaquam sese explicuit ex vaporibus mentis igniculus,bonis et comniodis or- ganis utatur. Quoties audis puerum tuum vagien- tem, crede illum hoc abs te flagitare. Quumvides in pectore duos istos veluti fonticulos turgidosac lacteo liquore vel suapte sponte manantes, crede, naturam admonere te tui oflicii. Alioqui quum infans iam fari meditabitur, ac hlanda balbutic te mammam voca bit, qua fronte hoc audies ab eo, cui mammam ne garis, et ad conductitiam mammam relegaris, per- inde quasi caprae aut ovi subiecisses? Ubi iam erit fandi potens, quid si te pro matre vocet semima- trem % Virgam expedies , opinor. Atqui vix semi- materest, quae recusat alere, quod peperit. Potior geniturae pars est nutricatio teneri puelli. Alitur enim non solum lacte, sed et fragrantia materni cor- Digitized by poris; requirit eundem liquorem iam notum et farni- liarem, quem hausitin corpore, et unde couluit. At- que ego quidem sum in hac sententia, ut existimem, in pueris ex lactis natura et indotem vitiari, non ali- ter quam in frugibus et plantis terrae succus inntat ingenium eius quod alit. An putas temere vulgo di- ci , Iste malitiam cum lacte nutricis imbibit t Ne iilud quidem opinor, quod a Graecis dici solet, Ut nu- trices, quum significant aliquem male pasci: paul- lulum enim praemansi in os inserunt infantis, niaxi- mam partem deglutiunt ipsae. Proinde ne pepeiit quidem, quae quod nixa est, mox abiicit. Istuc enim abortire est, non parere. Et in tales foemi- nas mihi competere Graecorum videtur etymologia, qui fit'tTtiq dici putant a ftij vrjgtiv, hoc est, a non ser- vaudo. Nam prorsus conductitiam nutricem infan- tulo adhuc a matre tepenti adsciscere, genus est ex- positionis. fa. Accederem, ni delecta esset mulier, in qua nihil desideres. eu. Ut nihil referat, quod lac bibat mollis infantia, quam salivam cum prae- manso cibo deglutiat ; ut talis contigerit nutrix, qua- lem haud scio an ulla repeiriatur ; an putas ullam es- se,quae nutricationis omne taedium devorare possit, quemadmodum mater? sordes, assessiones, vagi- tus, morbos, servandi nunquam satis diligentem curam? Si est quae pariter amet, ut mater, erit quae pariter curet. Quin et illud fiet ut segnius amet te filius, nativa illa caritate velut in duas matres dis- tracta, nec tu simili pietate duceris erga filium: ut iam grandior minus libenter sit obtemperaturus ius- sis tuis, et tu frigidius illius curam hahitura, in cu- ius moribus fortasse videbis nutricem. Praecipuus autem discendi gradus est mutuus inter docentem ac discentem amor. Ergo si nihil decesserit illi nativae pietatis fragrantiae, facilius illi instillahis praece- pta recte vivendi. Neque enim heic parum valet mater, vel ob hoc, quod niateriam tractet moiiissi- mam et in omnia sequacem. fa. Ut video, non tam facilis est res peperisse, quam vulgus existimat. ei . Si mihi parum habes fidei, en tibi Paulus aperte de muliere Loquens: Salva, inquit, fiet per liberorum generationem *). fa. Salva est igitur quae peperit f eu. Nequaquam; sed addit, si liberi permanserint in fide. Nondum absolvisti genitricis munus, nisi primum tenerum corpusculum filii, mox animum ae- que moilem recta educatione finxeris. FA.Atqui istuc matribus in manu non est, ut filii perseverent in pie- tate. eu. Fortassis; sed tantum habet momenti vigi- lans admonitio, ut Paulus existimet matribus impu- tandum , si liberi degenerent a piis moribus. Deni- que, si praestiteris quod in te situm est, Deus openi suam coniunget cum tua diligentia. FA.Mihi quidcm, Eutrapele, tua persuasit oratio, si queas idem per- suadere parentibus et marito. eu. Istuc ad me reci- pio, modo tu me tuo iuves suftragio. fa. Polliceor. eu. Sed licetne videre puellum? fa. Licet maxime. Heus Syrisca, voca nutricem una cum infante. eu. Scitus admodum puer. Vulgo dicitur veniam deberi primum experienti. At tu prima statim experientia summam artis expressisti. FA.Nonest sculptilis ima- go, ut arte sit opus. eu. Verum ; sed fusile sigillum est. Utcunque res habet, felicissime cecidit: utinam pari felicitate cadant imagines, quas intexis aulaeis. fa. At tu contra felicius pingis, quam gignis. eu. Sic vi- sum est naturae cum omnibus pariafacere. Quain so- licitaest natura, nequid pereat! Duoshoniines in uno repraesentavit: nasus et oculi patrem referunt,frons ac mentum niatrem exprimunt. An tu posses hoc tam carum pignus alienae fidei concredere? Mihi bis crudeles videntur esse, quae id facere sustinent; quandoquidem non solum faciunt id infaiitis, qucn»
- i Verl>a Pauli exitant in 1. Epiit. ad Ttumtli. Caji. 2. v. 15 ablegant, periculo,verum etiam suo, propterea quod
in his lac aversione corruptum saepenumero pericu- losos morbos pariat. ltaque fit, ut, dum unius for- mae corporis consulunt, parum consulant duorum corporum >itae: dumque cavent, ne contingat prae- properum senium, coniiciunt sese in mortem prae- properam. Quod est inditum puero nometi? FA.Cor- nelius. eu. Hoc erat nomen avi paterni. Utinam vi- rum integerrimum et moribusnobis referatl FA.Da- bitur opera, quod quidem in nobis erit. Sed heus Eutrapele, unum quiddam obnixe te rogarim. eu. Imo puta me tuum esse mancipium ; imperabis et inipetrabis quae voles. fa. Proinde non prius te manumittam, quam hoc mihi beneficium coeptum absolvas. eu. Quodnam ? fa. Ut praescribas mihi primum, quibus rationibus queam infantis valetudini consulere : deinde quum erit tirmior , quibus rudi- mentis ad pietatem praeparandus sit rudis animus. eu. ld faciam lubens, pro mea quidem sapientia; sed proximo colloquio : nunc orator adeo maritum ac parentes. fa. Precor exorator ut sies.
![]() |
Peregrinatio religionis ergo ![]() |