Jump to content

De Principe/VIII

E Wikisource
 Capitulum VII Capitulum IX 
DE IIS QVI SCELERE AD
principatum ſunt prouecti. Cap. VIII.

I Am verò cum duabus etiam rationibus è priuato quis ad principatum prouehatur, quae non prorſus aut fortunae, aut virtuti ſunt acceptae ferendae, haud illae praeteriri poſſe mihi videntur, et ſi de altera diffuſius differi poſſet, vbi de Rebuſpub, eſſet tractatio. Hae autem ſunt cum aliquo ſcelerato conſilio, et nefario ad imperium aſcenditur: vel cum ciuis ſuorum ciuium fauore, patriae principatum occupat. Atque de prima ratione differens, duplici ea exemplo, ne id iubeamus laboris, vt de dignitate, aut huius rei indignitate nobis ſit differendum, explicabitur: primo ex veteribus, ex recentioribus altero deſumpto. Imitari enim cupientibus (ſi rei necevsitas ad id adegerit) ea ſatis eſſe iudico.

Agathocles Siculus, non modò è priuata, ſed abiecta et infima fortuna in Syracuſarum regem euaſit. Is figulo patre natus, per omnes ſuae fortunae gradus ſemper flagitioſam vitam, ac foediſsima degit: Sua tamen ſcelera tanta cum animi et corporis virtute conſociauit, vt animum cum ad rei militaris diſciplinam appuliſſet, eò per eius gradus deuenit, vt Syracuſarum praetor fuerit creatus. In qua dignitate conſtitutus, cum iam in animum induxiſſet ſuum vt principatum iniret, ac id, quod omnium conſenſu fuerit illi conceſſum, vt retinere nemini deuinctus, ſtatuiſſet, ſuo conſilio cum Amilcare, qui tum in Sicilia cu copijs ſtipendia merebat communicato, populum, Senatumque Syracuſanum die quodam coegit tanquam aliqua, quae è Republica eſſent, deliberaturus, ac ad nutum ad id conſtitutum iuſsit, à ſuis militibus omnes ſenatores, omnesque è populo ditiores ad vnum interfici: quibus trucidatis, principatum illius ciuitatis occupauit: ac ſine vlla ciuili controuerſia illum retinuit: Et licet à Carthaginenſibus bis fuerit bello fractus, ac demum obſidione incluſus, ciuitatem tamen ſuam non modò defenſam conſeruauit, ſed ſuarum copiarum parte ad eius propugnationem relicta, cum altera Africam eſt aggreſſus, ac breui temporis ſpatio, Syracuſas obſidione exemit, et ipſos Carthaginenſes in extremam adduxit rerum difficultatem: ſic vt pace facta, Africa eſſent contenti, Agathocli verò Siciliam relinquendam decernerent. Qui itaque huius viri rerum geſtarum rationes animo reputaret, nihil, aut parum in eis animaduerteret, quid fortunae foret adſcribendum: quandoquidem, vti iam dictum eſt, non alienis auſpicijs, ſed militaris diſciplinae gradibus, quos infinitis penè incommodis, ac periculis conſcenderat, ad principatum peruenit: eumque poſtea incolumem vt conſeruaret, tot animoſa conſilia, totque rerum diſcrimina ſubire non recuſauit.

Caeterùm virtutis nomine haudquaquam cohoneſtandum videtur ſuis ciuibus mortem attuliſſe, amicorum proditorem egiſſe: nulla fide, nulla pietate, nulla religione teneri. Imperia hae rationes parare quidem poſſunt, at gloriam non item. In adeundis enim periculis, atque ipſis exantlandis: ſi Agathoclis virtus ſpectaretur, ac eius animi in perferendis, rebus aduerſis ſuperandis magnitudo, non videtur cur inferior quouis ducum excellentiſsimorum haberi poſsit. Nihilominus eius animi effera ſaeuitia, et inhumanitas, cum infinitis pené, ac foediſsimis eius flagitijs coniuncta, non patitur, vt inter viros virtute praeſtantes celebretur. Quare fortunae, aut virtuti acceptum ferri non poteſt quod ipſe ſine earum auſpicijs eſt conſequutus.

Aetate noſtra Alexandro. VI. Pont. Max. Oliuerottus Firmanus cum ſuperioribus annis aetate puer eſſet relictus, à materno patruo, cui Ioanni Fogliano nomen erat, educandus ſuſcipitur: ac ab ineunte adoleſcentia Paulo Vitellio in re militari inſtituendus traditur, vt illius diſciplina cumulatus, ad aliquem militiae praeſtantiorem gradum perueniret. Paulo deinde vita functo, auſpicijs Vitellocii eius fratris ſtipendia meruit, atque breuiſsimo temporis ſpatio, quòd ingenio ſolerti eſſet, et corpore et animo acer, inter primarios ſuae militiae, locum obtinuit. Verùm cum illiberalis et ſeruilis animi eſſe exiſtimaret, ſub alieno imperio ſtipendia facere, ſubijt eius animum ea cogitatio, vt ſubſidio non nullorum ciuium, quibus patriae ſeruitus libertate charior eſſet, ac Vitelliorum fauore Firmum vrbem occuparet, ac literas ad Ioannem Foglianum dedit, ſe complures annos alienum à patria fuiſſe: cupere et illum et patriam ſuam, atque etiam aliqua ex parte, quae ſibi obtigiſſent patriae bona obire, ac reuiſere. Cumque non alio conſilio labores ſuvcepiſſet, quam honoris cauſa adipiſcendi, vt ciues intelligerent à ſe nec tranſmiſſum, nec vllum tempus vacuum praetermiſſum: deſiderio teneri, eò honorifice centum ſuorum amicorum, ſeruorumqu equitibus comitatum remeare: Rogare itaque, vt cum Firmanis agere ne grauaretur, quo illum honorate exciperent. Id enim non ſolùm ſibi, ſed et illi praecipuè, vt quifuerit alumnus, honori futurum.

Quamobrem Ioannes, nullum erga nepotem praetermiſit, quod illi deberet officium: ac à Firmanis ſummo cum honore eius opera exceptus, ad proprias aedes diuertit: vbi aliquot interiectis diebus, ijsque omnibus, quae ad futurum facinus patrandum forent neceſſaria, diligenti cura ſtructis, lautiſsimum conuiuium inſtituit, ad quod loanne Foglianum, vnà cum ciuitatis primarijs omnibus inuitauit, ac epulandi cum iam finis eſſet, caeterisque omnibus, quae in conuiuijs oblectamẽti cauſa adhiberi ſolent, laetitiae irritamentis ſemotis, ſermones Oliuerottus aſtu quodam intulit graues de Alexandri Pont. Max. deque eius filij potentia, atque de eorum rebus geſtis: quos excipientibus Ioanne, et reliquis omnibus, aſſurgit ille ſtatim. haec ſunt, inquit, de quibus in ſecretiore loco eſt diſſerendum: atque in cubiculum ſeſe recepit, quò Ioannes et reliqui omnes illum ſunt ſequuti. Necdum confederant, cum ecce è cubiculi ſecretioribus locis proſilientes milites, qui Ioannem, et quotquotibi aderant trucidarunt. Poſt patratam caedem, equum Oliuerottus conſcendit, ac vrbem totam excurrit, ſupremumque magiſtratum in curia obſidione cinxit: ſic ut metu adactus eius imperia detrectare haud potuerit, ad eiuſque voluntatem rerum ſtatum, cuius ipſe principem ſe conſtituit, ordinauit. Interfectis autem omnibus, qui aut laeſi, aut offenſi ei nocere poſſent, nouis legibus ciuilibus, ac militaribus ſe munit: ſic, vt interiecto duntaxat anni ſpatio, quo principatum tenuit, non ſolùm ſecurus agebat in Firmana ciuitate, verùm omnibus, qui circunſtabant, populis factus eſt formidabilis. Eius autem expugnatio difficilis admodum fuiſſet aeque ac Agathoclis, niſi in fraudem à Valentino ſiuiſſet ſe illici, cum Senogalliae, vt dictum eſt, Vrfinos cepit, et Vitellios: Vbi annum poſt patratum parricidium, et ipſe captus vnà cum Vitelloccio, quem ſuorum virtutum et ſcelerum praeceptorem habuit, fracta gula interijt.

Poſſet quis in dubitationem venire, quî factum ſit, Agathoclem et eius generis alios, poſt tot proditiones, et immania facta, ſecuram vitam degere in patria potuiſſe, ac ab exteris inimicis defenſos ſeſe ſeruaſſe, nec vnquam à ciuibus ſuis fuiſſe in eos conſpiratum: cum alij complures propter crudelitatem, nunquam potuerint, ne pacis quidem, ne dum belli tempore ancipiti rerum ſtatum tenere. Arbitror hoc vſu venire ex crudelitate, qua quis rectè vel perperam eſt vfus. Rectè eam adhibitam eſſe dici poſſet (ſi quod malum eſt, de eo quid boni pronuntiari daretur) cum quis neceſsitate adactus ſemel tantùm quo ſecurum ſe reddat crudelitatem exercet: nec amplius in poſterum in ea inſiſtendum ducit, ſed in ſubiectorum maiorem vtilitatem vt cunque fieri poſsit commutat. Quae autem perperam adhiberi dicitur, ea eſt quae initio, et ſi rara eſt, multiplicatur tamen temporis progreſſu citius quàm extinguatur. Qui priorem rationem ſeruandam iudicabit, is tum penes Deum, tum homines aliquid remedij, vti Agathocles, habere conceditur: reliqui verò, vt ſeſe ſuſtineant, haudquaquam poſſunt. Quapropter in occupando principatu, illud animaduerſum occupanti eſſe debet, vim omnem ſaeuiendi ſemel tantummodo effundendam, ne perpetuo eò ſit recurrendum, et ipſa ab immanitate ceſſatio, homines ad ſecuritatem alliciat, et beneficiorum collatio in amicitiam adducat. Qui autem hoc vel timiditate, vel inconſultò faciundum refugit, in eam ſemper neceſsitatem incurrit, qua eductum gladium nunquam manu deponat: nec vllum in ijs, quos ſubiectos habet, populis fundamentum ſtabiliat: cum nec illi ex recentioribus iniurijs ſecuri eſſe poſsint. Quando quidem iniuriam, ſimul omnes et ſemel ſunt effundendam, quominus guſtatu perceptam, minus etiam feriant. Beneficia verò ſenſim ſunt inſtillanda, quo melius ſenſu capiantur. Eam quum primis inſtitutionem vitam apud ſuos princeps complectendam iudicet, qua nullus rerum fortuitus euentus, ſiue ad voluntatem fluat, ſiue aduerſetur de gradu deijciat fluctuantem. Nam ſi turbida tempora neceſsitatem in illum deriuent, ſamuiendi iam tempus aberit: benignè verò ſi quid fecerit, nihil prodeſt: id enim inuito animo feciſſe ducetur, vt nihil inde gratiam ſit relaturus.

————————
 Capitulum VII Capitulum IX