Jump to content

Quinquaginta parabolae (1510–1517), versio electronica/De diligendis inimicis Parabola VII

Checked
E Wikisource
1510

editio: Marulić, Marko Quinquaginta parabole Venetiis industria Francisci Lucensis sacerdotis optimi : in edibus Petri Liechtenstein

impressorum diligentissimi 1517, die xviii mensis Februarii 31, [1] c. ; 8° Bibliothèque nationale de France, microfilm, 62

imagines
 DE CHARITATE ERGA DEVM ET PROXIMVM Parabola VI DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII 

DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII

[recensere]

Mirum in modum quidam rosarum odore delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis rosario digitis carperet, earum aculeis manum cruentauit. Neque tamen iccirco minus auide naribus applicatas odorabat. Id cernens alius: Miror te, inquit, rosas diligere, quae te tam foede iaeserunt. Ad quem ille: Si ob hoc ipsas relecissem, respondit, nunquid ista suaueolentiae iocunditate perfrui possem? Has itaque aequo animo feram, a quibus plus uoluptatis quam iniuriae capio. Haec parabola docet juxta Euangelium et inimicos diligere. Diligite, inquit Dominus, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in caelis est. Cum ergo incomparabiliter plus boni in hoc existat, ut simus filii Del, quam mali in quauis hominum iniuria, diligamus inimicos. Nunquam illi tantum obesse nobis possunt, dum oderint, quantum prosunt, si diligantur. Pungunt quidem eorum iniuriae, sed repensum pro iniuria beneficium odorem aeternae remunerationis fragrat. Filii enim erimus Dei Patris, si inimicos dilexerimus. Inimicum autem diligere est ita ei nos commodare, ut non tam sui corporis rationem quam animae habeamus. Videndum est enim, ne cui liberiorem peccandi licentiam nostra praestet indulgentia. Sic ergo amemus inimicum, ut corrigatur. Et si hoc efficere non possumus, saltem ne deterius peccet.

 DE CHARITATE ERGA DEVM ET PROXIMVM Parabola VI DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII