| Capitulum VI |
|
P Arti dominatus, ſi ex veteri conſuetudine libera fuerit, et ſui iuris vivendi ratio, in eo, vt ius tuum retineas, triplex affertur modus. Primus, vt illum penitus euertas: Alter vt eò ipſe demigres ad habitandum: Poſtremus, vt ſuis legibus et libertate (annuam duntaxat penſionem exigens) ſinas illum vitam degere. Paucorum item ibi, qui illum dominatum tibi in amicitia conſeruatum curet, conſtituas: qui dominatus cum à principe ſit ibi locatus, nouit ſine eius amicitia et potentia ſe non poſſe conſiſtere, obnixeque omnia propterea ſibi facienda exiſtimabit, quò illum illi tueatur.
Spartiatae atque Romani exemplo nobis eſſe poſſunt. Athenas Spartiatae obtinuerunt, et Thebas: ibique paucorum dominatu conſtituto, amiſerunt tamen. Romani Capuam, Carthaginem, et Numantiam cenſuerunt delendas; non amiſerunt. Graeciam ferè ad Spartiatarum modum retinere voluerunt, nec abrogatis eius legibus, eorum votis reſpondit: ſic, vt ad eam retinendam coacti ſint multas in ea prouincia vrbes euertere. Quocirca nullum conſilium tutius afferri poteſt, quo ſecurè poſsideantur, quàm euerſio. In cuius enim poteſtatem venit ciuitas, ſuis legibus quae fit aſsueta vitam ducere, nec is euertendam putat, illam ſe euerſuram expectet. Semper enim deſciſcendi tempore habet, quò confugiat, ad ſuos nempe illos priſcos ordines, qui nec temporis diuturnitate, nec beneficiorum collatione vnquam obliuioni tradi poſſunt, et vt quibus fiat, quicquid proſpiciatur (non diſtractis, ac diſsipatis habitatoribus) nunquam illud libertatis nomen, inſtitutaque ex eorum animis excidunt, et ad omnem rerum euentum, ſtatim eò fit reditio: veluti à Piſanis poſt tot annos à ſeruitute illa, ad quam Florentini cos adegerant factum vidimus.
Verùm ciuitates, aut prouinciae, quae ſub principe, cuius ſtirps tota perierit, parêre ſunt aſſuetae, liberam viuendi rationem non norunt, vt ad arma capienda tardiores habeantur, faciliusque princeps eos ſibi conciliare, et ab eis ſe ſecuriorem reddere poteſt. Partim enim obedire conſueuerunt, partim amiſſo veteri principe, in eius locum, quem alium ſufficiant, inter ſe non conueniunt.
At in Rebusp. vita eſt diuturnior, odium maius, maior uindictae cupiditas, nec veteris illius libertatis memoria ſinit, aut eas ſinere poteſt, vt conquieſcant, ita vt ſecurior ſit ratio, qua aut excindantur, aut ibi reſideatur.
| Capitulum VI |
|