| Capitulum V |
|
A Dmiratione quis duci poſſet (perſpectis difficultatibus quae haberi videntur, quo nuper partum imperium retineatur) vnde ortum habuit, Alexandrum Aſiae paucis annis potitum eſſe, vixque illo occupato diem obijſſe: vnde meritò videri poterat, totum illud imperium ad defectionem fuiſſe prolapſurum, quum tamen eius ſucceſſores ſibi illud conſeruarint. Nec vlla alia difficultate ad illud tuendum laborarunt, quam quae inter ipſosmet praecipua eorum ambitione orta fuit. Reſpondeo, principatus, quorum memoria adhuc extat, duplici, eaque diuerſa ratione adminiſtratos inueniri: aut vnius principis arbitratu, cuius gratia et permiſſu, reliqui omnes qui conditione ſunt ſerui, ad regni procurationem veluti adminiſtri opem ferunt: aut principis et procerum conſilio, qui non gratia, ſed ſanguinis vetuſtate, illum gradum obtinent. Huiuſmodi proceres ditiones habent, et qui ſibi ſubijciuntur populos, qui eos in dominos agnoſcunt, et quodam naturali erga eos afficiuntur amore. Qui vnius principis ductu ſeruorumque miniſterio reguntur principatus, illis princeps praeeſt maiori cum authoritate. Nemo enim in tota prouincia eſt, qui praeter illum ſuperiorem alium agnoſcat, et ſicui alij morem gerit, id tanquam adminiſtro, adſcriptitioque facit, nec ſunt illi vllo peculiari amore affecti. Horum duorum regni procurandi generum exempla in hac noſtra tempora incidunt, Turca et Galliarum rex. Turcae tota imperij ſumma poteſtas, vnius principis nutu regitur, caeteri conditione ſerui. Atque in praefecturis diſtributo regno, diuerſos allegat adminiſtratores, et pro animi ſui voluntate abrogat,ſubrogatque.
Verùm Galliarum rex poſitus eſt in medio antiquae multitudinis dominorum, quos agnoſcunt populi eis subiecti, et beneuolentia complectuntur, retinent ſuam authoritatem, quam ab eis rex ſine periculo auferre non poteſt. Quocirca vtrunque eius generis ſtatum, qui animo reputat, is Turcae imperium occupaturus, difficultates offendet, ſed eo deuicto, nulla eſt difficultas, quominus retineatur.
Difficultatum cauſae, quominus Turcae imperium occupari poſsit, in eo vertuntur, quòd qui illud occupare molitur, haud poteſt à principibus illius regni eò vocari, nec in ſpem adduci eorum qui illum circumſtant defectione, inceptum facilius reddere: quod ex his, quas attigi ſuperius rationes proficiſci videtur. Nam quum omnes ſint eius mancipia, eique deuincti multò difficilius corrumpi poſſunt: et ſi quidem corrumperentur, parum inde tamen vtilitatis ſperari poſſet, cum ipſi ex allatis ſuperius rationibus, populos ſecum trahere non poſsint.
Quapropter Turcam impetituro, illum ſeſe collectum, cogitandum eſt ſe eſſe inuenturum, et magis proprijs viribus quàm aliorum ſtudijs, et ſeditionibus ſperandum: eo autem debellato, acieque fuſo, ſic vt exercitum reficere nequeat, nihil eſt, quod praeter principis ſtirpem, ſit praeterea timendum: qua extincta nemo eſt (caeteris apud populos fide, et authoritate carentibus) de quo, quis quem timeat reliquum. Et quemadmodum ante partam victoriam nullam in eis ſibi aſciſcendis poterat victor ſpem collocare, ita ſecundum illam, non eſt quod amplius de illis reformidet. His contrarium accidit in regnorum (vti Galliarum eſt) procuratione. Facilis enim tibi aſciſcenti aliquem ex primarijs regijs patebit in illa acceſſus: in eis enim nunquam non inueniuntur, qui animo offenſi res nouas moliri ſtudeant. Hi ob eas, quas ſupra diximus rationes ad illud regnum viam tibi aperire, atque victoriam expeditiorem reddere poſsunt, ad quam poſtea tuendam difficultates iam adſunt penè infinitae, non modò cum eis, qui tibi fuerunt auxilio, verùm et cum illis, quos oppreſsiſti. Non ſatis habet principis ſanguinem extinxiſſe, ſuperſunt etiam primarij illi, qui nouarum ſtatus conuerſionum authores ſeſe conſtituunt, quibus quum ſufficere non poſſis, nec extinguere, illud quandocunque ſeſe occaſio obtulerit, amittis.
Nunc ſi ſpectes quo in genere adminiſtrationum fuerit illud Darij regnum Turcae admodum ſimile inuenies. Hac de cauſa Alexandrum oportuit in illud totum impetum facere, eumque caſtris exuere. A qua victoria mortuo iam Dario, ſecurum illud imperium, ex his, quas ſupra collegimus cauſas, ad eum conceſſit. Succeſſores verò eius, ſi concordes fuiſſent, planè otioſi eo frui planè poterant: nam nihil tumultus in eo ſubortum eſt, quam quod ipſimet inter ſe excitarunt.
Verùm qui inſtar Gallici regni ſic conſtituti ſunt dominatus, fieri non poteſt, vt tam pacatè poſsideantur. Hinc crebrae Hiſpaniarum, Galliarum, et Graeciae à Romanis defectiones, quòd frequentiores eſſent in illis principum ditiones, quarum memoria quandiu viguit, de earum poſſeſsione Romani ſemper incerti fuerunt. At potentia et diuturnitate imperij deleta earum recordatione, ſecurum ius poſsidendi, ſecuri habuerunt. Atque deinde ſecundum quam quiſque illorum ſibi in partis prouincijs peperiſſet authoritatem (etiam inter ſe bellum gerentes) illarum quoque partem ſecum trahere potuerunt: idque propterea, quòd veteris principis ſublata ſtirpe, quam Romanos agnoſcebant neminem.
His itaque perſpectís, nemo Alexandri explicati commodi in retinendo Aſiae imperio admiratione capietur, neque difficultatum, quas complures principes habuerunt (vt Pyrrhus et alij multi) in retinendo quod eſſet illis partum. Id enim non victoris aliqua exigua vel ſumma euenit, ſed pro rei ſubiectae diſsimilitudine et varietate.
| Capitulum V |
|