Compendium in Canticum Canticorum (Alcuini)/Cap. 5

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Cap. 4 Cap. 6 Fairytale right blue.png
Foliot Canticum Ornamentum Alcuini Regula.png
C a p. V
1 Veni in hortum meum soror mea, Sponsa![1]

Veni, inquit, sæpissime in Ecclesiam meam: & venio ut corrigam, adjuvem, confirmem.


Messus myrrham meam cum aromatibus meis.
Per myrrham, passio vel mortificatio; per aromata, omnes virtutes exprimuntur. Metit myrrham cum aromatibus, quando martyres cum cæteris electis ad maturitatem præmiorum perducit.

Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.

In favo & vino, prædicatores, in melle & lacte, auditores inteeliguntur; & utrosque internos judex approbat & remunerat.


Comedite amici, bibite, & inebriamini charißimi.

Amici, faciendo quæ præcipio; charissimi, me integra charitate amplectendo. Obsecro in factis Sanctorum, quasi epulis præcipuis, pr{[ae}}cordia vestra replete.


2 Ego dormio.[2]

Donante gratia Dei in pace præsentis vitæ[3] eum colo.


Et cor meum vigilat.

Qvo tranquillius ab incursibus externis vaco, eo altius internis visibus video quam bonus est Deus.


Vox Dilecti mei pulsantis.
Pvlsat ostium cordis, cum Dominus nos ad profectum virtutum excitat.

Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea.

Id est, Pande cor mihi. Soror mea, quia cohæres mea: Amica mea, quia arcanorum meorum conscia. Columba mea, quia spiritus mei dono illustrata: Immaculata mea, quia sola aspectu meo digna.


Quia caput meum plenum est rore, & concinni mei guttis noctium,

Caput Christi, Deus, cincinni sunt fidelium collectiones. In rore & guttis noctium, frigens charitas in multis ostenditur, quam in Deum & proximum habere debuerunt; ideo necessario excitat Dominus fideles quosque ad prædicationis studium[4] Cui, provocata ad laborem docendi respondit Ecclesia.


3 Exspoliavi me tunica, quomodo induar illa?
Acsi aperte dicat, Deserni negotia secularia tui causa; quomodo repetam illa?

Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?

Iam secretæ compunctionis fletibus ablui cogitationes terrenas; quomodo munidi[5] sordibus iterum polluar? quia prædicationis officium sine occupatione[6] seculari vix esse potest.


4 Dilectus meus misit manuni suam per foramen.

Manum quippe suam Dilectus per foramen misit, cum nos Dominus occulta invisibiliter compunctione ad opus virtutum accendit, nobisque in memoriam revocat, quomodo & quanta de sinu Patris descendens pro nobis esset passus.


Et venter meus intremuit ad tanctum ejus.
HÆc recolens intima conscientia Sponsa, tota expavescit, pigritiam quietis accusans, ad laborem prædicationis festinans.

5 Surrexi ut aperirem Dilecto meo.

Id est, verbum Domini prædicare.


Manus meæ distillaverunt myrrham; digiti mei pleni myrrha.

In manibus enim opera in digitis discretio designatur; in myrrha, continentia & passiones; quæ tunc probatissima est, cum solummodo pro charitate Dei & proximi, vel continentia, vel passiones fiunt.


6 Pessulum oslii mei aperui Dilecto meo.

Pessulum Sponso aperit, qui templum sui pectoris divina inspiratione adveniente pandit, id est, visitatione & inhabitatione dignum fecerit.


At ille inclinaverat, atque transierat.
Qvia nulli in hac vita plena visio Dei, sicut in futura conceditur, ideo transire dicitur Dilectus, id est, in futurum se videndum & perfruendum plenius ostendit.

Anima mea liquefacta est ut loquutus est.

Qvanto suavius, inquit, vocem atque viciniam Dilecti mei accepi, tanto sumlimius quicquid in me erat frigidum, charitate incaluit, & liquefactum est.


Quæsivi, & non in veni illum; vocavi, & non respondit mihi.

Qvia donum compunctionis & dulcedinis intimæ, non in arbitrio est volentis, sed in miseratione dantis. Ideo non semper habent illud æqualiter, quia non ita se offert Deus in exilio laborantibus, quomodo in patria regnantibus.


7 Invenerunt me custodes qui circuieruntcivitate, percusserunt me, & vulneraverunt me, tulerunt palliam meum mihi custodes murorum.
Cvstodes civitatis, id est, Ecclesiæ sancti Doctores, qui sedula prædicatione circumeunt corda singulorum, & spiculis amoris cœlestis vulnerant, &, ut magis ardeant inflammescunt, & vetustæ conversationis tegmen eis subtrahunt.

8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis Dilectum meum, ut nuncietis ei quod amore langueo.

Merito languet Sponsa, cum gladio verbi Dei percussa terrenu exuit amictum, & filias Jerusalem, id est, Deo dignas adjurat animas, ut sui amoris magnitudinem ad Deum referant, & pro ejus videnda gloria supernum sibi poscant auxilium.


9 Qualis est Dilectus tuus ex Dilecto, O pulcherrima mulierum! qualis est Dilectus tuus ex Dilecto, quia sic adjurasti no?[7]

Obsecro te, quia sic adjurasti me, ut amore quo te languescere dicis, me quoque per verbum prædicationis facias ardescere, & mihi ostendas qualis sit Dilectus tuus ex ea parte qua possit diligi, non timeri, quia perfecta charitas foras mittit timorem.[8]


10 Dilectus meus candidus, & rubicundus, electus ex millibus.[9]
Candidus, quia sine peccato; rubicundus, sanguine passionis; electus ex millibus, quia solus mediator Dei & hominum.

11 Caput ejus aurum optimum:

Caput Christi Deus, qui solus bonus & optimus.


Comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corus:

Coma; catervæ sunt Sanctorum, quæ Deo fideli famulatu adhærent: elata palma, propter eminentiam apud Deum; nigra, propter despectionem apud homines: Vel, elata ob victoriam, nigra ob pressuras.


11 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum,

Sancti Doctores sunt per quos Ecclesia videt quæ recta sunt, qui bene columba propter innocentiam & simplicitatem, & rivulis aquarum propter charismata divina comparantur.


Quæ lacte sunt lotæ, & resident juxta fluenta plenißima.

Lacte lotas dicit, id est, gratia dulcissima mundatas: & resident juxta fluenta plenißima, id est, omnium donorum spiritualium abundantiam. Potest in rivulis veteris legis eruditio, & in fluentis plenißimis perfectio Evangelicæ doctrinæ designari, quia sancti prædicatores de thesauris suis proserunt vetera & nova.[10]


13 Genæ illius sicut areolæ aromatum

In genis Salvatoris nostri, ejus modesta pietas simul & severitas exprimitur: in areolis aromatum, virtutes & dulcedo & fama gloriæ ejus designantur.


Consitæ a pigmentariis: labia ejus lilia distillantia myrrham primam.

Prophetis & Apostolis; hi futuræ incarnationis ejus arcana, illi facta narrantes: labia illius, verba sunt doctrinæ ejus; Lilia, quia claritatem cœlestis regni promittunt; distillantia myrrham primam, quia per contemptum voluptatum præsentium, ad hanc perveniendum esse prædicant.


14 Manus illius tornatiles aureæ.
Manus, id est, opera, quia quæ verbis docuit, factis implevit: Tornatiles, quia in se omnem regulam justitiæ tenent; ut dicitur, Oportet me omnem justitiam implere.[11] Sunt & manus aureæ, quia omnia quæ in homine gessit, divinitatis gloria perfecit.

Plenæ hyacinthis.

Qvæ ad spem nos cœlestium atque amorem excitant, quia hyacinthus aerei coloris gemma est.


Venter ejus eburneus.

Venter ergo Dilecti fragilitatem humanitatis ejus designat, ebur decorem castitatis, Saphirus sublimitatem cœlestium virtutum.


Distinctus saphiris.

Qvia partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte; partim divina celsitudo moraculis, resurrectione, & ascensionis gloria intelligitur.


15 Crura illius columnæ marmoreæ.

Crurum vocabulo, itinera[12] incarnationis Christi insinuantur, quæ columnis marmoreis propter firmitatem & rectitudinem comparantur.


Quæ fundatæ sunt super bases aureas
Qvia quicquid per eum, vel de eo gestam est; omnia divinæ prævisionis[13] consilio ante tempora secularia disposita sunt.

Species ejus ut Libani, electus ut cedri.

Vt Libanus celsitudine & gratia arborum alios montes, sic Dominus Christus omnes Sanctos meritorum celsitudine, & gratia virtutum antecellit. Electus ut cedri. Sicut alias arbores quæ in Libano nascuntur superat dignitate sua, ita Christus omnes qui in Ecclesia ad vitam mascuntur, sua transcendit gloria.


16 Guttur illius suavißimum.

In Gutture interna dulcedo verborum illius memoratur, quam qui sapit, non esurit.


Et totus desiderabilis.

Qvid amplius quæris? Totus desiderabilis est, quia totus Deus, & totus homo, in quem desiderant & Angeli prospicere. Deus in majestate Patris, homo in virginitate matris; in illo Creator, in hac Salvator.[14]


Talis est Dilectus meus, & talis est amicus meus, filiæ Jerusalem.

Qvanto devotius quisque diligit Deum, tanto familiarius habet amicum Deum; & talem necesse ut intelligas eum, si vis eum habere amicum.

  1. Vox Christi.
  2. Vox Ecclesiæ.
  3. al. Ecclesiæ
  4. al. officium.
  5. al. immundis
  6. al. præoccupatione
  7. Vox Synagogæ.
  8. Joan. 1. 4.18.
  9. Vox Ecclesiæ.
  10. Matth. 13.52.
  11. Matth. 4.15.
  12. al. munera
  13. al. permissionis
  14. Pet. 1. 1.12.
Fairytale left blue.png Cap. 4 Cap. 6 Fairytale right blue.png